Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (57-61)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3:57-61
Refs {'start': {'reference': '57', 'human_reference': 'Chapter 57'}, 'end': {'reference': '61', 'human_reference': 'Chapter 61'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
2
at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare.
3
igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
4
neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
5
sed Catilina postquam videt montibus atqie copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere.
6
itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:

1
'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri.
2
quanta quoiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit.
3
sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.

4
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia
p.49
Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
5
nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis.
6
exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet,
7
ferro iter aperiundum est.
8
quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, quom proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare.
9
si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient,
10
neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint.
11
praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacuaneum est pugnare pro potentia paucorum.
12
quo audacius aggredimini memores pristinae virtutis.
13
licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur,
14
haec sequi decrevistis.
15
si haec relinquere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit.
16
nam in fuga salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est.
17
semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur.

18
Quom vos considero, milites, et quom facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet.
19
animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
20
nam multitudo hostium ne
p.50
circumvenire queat, prohibent angustiae loci.
21
quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'

1
Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.
2
nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat.
3
ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.
4
at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.
5
ille cohortis veteranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
6
homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat,
p.51
plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos accendebat.

1
Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus.
2
postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur.
3
veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur.
4
interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur.
5
Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur.
6
Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt.
7
Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

1
Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
2
nam fere quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.
3
pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed
p.52
omnes tamen advorsis volneribus conciderant.
4
Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens.
5
postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuos captus est:
6
ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.
7
neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
8
multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent.
9
ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

Tokens

Sed 1 w 3
postquam 1 w 11
in 1 w 13
castra 1 w 19
nuntius 1 w 26
pervenit 1 w 34
Romae 1 w 39
coniurationem 1 w 52
patefactam 1 w 62
de 1 w 65
Lentulo 1 w 72
et 1 w 74
Cethego 1 w 81
ceterisque 1 w 91
quos 1 w 96
supra 1 w 101
memoravi 1 w 109
supplicium 1 w 120
sumptum 1 w 127
plerique 1 w 136
quos 2 w 141
ad 1 w 143
bellum 1 w 149
spes 1 w 153
rapinarum 1 w 162
aut 1 w 165
novarum 1 w 172
rerum 1 w 177
studium 1 w 184
illexerat 1 w 193
dilabuntur 1 w 204
reliquos 1 w 213
Catilina 1 w 221
per 2 w 224
montis 1 w 230
asperos 1 w 237
magnis 1 w 243
itineribus 1 w 253
in 5 w 255
agrum 1 w 260
Pistoriensem 1 w 272
abducit 1 w 279
eo 1 w 281
consilio 1 w 289
uti 1 w 293
per 4 w 296
tramites 1 w 304
occulte 1 w 311
perfugeret 1 w 321
in 6 w 323
Galliam 1 w 330
Transalpinam 1 w 342
at 5 w 345
Q 1 w 346
Metellus 1 w 355
Celer 1 w 360
cum 1 w 363
tribus 1 w 369
legionibus 1 w 379
in 8 w 381
agro 1 w 385
Piceno 1 w 391
praesidebat 1 w 402
ex 2 w 405
difficultate 1 w 417
rerum 2 w 422
eadem 1 w 427
illa 1 w 431
existumans 1 w 441
quae 1 w 445
supra 2 w 450
diximus 1 w 457
Catilinam 1 w 466
agitare 1 w 473
igitur 1 w 480
ubi 1 w 483
iter 1 w 487
eius 1 w 491
ex 4 w 493
perfugis 1 w 501
cognovit 1 w 509
castra 2 w 516
propere 1 w 523
movit 1 w 528
ac 2 w 530
sub 1 w 533
ipsis 1 w 538
radicibus 1 w 547
montium 1 w 554
consedit 1 w 562
qua 3 w 566
illi 1 w 570
descensus 1 w 579
erat 2 w 583
in 10 w 585
Galliam 2 w 592
properanti 1 w 602
neque 1 w 608
tamen 1 w 613
Antonius 1 w 621
procul 1 w 627
aberat 1 w 633
utpote 1 w 640
qui 1 w 643
magno 1 w 648
exercitu 1 w 656
locis 1 w 661
aequioribus 1 w 672
expeditus 1 w 681
in 11 w 683
fuga 1 w 687
sequeretur 1 w 697
sed 2 w 701
Catilina 3 w 709
postquam 2 w 717
videt 1 w 722
montibus 1 w 730
atqie 1 w 735
copiis 1 w 741
hostium 1 w 748
sese 1 w 752
clausum 1 w 759
in 13 w 762
urbe 1 w 766
res 1 w 769
advorsas 1 w 777
neque 2 w 783
fugae 1 w 788
neque 3 w 793
praesidi 1 w 801
ullam 1 w 806
spem 1 w 810
optumum 1 w 818
factu 1 w 823
ratus 1 w 828
in 14 w 830
tali 1 w 834
re 9 w 836
fortunam 1 w 844
belli 1 w 849
temptare 1 w 857
statuit 1 w 865
cum 2 w 868
Antonio 1 w 875
quam 3 w 879
primum 1 w 885
confligere 1 w 895
itaque 1 w 902
contione 1 w 910
advocata 1 w 918
huiusce 1 w 925
modi 1 w 929
orationem 1 w 938
habuit 1 w 944
Compertum 1 w 955
ego 2 w 958
habeo 1 w 963
milites 1 w 971
verba 1 w 977
virtutem 1 w 985
non 1 w 988
addere 1 w 994
neque 4 w 1000
ex 7 w 1002
ignavo 1 w 1008
strenuom 1 w 1016
neque 5 w 1021
fortem 1 w 1027
ex 8 w 1029
timido 1 w 1035
exercitum 1 w 1044
oratione 2 w 1052
imperatoris 1 w 1063
fieri 1 w 1068
quanta 1 w 1075
quoiusque 1 w 1084
animo 1 w 1089
audacia 1 w 1096
natura 1 w 1102
aut 2 w 1105
moribus 1 w 1112
inest 1 w 1117
tanta 1 w 1123
in 16 w 1125
bello 1 w 1130
patere 1 w 1136
solet 1 w 1141
quem 1 w 1146
neque 6 w 1151
gloria 1 w 1157
neque 7 w 1162
pericula 1 w 1170
excitant 1 w 1178
nequiquam 1 w 1188
hortere 1 w 1195
timor 1 w 1201
animi 1 w 1206
auribus 1 w 1213
officit 1 w 1220
sed 3 w 1224
ego 3 w 1227
vos 1 w 1230
quo 5 w 1234
pauca 1 w 1239
monerem 1 w 1246
advocavi 1 w 1255
simul 1 w 1261
uti 2 w 1264
causam 1 w 1270
mei 1 w 1273
consili 2 w 1280
aperirem 1 w 1288
Scitis 1 w 1295
equidem 1 w 1302
milites 2 w 1310
socordia 1 w 1319
atque 1 w 1324
ignavia 1 w 1331
Lentuli 1 w 1338
quantam 1 w 1345
ipsi 2 w 1349
nobisque 1 w 1357
cladem 1 w 1363
attulerit 1 w 1372
quoque 1 w 1379
modo 1 w 1383
dum 1 w 1387
ex 11 w 1389
urbe 2 w 1393
praesidia 1 w 1402
opperior 1 w 1410
in 17 w 1413
Galliam 3 w 1420
proficisci 1 w 1430
nequiverim 1 w 1440
nunc 1 w 1445
vero 1 w 1449
quo 7 w 1452
loco 1 w 1456
res 2 w 1459
nostrae 1 w 1466
sint 1 w 1470
iuxta 1 w 1476
mecum 1 w 1481
omnes 1 w 1486
intellegitis 1 w 1498
exercitus 1 w 1508
hostium 2 w 1515
duo 1 w 1518
unus 1 w 1523
ab 6 w 1525
urbe 3 w 1529
alter 1 w 1535
a 129 w 1536
Gallia 4 w 1542
obstant 1 w 1549
diutius 1 w 1557
in 20 w 1559
his 1 w 1562
locis 2 w 1567
esse 1 w 1571
si 10 w 1574
maxume 1 w 1580
animus 1 w 1586
ferat 1 w 1591
frumenti 1 w 1600
atque 2 w 1605
aliarum 1 w 1612
rerum 3 w 1617
egestas 1 w 1624
prohibet 1 w 1632
quocumque 1 w 1642
ire 2 w 1645
placet 1 w 1651
ferro 1 w 1657
iter 2 w 1661
aperiundum 1 w 1671
est 3 w 1674
quapropter 1 w 1685
vos 2 w 1688
moneo 1 w 1693
uti 4 w 1697
forti 1 w 1702
atque 3 w 1707
parato 1 w 1713
animo 2 w 1718
sitis 1 w 1723
et 11 w 1725
quom 1 w 1730
proelium 1 w 1738
inibitis 1 w 1746
memineritis 1 w 1758
vos 3 w 1761
divitias 1 w 1769
decus 1 w 1775
gloriam 1 w 1783
praeterea 1 w 1793
libertatem 1 w 1803
atque 4 w 1808
patriam 1 w 1815
in 23 w 1817
dextris 1 w 1824
vostris 1 w 1831
portare 1 w 1838
si 12 w 1841
vincimus 1 w 1849
omnia 1 w 1855
nobis 2 w 1860
tuta 1 w 1864
erunt 1 w 1869
commeatus 1 w 1879
abunde 1 w 1885
municipia 1 w 1895
atque 5 w 1900
coloniae 1 w 1908
patebunt 1 w 1916
si 13 w 1919
metu 1 w 1923
cesserimus 1 w 1933
eadem 2 w 1939
illa 2 w 1943
advorsa 2 w 1950
fient 1 w 1955
neque 8 w 1961
locus 1 w 1966
neque 9 w 1971
amicus 1 w 1977
quisquam 1 w 1985
teget 1 w 1990
quem 2 w 1994
arma 1 w 1998
non 2 w 2001
texerint 1 w 2009
praeterea 2 w 2019
milites 3 w 2027
non 3 w 2031
eadem 3 w 2036
nobis 3 w 2041
et 16 w 2043
illis 1 w 2048
necessitudo 1 w 2059
inpendet 1 w 2067
nos 2 w 2071
pro 8 w 2074
patria 2 w 2080
pro 9 w 2084
libertate 2 w 2093
pro 10 w 2097
vita 1 w 2101
certamus 1 w 2109
illis 2 w 2115
supervacuaneum 1 w 2129
est 4 w 2132
pugnare 1 w 2139
pro 11 w 2142
potentia 1 w 2150
paucorum 1 w 2158
quo 10 w 2162
audacius 1 w 2170
aggredimini 1 w 2181
memores 1 w 2188
pristinae 1 w 2197
virtutis 1 w 2205
licuit 1 w 2212
vobis 1 w 2217
cum 5 w 2220
summa 1 w 2225
turpitudine 1 w 2236
in 30 w 2238
exilio 1 w 2244
aetatem 1 w 2251
agere 1 w 2256
potuistis 1 w 2266
nonnulli 1 w 2274
Romae 2 w 2279
amissis 1 w 2286
bonis 1 w 2291
alienas 1 w 2298
opes 1 w 2302
expectare 1 w 2311
quia 1 w 2316
illa 3 w 2320
foeda 1 w 2325
atque 6 w 2330
intoleranda 1 w 2341
viris 1 w 2346
videbantur 1 w 2356
haec 1 w 2361
sequi 1 w 2366
decrevistis 1 w 2377
si 16 w 2380
haec 2 w 2384
relinquere 1 w 2394
voltis 1 w 2400
audacia 2 w 2408
opus 1 w 2412
est 5 w 2415
nemo 1 w 2420
nisi 1 w 2424
victor 1 w 2430
pace 1 w 2434
bellum 2 w 2440
mutavit 1 w 2447
nam 4 w 2451
in 33 w 2453
fuga 3 w 2457
salutem 1 w 2464
sperare 1 w 2471
quom 2 w 2476
arma 2 w 2480
quibus 1 w 2487
corpus 1 w 2493
tegitur 1 w 2500
ab 8 w 2503
hostibus 1 w 2511
avorteris 1 w 2520
ea 7 w 2523
vero 2 w 2527
dementia 1 w 2535
est 6 w 2538
semper 1 w 2545
in 34 w 2547
proelio 1 w 2554
iis 2 w 2557
maxumum 1 w 2564
est 7 w 2567
periculum 1 w 2576
qui 10 w 2580
maxume 2 w 2586
timent 1 w 2592
audacia 3 w 2600
pro 13 w 2603
muro 1 w 2607
habetur 1 w 2614
Quom 1 w 2619
vos 5 w 2622
considero 1 w 2631
milites 4 w 2639
et 20 w 2642
quom 3 w 2646
facta 2 w 2651
vostra 1 w 2657
aestumo 1 w 2664
magna 1 w 2670
me 14 w 2672
spes 2 w 2676
victoriae 1 w 2685
tenet 1 w 2690
animus 2 w 2697
aetas 1 w 2702
virtus 1 w 2708
vostra 2 w 2714
me 15 w 2716
hortantur 1 w 2725
praeterea 3 w 2735
necessitudo 2 w 2746
quae 2 w 2751
etiam 1 w 2756
timidos 1 w 2763
fortis 1 w 2769
facit 1 w 2774
nam 5 w 2778
multitudo 1 w 2787
hostium 3 w 2794
ne 28 w 2796
circumvenire 1 w 2808
queat 1 w 2813
prohibent 1 w 2823
angustiae 1 w 2832
loci 3 w 2836
quod 1 w 2841
si 20 w 2843
virtuti 2 w 2850
vostrae 1 w 2857
fortuna 2 w 2864
inviderit 1 w 2873
cavete 1 w 2880
inulti 1 w 2886
animam 1 w 2892
amittatis 1 w 2901
neu 2 w 2905
capti 1 w 2910
potius 1 w 2916
sicuti 1 w 2922
pecora 1 w 2928
trucidemini 1 w 2939
quam 6 w 2944
virorum 1 w 2951
more 2 w 2955
pugnantes 1 w 2964
cruentam 1 w 2972
atque 7 w 2977
luctuosam 1 w 2986
victoriam 1 w 2995
hostibus 2 w 3003
relinquatis 1 w 3014
Haec 1 w 3020
ubi 2 w 3023
dixit 1 w 3028
paululum 1 w 3037
conmoratus 1 w 3047
signa 1 w 3052
canere 1 w 3058
iubet 1 w 3063
atque 8 w 3068
instructos 1 w 3078
ordines 1 w 3085
in 41 w 3087
locum 1 w 3092
aequom 1 w 3098
deducit 1 w 3105
dein 1 w 3110
remotis 1 w 3117
omnium 1 w 3123
equis 1 w 3128
quo 15 w 3132
militibus 1 w 3141
exaequato 1 w 3150
periculo 1 w 3158
animus 3 w 3164
amplior 1 w 3171
esset 1 w 3176
ipse 1 w 3181
pedes 1 w 3186
exercitum 2 w 3195
pro 15 w 3198
loco 2 w 3202
atque 9 w 3207
copiis 2 w 3213
instruit 1 w 3221
nam 6 w 3225
uti 8 w 3229
planities 1 w 3238
erat 6 w 3242
inter 1 w 3247
sinistros 1 w 3256
montis 2 w 3262
et 28 w 3264
ab 10 w 3266
dextra 1 w 3272
rupe 1 w 3276
aspera 1 w 3282
octo 1 w 3287
cohortis 1 w 3295
in 46 w 3297
fronte 1 w 3303
constituit 1 w 3313
reliquarum 1 w 3324
signa 2 w 3329
in 47 w 3331
subsidio 1 w 3339
artius 1 w 3345
conlocat 1 w 3353
ab 11 w 3356
iis 4 w 3359
centuriones 1 w 3370
omnis 1 w 3376
lectos 1 w 3382
et 29 w 3384
evocatos 1 w 3392
praeterea 4 w 3402
ex 20 w 3404
gregariis 1 w 3413
militibus 2 w 3422
optumum 2 w 3429
quemque 1 w 3436
armatum 1 w 3443
in 48 w 3445
primam 1 w 3451
aciem 1 w 3456
subducit 1 w 3464
C 7 w 3466
Manlium 1 w 3474
in 49 w 3476
dextra 2 w 3482
Faesulanum 1 w 3493
quendam 1 w 3500
in 50 w 3502
sinistra 1 w 3510
parte 1 w 3515
curare 1 w 3521
iubet 2 w 3526
ipse 2 w 3531
cum 8 w 3534
libertis 1 w 3542
et 32 w 3544
colonis 1 w 3551
propter 2 w 3558
aquilam 1 w 3565
adsistit 1 w 3573
quam 7 w 3578
bello 2 w 3583
Cimbrico 1 w 3591
C 9 w 3592
Marius 1 w 3599
in 52 w 3601
exercitu 5 w 3609
habuisse 1 w 3617
dicebatur 1 w 3626
at 50 w 3629
ex 23 w 3631
altera 1 w 3637
parte 2 w 3642
C 10 w 3643
Antonius 2 w 3652
pedibus 1 w 3660
aeger 1 w 3665
quod 2 w 3669
proelio 2 w 3676
adesse 1 w 3682
nequibat 1 w 3690
M 4 w 3692
Petreio 1 w 3700
legato 1 w 3706
exercitum 3 w 3715
permittit 1 w 3724
ille 2 w 3729
cohortis 2 w 3737
veteranas 1 w 3746
quas 1 w 3751
tumulti 1 w 3758
causa 2 w 3763
conscripserat 1 w 3776
in 53 w 3779
fronte 2 w 3785
post 3 w 3790
eas 1 w 3793
ceterum 1 w 3800
exercitum 4 w 3809
in 54 w 3811
subsidiis 1 w 3820
locat 2 w 3825
ipse 4 w 3830
equo 2 w 3834
circumiens 1 w 3844
unum 1 w 3848
quemque 2 w 3855
nominans 1 w 3863
appellat 1 w 3871
hortatur 1 w 3880
rogat 1 w 3886
ut 16 w 3889
meminerint 1 w 3899
se 19 w 3901
contra 1 w 3907
latrones 1 w 3915
inermis 1 w 3922
pro 18 w 3925
patria 3 w 3931
pro 19 w 3935
liberis 1 w 3942
pro 20 w 3946
aris 1 w 3950
atque 10 w 3955
focis 1 w 3960
suis 1 w 3964
certare 1 w 3971
homo 1 w 3976
militaris 1 w 3985
quod 3 w 3990
amplius 1 w 3997
annos 1 w 4002
triginta 1 w 4010
tribunus 1 w 4018
aut 3 w 4021
praefectus 1 w 4031
aut 4 w 4034
legatus 1 w 4041
aut 5 w 4044
praetor 1 w 4051
cum 10 w 4054
magna 2 w 4059
gloria 3 w 4065
in 60 w 4067
exercitu 8 w 4075
fuerat 1 w 4081
plerosque 1 w 4091
ipsos 1 w 4096
factaque 1 w 4104
eorum 1 w 4109
fortia 1 w 4115
noverat 1 w 4122
ea 12 w 4125
conmemorando 1 w 4137
militum 1 w 4144
animos 1 w 4150
accendebat 1 w 4160
Sed 2 w 4164
ubi 3 w 4167
omnibus 1 w 4174
rebus 1 w 4179
exploratis 1 w 4189
Petreius 1 w 4197
tuba 1 w 4201
signum 1 w 4207
dat 1 w 4210
cohortis 3 w 4219
paulatim 1 w 4227
incedere 1 w 4235
iubet 3 w 4240
idem 3 w 4245
facit 2 w 4250
hostium 4 w 4257
exercitus 2 w 4266
postquam 3 w 4275
eo 5 w 4277
ventum 1 w 4283
est 9 w 4286
unde 2 w 4291
a 370 w 4292
ferentariis 1 w 4303
proelium 2 w 4311
conmitti 1 w 4319
posset 1 w 4325
maxumo 1 w 4332
clamore 1 w 4339
cum 11 w 4342
infestis 1 w 4350
signis 1 w 4356
concurrunt 1 w 4366
pila 1 w 4371
omittunt 1 w 4379
gladiis 1 w 4387
res 4 w 4390
geritur 1 w 4397
veterani 1 w 4406
pristinae 2 w 4415
virtutis 2 w 4423
memores 2 w 4430
comminus 1 w 4438
acriter 1 w 4445
instare 1 w 4452
illi 4 w 4457
haud 1 w 4461
timidi 1 w 4467
resistunt 1 w 4476
maxuma 1 w 4483
vi 24 w 4485
certatur 1 w 4493
interea 1 w 4501
Catilina 4 w 4509
cum 12 w 4512
expeditis 1 w 4521
in 68 w 4523
prima 2 w 4528
acie 2 w 4532
vorsari 1 w 4539
laborantibus 1 w 4552
succurrere 1 w 4562
integros 1 w 4571
pro 22 w 4574
sauciis 1 w 4581
arcessere 1 w 4590
omnia 2 w 4596
providere 1 w 4605
multum 1 w 4612
ipse 5 w 4616
pugnare 2 w 4623
saepe 1 w 4629
hostem 1 w 4635
ferire 1 w 4641
strenui 1 w 4649
militis 1 w 4656
et 41 w 4658
boni 2 w 4662
imperatoris 2 w 4673
officia 1 w 4680
simul 2 w 4685
exequebatur 1 w 4696
Petreius 2 w 4705
ubi 4 w 4708
videt 2 w 4713
Catilinam 2 w 4722
contra 2 w 4729
ac 19 w 4731
ratus 3 w 4736
erat 11 w 4740
magna 3 w 4746
vi 27 w 4748
tendere 1 w 4755
cohortem 1 w 4764
praetoriam 1 w 4774
in 71 w 4776
medios 1 w 4782
hostis 1 w 4788
inducit 1 w 4795
eosque 1 w 4801
perturbatos 1 w 4812
atque 11 w 4817
alios 1 w 4822
alibi 1 w 4827
resistentis 1 w 4838
interficit 1 w 4848
deinde 1 w 4855
utrimque 1 w 4863
ex 31 w 4865
lateribus 1 w 4874
ceteros 1 w 4881
aggreditur 1 w 4891
Manlius 1 w 4899
et 46 w 4901
Faesulanus 1 w 4911
in 75 w 4913
primis 1 w 4919
pugnantes 2 w 4928
cadunt 1 w 4934
Catilina 6 w 4943
postquam 4 w 4951
fusas 1 w 4956
copias 1 w 4962
seque 2 w 4967
cum 13 w 4970
paucis 1 w 4976
relictum 1 w 4984
videt 3 w 4989
memor 5 w 4995
generis 1 w 5002
atque 12 w 5007
pristinae 3 w 5016
suae 1 w 5020
dignitatis 1 w 5030
in 78 w 5032
confertissumos 1 w 5046
hostis 2 w 5052
incurrit 1 w 5060
ibique 1 w 5066
pugnans 1 w 5073
confoditur 1 w 5083
Sed 3 w 5087
confecto 1 w 5095
proelio 3 w 5102
tum 17 w 5106
vero 3 w 5110
cerneres 1 w 5118
quanta 3 w 5125
audacia 4 w 5132
quantaque 1 w 5141
animi 2 w 5146
vis 2 w 5149
fuisset 1 w 5156
in 80 w 5158
exercitu 10 w 5166
Catilinae 1 w 5175
nam 8 w 5179
fere 2 w 5183
quem 5 w 5187
quisque 1 w 5194
vivos 1 w 5199
pugnando 1 w 5207
locum 2 w 5212
ceperat 1 w 5219
eum 2 w 5223
amissa 1 w 5229
anima 2 w 5234
corpore 1 w 5241
tegebat 1 w 5248
pauci 2 w 5254
autem 1 w 5259
quos 4 w 5264
medios 2 w 5270
cohors 1 w 5276
praetoria 2 w 5285
disiecerat 1 w 5295
paulo 1 w 5301
divorsius 1 w 5310
sed 4 w 5314
omnes 2 w 5319
tamen 2 w 5324
advorsis 1 w 5332
volneribus 1 w 5342
conciderant 1 w 5353
Catilina 8 w 5362
vero 4 w 5366
longe 1 w 5371
a 461 w 5372
suis 2 w 5376
inter 4 w 5381
hostium 5 w 5388
cadavera 1 w 5396
repertus 1 w 5404
est 11 w 5407
paululum 2 w 5416
etiam 2 w 5421
spirans 1 w 5428
ferociamque 1 w 5439
animi 3 w 5444
quam 10 w 5449
habuerat 1 w 5457
vivos 2 w 5462
in 84 w 5465
voltu 1 w 5470
retinens 1 w 5478
postremo 1 w 5487
ex 33 w 5489
omni 6 w 5493
copia 2 w 5498
neque 10 w 5503
in 86 w 5505
proelio 4 w 5512
neque 11 w 5517
in 87 w 5519
fuga 4 w 5523
quisquam 2 w 5531
civis 1 w 5536
ingenuos 1 w 5544
captus 1 w 5550
est 12 w 5553
ita 7 w 5557
cuncti 1 w 5563
suae 2 w 5567
hostiumque 1 w 5577
vitae 1 w 5582
iuxta 2 w 5587
pepercerant 1 w 5598
neque 12 w 5604
tamen 3 w 5609
exercitus 3 w 5618
populi 1 w 5624
Romani 1 w 5630
laetam 1 w 5636
aut 7 w 5639
incruentam 1 w 5649
victoriam 2 w 5658
adeptus 1 w 5665
erat 15 w 5669
nam 9 w 5673
strenuissumus 1 w 5686
quisque 2 w 5693
aut 8 w 5696
occiderat 1 w 5705
in 90 w 5707
proelio 5 w 5714
aut 9 w 5717
graviter 1 w 5725
volneratus 1 w 5735
discesserat 1 w 5746
multi 3 w 5752
autem 2 w 5757
qui 17 w 5761
e 622 w 5762
castris 1 w 5769
visundi 1 w 5776
aut 11 w 5779
spoliandi 1 w 5788
gratia 1 w 5794
processerant 1 w 5806
volventes 1 w 5816
hostilia 1 w 5824
cadavera 2 w 5832
amicum 1 w 5838
alii 1 w 5842
pars 1 w 5847
hospitem 1 w 5855
aut 12 w 5858
cognatum 1 w 5866
reperiebant 1 w 5877
fuere 1 w 5883
item 2 w 5887
qui 18 w 5890
inimicos 1 w 5898
suos 1 w 5902
cognoscerent 1 w 5914
ita 9 w 5918
varie 1 w 5923
per 28 w 5926
omnem 1 w 5931
exercitum 5 w 5940
laetitia 1 w 5948
maeror 1 w 5955
luctus 1 w 5962
atque 13 w 5967
gaudia 1 w 5973
agitabantur 1 w 5984