<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
<milestone unit="section" n="2"/>at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
<milestone unit="section" n="4"/>neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
<milestone unit="section" n="5"/>sed Catilina postquam videt montibus atqie copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere.
<milestone unit="section" n="6"/>itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><p><milestone unit="section" n="1"/>'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri.
<milestone unit="section" n="2"/>quanta quoiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia <pb n="p.49"/> Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
<milestone unit="section" n="5"/>nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis.
<milestone unit="section" n="6"/>exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet,
<milestone unit="section" n="7"/>ferro iter aperiundum est.
<milestone unit="section" n="8"/>quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, quom proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare.
<milestone unit="section" n="9"/>si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient,
<milestone unit="section" n="10"/>neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint.
<milestone unit="section" n="11"/>praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacuaneum est pugnare pro potentia paucorum.
<milestone unit="section" n="12"/>quo audacius aggredimini memores pristinae virtutis.
<milestone unit="section" n="13"/>licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur,
<milestone unit="section" n="14"/>haec sequi decrevistis.
<milestone unit="section" n="15"/>si haec relinquere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit.
<milestone unit="section" n="16"/>nam in fuga salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est.
<milestone unit="section" n="17"/>semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur.</p><p><milestone unit="section" n="18"/>Quom vos considero, milites, et quom facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet.
<milestone unit="section" n="19"/>animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
<milestone unit="section" n="20"/>nam multitudo hostium ne <pb n="p.50"/> circumvenire queat, prohibent angustiae loci.
<milestone unit="section" n="21"/>quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><p><milestone unit="section" n="1"/>Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.
<milestone unit="section" n="2"/>nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat.
<milestone unit="section" n="3"/>ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.
<milestone unit="section" n="4"/>at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.
<milestone unit="section" n="5"/>ille cohortis veteranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
<milestone unit="section" n="6"/>homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, <pb n="p.51"/> plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos accendebat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="60"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus.
<milestone unit="section" n="2"/>postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur.
<milestone unit="section" n="3"/>veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur.
<milestone unit="section" n="4"/>interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur.
<milestone unit="section" n="5"/>Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur.
<milestone unit="section" n="6"/>Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt.
<milestone unit="section" n="7"/>Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="61"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.
<milestone unit="section" n="2"/>nam fere quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.
<milestone unit="section" n="3"/>pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed <pb n="p.52"/> omnes tamen advorsis volneribus conciderant.
<milestone unit="section" n="4"/>Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens.
<milestone unit="section" n="5"/>postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuos captus est:
<milestone unit="section" n="6"/>ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.
<milestone unit="section" n="7"/>neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
<milestone unit="section" n="8"/>multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent.
<milestone unit="section" n="9"/>ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.</p></div></div></body></text></TEI>