Scaife ATLAS

CTS Library / Scripta Breviora

Scripta Breviora (2.1)

urn:cts:latinLit:stoa0382.stoa001.nd-dlc-lat1:2.1
Refs {'start': {'reference': '2.1', 'human_reference': 'Book 2 Fragment 1'}}
Ancestors [{'reference': '2'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Franciscus Petracchi poeta, vir illustris ac vita moribusque et scientia clarus, sedente Benedicto XII pontifice maximo gloriosissima fama per orbem floruit universum. Hic apud Aritium XII kalendas augusti ex ser Petracco patre, Letta vero matre natus est, post autem christianorum iubileum XIII anno IIII; sed postmodum apud Florentiam opulentissimam Etrurie civitatem, ex qua parentes eiusdem longis fuerant retro temporibus oriundi, in copiosa fortuna a Musarum ut puto fuit uberibus educatus. Sed cum causa seditionum multiplicium florentinorum civium nobiles aliqui, ser Petracco amicitia atque consanguineitate coniuncti, tanquam hostes reipublice exilio damnarentur, idem ser Petraccus una cum filio puero et uxore sua ac pariter tota domo, sibi suisque proscriptionem voluntariam ascribendo, relicta patria alpes transabiit appenninas, Avinionique secessit, quo Franciscus ab ipsa pueritia celebri fultus ingenio in liberalibus artibus studuit didicitque. Demum cum etate iam esset adultus, Bononiam Lombardie nobilem studiisque florentem petiit civitatem, ibique sub diversis doctoribus iura civilia audivit; in quibus dum assiduo studio laboraret, Apollo, prescius sui vatis futuri, eiusdem mentis archanum lepido Pyeridum cantu carminibusque cepit demulcere divinis; ob quam causam legibus iam neglectis, ad Parnasi culmen cepit dirigere gressus suos. Quod dum pater referentibus pluribus audisset, nati futuram gloriam ex ceptis debite non repensans, cum etiam animo quam etterna temporalia potius affectaret, nequicquam astris avidus obviare, indignans quodammodo ipsum ad lares proprios revocavit; et cum illum studiorum talium obiurgatione multi-

239
moda momordisset, aiendo: « Studium quid inutile tentas? Meonides nullas ipse reliquit opes », eum suo imperio oneratum, leges auditurum secundo Montem misit illico Pesulanum. Sed iubentibus fatis, quibus de facili non obstatur, Pyeridum corus egregius illum indissolubilibus amplexibus circumdavit, egreque ferens quem ab infantia educarat, et cui per ipsum fama candidior servabatur, eidem a legum perplexitate vitabili et rabidi fori latrabilibus iurgiis raperetur, cesarum sanctiones ac iurium consultorum tabulas indignanter abstulit ab eodem, suis luminibus e vestigio apponendo, quid smirneus vates impellente Apolline de Ulixe graysque reliquis plectro mirifico demonstrarit; quid Terrentius Culleus placida infestante Talya ineretricum lenonum iuvenum et servorum actus describendo reliquerit; quid Maro divino dotatus ingenio, pastorum scenicos ludos, arvorum necessarios cultus, troadum clades et arma victosque penates et lacrimas morientis Elysse cantando narraverit; quid Flaccus lirica suavitate permotus ac acerbitate satyrica decantarit; quid Naso Elicona spirante fingendo peregerit; quid Lucanus urgente Caliope fervida tuba altisona clangendo perflaverit; quid Statius, quid Iuvenalis, quid etiam alii plures mirto edera lauroque conspicui, virtute pariter ac fama mirabiles, heroyco cantu reliquerint discedendo. Ipse quidem nec abiecta studio revocavit, nec apposita studendo efficaciter vilipendit, sed iam dictos accipiens autores, ac in suos doctores etiam et magistros, sic totus ardore castalio inflammatus, se poesi patre etiam ignorante donavit, ut nichil vel modicum aliud cogitaret; in qua qualis evaserit, verbis explicare non opus, eo quod ipsa ipsius opera luce clarius manifestant. Que quidem talem tantumque perhibent nisi fallor, quod si oppinio phylosophi samiensis veris posset rationibus sustineri, animas hominum scilicet reverti ad alia corpora, iterato in hoc Virgilium omni imbutum dogmate rediisse, non dubito dicerent qui cognoscunt. Hinc vero morales est phylosophos diligenti studio ymitatus, et maxime M. Tullium Ciceronem et egregium Senecam cordubensem, in tantum quod iam locutione et moribus alterum istorum possit merito iudicari. Sed hic vates dulciloquus suum post
240
hec cupiens ingenium exercitare et operibus etiam experiri, dum adhuc iuveniles anni fervescerent, humana vitans consortia cepit solitudine delectari, petiitque inter montes arduos umbrisque arborum perpetuis occupatos, vallem quandam quam incole nec inmerito « Vallem Clausam » nominant ab antiquo, que non hominum artificio sed nature magisterio multis est delectabilibus exornata, quod ipsemet heroyco carmine, caliopeo modulamine mensurato, fratri Dyonisio de Burgo theologie magistro describit pulcerrime politeque; ibique a fonte perpetuo limpidis undis fluens amplissime Sorgia fluvius summit originem emanando. Hoc igitur loco hic poeta egregius, ne de infossi talenti culpa redargueretur a posteris, plura opuscula tam metrica quam prosayca eleganter ac floridissime decantavit, et inter alia memoratu dignissima, opus suum illud magnum et mirabile cui Affrica nomen imposuit, eo quod maioris Affricani gesta in eodem heroyco metro monstrentur, ingenio divino potius quam humano creditur compilasse. Attamen ne hominum notitia solitudine nimia privaretur, determinatis temporibus se ad romanam curiam conferebat, in qua amicitia summorum pontificum regum atque procerum tam gallorum quam etiam ytalorum, aliorumque quamplurium usus est, et potissime Benedicti pape XII, Petri de Columna cardinalis et Roberti Ierusalem et Sicilie regis et Azonis de Corigio militis, cum quo patre iam mortuo Neapolim Campanie urbem veniens eius opere primo ad predictum Robertum regem aditum habere dignatus est; in conspectu cuius tam eleganter suam ac poetarum priorum scientiam commendavit, ut cum summam incliti regis gratiam acquisisset, eidem avido laudabilia cuncta noscendi, omnibus aliis theologie phylosophieque studiis derelictis, poetarum studium quod ante vilipendebat assummeret: sibique in preceptorem ipsum Franciscum dummodo ibidem vellet remanere instantissime postulavit. Sed ipse cum ad maiora iam animum direxisset, et honestissima tanti offitii renuntiatione premissa, a predicto rege clam primo, secundario vero coram suis proceribus in facultatibus variis esset examinatus in poetica, et gratissime cum omnium intelligentium audientiumque assensu approbatus existeret, cum
241
Azone amico suo iam dicto ad inclitam Romam citato venit itinere, quo a senatu populoque romano gloriosissime iam receptus, non minus sua operante virtute quam hoc preces pro eodem regie exponentes, in poetam egregium a senatoribus est assumptus. Quorum alter, dominus videlicet Ursus de Ursinis miles ac Anguilarie comes clarissimus, VI ydus aprilis, anno vero Incarnationis dominice MCCCXLI, inditione autem VIIII et etatis sue anno XXXVII, in urbe romana celsoque Capitolio coram omni clero et populo, florida ab eodem ac prolixa in Musarum exaltatione mirifica, ac a predicto domino Urso in laureandi poete laude sermocinatione premissa, eum in poetam laurea corona solenniter coronavit; eique tam sue clarissime professionis quam etiam romane civilitatis privilegium multa ac integra dicacitate completum et bulla aurea suis signis, olim toto orbi metuendis pariter et verendis, insculpta prout decuit roborarunt. Quod quidem ibidem fieri non ante contigerat a coronatione dignissima Statii Pampinei Surculi tolosani, qui anno ab Urbe condita DCCCXXXIIII sub Domitiano Cesare creditur coronatus. Cum quanta hoc romanorum civium letitia tam nobilium quam etiam plebeiorum factum contigerit, non opus est verbis, facile quidem potest ab unoquoque presummi: id nempe omnibus visum puto, iam multo ante lapsa felicia tempora ac regna saturnia rediisse; ipse tamen quamvis tenuissime respectui veritatis, ne sui ipsius laudes rescribere videretur, Iohanni Barrili de Neapoli militi in quadam epistola metrica designavit. Habita igitur laureatione predictus cum Azone de Corigio Parmam ivit, ibique secum integra amicitia iunctus, per aliquale tempus est commoratus, et moratur usque in hodiernum. Insuper iste Franciscus quantumcunque scientia sit excellens, non minus morum claritate refulget. Nam quanquam solitudine ut iam supra monstravimus delectetur, quod ipsemet in quadam egloga sua cui nomen Argus testatur amplissime, se pastorem solivagum ac etiam Silvium vocitando, fuit tamen et est homo moribus et loquela civilis, et unicuique iuxta sui conditionem amicabilis placabilis et communis; habitu vero honestissimus, et ut hoc iuxta sui votum plenius et commodius uteretur, ac aptius
242
posset mundanarum rerum sollicitudines evitare, vitam assumpsit et habitum clericalem, usus tamen parvis et modicis ac ab animarum cura solutis beneficiis, maxima a summis pontificibus sibi benivolis ac ultro eadem illi offerentibus renuendo, et potissime presulatus, ne forsan Scillam fugiens assummendo, amplectens nimia rueret in Caribdim. Statura quidem procerus, forma venustus, facie rotunda atque decorus, quamvis colore etsi non candidus, non tamen fuit obscurus, sed quadam decenti viro fuscositate permistus. Oculorum motus est gravis, intuitus letus et acuta perspicacitate subtilis; aspectu mitis et gestibus verecundus quamplurimum; risu letissimus, sed nunquam cachinno inepto concuti visus; incessu moderatus, prolatione placidus et iocosus, sed rara locutione utitur nisi interrogatus, et tunc verba debita gravitate pensata sic interrogantibus profert in patulo, ut ad audiendum attrahat etiam ydiotas, et eosdem per longissima spatia durante sermone, sine tedio ymo cum delectatione multiplici, ut ita loquar teneat irretitos, in tantum ut sint qui hunc audiendo concedant, verum a cantibus syrenarum sotiorum ducis naricii naves fuisse submersas, dum se a dulcedine prolationis istius quodammodo comperiant fore captos. Et alii sunt qui firma teneant fide, quod dudum eedem apes que Platoni Ambroxioque dormientibus parvulis melle labia delinirunt, huic tymo cyrrensi sature etiam parvulo delinissent, si hoc potest, ut videntur homines credere, argumentum esse future dulcedinis in loquendo. Et ultra, quod est mirabile dictu, in tantum aliis sua prevalet affabilitas inter cunctos, ut que ceteris solet famosis sue fame presentia derogare, huic auget ut apparet, eo quod de eo contrarium evenisse quampluries iam est visum. Nam nonnulli probissimi, quod ipsemet propriis auribus audivi, fide interposita iuramenti, firmarunt nichil de hoc homine respective veritate pensata, famam per orbem gerulonum oribus reportare. Quid de ipsius ingenio referam? Nil ei ambiguum nil obscurum, sed omnia illi patent clara lucida et aperta; si vera loquor sui testificentur effectus. Memoria vero illum divinum potius quam humanum autumo reputandum, nam ab ipsa prothoplaustri creatione primeva usque ad hodiernum,
243
quicquid et per quoscunque reges principes populos seu gentes et ubicunque actum sit, tanquam sibi presentia cognovisse ac memorasse demonstrat. Phylosophorum vero doctrinas morales naturales atque theologas ut sumpserit teneatque, ipsius gesta verba scriptaque iam repandunt. Cibo et potu temperatus, nam vulgaribus semper usus est. Mundiciis corporalibus magis ne videretur ab aliis deviare viventibus, quam appetitu concupiscibili impulsus est decoratus. In musicalibus vero, prout in fidicinis et cantilenis, et nondum hominum tantum sed etiam avium, delectatus ita ut ipsemet se bene gerat et gesserit in utrisque. Patiens tamen extat, et posito raro ac ultra rationis terminos irascatur, cito quidem revertitur. Veridicus plurimum et fidelis; religione christianissimus et in tantum, ut vix nisi ab expertis et cognitis crederetur. Libidine sola aliqualiter non victus in totum, sed multum potius molestatus; sed si quando ipsum contingit succumbere, iuxta mandatum Apostoli, quod caste nequivit explere, caute peragendo complevit. Et quamvis in suis quampluribus vulgaribus poematibus, in quibus perlucide decantavit, se Laurettam quandam ardentissime demonstrarit amasse, non obstat nam prout ipsemet bene puto, Laurettam illam allegorice pro laurea corona quam postmodum est adeptus, accipiendam existimo. Quid opus est verbis? Nichil enim potest de virtutibus et scientia huius poete respective ad veritatem meus calamus explicare. Scripsi quidem magis audax quam discretus, et ideo reliqua maiora multo quam posita cum hiis que etiam exotidice demonstravi, viro sufficientiori ac stilo pariter altiori scribenda relinquo. Gloriosus iste poeta usque in hodiernam diem plura composuit opera memoratu dignissima. Nam primo et principaliter opus illud egregium compilavit, in quo heroyco carmine ac oratione arte multiplici admiranda, Scipionis primi gesta in cartaginenses potissime et Annibalem eorum ducem penosque reliquos mira virtute tam animi quam corporis operando tractavit, cui eo nomen imposuit Affrica, quia de Affricani et in Affrica rebus gestis loquatur ut plurimum, intitulavitque illud Roberto regi amico suo de quo supra iam diximus; et quamvis predicti libri adhuc ab eo nemini copia
244
concedatur, tamen a multis visus homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosayce tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut appareat liquido, nil eum quod Tullius arpinas noverit latuisse. Demum eglogam quandam composuit, cui nomen est Argus, in qua mortem predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Silvium nominando, tangendo etiam veras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in buccolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. Ultra etiam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terrentii vestigia persecutum, timeo ne dum omnibus palam erit, que adhuc modicis visa latet, ductori ductum legentes extiment et merito proponendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis viro probissimo, que etiam multis aliis diversis de causis et a semet ipso composuerit opuscula, quibus libri titulum non donavit, conarer exprimere, « Ante diem clauso componet vesper Olimpo»: et idcirco ne tedeat prolixitas in legendo, que desunt scrutantibus honestius credidi relinquendum.

Tokens

Franciscus 1 w 10
Petracchi 1 w 19
poeta 1 w 24
vir 1 w 28
illustris 1 w 37
ac 2 w 39
vita 1 w 43
moribusque 1 w 53
et 3 w 55
scientia 1 w 63
clarus 1 w 69
sedente 1 w 77
Benedicto 1 w 86
XII 1 w 89
pontifice 1 w 98
maximo 1 w 104
gloriosissima 1 w 117
fama 1 w 121
per 1 w 124
orbem 1 w 129
floruit 1 w 136
universum 1 w 145
Hic 1 w 149
apud 1 w 153
Aritium 1 w 160
XII 2 w 163
kalendas 1 w 171
augusti 1 w 178
ex 1 w 180
ser 1 w 183
Petracco 1 w 191
patre 1 w 196
Letta 1 w 202
vero 1 w 206
matre 1 w 211
natus 1 w 216
est 1 w 219
post 1 w 224
autem 1 w 229
christianorum 1 w 242
iubileum 1 w 250
XIII 1 w 254
anno 1 w 258
IIII 1 w 262
sed 2 w 266
postmodum 1 w 275
apud 2 w 279
Florentiam 1 w 289
opulentissimam 1 w 303
Etrurie 1 w 310
civitatem 1 w 319
ex 2 w 322
qua 1 w 325
parentes 1 w 333
eiusdem 1 w 340
longis 1 w 346
fuerant 1 w 353
retro 1 w 358
temporibus 1 w 368
oriundi 1 w 375
in 1 w 378
copiosa 1 w 385
fortuna 1 w 392
a 33 w 393
Musarum 1 w 400
ut 2 w 402
puto 1 w 406
fuit 1 w 410
uberibus 1 w 418
educatus 1 w 426
Sed 1 w 430
cum 1 w 433
causa 1 w 438
seditionum 1 w 448
multiplicium 1 w 460
florentinorum 1 w 473
civium 1 w 479
nobiles 1 w 486
aliqui 1 w 492
ser 2 w 496
Petracco 2 w 504
amicitia 1 w 512
atque 1 w 517
consanguineitate 1 w 533
coniuncti 1 w 542
tanquam 1 w 550
hostes 1 w 556
reipublice 1 w 566
exilio 1 w 572
damnarentur 1 w 583
idem 1 w 588
ser 3 w 591
Petraccus 1 w 600
una 2 w 603
cum 2 w 606
filio 1 w 611
puero 1 w 616
et 9 w 618
uxore 1 w 623
sua 1 w 626
ac 6 w 628
pariter 1 w 635
tota 1 w 639
domo 1 w 643
sibi 1 w 648
suisque 1 w 655
proscriptionem 1 w 669
voluntariam 1 w 680
ascribendo 1 w 690
relicta 1 w 698
patria 1 w 704
alpes 1 w 709
transabiit 1 w 719
appenninas 1 w 729
Avinionique 1 w 741
secessit 1 w 749
quo 1 w 753
Franciscus 2 w 763
ab 2 w 765
ipsa 1 w 769
pueritia 1 w 777
celebri 1 w 784
fultus 1 w 790
ingenio 1 w 797
in 7 w 799
liberalibus 1 w 810
artibus 1 w 817
studuit 1 w 824
didicitque 1 w 834
Demum 1 w 840
cum 3 w 843
etate 1 w 848
iam 3 w 851
esset 1 w 856
adultus 1 w 863
Bononiam 1 w 872
Lombardie 1 w 881
nobilem 1 w 888
studiisque 1 w 898
florentem 1 w 907
petiit 1 w 913
civitatem 2 w 922
ibique 1 w 929
sub 1 w 932
diversis 1 w 940
doctoribus 1 w 950
iura 1 w 954
civilia 1 w 961
audivit 1 w 968
in 8 w 971
quibus 1 w 977
dum 2 w 980
assiduo 1 w 987
studio 1 w 993
laboraret 1 w 1002
Apollo 1 w 1009
prescius 1 w 1018
sui 2 w 1021
vatis 1 w 1026
futuri 1 w 1032
eiusdem 2 w 1040
mentis 1 w 1046
archanum 1 w 1054
lepido 1 w 1060
Pyeridum 1 w 1068
cantu 1 w 1073
carminibusque 1 w 1086
cepit 1 w 1091
demulcere 1 w 1100
divinis 1 w 1107
ob 3 w 1110
quam 2 w 1114
causam 1 w 1120
legibus 1 w 1127
iam 5 w 1130
neglectis 1 w 1139
ad 2 w 1142
Parnasi 1 w 1149
culmen 1 w 1155
cepit 2 w 1160
dirigere 1 w 1168
gressus 1 w 1175
suos 1 w 1179
Quod 1 w 1184
dum 4 w 1187
pater 1 w 1192
referentibus 1 w 1204
pluribus 1 w 1212
audisset 1 w 1220
nati 1 w 1225
futuram 1 w 1232
gloriam 1 w 1239
ex 4 w 1241
ceptis 1 w 1247
debite 1 w 1253
non 2 w 1256
repensans 1 w 1265
cum 4 w 1269
etiam 1 w 1274
animo 1 w 1279
quam 3 w 1283
etterna 1 w 1290
temporalia 1 w 1300
potius 1 w 1306
affectaret 1 w 1316
nequicquam 1 w 1327
astris 1 w 1333
avidus 1 w 1339
obviare 1 w 1346
indignans 1 w 1356
quodammodo 1 w 1366
ipsum 1 w 1371
ad 3 w 1373
lares 1 w 1378
proprios 1 w 1386
revocavit 1 w 1395
et 18 w 1398
cum 5 w 1401
illum 1 w 1406
studiorum 1 w 1415
talium 1 w 1421
obiurgatione 1 w 1433
multi- 1 w 1439
moda 1 w 1443
momordisset 1 w 1454
aiendo 1 w 1461
Studium 1 w 1470
quid 1 w 1474
inutile 1 w 1481
tentas 1 w 1487
Meonides 1 w 1496
nullas 1 w 1502
ipse 1 w 1506
reliquit 1 w 1514
opes 1 w 1518
eum 2 w 1523
suo 2 w 1526
imperio 1 w 1533
oneratum 1 w 1541
leges 1 w 1547
auditurum 1 w 1556
secundo 1 w 1563
Montem 1 w 1569
misit 1 w 1574
illico 1 w 1580
Pesulanum 1 w 1589
Sed 2 w 1593
iubentibus 1 w 1603
fatis 1 w 1608
quibus 2 w 1615
de 8 w 1617
facili 1 w 1623
non 3 w 1626
obstatur 1 w 1634
Pyeridum 2 w 1643
corus 1 w 1648
egregius 1 w 1656
illum 2 w 1661
indissolubilibus 1 w 1677
amplexibus 1 w 1687
circumdavit 1 w 1698
egreque 1 w 1706
ferens 1 w 1712
quem 1 w 1716
ab 4 w 1718
infantia 1 w 1726
educarat 1 w 1734
et 20 w 1737
cui 1 w 1740
per 3 w 1743
ipsum 2 w 1748
fama 2 w 1752
candidior 1 w 1761
servabatur 1 w 1771
eidem 1 w 1777
a 143 w 1778
legum 1 w 1783
perplexitate 1 w 1795
vitabili 1 w 1803
et 21 w 1805
rabidi 1 w 1811
fori 1 w 1815
latrabilibus 1 w 1827
iurgiis 1 w 1834
raperetur 1 w 1843
cesarum 1 w 1851
sanctiones 1 w 1861
ac 8 w 1863
iurium 1 w 1869
consultorum 1 w 1880
tabulas 1 w 1887
indignanter 1 w 1898
abstulit 1 w 1906
ab 11 w 1908
eodem 1 w 1913
suis 2 w 1918
luminibus 1 w 1927
e 182 w 1928
vestigio 1 w 1936
apponendo 1 w 1945
quid 2 w 1950
smirneus 1 w 1958
vates 1 w 1963
impellente 1 w 1973
Apolline 1 w 1981
de 11 w 1983
Ulixe 1 w 1988
graysque 1 w 1996
reliquis 1 w 2004
plectro 1 w 2011
mirifico 1 w 2019
demonstrarit 1 w 2031
quid 3 w 2036
Terrentius 1 w 2046
Culleus 1 w 2053
placida 1 w 2060
infestante 1 w 2070
Talya 1 w 2075
ineretricum 1 w 2086
lenonum 1 w 2093
iuvenum 1 w 2100
et 24 w 2102
servorum 1 w 2110
actus 1 w 2115
describendo 1 w 2126
reliquerit 1 w 2136
quid 4 w 2141
Maro 1 w 2145
divino 1 w 2151
dotatus 1 w 2158
ingenio 2 w 2165
pastorum 1 w 2174
scenicos 1 w 2182
ludos 1 w 2187
arvorum 1 w 2195
necessarios 1 w 2206
cultus 1 w 2212
troadum 1 w 2220
clades 1 w 2226
et 25 w 2228
arma 1 w 2232
victosque 1 w 2241
penates 1 w 2248
et 26 w 2250
lacrimas 1 w 2258
morientis 1 w 2267
Elysse 1 w 2273
cantando 1 w 2281
narraverit 1 w 2291
quid 5 w 2296
Flaccus 1 w 2303
lirica 1 w 2309
suavitate 1 w 2318
permotus 1 w 2326
ac 13 w 2328
acerbitate 1 w 2338
satyrica 1 w 2346
decantarit 1 w 2356
quid 6 w 2361
Naso 1 w 2365
Elicona 1 w 2372
spirante 1 w 2380
fingendo 1 w 2388
peregerit 1 w 2397
quid 7 w 2402
Lucanus 1 w 2409
urgente 1 w 2416
Caliope 1 w 2423
fervida 1 w 2430
tuba 1 w 2434
altisona 1 w 2442
clangendo 1 w 2451
perflaverit 1 w 2462
quid 8 w 2467
Statius 1 w 2474
quid 9 w 2479
Iuvenalis 1 w 2488
quid 10 w 2493
etiam 2 w 2498
alii 1 w 2502
plures 1 w 2508
mirto 1 w 2513
edera 1 w 2518
lauroque 1 w 2526
conspicui 1 w 2535
virtute 1 w 2543
pariter 2 w 2550
ac 15 w 2552
fama 3 w 2556
mirabiles 1 w 2565
heroyco 1 w 2573
cantu 2 w 2578
reliquerint 1 w 2589
discedendo 1 w 2599
Ipse 1 w 2604
quidem 1 w 2610
nec 2 w 2613
abiecta 1 w 2620
studio 3 w 2626
revocavit 2 w 2635
nec 3 w 2639
apposita 1 w 2647
studendo 1 w 2655
efficaciter 1 w 2666
vilipendit 1 w 2676
sed 4 w 2680
iam 9 w 2683
dictos 1 w 2689
accipiens 1 w 2698
autores 1 w 2705
ac 18 w 2708
in 24 w 2710
suos 2 w 2714
doctores 1 w 2722
etiam 3 w 2727
et 29 w 2729
magistros 1 w 2738
sic 1 w 2742
totus 1 w 2747
ardore 1 w 2753
castalio 1 w 2761
inflammatus 1 w 2772
se 18 w 2775
poesi 1 w 2780
patre 2 w 2785
etiam 4 w 2790
ignorante 1 w 2799
donavit 1 w 2806
ut 9 w 2809
nichil 1 w 2815
vel 1 w 2818
modicum 1 w 2825
aliud 1 w 2830
cogitaret 1 w 2839
in 26 w 2842
qua 6 w 2845
qualis 1 w 2851
evaserit 1 w 2859
verbis 1 w 2866
explicare 1 w 2875
non 5 w 2878
opus 1 w 2882
eo 3 w 2885
quod 2 w 2889
ipsa 2 w 2893
ipsius 1 w 2899
opera 1 w 2904
luce 1 w 2908
clarius 1 w 2915
manifestant 1 w 2926
Que 1 w 2930
quidem 2 w 2936
talem 1 w 2941
tantumque 1 w 2950
perhibent 1 w 2959
nisi 1 w 2963
fallor 1 w 2969
quod 3 w 2974
si 15 w 2976
oppinio 1 w 2983
phylosophi 1 w 2993
samiensis 1 w 3002
veris 1 w 3007
posset 1 w 3013
rationibus 1 w 3023
sustineri 1 w 3032
animas 1 w 3039
hominum 1 w 3046
scilicet 1 w 3054
reverti 1 w 3061
ad 6 w 3063
alia 2 w 3067
corpora 1 w 3074
iterato 1 w 3082
in 30 w 3084
hoc 1 w 3087
Virgilium 1 w 3096
omni 1 w 3100
imbutum 1 w 3107
dogmate 1 w 3114
rediisse 1 w 3122
non 6 w 3126
dubito 1 w 3132
dicerent 1 w 3140
qui 19 w 3143
cognoscunt 1 w 3153
Hinc 1 w 3158
vero 2 w 3162
morales 1 w 3169
est 5 w 3172
phylosophos 1 w 3183
diligenti 1 w 3192
studio 4 w 3198
ymitatus 1 w 3206
et 34 w 3209
maxime 1 w 3215
M 5 w 3216
Tullium 1 w 3224
Ciceronem 1 w 3233
et 35 w 3235
egregium 1 w 3243
Senecam 1 w 3250
cordubensem 1 w 3261
in 32 w 3264
tantum 2 w 3270
quod 4 w 3274
iam 12 w 3277
locutione 1 w 3286
et 36 w 3288
moribus 2 w 3295
alterum 1 w 3302
istorum 1 w 3309
possit 1 w 3315
merito 1 w 3321
iudicari 1 w 3329
Sed 3 w 3333
hic 1 w 3336
vates 2 w 3341
dulciloquus 1 w 3352
suum 1 w 3356
post 3 w 3360
hec 1 w 3363
cupiens 1 w 3370
ingenium 1 w 3378
exercitare 1 w 3388
et 37 w 3390
operibus 1 w 3398
etiam 5 w 3403
experiri 1 w 3411
dum 7 w 3415
adhuc 1 w 3420
iuveniles 1 w 3429
anni 1 w 3433
fervescerent 1 w 3445
humana 1 w 3452
vitans 1 w 3458
consortia 1 w 3467
cepit 3 w 3472
solitudine 1 w 3482
delectari 1 w 3491
petiitque 1 w 3501
inter 1 w 3506
montes 1 w 3512
arduos 1 w 3518
umbrisque 1 w 3527
arborum 1 w 3534
perpetuis 1 w 3543
occupatos 1 w 3552
vallem 1 w 3559
quandam 1 w 3566
quam 5 w 3570
incole 1 w 3576
nec 5 w 3579
inmerito 1 w 3587
Vallem 1 w 3594
Clausam 1 w 3601
nominant 1 w 3610
ab 14 w 3612
antiquo 1 w 3619
que 19 w 3623
non 7 w 3626
hominum 2 w 3633
artificio 1 w 3642
sed 5 w 3645
nature 1 w 3651
magisterio 1 w 3661
multis 1 w 3667
est 6 w 3670
delectabilibus 1 w 3684
exornata 1 w 3692
quod 5 w 3697
ipsemet 1 w 3704
heroyco 2 w 3711
carmine 1 w 3718
caliopeo 1 w 3727
modulamine 1 w 3737
mensurato 1 w 3746
fratri 1 w 3753
Dyonisio 1 w 3761
de 23 w 3763
Burgo 1 w 3768
theologie 1 w 3777
magistro 2 w 3785
describit 1 w 3794
pulcerrime 1 w 3804
politeque 1 w 3813
ibique 2 w 3820
a 306 w 3821
fonte 1 w 3826
perpetuo 1 w 3834
limpidis 1 w 3842
undis 1 w 3847
fluens 1 w 3853
amplissime 1 w 3863
Sorgia 1 w 3869
fluvius 1 w 3876
summit 1 w 3882
originem 1 w 3890
emanando 1 w 3898
Hoc 1 w 3902
igitur 1 w 3908
loco 1 w 3912
hic 2 w 3915
poeta 2 w 3920
egregius 2 w 3928
ne 25 w 3931
de 25 w 3933
infossi 1 w 3940
talenti 1 w 3947
culpa 1 w 3952
redargueretur 1 w 3965
a 315 w 3966
posteris 1 w 3974
plura 1 w 3980
opuscula 1 w 3988
tam 1 w 3991
metrica 1 w 3998
quam 6 w 4002
prosayca 1 w 4010
eleganter 1 w 4019
ac 19 w 4021
floridissime 1 w 4033
decantavit 1 w 4043
et 46 w 4046
inter 2 w 4051
alia 3 w 4055
memoratu 1 w 4063
dignissima 1 w 4073
opus 3 w 4078
suum 2 w 4082
illud 1 w 4087
magnum 1 w 4093
et 47 w 4095
mirabile 2 w 4103
cui 3 w 4106
Affrica 1 w 4113
nomen 1 w 4118
imposuit 1 w 4126
eo 6 w 4129
quod 6 w 4133
maioris 1 w 4140
Affricani 1 w 4149
gesta 1 w 4154
in 45 w 4156
eodem 2 w 4161
heroyco 3 w 4168
metro 1 w 4173
monstrentur 1 w 4184
ingenio 3 w 4192
divino 2 w 4198
potius 2 w 4204
quam 7 w 4208
humano 1 w 4214
creditur 1 w 4222
compilasse 1 w 4232
Attamen 1 w 4240
ne 26 w 4242
hominum 3 w 4249
notitia 1 w 4256
solitudine 2 w 4266
nimia 1 w 4271
privaretur 1 w 4281
determinatis 1 w 4294
temporibus 2 w 4304
se 26 w 4306
ad 8 w 4308
romanam 1 w 4315
curiam 1 w 4321
conferebat 1 w 4331
in 51 w 4334
qua 12 w 4337
amicitia 2 w 4345
summorum 1 w 4353
pontificum 1 w 4363
regum 1 w 4368
atque 2 w 4373
procerum 1 w 4381
tam 3 w 4384
gallorum 1 w 4392
quam 8 w 4396
etiam 6 w 4401
ytalorum 1 w 4409
aliorumque 1 w 4420
quamplurium 1 w 4431
usus 1 w 4435
est 8 w 4438
et 52 w 4441
potissime 1 w 4450
Benedicti 1 w 4459
pape 1 w 4463
XII 4 w 4466
Petri 1 w 4472
de 29 w 4474
Columna 1 w 4481
cardinalis 1 w 4491
et 54 w 4493
Roberti 1 w 4500
Ierusalem 1 w 4509
et 55 w 4511
Sicilie 1 w 4518
regis 1 w 4523
et 56 w 4525
Azonis 1 w 4531
de 30 w 4533
Corigio 1 w 4540
militis 1 w 4547
cum 10 w 4551
quo 9 w 4554
patre 3 w 4559
iam 16 w 4562
mortuo 1 w 4568
Neapolim 1 w 4576
Campanie 1 w 4584
urbem 1 w 4589
veniens 1 w 4596
eius 3 w 4600
opere 1 w 4605
primo 1 w 4610
ad 9 w 4612
predictum 1 w 4621
Robertum 1 w 4629
regem 1 w 4634
aditum 1 w 4640
habere 1 w 4646
dignatus 1 w 4654
est 9 w 4657
in 53 w 4660
conspectu 1 w 4669
cuius 1 w 4674
tam 4 w 4677
eleganter 2 w 4686
suam 1 w 4690
ac 20 w 4692
poetarum 1 w 4700
priorum 1 w 4707
scientiam 1 w 4716
commendavit 1 w 4727
ut 12 w 4730
cum 11 w 4733
summam 1 w 4739
incliti 1 w 4746
regis 2 w 4751
gratiam 1 w 4758
acquisisset 1 w 4769
eidem 2 w 4775
avido 1 w 4780
laudabilia 1 w 4790
cuncta 1 w 4796
noscendi 1 w 4804
omnibus 1 w 4812
aliis 1 w 4817
theologie 2 w 4826
phylosophieque 1 w 4840
studiis 2 w 4847
derelictis 1 w 4857
poetarum 2 w 4866
studium 1 w 4873
quod 7 w 4877
ante 7 w 4881
vilipendebat 1 w 4893
assummeret 1 w 4903
sibique 1 w 4911
in 55 w 4913
preceptorem 1 w 4924
ipsum 3 w 4929
Franciscum 1 w 4939
dummodo 1 w 4946
ibidem 1 w 4952
vellet 1 w 4958
remanere 1 w 4966
instantissime 1 w 4979
postulavit 1 w 4989
Sed 4 w 4993
ipse 3 w 4997
cum 13 w 5000
ad 11 w 5002
maiora 1 w 5008
iam 19 w 5011
animum 1 w 5017
direxisset 1 w 5027
et 63 w 5030
honestissima 1 w 5042
tanti 2 w 5047
offitii 1 w 5054
renuntiatione 1 w 5067
premissa 1 w 5075
a 409 w 5077
predicto 1 w 5085
rege 3 w 5089
clam 1 w 5093
primo 2 w 5098
secundario 1 w 5109
vero 3 w 5113
coram 1 w 5118
suis 3 w 5122
proceribus 1 w 5132
in 57 w 5134
facultatibus 1 w 5146
variis 1 w 5152
esset 2 w 5157
examinatus 1 w 5167
in 59 w 5169
poetica 1 w 5176
et 66 w 5179
gratissime 1 w 5189
cum 14 w 5192
omnium 1 w 5198
intelligentium 1 w 5212
audientiumque 1 w 5225
assensu 1 w 5232
approbatus 1 w 5242
existeret 1 w 5251
cum 15 w 5255
Azone 1 w 5260
amico 1 w 5265
suo 4 w 5268
iam 20 w 5271
dicto 4 w 5276
ad 12 w 5278
inclitam 1 w 5286
Romam 1 w 5291
citato 1 w 5297
venit 1 w 5302
itinere 1 w 5309
quo 11 w 5313
a 430 w 5314
senatu 1 w 5320
populoque 1 w 5329
romano 1 w 5335
gloriosissime 1 w 5348
iam 21 w 5351
receptus 1 w 5359
non 8 w 5363
minus 1 w 5368
sua 4 w 5371
operante 1 w 5379
virtute 2 w 5386
quam 10 w 5390
hoc 2 w 5393
preces 1 w 5399
pro 7 w 5402
eodem 3 w 5407
regie 1 w 5412
exponentes 1 w 5422
in 64 w 5425
poetam 1 w 5431
egregium 2 w 5439
a 438 w 5440
senatoribus 1 w 5451
est 11 w 5454
assumptus 1 w 5463
Quorum 1 w 5470
alter 2 w 5475
dominus 1 w 5483
videlicet 1 w 5492
Ursus 1 w 5497
de 37 w 5499
Ursinis 1 w 5506
miles 1 w 5511
ac 23 w 5513
Anguilarie 1 w 5523
comes 1 w 5528
clarissimus 1 w 5539
VI 1 w 5542
ydus 1 w 5546
aprilis 1 w 5553
anno 2 w 5558
vero 4 w 5562
Incarnationis 1 w 5575
dominice 1 w 5583
MCCCXLI 1 w 5590
inditione 1 w 5600
autem 2 w 5605
VIIII 1 w 5610
et 70 w 5612
etatis 1 w 5618
sue 1 w 5621
anno 3 w 5625
XXXVII 1 w 5631
in 69 w 5634
urbe 2 w 5638
romana 2 w 5644
celsoque 1 w 5652
Capitolio 1 w 5661
coram 2 w 5666
omni 4 w 5670
clero 1 w 5675
et 72 w 5677
populo 2 w 5683
florida 1 w 5691
ab 19 w 5693
eodem 4 w 5698
ac 24 w 5700
prolixa 1 w 5707
in 70 w 5709
Musarum 2 w 5716
exaltatione 1 w 5727
mirifica 1 w 5735
ac 25 w 5738
a 465 w 5739
predicto 2 w 5747
domino 1 w 5753
Urso 1 w 5757
in 72 w 5759
laureandi 1 w 5768
poete 1 w 5773
laude 1 w 5778
sermocinatione 1 w 5792
premissa 2 w 5800
eum 3 w 5804
in 74 w 5806
poetam 2 w 5812
laurea 2 w 5818
corona 1 w 5824
solenniter 1 w 5834
coronavit 1 w 5843
eique 1 w 5849
tam 8 w 5852
sue 2 w 5855
clarissime 1 w 5865
professionis 1 w 5877
quam 11 w 5881
etiam 7 w 5886
romane 1 w 5892
civilitatis 1 w 5903
privilegium 1 w 5914
multa 1 w 5919
ac 26 w 5921
integra 1 w 5928
dicacitate 1 w 5938
completum 1 w 5947
et 77 w 5949
bulla 1 w 5954
aurea 3 w 5959
suis 4 w 5963
signis 1 w 5969
olim 2 w 5974
toto 1 w 5978
orbi 1 w 5982
metuendis 1 w 5991
pariter 3 w 5998
et 79 w 6000
verendis 1 w 6008
insculpta 1 w 6018
prout 1 w 6023
decuit 1 w 6029
roborarunt 1 w 6039
Quod 2 w 6044
quidem 3 w 6050
ibidem 2 w 6056
fieri 1 w 6061
non 9 w 6064
ante 9 w 6068
contigerat 1 w 6078
a 495 w 6079
coronatione 1 w 6090
dignissima 2 w 6100
Statii 1 w 6106
Pampinei 1 w 6114
Surculi 1 w 6121
tolosani 1 w 6129
qui 22 w 6133
anno 4 w 6137
ab 20 w 6139
Urbe 1 w 6143
condita 1 w 6150
DCCCXXXIIII 1 w 6161
sub 2 w 6164
Domitiano 1 w 6173
Cesare 1 w 6179
creditur 2 w 6187
coronatus 1 w 6196
Cum 1 w 6200
quanta 1 w 6206
hoc 3 w 6209
romanorum 1 w 6218
civium 2 w 6224
letitia 1 w 6231
tam 9 w 6234
nobilium 1 w 6242
quam 12 w 6246
etiam 8 w 6251
plebeiorum 1 w 6261
factum 1 w 6267
contigerit 1 w 6277
non 10 w 6281
opus 4 w 6285
est 12 w 6288
verbis 2 w 6294
facile 1 w 6301
quidem 4 w 6307
potest 1 w 6313
ab 21 w 6315
unoquoque 1 w 6324
presummi 1 w 6332
id 36 w 6335
nempe 1 w 6340
omnibus 2 w 6347
visum 1 w 6352
puto 2 w 6356
iam 24 w 6360
multo 1 w 6365
ante 10 w 6369
lapsa 1 w 6374
felicia 1 w 6381
tempora 2 w 6388
ac 30 w 6390
regna 1 w 6395
saturnia 1 w 6403
rediisse 2 w 6411
ipse 4 w 6416
tamen 2 w 6421
quamvis 1 w 6428
tenuissime 1 w 6438
respectui 1 w 6447
veritatis 1 w 6456
ne 42 w 6459
sui 7 w 6462
ipsius 2 w 6468
laudes 1 w 6474
rescribere 1 w 6484
videretur 1 w 6493
Iohanni 1 w 6501
Barrili 1 w 6508
de 46 w 6510
Neapoli 2 w 6517
militi 2 w 6523
in 78 w 6525
quadam 1 w 6531
epistola 1 w 6539
metrica 2 w 6546
designavit 1 w 6556
Habita 1 w 6563
igitur 2 w 6569
laureatione 1 w 6580
predictus 1 w 6589
cum 16 w 6592
Azone 2 w 6597
de 48 w 6599
Corigio 2 w 6606
Parmam 1 w 6612
ivit 4 w 6616
ibique 4 w 6623
secum 1 w 6628
integra 2 w 6635
amicitia 3 w 6643
iunctus 1 w 6650
per 17 w 6654
aliquale 1 w 6662
tempus 1 w 6668
est 14 w 6671
commoratus 1 w 6681
et 84 w 6684
moratur 1 w 6691
usque 3 w 6696
in 80 w 6698
hodiernum 1 w 6707
Insuper 1 w 6715
iste 3 w 6719
Franciscus 3 w 6729
quantumcunque 1 w 6742
scientia 3 w 6750
sit 5 w 6753
excellens 1 w 6762
non 11 w 6766
minus 3 w 6771
morum 2 w 6776
claritate 1 w 6785
refulget 1 w 6793
Nam 1 w 6797
quanquam 1 w 6805
solitudine 3 w 6815
ut 17 w 6817
iam 25 w 6820
supra 1 w 6825
monstravimus 1 w 6837
delectetur 1 w 6847
quod 8 w 6852
ipsemet 2 w 6859
in 83 w 6861
quadam 2 w 6867
egloga 1 w 6873
sua 5 w 6876
cui 6 w 6879
nomen 2 w 6884
Argus 1 w 6889
testatur 1 w 6897
amplissime 2 w 6907
se 40 w 6910
pastorem 1 w 6918
solivagum 1 w 6927
ac 31 w 6929
etiam 9 w 6934
Silvium 1 w 6941
vocitando 1 w 6950
fuit 2 w 6955
tamen 3 w 6960
et 89 w 6962
est 16 w 6965
homo 1 w 6969
moribus 3 w 6976
et 90 w 6978
loquela 1 w 6985
civilis 1 w 6992
et 91 w 6995
unicuique 1 w 7004
iuxta 1 w 7009
sui 8 w 7012
conditionem 1 w 7023
amicabilis 1 w 7033
placabilis 1 w 7043
et 92 w 7045
communis 1 w 7053
habitu 1 w 7060
vero 5 w 7064
honestissimus 1 w 7077
et 93 w 7080
ut 18 w 7082
hoc 4 w 7085
iuxta 2 w 7090
sui 9 w 7093
votum 1 w 7098
plenius 1 w 7105
et 94 w 7107
commodius 1 w 7116
uteretur 1 w 7124
ac 33 w 7127
aptius 1 w 7133
posset 2 w 7139
mundanarum 1 w 7149
rerum 1 w 7154
sollicitudines 1 w 7168
evitare 1 w 7175
vitam 1 w 7181
assumpsit 1 w 7190
et 97 w 7192
habitum 1 w 7199
clericalem 1 w 7209
usus 2 w 7214
tamen 4 w 7219
parvis 1 w 7225
et 98 w 7227
modicis 1 w 7234
ac 34 w 7236
ab 27 w 7238
animarum 1 w 7246
cura 1 w 7250
solutis 1 w 7257
beneficiis 1 w 7267
maxima 1 w 7274
a 601 w 7275
summis 1 w 7281
pontificibus 1 w 7293
sibi 3 w 7297
benivolis 1 w 7306
ac 35 w 7308
ultro 1 w 7313
eadem 1 w 7318
illi 2 w 7322
offerentibus 1 w 7334
renuendo 1 w 7342
et 99 w 7345
potissime 2 w 7354
presulatus 1 w 7364
ne 50 w 7367
forsan 1 w 7373
Scillam 1 w 7380
fugiens 1 w 7387
assummendo 1 w 7397
amplectens 1 w 7408
nimia 2 w 7413
rueret 1 w 7419
in 85 w 7421
Caribdim 1 w 7429
Statura 1 w 7437
quidem 5 w 7443
procerus 1 w 7451
forma 1 w 7457
venustus 1 w 7465
facie 1 w 7471
rotunda 1 w 7478
atque 3 w 7483
decorus 1 w 7490
quamvis 2 w 7498
colore 1 w 7504
etsi 1 w 7508
non 12 w 7511
candidus 1 w 7519
non 13 w 7523
tamen 5 w 7528
fuit 3 w 7532
obscurus 1 w 7540
sed 6 w 7544
quadam 3 w 7550
decenti 1 w 7557
viro 1 w 7561
fuscositate 1 w 7572
permistus 1 w 7581
Oculorum 1 w 7590
motus 2 w 7595
est 18 w 7598
gravis 1 w 7604
intuitus 1 w 7613
letus 1 w 7618
et 103 w 7620
acuta 1 w 7625
perspicacitate 1 w 7639
subtilis 1 w 7647
aspectu 1 w 7655
mitis 1 w 7660
et 104 w 7662
gestibus 1 w 7670
verecundus 1 w 7680
quamplurimum 1 w 7692
risu 1 w 7697
letissimus 1 w 7707
sed 7 w 7711
nunquam 1 w 7718
cachinno 1 w 7726
inepto 1 w 7732
concuti 1 w 7739
visus 1 w 7744
incessu 1 w 7752
moderatus 1 w 7761
prolatione 1 w 7772
placidus 1 w 7780
et 106 w 7782
iocosus 1 w 7789
sed 8 w 7793
rara 1 w 7797
locutione 2 w 7806
utitur 1 w 7812
nisi 3 w 7816
interrogatus 1 w 7828
et 107 w 7831
tunc 1 w 7835
verba 1 w 7840
debita 1 w 7846
gravitate 1 w 7855
pensata 1 w 7862
sic 2 w 7865
interrogantibus 1 w 7880
profert 1 w 7887
in 92 w 7889
patulo 1 w 7895
ut 25 w 7898
ad 17 w 7900
audiendum 1 w 7909
attrahat 1 w 7917
etiam 10 w 7922
ydiotas 1 w 7929
et 109 w 7932
eosdem 1 w 7938
per 21 w 7941
longissima 1 w 7951
spatia 1 w 7957
durante 1 w 7964
sermone 1 w 7971
sine 1 w 7976
tedio 1 w 7981
ymo 1 w 7984
cum 18 w 7987
delectatione 1 w 7999
multiplici 2 w 8009
ut 26 w 8012
ita 29 w 8015
loquar 1 w 8021
teneat 1 w 8027
irretitos 1 w 8036
in 94 w 8039
tantum 3 w 8045
ut 27 w 8047
sint 1 w 8051
qui 25 w 8054
hunc 1 w 8058
audiendo 1 w 8066
concedant 1 w 8075
verum 1 w 8081
a 664 w 8082
cantibus 1 w 8090
syrenarum 1 w 8099
sotiorum 1 w 8107
ducis 1 w 8112
naricii 1 w 8119
naves 1 w 8124
fuisse 1 w 8130
submersas 1 w 8139
dum 10 w 8143
se 47 w 8145
a 670 w 8146
dulcedine 1 w 8155
prolationis 1 w 8166
istius 1 w 8172
quodammodo 2 w 8182
comperiant 1 w 8192
fore 1 w 8196
captos 1 w 8202
Et 2 w 8205
alii 3 w 8209
sunt 1 w 8213
qui 26 w 8216
firma 1 w 8221
teneant 1 w 8228
fide 1 w 8232
quod 10 w 8237
dudum 1 w 8242
eedem 1 w 8247
apes 1 w 8251
que 37 w 8254
Platoni 1 w 8261
Ambroxioque 1 w 8272
dormientibus 1 w 8284
parvulis 1 w 8292
melle 1 w 8297
labia 1 w 8302
delinirunt 1 w 8312
huic 1 w 8317
tymo 1 w 8321
cyrrensi 1 w 8329
sature 1 w 8335
etiam 11 w 8340
parvulo 1 w 8347
delinissent 1 w 8358
si 55 w 8361
hoc 5 w 8364
potest 2 w 8370
ut 28 w 8373
videntur 1 w 8381
homines 1 w 8388
credere 1 w 8395
argumentum 1 w 8406
esse 3 w 8410
future 1 w 8416
dulcedinis 1 w 8426
in 101 w 8428
loquendo 1 w 8436
Et 3 w 8439
ultra 1 w 8444
quod 11 w 8449
est 21 w 8452
mirabile 3 w 8460
dictu 3 w 8465
in 102 w 8468
tantum 4 w 8474
aliis 2 w 8479
sua 6 w 8482
prevalet 1 w 8490
affabilitas 1 w 8501
inter 5 w 8506
cunctos 1 w 8513
ut 30 w 8516
que 40 w 8519
ceteris 1 w 8526
solet 1 w 8531
famosis 1 w 8538
sue 3 w 8541
fame 1 w 8545
presentia 1 w 8554
derogare 1 w 8562
huic 2 w 8567
auget 1 w 8572
ut 31 w 8574
apparet 1 w 8581
eo 12 w 8584
quod 12 w 8588
de 65 w 8590
eo 13 w 8592
contrarium 1 w 8602
evenisse 1 w 8610
quampluries 1 w 8621
iam 29 w 8624
est 22 w 8627
visum 2 w 8632
Nam 2 w 8636
nonnulli 1 w 8644
probissimi 1 w 8654
quod 13 w 8659
ipsemet 3 w 8666
propriis 1 w 8674
auribus 1 w 8681
audivi 2 w 8687
fide 2 w 8692
interposita 1 w 8703
iuramenti 1 w 8712
firmarunt 1 w 8722
nichil 2 w 8728
de 67 w 8730
hoc 6 w 8733
homine 2 w 8739
respective 1 w 8749
veritate 1 w 8757
pensata 2 w 8764
famam 1 w 8770
per 23 w 8773
orbem 2 w 8778
gerulonum 1 w 8787
oribus 8 w 8793
reportare 1 w 8802
Quid 1 w 8807
de 68 w 8809
ipsius 3 w 8815
ingenio 4 w 8822
referam 1 w 8829
Nil 1 w 8833
ei 11 w 8835
ambiguum 1 w 8843
nil 2 w 8846
obscurum 1 w 8854
sed 9 w 8858
omnia 1 w 8863
illi 3 w 8867
patent 1 w 8873
clara 1 w 8878
lucida 1 w 8884
et 118 w 8886
aperta 1 w 8892
si 60 w 8895
vera 1 w 8899
loquor 1 w 8905
sui 10 w 8908
testificentur 1 w 8921
effectus 1 w 8929
Memoria 1 w 8937
vero 6 w 8941
illum 3 w 8946
divinum 1 w 8953
potius 3 w 8959
quam 19 w 8963
humanum 1 w 8970
autumo 1 w 8976
reputandum 1 w 8986
nam 2 w 8990
ab 31 w 8992
ipsa 3 w 8996
prothoplaustri 1 w 9010
creatione 1 w 9019
primeva 1 w 9026
usque 4 w 9031
ad 18 w 9033
hodiernum 2 w 9042
quicquid 1 w 9051
et 119 w 9053
per 25 w 9056
quoscunque 1 w 9066
reges 1 w 9071
principes 1 w 9080
populos 1 w 9087
seu 1 w 9090
gentes 1 w 9096
et 120 w 9098
ubicunque 1 w 9107
actum 2 w 9112
sit 9 w 9115
tanquam 2 w 9123
sibi 4 w 9127
presentia 2 w 9136
cognovisse 1 w 9146
ac 42 w 9148
memorasse 1 w 9157
demonstrat 1 w 9167
Phylosophorum 1 w 9181
vero 7 w 9185
doctrinas 1 w 9194
morales 2 w 9201
naturales 1 w 9210
atque 4 w 9215
theologas 1 w 9224
ut 34 w 9226
sumpserit 1 w 9235
teneatque 1 w 9244
ipsius 4 w 9251
gesta 2 w 9256
verba 2 w 9261
scriptaque 1 w 9271
iam 30 w 9274
repandunt 1 w 9283
Cibo 1 w 9288
et 121 w 9290
potu 1 w 9294
temperatus 1 w 9304
nam 3 w 9308
vulgaribus 1 w 9318
semper 1 w 9324
usus 3 w 9328
est 25 w 9331
Mundiciis 1 w 9341
corporalibus 1 w 9353
magis 4 w 9358
ne 64 w 9360
videretur 2 w 9369
ab 32 w 9371
aliis 3 w 9376
deviare 1 w 9383
viventibus 1 w 9393
quam 21 w 9398
appetitu 1 w 9406
concupiscibili 1 w 9420
impulsus 1 w 9428
est 26 w 9431
decoratus 1 w 9440
In 3 w 9443
musicalibus 1 w 9454
vero 8 w 9458
prout 2 w 9464
in 110 w 9466
fidicinis 1 w 9475
et 124 w 9477
cantilenis 1 w 9487
et 125 w 9490
nondum 1 w 9496
hominum 4 w 9503
tantum 5 w 9509
sed 10 w 9512
etiam 12 w 9517
avium 1 w 9522
delectatus 1 w 9533
ita 33 w 9536
ut 36 w 9538
ipsemet 4 w 9545
se 62 w 9547
bene 2 w 9551
gerat 2 w 9556
et 128 w 9558
gesserit 1 w 9566
in 113 w 9568
utrisque 1 w 9576
Patiens 1 w 9584
tamen 6 w 9589
extat 1 w 9594
et 129 w 9597
posito 1 w 9603
raro 1 w 9607
ac 43 w 9609
ultra 2 w 9614
rationis 1 w 9622
terminos 1 w 9630
irascatur 1 w 9639
cito 1 w 9644
quidem 6 w 9650
revertitur 1 w 9660
Veridicus 1 w 9670
plurimum 2 w 9678
et 130 w 9680
fidelis 1 w 9687
religione 1 w 9697
christianissimus 1 w 9713
et 131 w 9715
in 115 w 9717
tantum 6 w 9723
ut 38 w 9726
vix 1 w 9729
nisi 4 w 9733
ab 33 w 9735
expertis 1 w 9743
et 132 w 9745
cognitis 1 w 9753
crederetur 1 w 9763
Libidine 1 w 9772
sola 1 w 9776
aliqualiter 1 w 9787
non 16 w 9790
victus 1 w 9796
in 117 w 9798
totum 1 w 9803
sed 11 w 9807
multum 1 w 9813
potius 4 w 9819
molestatus 1 w 9829
sed 12 w 9833
si 68 w 9835
quando 1 w 9841
ipsum 4 w 9846
contingit 1 w 9855
succumbere 1 w 9865
iuxta 3 w 9871
mandatum 1 w 9879
Apostoli 1 w 9887
quod 14 w 9892
caste 1 w 9897
nequivit 1 w 9905
explere 1 w 9912
caute 1 w 9918
peragendo 1 w 9927
complevit 1 w 9936
Et 4 w 9939
quamvis 3 w 9946
in 119 w 9948
suis 5 w 9952
quampluribus 1 w 9964
vulgaribus 2 w 9974
poematibus 1 w 9984
in 120 w 9987
quibus 3 w 9993
perlucide 1 w 10002
decantavit 2 w 10012
se 66 w 10015
Laurettam 1 w 10024
quandam 2 w 10031
ardentissime 1 w 10043
demonstrarit 2 w 10055
amasse 1 w 10061
non 17 w 10065
obstat 2 w 10071
nam 4 w 10074
prout 3 w 10079
ipsemet 5 w 10086
bene 3 w 10090
puto 3 w 10094
Laurettam 2 w 10104
illam 2 w 10109
allegorice 1 w 10119
pro 20 w 10122
laurea 4 w 10128
corona 5 w 10134
quam 24 w 10138
postmodum 2 w 10147
est 28 w 10150
adeptus 1 w 10157
accipiendam 1 w 10169
existimo 1 w 10177
Quid 2 w 10182
opus 5 w 10186
est 29 w 10189
verbis 3 w 10195
Nichil 1 w 10202
enim 1 w 10206
potest 3 w 10212
de 82 w 10214
virtutibus 1 w 10224
et 137 w 10226
scientia 4 w 10234
huius 1 w 10239
poete 2 w 10244
respective 2 w 10254
ad 20 w 10256
veritatem 1 w 10265
meus 1 w 10269
calamus 1 w 10276
explicare 2 w 10285
Scripsi 1 w 10293
quidem 7 w 10299
magis 5 w 10304
audax 1 w 10309
quam 25 w 10313
discretus 1 w 10322
et 140 w 10325
ideo 1 w 10329
reliqua 1 w 10336
maiora 2 w 10342
multo 2 w 10347
quam 26 w 10351
posita 3 w 10357
cum 20 w 10360
hiis 1 w 10364
que 48 w 10367
etiam 13 w 10372
exotidice 1 w 10381
demonstravi 1 w 10392
viro 2 w 10397
sufficientiori 1 w 10411
ac 45 w 10413
stilo 1 w 10418
pariter 4 w 10425
altiori 1 w 10432
scribenda 1 w 10441
relinquo 1 w 10449
Gloriosus 1 w 10459
iste 4 w 10463
poeta 7 w 10468
usque 5 w 10473
in 122 w 10475
hodiernam 1 w 10484
diem 1 w 10488
plura 2 w 10493
composuit 1 w 10502
opera 3 w 10507
memoratu 2 w 10515
dignissima 3 w 10525
Nam 3 w 10529
primo 3 w 10534
et 143 w 10536
principaliter 1 w 10549
opus 6 w 10553
illud 2 w 10558
egregium 3 w 10566
compilavit 1 w 10576
in 124 w 10579
quo 23 w 10582
heroyco 4 w 10589
carmine 2 w 10596
ac 46 w 10598
oratione 1 w 10606
arte 1 w 10610
multiplici 3 w 10620
admiranda 1 w 10629
Scipionis 1 w 10639
primi 1 w 10644
gesta 3 w 10649
in 126 w 10651
cartaginenses 1 w 10664
potissime 3 w 10673
et 144 w 10675
Annibalem 1 w 10684
eorum 1 w 10689
ducem 1 w 10694
penosque 1 w 10702
reliquos 1 w 10710
mira 5 w 10714
virtute 3 w 10721
tam 18 w 10724
animi 1 w 10729
quam 27 w 10733
corporis 1 w 10741
operando 1 w 10749
tractavit 1 w 10758
cui 8 w 10762
eo 17 w 10764
nomen 3 w 10769
imposuit 2 w 10777
Affrica 3 w 10784
quia 1 w 10789
de 86 w 10791
Affricani 2 w 10800
et 145 w 10802
in 128 w 10804
Affrica 5 w 10811
rebus 1 w 10816
gestis 1 w 10822
loquatur 1 w 10830
ut 44 w 10832
plurimum 3 w 10840
intitulavitque 1 w 10855
illud 3 w 10860
Roberto 1 w 10867
regi 9 w 10871
amico 2 w 10876
suo 5 w 10879
de 87 w 10881
quo 25 w 10884
supra 2 w 10889
iam 33 w 10892
diximus 1 w 10899
et 146 w 10902
quamvis 4 w 10909
predicti 1 w 10917
libri 1 w 10922
adhuc 2 w 10927
ab 34 w 10929
eo 18 w 10931
nemini 1 w 10937
copia 1 w 10942
concedatur 1 w 10952
tamen 7 w 10958
a 891 w 10959
multis 2 w 10965
visus 2 w 10970
homericus 1 w 10979
reputatur 1 w 10988
Insuper 2 w 10996
edidit 1 w 11002
dialogum 1 w 11010
quendam 1 w 11017
prosayce 1 w 11025
tam 20 w 11028
mira 6 w 11032
ac 48 w 11034
artificiosa 1 w 11045
sermonum 1 w 11053
pulcritudine 1 w 11065
decoratum 1 w 11074
ut 46 w 11077
appareat 1 w 11085
liquido 1 w 11092
nil 3 w 11096
eum 4 w 11099
quod 15 w 11103
Tullius 1 w 11110
arpinas 1 w 11117
noverit 1 w 11124
latuisse 1 w 11132
Demum 2 w 11138
eglogam 1 w 11145
quandam 3 w 11152
composuit 2 w 11161
cui 9 w 11165
nomen 4 w 11170
est 33 w 11173
Argus 2 w 11178
in 133 w 11181
qua 48 w 11184
mortem 1 w 11190
predicti 2 w 11198
regis 3 w 11203
amici 4 w 11208
sui 15 w 11211
deflet 1 w 11217
illum 4 w 11223
Argum 1 w 11228
et 148 w 11230
se 72 w 11232
Silvium 2 w 11239
nominando 1 w 11248
tangendo 1 w 11257
etiam 14 w 11262
veras 1 w 11267
regis 4 w 11272
laudes 2 w 11278
sub 5 w 11281
figmento 1 w 11289
ostendendo 1 w 11300
non 18 w 11303
solum 1 w 11308
Virgilium 2 w 11317
in 135 w 11319
buccolicis 1 w 11329
ymitasse 1 w 11337
sed 13 w 11341
potius 5 w 11347
cum 21 w 11350
eodem 5 w 11355
stilum 1 w 11361
syragusani 1 w 11371
Theocriti 1 w 11380
assumpsisse 1 w 11391
Ultra 1 w 11397
etiam 15 w 11402
scripsit 1 w 11410
pulcerrimam 1 w 11421
comediam 1 w 11429
cui 10 w 11433
titulum 1 w 11440
imposuit 3 w 11448
Philostratus 1 w 11460
et 151 w 11463
si 76 w 11465
dicerem 1 w 11472
illum 5 w 11477
Terrentii 1 w 11486
vestigia 1 w 11494
persecutum 1 w 11504
timeo 1 w 11510
ne 75 w 11512
dum 15 w 11515
omnibus 3 w 11522
palam 1 w 11527
erit 16 w 11531
que 53 w 11535
adhuc 3 w 11540
modicis 2 w 11547
visa 1 w 11551
latet 1 w 11556
ductori 1 w 11564
ductum 1 w 11570
legentes 1 w 11578
extiment 1 w 11586
et 153 w 11588
merito 3 w 11594
proponendum 1 w 11605
Si 4 w 11608
que 54 w 11611
summo 2 w 11616
pontifici 2 w 11625
que 55 w 11629
fratri 2 w 11635
Enee 1 w 11639
de 93 w 11641
Senis 1 w 11646
viro 3 w 11650
probissimo 1 w 11660
que 56 w 11664
etiam 16 w 11669
multis 3 w 11675
aliis 4 w 11680
diversis 2 w 11688
de 94 w 11690
causis 1 w 11696
et 155 w 11698
a 937 w 11699
semet 6 w 11704
ipso 1 w 11708
composuerit 1 w 11719
opuscula 2 w 11727
quibus 4 w 11734
libri 2 w 11739
titulum 2 w 11746
non 19 w 11749
donavit 2 w 11756
conarer 1 w 11764
exprimere 1 w 11773
Ante 1 w 11779
diem 2 w 11783
clauso 1 w 11789
componet 1 w 11797
vesper 1 w 11803
Olimpo 1 w 11809
et 158 w 11813
idcirco 1 w 11820
ne 79 w 11822
tedeat 1 w 11828
prolixitas 1 w 11838
in 136 w 11840
legendo 1 w 11847
que 57 w 11851
desunt 1 w 11857
scrutantibus 1 w 11869
honestius 1 w 11878
credidi 1 w 11885
relinquendum 1 w 11897