<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p><milestone unit="section" n="1"/>'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra patientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
<milestone unit="section" n="2"/>nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit,
<milestone unit="section" n="3"/>qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
<milestone unit="section" n="4"/>sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.
<milestone unit="section" n="5"/>certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites.</p><p><milestone unit="section" n="6"/>Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil secessione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites eant.
<milestone unit="section" n="7"/>occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Cracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit.
<milestone unit="section" n="8"/>sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.
<milestone unit="section" n="9"/>superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maistas vostra, <pb n="p.79"/> divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
<milestone unit="section" n="10"/>neque eos qui ea fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae habeant.
<milestone unit="section" n="11"/>servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis?
<milestone unit="section" n="12"/>at qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
<milestone unit="section" n="13"/>pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent.
<milestone unit="section" n="14"/>ita quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.
<milestone unit="section" n="15"/>sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est.
<milestone unit="section" n="16"/>quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non audacissumos forent.
<milestone unit="section" n="17"/>maiores vostri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere; vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse.</p><p><milestone unit="section" n="18"/>Dicet aliquis 'quid igitur censes?' vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. <pb n="p.80"/><milestone unit="section" n="19"/>qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
<milestone unit="section" n="20"/>nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, quom regna provinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat?</p><p><milestone unit="section" n="21"/>Atque ego tametsi viro flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
<milestone unit="section" n="22"/>nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quom intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam.
<milestone unit="section" n="23"/>nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur.
<milestone unit="section" n="24"/>potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse?</p><p><milestone unit="section" n="25"/>Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus inpunitum omittatis. non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur; <pb n="p.81"/> hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit.
<milestone unit="section" n="26"/>quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquom, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus? nam impune quae lubet facere, id est regem esse.
<milestone unit="section" n="27"/>neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis.
<milestone unit="section" n="28"/>ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici inmemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus inprobior.
<milestone unit="section" n="29"/>ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxili egeas.'</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p><milestone unit="section" n="1"/>Haec atque alia huiusce modi saepe <del>in</del> dicundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.</p><p><milestone unit="section" n="2"/>Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui pluruma et flagitiosissuma facinora fecere.
<milestone unit="section" n="3"/>fuere qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendere<del>nt</del>, pars ex pacatis praedas agebant:
<milestone unit="section" n="4"/>tanta vis avaritiae in animos eorum veluti tabes invaserat.
<milestone unit="section" n="5"/>at Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio erat.</p><pb n="p.82"/><p><milestone unit="chapter" n="33"/><milestone unit="section" n="1"/>Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum Cassio Romam venit.
<milestone unit="section" n="2"/>ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, quoius inpudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret.
<milestone unit="section" n="3"/>at C. Memmius advocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
<milestone unit="section" n="4"/>post ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit. quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat popolus Romanus, tamen velle manufesta magis ex illo habere. si verum aperiat, in fide et dementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.
<milestone unit="chapter" n="34"/><milestone unit="section" n="1"/>deinde ubi Memmius dicundi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen inpudentia.
<milestone unit="section" n="2"/>ita populus ludibrio habitus ex contione discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.</p></div></div></body></text></TEI>