Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (6-10)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Chapter 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
2
hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.
3
sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
4
igitur reges populique finitumi bello temptare,
p.7
pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
5
at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
6
imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur.
7
post ubi regium imperium quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

1
Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere.
2
nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena virtus formidulosa est.
3
sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat.
4
iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
5
igitur talibus viris non labor insolitus, non
p.8
locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat.
6
sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
7
memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

1
Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque.
2
Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur.
3
sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur.
4
ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
5
at populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab
p.9
aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

1
Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat.
2
iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant.
3
duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, seque remque publicam curabant.
4
quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant;
5
in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.

1
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
2
qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
3
igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit;
4
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
5
ambitio multos mortalis falsos fieri
p.10
subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.
6
haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

Urbem 1 w 5
Romam 1 w 10
sicuti 1 w 17
ego 1 w 20
accepi 1 w 26
condidere 1 w 36
atque 1 w 41
habuere 1 w 48
initio 1 w 54
Troiani 1 w 61
qui 1 w 65
Aenea 1 w 70
duce 1 w 74
profugi 1 w 81
sedibus 1 w 88
incertis 1 w 96
vagabantur 1 w 106
cumque 1 w 113
iis 1 w 116
Aborigines 1 w 126
genus 1 w 132
hominum 1 w 139
agreste 1 w 146
sine 1 w 151
legibus 1 w 158
sine 2 w 163
imperio 1 w 170
liberum 1 w 178
atque 2 w 183
solutum 1 w 190
hi 1 w 193
postquam 1 w 201
in 7 w 203
una 1 w 206
moenia 1 w 212
convenere 1 w 221
dispari 1 w 229
genere 1 w 235
dissimili 1 w 245
lingua 1 w 251
alius 1 w 257
alio 1 w 261
more 1 w 265
viventes 1 w 273
incredibile 1 w 285
memoratu 1 w 293
est 2 w 296
quam 2 w 300
facile 1 w 306
coaluerint 1 w 316
ita 1 w 320
brevi 1 w 325
multitudo 1 w 334
dispersa 1 w 342
atque 3 w 347
vaga 2 w 351
concordia 1 w 360
civitas 1 w 367
facta 1 w 372
erat 1 w 376
sed 2 w 380
postquam 2 w 388
res 2 w 391
eorum 1 w 396
civibus 1 w 403
moribus 1 w 410
agris 1 w 415
aucta 1 w 420
satis 1 w 425
prospera 1 w 433
satisque 1 w 441
pollens 1 w 448
videbatur 1 w 457
sicuti 2 w 464
pleraque 1 w 472
mortalium 1 w 481
habentur 1 w 489
invidia 1 w 497
ex 1 w 499
opulentia 1 w 508
orta 2 w 512
est 3 w 515
igitur 1 w 522
reges 1 w 527
populique 1 w 536
finitumi 1 w 544
bello 1 w 549
temptare 1 w 557
pauci 1 w 563
ex 2 w 565
amicis 1 w 571
auxilio 1 w 578
esse 1 w 582
nam 1 w 586
ceteri 1 w 592
metu 1 w 596
perculsi 1 w 604
a 52 w 605
periculis 1 w 614
aberant 1 w 621
at 9 w 624
Romani 1 w 630
domi 1 w 634
militiaeque 1 w 645
intenti 1 w 652
festinare 1 w 661
parare 1 w 668
alius 2 w 674
alium 2 w 679
hortari 1 w 686
hostibus 1 w 695
obviam 1 w 701
ire 1 w 704
libertatem 1 w 715
patriam 1 w 722
parentisque 1 w 733
armis 1 w 738
tegere 1 w 744
post 3 w 749
ubi 1 w 752
pericula 1 w 760
virtute 1 w 767
propulerant 1 w 778
sociis 1 w 785
atque 4 w 790
amicis 2 w 796
auxilia 1 w 803
portabant 1 w 812
magisque 1 w 821
dandis 1 w 827
quam 4 w 831
accipiundis 1 w 842
beneficiis 1 w 852
amicitias 1 w 861
parabant 1 w 869
imperium 1 w 878
legitumum 1 w 887
nomen 1 w 893
imperi 3 w 899
regium 1 w 905
habebant 1 w 913
delecti 1 w 921
quibus 1 w 928
corpus 1 w 934
annis 1 w 939
infirmum 1 w 947
ingenium 1 w 956
sapientia 1 w 965
validum 1 w 972
erat 2 w 976
rei 1 w 980
publicae 1 w 988
consultabant 1 w 1000
hi 2 w 1003
vel 1 w 1006
aetate 1 w 1012
vel 2 w 1015
curae 1 w 1020
similitudine 1 w 1032
patres 1 w 1038
appellabantur 1 w 1051
post 4 w 1056
ubi 2 w 1059
regium 2 w 1065
imperium 2 w 1073
quod 1 w 1077
initio 2 w 1083
conservandae 1 w 1095
libertatis 1 w 1105
atque 5 w 1110
augendae 1 w 1118
rei 2 w 1121
publicae 2 w 1129
fuerat 1 w 1135
in 19 w 1138
superbiam 1 w 1147
dominationemque 1 w 1162
se 5 w 1164
convortit 1 w 1173
inmutato 1 w 1182
more 2 w 1186
annua 1 w 1191
imperia 1 w 1198
binosque 1 w 1206
imperatores 1 w 1217
sibi 1 w 1221
fecere 1 w 1227
eo 2 w 1230
modo 1 w 1234
minume 1 w 1240
posse 1 w 1245
putabant 1 w 1253
per 13 w 1256
licentiam 1 w 1265
insolescere 1 w 1276
animum 1 w 1282
humanum 1 w 1289
Sed 1 w 1293
ea 2 w 1295
tempestate 1 w 1305
coepere 1 w 1312
se 7 w 1314
quisque 1 w 1321
magis 2 w 1326
extollere 1 w 1335
magisque 2 w 1343
ingenium 2 w 1351
in 26 w 1353
promptu 1 w 1360
habere 1 w 1366
nam 2 w 1370
regibus 1 w 1377
boni 1 w 1381
quam 5 w 1385
mali 1 w 1389
suspectiores 1 w 1401
sunt 1 w 1405
semperque 1 w 1415
iis 4 w 1418
aliena 1 w 1424
virtus 1 w 1430
formidulosa 1 w 1441
est 6 w 1444
sed 3 w 1448
civitas 2 w 1455
incredibile 2 w 1466
memoratu 2 w 1474
est 7 w 1477
adepta 1 w 1483
libertate 2 w 1492
quantum 1 w 1499
brevi 2 w 1504
creverit 1 w 1512
tanta 1 w 1518
cupido 1 w 1524
gloriae 1 w 1531
incesserat 1 w 1541
iam 5 w 1545
primum 1 w 1551
iuventus 1 w 1559
simul 1 w 1565
ac 5 w 1567
belli 1 w 1572
patiens 1 w 1579
erat 6 w 1583
in 29 w 1586
castris 1 w 1593
per 16 w 1596
laborem 1 w 1603
usum 1 w 1607
militiae 2 w 1615
discebat 1 w 1623
magisque 3 w 1632
in 30 w 1634
decoris 1 w 1641
armis 2 w 1646
et 4 w 1648
militaribus 1 w 1659
equis 1 w 1664
quam 6 w 1668
in 31 w 1670
scortis 1 w 1677
atque 6 w 1682
conviviis 1 w 1691
lubidinem 1 w 1700
habebant 2 w 1708
igitur 2 w 1715
talibus 1 w 1722
viris 1 w 1727
non 1 w 1730
labor 2 w 1735
insolitus 1 w 1744
non 2 w 1748
locus 1 w 1753
ullus 1 w 1758
asper 1 w 1763
aut 1 w 1766
arduos 1 w 1772
erat 7 w 1776
non 3 w 1780
armatus 1 w 1787
hostis 1 w 1793
formidulosus 1 w 1805
virtus 2 w 1812
omnia 1 w 1817
domuerat 1 w 1825
sed 4 w 1829
gloriae 2 w 1836
maxumum 1 w 1843
certamen 1 w 1851
inter 1 w 1856
ipsos 1 w 1861
erat 9 w 1865
se 12 w 1868
quisque 2 w 1875
hostem 1 w 1881
ferire 1 w 1887
murum 1 w 1893
ascendere 1 w 1902
conspici 1 w 1911
dum 2 w 1915
tale 1 w 1919
facinus 1 w 1926
faceret 1 w 1933
properabat 1 w 1944
eas 1 w 1948
divitias 1 w 1956
eam 1 w 1960
bonam 1 w 1965
famam 1 w 1970
magnamque 1 w 1979
nobilitatem 1 w 1990
putabant 2 w 1998
laudis 1 w 2005
avidi 1 w 2010
pecuniae 1 w 2019
liberales 1 w 2028
erant 3 w 2033
gloriam 1 w 2041
ingentem 1 w 2049
divitias 2 w 2058
honestas 1 w 2066
volebant 1 w 2074
memorare 1 w 2083
possum 1 w 2089
quibus 2 w 2096
in 37 w 2098
locis 1 w 2103
maxumas 1 w 2110
hostium 1 w 2117
copias 1 w 2123
populus 1 w 2130
Romanus 1 w 2137
parva 1 w 2142
manu 3 w 2146
fuderit 1 w 2153
quas 1 w 2158
urbis 1 w 2163
natura 1 w 2169
munitas 1 w 2176
pugnando 1 w 2184
ceperit 1 w 2191
ni 15 w 2194
ea 5 w 2196
res 6 w 2199
longius 1 w 2206
nos 2 w 2209
ab 17 w 2211
incepto 1 w 2218
traheret 1 w 2226
Sed 2 w 2230
profecto 1 w 2238
fortuna 1 w 2245
in 39 w 2247
omni 2 w 2251
re 41 w 2253
dominatur 1 w 2262
ea 6 w 2265
res 7 w 2268
cunctas 1 w 2275
ex 4 w 2277
lubidine 2 w 2285
magis 5 w 2290
quam 7 w 2294
ex 5 w 2296
vero 1 w 2300
celebrat 1 w 2308
obscuratque 1 w 2319
Atheniensium 1 w 2332
res 8 w 2335
gestae 1 w 2341
sicuti 3 w 2348
ego 2 w 2351
aestumo 1 w 2358
satis 3 w 2364
amplae 1 w 2370
magnificaeque 1 w 2383
fuere 1 w 2388
verum 1 w 2394
aliquanto 1 w 2403
minores 1 w 2410
tamen 2 w 2415
quam 8 w 2419
fama 2 w 2423
feruntur 1 w 2431
sed 5 w 2435
quia 1 w 2439
provenere 1 w 2448
ibi 4 w 2451
scriptorum 1 w 2461
magna 2 w 2466
ingenia 1 w 2473
per 20 w 2477
terrarum 1 w 2485
orbem 1 w 2490
Atheniensium 2 w 2502
facta 2 w 2507
pro 8 w 2510
maxumis 1 w 2517
celebrantur 1 w 2528
ita 7 w 2532
eorum 2 w 2537
qui 8 w 2540
fecere 2 w 2546
virtus 3 w 2552
tanta 2 w 2557
habetur 1 w 2564
quantum 2 w 2572
eam 2 w 2575
verbis 1 w 2581
potuere 1 w 2588
extollere 2 w 2597
praeclara 1 w 2606
ingenia 2 w 2613
at 41 w 2616
populo 1 w 2622
Romano 1 w 2628
numquam 1 w 2635
ea 8 w 2637
copia 2 w 2642
fuit 1 w 2646
quia 2 w 2651
prudentissumus 1 w 2665
quisque 3 w 2672
maxume 1 w 2678
negotiosus 1 w 2688
erat 10 w 2692
ingenium 3 w 2701
nemo 1 w 2705
sine 3 w 2709
corpore 1 w 2716
exercebat 1 w 2725
optumus 1 w 2733
quisque 4 w 2740
facere 2 w 2746
quam 10 w 2750
dicere 1 w 2756
sua 1 w 2760
ab 19 w 2762
aliis 1 w 2767
bene 2 w 2771
facta 3 w 2776
laudari 1 w 2783
quam 11 w 2787
ipse 1 w 2791
aliorum 1 w 2798
narrare 1 w 2805
malebat 1 w 2812
Igitur 1 w 2819
domi 4 w 2823
militiaeque 2 w 2834
boni 2 w 2838
mores 1 w 2843
colebantur 1 w 2853
concordia 2 w 2863
maxuma 2 w 2869
minuma 1 w 2876
avaritia 1 w 2884
erat 11 w 2888
ius 4 w 2892
bonumque 1 w 2900
apud 1 w 2904
eos 1 w 2907
non 4 w 2910
legibus 2 w 2917
magis 6 w 2922
quam 12 w 2926
natura 2 w 2932
valebat 1 w 2939
iurgia 1 w 2946
discordias 1 w 2956
simultates 1 w 2966
cum 2 w 2969
hostibus 2 w 2977
exercebant 1 w 2987
cives 1 w 2993
cum 3 w 2996
civibus 2 w 3003
de 9 w 3005
virtute 2 w 3012
certabant 1 w 3021
in 48 w 3024
suppliciis 1 w 3034
deorum 1 w 3040
magnifici 1 w 3049
domi 5 w 3054
parci 1 w 3059
in 49 w 3062
amicos 1 w 3068
fideles 1 w 3075
erant 4 w 3080
duabus 1 w 3087
his 1 w 3090
artibus 1 w 3097
audacia 1 w 3105
in 50 w 3107
bello 2 w 3112
ubi 5 w 3116
pax 1 w 3119
evenerat 1 w 3127
aequitate 1 w 3136
seque 1 w 3142
remque 1 w 3148
publicam 1 w 3156
curabant 1 w 3164
quarum 1 w 3171
rerum 1 w 3176
ego 4 w 3179
maxuma 3 w 3185
documenta 1 w 3194
haec 1 w 3198
habeo 1 w 3203
quod 2 w 3208
in 51 w 3210
bello 3 w 3215
saepius 1 w 3222
vindicatum 1 w 3232
est 11 w 3235
in 53 w 3237
eos 2 w 3240
qui 13 w 3244
contra 1 w 3250
imperium 3 w 3258
in 54 w 3260
hostem 2 w 3266
pugnaverant 1 w 3277
quique 1 w 3283
tardius 1 w 3290
revocati 1 w 3298
proelio 1 w 3305
excesserant 1 w 3316
quam 13 w 3321
qui 15 w 3324
signa 1 w 3329
relinquere 1 w 3339
aut 2 w 3342
pulsi 1 w 3347
loco 1 w 3351
cedere 1 w 3357
ausi 1 w 3361
erant 7 w 3366
in 56 w 3369
pace 1 w 3373
vero 2 w 3377
quod 3 w 3381
beneficiis 2 w 3391
magis 7 w 3396
quam 14 w 3400
metu 2 w 3404
imperium 4 w 3412
agitabant 1 w 3421
et 9 w 3423
accepta 1 w 3430
iniuria 1 w 3437
ignoscere 1 w 3446
quam 15 w 3450
persequi 1 w 3458
malebant 1 w 3466
Sed 3 w 3470
ubi 6 w 3473
labore 2 w 3479
atque 8 w 3484
iustitia 1 w 3492
res 11 w 3495
publica 4 w 3502
crevit 1 w 3508
reges 2 w 3514
magni 3 w 3519
bello 4 w 3524
domiti 1 w 3530
nationes 1 w 3539
ferae 1 w 3544
et 10 w 3546
populi 2 w 3552
ingentes 1 w 3560
vi 24 w 3562
subacti 1 w 3569
Carthago 1 w 3578
aemula 1 w 3584
imperi 8 w 3590
Romani 2 w 3596
ab 26 w 3598
stirpe 1 w 3604
interiit 1 w 3612
cuncta 2 w 3619
maria 1 w 3624
terraeque 1 w 3633
patebant 1 w 3641
saevire 1 w 3649
fortuna 2 w 3656
ac 15 w 3658
miscere 1 w 3665
omnia 2 w 3670
coepit 1 w 3676
qui 17 w 3680
labores 1 w 3687
pericula 2 w 3696
dubias 1 w 3703
atque 9 w 3708
asperas 1 w 3715
res 13 w 3718
facile 2 w 3724
toleraverant 1 w 3736
iis 9 w 3740
otium 1 w 3745
divitiaeque 1 w 3756
optanda 1 w 3764
alias 1 w 3769
oneri 1 w 3775
miseriaeque 1 w 3786
fuere 2 w 3791
igitur 3 w 3798
primo 1 w 3803
pecuniae 2 w 3811
deinde 1 w 3818
imperi 9 w 3824
cupido 2 w 3830
crevit 2 w 3836
ea 9 w 3839
quasi 1 w 3844
materies 1 w 3852
omnium 1 w 3858
malorum 1 w 3865
fuere 3 w 3870
namque 2 w 3877
avaritia 2 w 3885
fidem 1 w 3890
probitatem 1 w 3900
ceterasque 1 w 3910
artis 1 w 3915
bonas 1 w 3920
subvortit 1 w 3929
pro 11 w 3933
his 2 w 3936
superbiam 2 w 3945
crudelitatem 1 w 3958
deos 1 w 3963
neglegere 1 w 3972
omnia 3 w 3978
venalia 1 w 3985
habere 2 w 3991
edocuit 1 w 3998
ambitio 1 w 4006
multos 1 w 4012
mortalis 1 w 4020
falsos 1 w 4026
fieri 1 w 4031
subegit 1 w 4038
aliud 1 w 4044
clausum 1 w 4051
in 61 w 4053
pectore 1 w 4060
aliud 2 w 4065
in 62 w 4067
lingua 2 w 4073
promptum 1 w 4081
habere 3 w 4087
amicitias 2 w 4097
inimicitiasque 1 w 4111
non 5 w 4114
ex 10 w 4116
re 77 w 4118
sed 6 w 4121
ex 11 w 4123
commodo 1 w 4130
aestumare 1 w 4139
magisque 4 w 4148
voltum 1 w 4154
quam 16 w 4158
ingenium 4 w 4166
bonum 2 w 4171
habere 4 w 4177
haec 2 w 4182
primo 2 w 4187
paulatim 1 w 4195
crescere 1 w 4203
interdum 1 w 4212
vindicari 1 w 4221
post 5 w 4226
ubi 8 w 4229
contagio 1 w 4237
quasi 2 w 4242
pestilentia 1 w 4253
invasit 1 w 4260
civitas 3 w 4268
inmutata 1 w 4276
imperium 5 w 4285
ex 12 w 4287
iustissumo 1 w 4297
atque 10 w 4302
optumo 1 w 4308
crudele 1 w 4315
intolerandumque 1 w 4330
factum 1 w 4336