<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><milestone unit="section" n="1"/>Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
    <milestone unit="section" n="2"/>hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: <add>ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat</add>.
<milestone unit="section" n="3"/>sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur reges populique finitumi bello temptare, <pb n="p.7"/> pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
<milestone unit="section" n="5"/>at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
<milestone unit="section" n="6"/>imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur.
<milestone unit="section" n="7"/>post ubi regium imperium quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere.
<milestone unit="section" n="2"/>nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena virtus formidulosa est.
<milestone unit="section" n="3"/>sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat.
<milestone unit="section" n="4"/>iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur talibus viris non labor insolitus, non <pb n="p.8"/> locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat.
<milestone unit="section" n="6"/>sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
<milestone unit="section" n="7"/>memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque.
<milestone unit="section" n="2"/>Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur.
<milestone unit="section" n="3"/>sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur.
<milestone unit="section" n="4"/>ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
<milestone unit="section" n="5"/>at populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab <pb n="p.9"/> aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><milestone unit="section" n="1"/>Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat.
<milestone unit="section" n="2"/>iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant.
<milestone unit="section" n="3"/>duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, seque remque publicam curabant.
<milestone unit="section" n="4"/>quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant;
<milestone unit="section" n="5"/>in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
<milestone unit="section" n="2"/>qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit;
<milestone unit="section" n="4"/>pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
<milestone unit="section" n="5"/>ambitio multos mortalis falsos fieri <pb n="p.10"/> subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.
<milestone unit="section" n="6"/>haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.</p></div></div></body></text></TEI>