Scaife ATLAS

CTS Library / Epistolae

Epistolae (169-170)

urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1:169-170
Refs {'start': {'reference': '169', 'human_reference': 'Letter 169'}, 'end': {'reference': '170', 'human_reference': 'Letter 170'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
EPISTOLA CLXIX.—AD MAGISTRUM JOANNEM SARRACENUM. [A.D. 1166.]
Magistro Joanni Sarraceno.

Litteræ dilectionis vestræ, super quibus, quoad vixero, gratiæ vobis habendæ sunt et agendæ, philosophum et Christianum pariter redolent, et multiplici et patenti protestantur indicio; quod de abundanti virtutum et litterarum promptuario processerunt. Sed nec orator illis cudendis defuit, aut condendis, qui quod ratio philosophica, et Christianæ religionis professio suggerebat, efficacissime persuasit. Viguit enim per gratiam dictio apposita ad persuasionem, et eatenus cepit et profecit in me, ut de cætero pigeat, si forte ex infirmitate contigerit acerbitatem exilii nominare, et omnino pudeat nominasse. Nam licet exilii quartus, et proscriptionis meæ tertius agatur annus, jam turbine fortunæ minus indies concutior aut moveor damnis, profecto sciens numquam in meis fuisse bonis quæ tam facile inimicus extorsit: et fortasse rectius amicum dixerim, qui oculos meos phantasticis fortunæ ludibriis præstrictos aperuit, et excussis curialibus nugis, et illecebris voluptatum, me in viam virtutis impulit, et philosophantium cœtibus aggregavit. Longe ergo liberior, quam quum mundana supellectile et sarcinulis fortuitorum premerer, læta quidem conditione, ne dicam paupertate, quod philosophia dictat, experior, quia
Omne solum forti patria est,

269
quod ad animum in adversis erigendum, et Christiano mundus totus exilium est, dum peregrinatur a Domino, ut numquam prosperis extollatur. Cessent ergo de ludibriis fortunæ querelæ: de reliquo, dum nos, quatenus licet a quæstionibus philosophicis non cessemus, indulgeamus persequutoribus nostris, nescientibus fortasse quid faciunt, et prælatis Ecclesiarum non vestratibus, sed nostratibus dico, qui, quod Caio Cassio Cicero in epistola ad eundem Cassium improperat, jam a multo tempore virtuti et officio suo nuntium remiserunt, nec cum eis agant deliniti divitiis et illecebris voluptatum. Expecto a gratia vestra residuum Hierarchiæ transferri, ut vestro beneficio, vobis ad æternam gloriam, Francis suis beatus Dionysius plenius innotescat. Utinam detur mihi locus ad pedes vestros ut cum Maria sedente secus pedes Christi, quem in corde vestro habitare confido, cœlestis oraculi verba et veræ philosophiæ sententias excipiam ab ore vestro. Sed hoc desiderium meum impedit indignatio regis Anglorum, cui ille, qui corda regum dirigit, tribuat si placet intellectum, ut sapiat quæ Dei sunt. Interim quod possum dignationis vestræ genibus provolutus, precibus et litteris pulso supplicans, ut in explananda translatione beati Dionysii me vestra sinceritas dignetur audire. Ad hoc nuper in libro beati Ambrosii de Incarnatione verbi obstaculum reperi, quod nullus magistrorum nostrorum sufficit amovere, quia Græcæ linguæ expertes sunt. Hæc autem sunt verba Ambrosii facientia quæstionem. Ousiam ita Latinus interpretatus est, ut substantiam diceret. Ousia autem Domini quum dicitur, quid aliud significat nisi Dominum semper esse? Quod litteræ ipsæ exprimunt, quamvis divine ousia ai acta ai, hoc est quum sit semper, Ousia dicitur, unius litteræ mutato ordine propter sonum et competentiam
270
decoremque sermonis. Ergo Ousia, quod semper sit Dominus, significat. Sic quidem Ambrosius colligit, sed ratio inferentiæ vobis plenius liquet et Græcis, mihi vero et mei similibus nubeculosior est. Hilarius autem in lib. de Synodis similiter de essentia ratiocinatur, ut Ambrosius de Ousia: fortasse quia idem est essentia quod Ousia. Et quidem verba Hilarii hæc sunt. Essentia est res quæ vel est, vel ex quibus est, qui in eo quod maneat subsistit. Dicitur autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit; proprie autem essentia idcirco dicta est, quia semper est. Quæ idcirco etiam substantia est, quia res quæ est necesse est subsistat in sese. Quicquid autem subsistit siue dubio in genere vel in natura vel in substantia manet. Quum ergo essentiam dicimus significare naturam, vel genus vel substantiam, intelligimus ejus rei quæ in his omnibus semper esse subsistat. Horum verborum Hilarii subtilissima speculatio est, difficilis intelligentia, sed arbitror quod in Græca lingua peritis planiora sunt. Nam de beato Hilario dicit sanctissimus patet, et litteratissimus doctor quod Gallicano cothurno attollitur, et floribus Græcis adornatur, et procul est a lectione simplicium fratrum. Alibi autem præcipit, ut Hilarius et Athanasius inoffenso currantur pede. Quod si apud Græcos expressam habent differentiam hæc, quæ hic toties inculcata sunt, essentia, natura, genus, substantia, eam expediri, omnium arbitror interesse quamplurimum: unde vobis ad meritum et gloriam profecturum esse non dubito, et profuturum ad vitam, si ad ostium Scripturarum pulsanti aperueritis, et panes vobis a Christo creditos in multitudinis usum fregeritis, ut, vestra sollicitudine reficiantur turbæ, quarum adeo in via peregrinationis hujus bonus miseretur Jesus, ut seip-
271
sum illis quotidie velit irrogare in cibum. Nonne doctoribus improperabitur, quia parvuli petierunt panem, et non fuit qui frangeret illis?

EPISTOLA CLXX.—AD ENGELBERTUM PRIOREM DE VALLE S. PETRI. [A.D. 1166.]
Engelberto Priori de Valle Sancti Petri.

Rerum subitæ mutationes solent afferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohærentia sustinent onera, plerumque fatiscunt, et dolent se voti compotes extitisse. Recte quidem: si enim reprobi sint, iniquitates eorum justa pœna persequitur: si præordinati ad vitam, conceptæ ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa cohærentes honoribus aut extinguit, aut reprimit voluptates. Te quoque facile crediderim de tam subitis mutationibus aliquas concepisse molestias: sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus causis. Quis enim suspicetur te alicujus ambitionis stimulo incitatum, ut honores appeteres, ut concupisceres mollitias voluptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundano? Nam hæc omnia contempsisti ut stercora, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores, quos preciosa paupertate mutasti, restituet; sed æternos in cœlis, qui imperatorum purpuram majestate incomparabili antecedant. Illuc voluptas mollis et effæminata non habebit accessum, ubi carnem in veritate naturæ permanentem spiritualis implebit vigor, et exultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuæ præconia, non de falsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter prædicabunt.

272
Hæc tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod cœpisti. Sola enim perseverentia est, quæ virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in januis. Pro illo itaque si quæ molestiæ irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et corporum, quæ humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est. Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando principatus ipsius factus est super humerum ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentationem ipsam tuum esse profectum.

Tokens

EPISTOLA 1 w 8
CLXIX 1 w 13
AD 1 w 17
MAGISTRUM 1 w 26
JOANNEM 1 w 33
SARRACENUM 1 w 43
A 7 w 46
D 2 w 48
1166 1 w 53
Magistro 1 w 63
Joanni 1 w 69
Sarraceno 1 w 78
Litteræ 1 w 86
dilectionis 1 w 97
vestræ 1 w 103
super 1 w 109
quibus 1 w 115
quoad 1 w 121
vixero 1 w 127
gratiæ 1 w 134
vobis 1 w 139
habendæ 1 w 146
sunt 1 w 150
et 1 w 152
agendæ 1 w 158
philosophum 1 w 170
et 2 w 172
Christianum 1 w 183
pariter 1 w 190
redolent 1 w 198
et 3 w 201
multiplici 1 w 211
et 4 w 213
patenti 1 w 220
protestantur 1 w 232
indicio 1 w 239
quod 1 w 244
de 1 w 246
abundanti 1 w 255
virtutum 1 w 263
et 5 w 265
litterarum 1 w 275
promptuario 1 w 286
processerunt 1 w 298
Sed 1 w 302
nec 1 w 305
orator 1 w 311
illis 1 w 316
cudendis 1 w 324
defuit 1 w 330
aut 1 w 334
condendis 1 w 343
qui 2 w 347
quod 2 w 351
ratio 1 w 356
philosophica 1 w 368
et 6 w 371
Christianæ 1 w 381
religionis 1 w 391
professio 1 w 400
suggerebat 1 w 410
efficacissime 1 w 424
persuasit 1 w 433
Viguit 1 w 440
enim 1 w 444
per 3 w 447
gratiam 1 w 454
dictio 1 w 460
apposita 1 w 468
ad 2 w 470
persuasionem 1 w 482
et 7 w 485
eatenus 1 w 492
cepit 1 w 497
et 8 w 499
profecit 1 w 507
in 2 w 509
me 2 w 511
ut 3 w 514
de 5 w 516
cætero 1 w 522
pigeat 1 w 528
si 6 w 531
forte 1 w 536
ex 1 w 538
infirmitate 1 w 549
contigerit 1 w 559
acerbitatem 1 w 570
exilii 1 w 576
nominare 1 w 584
et 9 w 587
omnino 1 w 593
pudeat 1 w 599
nominasse 1 w 608
Nam 1 w 612
licet 1 w 617
exilii 2 w 623
quartus 1 w 630
et 11 w 633
proscriptionis 1 w 647
meæ 1 w 650
tertius 1 w 657
agatur 1 w 663
annus 1 w 668
jam 1 w 672
turbine 1 w 679
fortunæ 1 w 686
minus 1 w 691
indies 1 w 697
concutior 1 w 706
aut 2 w 709
moveor 1 w 715
damnis 1 w 721
profecto 1 w 730
sciens 1 w 736
numquam 1 w 743
in 10 w 745
meis 1 w 749
fuisse 1 w 755
bonis 1 w 760
quæ 1 w 763
tam 1 w 766
facile 1 w 772
inimicus 1 w 780
extorsit 1 w 788
et 12 w 791
fortasse 1 w 799
rectius 1 w 806
amicum 1 w 812
dixerim 1 w 819
qui 3 w 823
oculos 1 w 829
meos 1 w 833
phantasticis 1 w 845
fortunæ 2 w 852
ludibriis 1 w 861
præstrictos 1 w 872
aperuit 1 w 879
et 13 w 882
excussis 1 w 890
curialibus 1 w 900
nugis 1 w 905
et 14 w 908
illecebris 1 w 918
voluptatum 1 w 928
me 6 w 931
in 12 w 933
viam 1 w 937
virtutis 1 w 945
impulit 1 w 952
et 15 w 955
philosophantium 1 w 970
cœtibus 1 w 977
aggregavit 1 w 987
Longe 1 w 993
ergo 1 w 997
liberior 1 w 1005
quam 2 w 1010
quum 1 w 1014
mundana 1 w 1021
supellectile 1 w 1033
et 16 w 1035
sarcinulis 1 w 1045
fortuitorum 1 w 1056
premerer 1 w 1064
læta 1 w 1069
quidem 1 w 1075
conditione 1 w 1085
ne 5 w 1088
dicam 1 w 1093
paupertate 1 w 1103
quod 3 w 1108
philosophia 1 w 1119
dictat 1 w 1125
experior 1 w 1134
quia 1 w 1139
Omne 1 w 1143
solum 1 w 1148
forti 1 w 1153
patria 1 w 1159
est 3 w 1162
quod 4 w 1167
ad 3 w 1169
animum 1 w 1175
in 14 w 1177
adversis 1 w 1185
erigendum 1 w 1194
et 17 w 1197
Christiano 1 w 1207
mundus 1 w 1213
totus 1 w 1218
exilium 1 w 1225
est 4 w 1228
dum 2 w 1232
peregrinatur 1 w 1244
a 79 w 1245
Domino 1 w 1251
ut 7 w 1254
numquam 2 w 1261
prosperis 1 w 1270
extollatur 1 w 1280
Cessent 1 w 1288
ergo 2 w 1292
de 8 w 1294
ludibriis 2 w 1303
fortunæ 3 w 1310
querelæ 1 w 1317
de 9 w 1320
reliquo 1 w 1327
dum 3 w 1331
nos 1 w 1334
quatenus 1 w 1343
licet 2 w 1348
a 83 w 1349
quæstionibus 1 w 1361
philosophicis 1 w 1374
non 1 w 1377
cessemus 1 w 1385
indulgeamus 1 w 1397
persequutoribus 1 w 1412
nostris 1 w 1419
nescientibus 1 w 1432
fortasse 2 w 1440
quid 2 w 1444
faciunt 1 w 1451
et 19 w 1454
prælatis 1 w 1462
Ecclesiarum 1 w 1473
non 2 w 1476
vestratibus 1 w 1487
sed 1 w 1491
nostratibus 1 w 1502
dico 1 w 1506
qui 7 w 1510
quod 5 w 1515
Caio 1 w 1519
Cassio 1 w 1525
Cicero 1 w 1531
in 18 w 1533
epistola 1 w 1541
ad 5 w 1543
eundem 1 w 1549
Cassium 1 w 1556
improperat 1 w 1566
jam 2 w 1570
a 98 w 1571
multo 1 w 1576
tempore 1 w 1583
virtuti 2 w 1590
et 20 w 1592
officio 1 w 1599
suo 1 w 1602
nuntium 1 w 1609
remiserunt 1 w 1619
nec 2 w 1623
cum 2 w 1626
eis 2 w 1629
agant 1 w 1634
deliniti 1 w 1642
divitiis 1 w 1650
et 21 w 1652
illecebris 2 w 1662
voluptatum 2 w 1672
Expecto 1 w 1680
a 102 w 1681
gratia 2 w 1687
vestra 2 w 1693
residuum 1 w 1701
Hierarchiæ 1 w 1711
transferri 1 w 1721
ut 10 w 1724
vestro 1 w 1730
beneficio 1 w 1739
vobis 2 w 1745
ad 6 w 1747
æternam 1 w 1754
gloriam 1 w 1761
Francis 1 w 1769
suis 1 w 1773
beatus 1 w 1779
Dionysius 1 w 1788
plenius 1 w 1795
innotescat 1 w 1805
Utinam 1 w 1812
detur 1 w 1817
mihi 1 w 1821
locus 1 w 1826
ad 7 w 1828
pedes 1 w 1833
vestros 1 w 1840
ut 11 w 1842
cum 3 w 1845
Maria 1 w 1850
sedente 1 w 1857
secus 1 w 1862
pedes 2 w 1867
Christi 4 w 1874
quem 1 w 1879
in 22 w 1881
corde 1 w 1886
vestro 3 w 1892
habitare 1 w 1900
confido 1 w 1907
cœlestis 1 w 1916
oraculi 1 w 1923
verba 1 w 1928
et 23 w 1930
veræ 1 w 1934
philosophiæ 1 w 1945
sententias 1 w 1955
excipiam 1 w 1963
ab 4 w 1965
ore 2 w 1968
vestro 4 w 1974
Sed 2 w 1978
hoc 1 w 1981
desiderium 1 w 1991
meum 1 w 1995
impedit 1 w 2002
indignatio 1 w 2012
regis 1 w 2017
Anglorum 1 w 2025
cui 1 w 2029
ille 3 w 2033
qui 8 w 2037
corda 1 w 2042
regum 1 w 2047
dirigit 1 w 2054
tribuat 1 w 2062
si 16 w 2064
placet 1 w 2070
intellectum 1 w 2081
ut 12 w 2084
sapiat 1 w 2090
quæ 3 w 2093
Dei 1 w 2096
sunt 2 w 2100
Interim 1 w 2108
quod 6 w 2112
possum 1 w 2118
dignationis 1 w 2129
vestræ 2 w 2135
genibus 1 w 2142
provolutus 1 w 2152
precibus 1 w 2161
et 25 w 2163
litteris 1 w 2171
pulso 1 w 2176
supplicans 1 w 2186
ut 14 w 2189
in 25 w 2191
explananda 1 w 2201
translatione 1 w 2213
beati 1 w 2218
Dionysii 1 w 2226
me 9 w 2228
vestra 3 w 2234
sinceritas 1 w 2244
dignetur 1 w 2252
audire 1 w 2258
Ad 1 w 2261
hoc 2 w 2264
nuper 1 w 2269
in 27 w 2271
libro 1 w 2276
beati 2 w 2281
Ambrosii 1 w 2289
de 19 w 2291
Incarnatione 1 w 2303
verbi 1 w 2308
obstaculum 1 w 2318
reperi 1 w 2324
quod 7 w 2329
nullus 1 w 2335
magistrorum 1 w 2346
nostrorum 1 w 2355
sufficit 1 w 2363
amovere 1 w 2370
quia 2 w 2375
Græcæ 1 w 2380
linguæ 1 w 2386
expertes 1 w 2394
sunt 3 w 2398
Hæc 1 w 2402
autem 1 w 2407
sunt 4 w 2411
verba 2 w 2416
Ambrosii 2 w 2424
facientia 1 w 2433
quæstionem 1 w 2443
Ousiam 1 w 2450
ita 6 w 2453
Latinus 1 w 2460
interpretatus 1 w 2473
est 14 w 2476
ut 16 w 2479
substantiam 1 w 2490
diceret 1 w 2497
Ousia 2 w 2503
autem 2 w 2508
Domini 1 w 2514
quum 2 w 2518
dicitur 1 w 2525
quid 3 w 2530
aliud 1 w 2535
significat 1 w 2545
nisi 1 w 2549
Dominum 1 w 2556
semper 1 w 2562
esse 4 w 2566
Quod 1 w 2571
litteræ 1 w 2578
ipsæ 1 w 2582
exprimunt 1 w 2591
quamvis 1 w 2599
divine 1 w 2605
ousia 1 w 2610
ai 2 w 2612
acta 1 w 2616
ai 3 w 2618
hoc 3 w 2622
est 15 w 2625
quum 3 w 2629
sit 4 w 2632
semper 2 w 2638
Ousia 3 w 2644
dicitur 2 w 2651
unius 1 w 2657
litteræ 2 w 2664
mutato 1 w 2670
ordine 1 w 2676
propter 1 w 2683
sonum 1 w 2688
et 29 w 2690
competentiam 1 w 2702
decoremque 1 w 2712
sermonis 1 w 2720
Ergo 1 w 2725
Ousia 4 w 2730
quod 8 w 2735
semper 3 w 2741
sit 5 w 2744
Dominus 1 w 2751
significat 2 w 2762
Sic 1 w 2766
quidem 2 w 2772
Ambrosius 1 w 2781
colligit 1 w 2789
sed 3 w 2793
ratio 2 w 2798
inferentiæ 1 w 2808
vobis 3 w 2813
plenius 2 w 2820
liquet 1 w 2826
et 32 w 2828
Græcis 1 w 2834
mihi 2 w 2839
vero 1 w 2843
et 33 w 2845
mei 2 w 2848
similibus 1 w 2857
nubeculosior 1 w 2869
est 16 w 2872
Hilarius 1 w 2881
autem 3 w 2886
in 37 w 2888
lib 5 w 2891
de 22 w 2894
Synodis 1 w 2901
similiter 1 w 2910
de 23 w 2912
essentia 1 w 2920
ratiocinatur 1 w 2932
ut 20 w 2935
Ambrosius 2 w 2944
de 24 w 2946
Ousia 5 w 2951
fortasse 3 w 2960
quia 3 w 2964
idem 3 w 2968
est 17 w 2971
essentia 2 w 2979
quod 9 w 2983
Ousia 6 w 2988
Et 1 w 2991
quidem 3 w 2997
verba 3 w 3002
Hilarii 1 w 3009
hæc 1 w 3012
sunt 5 w 3016
Essentia 1 w 3025
est 18 w 3028
res 2 w 3031
quæ 5 w 3034
vel 1 w 3037
est 19 w 3040
vel 2 w 3044
ex 13 w 3046
quibus 2 w 3052
est 20 w 3055
qui 15 w 3059
in 39 w 3061
eo 3 w 3063
quod 10 w 3067
maneat 1 w 3073
subsistit 1 w 3082
Dicitur 1 w 3090
autem 4 w 3095
essentia 3 w 3103
et 34 w 3106
natura 1 w 3112
et 35 w 3115
genus 1 w 3120
et 36 w 3123
substantia 2 w 3133
uniuscujusque 1 w 3146
rei 1 w 3149
poterit 1 w 3156
proprie 1 w 3164
autem 5 w 3169
essentia 4 w 3177
idcirco 1 w 3184
dicta 2 w 3189
est 21 w 3192
quia 4 w 3197
semper 4 w 3203
est 22 w 3206
Quæ 1 w 3210
idcirco 2 w 3217
etiam 1 w 3222
substantia 3 w 3232
est 23 w 3235
quia 5 w 3240
res 3 w 3243
quæ 6 w 3246
est 24 w 3249
necesse 1 w 3256
est 25 w 3259
subsistat 1 w 3268
in 40 w 3270
sese 1 w 3274
Quicquid 1 w 3283
autem 6 w 3288
subsistit 2 w 3297
siue 1 w 3301
dubio 1 w 3306
in 41 w 3308
genere 1 w 3314
vel 3 w 3317
in 42 w 3319
natura 2 w 3325
vel 4 w 3328
in 43 w 3330
substantia 4 w 3340
manet 1 w 3345
Quum 1 w 3350
ergo 3 w 3354
essentiam 1 w 3363
dicimus 1 w 3370
significare 1 w 3381
naturam 1 w 3388
vel 5 w 3392
genus 2 w 3397
vel 6 w 3400
substantiam 2 w 3411
intelligimus 1 w 3424
ejus 1 w 3428
rei 2 w 3431
quæ 7 w 3434
in 45 w 3436
his 1 w 3439
omnibus 1 w 3446
semper 5 w 3452
esse 11 w 3456
subsistat 2 w 3465
Horum 1 w 3471
verborum 1 w 3479
Hilarii 2 w 3486
subtilissima 1 w 3498
speculatio 1 w 3508
est 26 w 3511
difficilis 1 w 3522
intelligentia 1 w 3535
sed 4 w 3539
arbitror 1 w 3547
quod 11 w 3551
in 47 w 3553
Græca 1 w 3558
lingua 1 w 3564
peritis 1 w 3571
planiora 1 w 3579
sunt 6 w 3583
Nam 2 w 3587
de 27 w 3589
beato 1 w 3594
Hilario 1 w 3601
dicit 3 w 3606
sanctissimus 1 w 3618
patet 1 w 3623
et 40 w 3626
litteratissimus 1 w 3641
doctor 1 w 3647
quod 12 w 3651
Gallicano 1 w 3660
cothurno 1 w 3668
attollitur 1 w 3678
et 41 w 3681
floribus 1 w 3689
Græcis 2 w 3695
adornatur 1 w 3704
et 42 w 3707
procul 1 w 3713
est 27 w 3716
a 238 w 3717
lectione 1 w 3725
simplicium 1 w 3735
fratrum 1 w 3742
Alibi 1 w 3748
autem 7 w 3753
præcipit 1 w 3761
ut 25 w 3764
Hilarius 2 w 3772
et 43 w 3774
Athanasius 1 w 3784
inoffenso 1 w 3793
currantur 1 w 3802
pede 3 w 3806
Quod 2 w 3811
si 49 w 3813
apud 1 w 3817
Græcos 1 w 3823
expressam 1 w 3832
habent 1 w 3838
differentiam 1 w 3850
hæc 2 w 3853
quæ 8 w 3857
hic 3 w 3860
toties 1 w 3866
inculcata 1 w 3875
sunt 7 w 3879
essentia 6 w 3888
natura 4 w 3895
genus 3 w 3901
substantia 6 w 3912
eam 2 w 3916
expediri 1 w 3924
omnium 1 w 3931
arbitror 2 w 3939
interesse 1 w 3948
quamplurimum 1 w 3960
unde 2 w 3965
vobis 4 w 3970
ad 9 w 3972
meritum 1 w 3979
et 44 w 3981
gloriam 2 w 3988
profecturum 1 w 3999
esse 14 w 4003
non 3 w 4006
dubito 1 w 4012
et 45 w 4015
profuturum 1 w 4025
ad 10 w 4027
vitam 1 w 4032
si 50 w 4035
ad 11 w 4037
ostium 1 w 4043
Scripturarum 1 w 4055
pulsanti 1 w 4063
aperueritis 1 w 4074
et 46 w 4077
panes 1 w 4082
vobis 5 w 4087
a 268 w 4088
Christo 1 w 4095
creditos 1 w 4103
in 52 w 4105
multitudinis 1 w 4117
usum 1 w 4121
fregeritis 1 w 4131
ut 27 w 4134
vestra 4 w 4141
sollicitudine 1 w 4154
reficiantur 1 w 4165
turbæ 1 w 4170
quarum 1 w 4177
adeo 1 w 4181
in 55 w 4183
via 2 w 4186
peregrinationis 1 w 4201
hujus 1 w 4206
bonus 1 w 4211
miseretur 1 w 4220
Jesus 1 w 4225
ut 28 w 4228
seip- 1 w 4233
sum 3 w 4236
illis 2 w 4241
quotidie 1 w 4249
velit 1 w 4254
irrogare 1 w 4262
in 57 w 4264
cibum 1 w 4269
Nonne 1 w 4275
doctoribus 1 w 4285
improperabitur 1 w 4299
quia 6 w 4304
parvuli 1 w 4311
petierunt 1 w 4320
panem 1 w 4325
et 49 w 4328
non 4 w 4331
fuit 2 w 4335
qui 20 w 4338
frangeret 1 w 4347
illis 3 w 4352
EPISTOLA 2 w 4361
CLXX 1 w 4365
AD 2 w 4369
ENGELBERTUM 1 w 4380
PRIOREM 1 w 4387
DE 1 w 4389
VALLE 1 w 4394
S 11 w 4395
PETRI 1 w 4401
A 19 w 4404
D 13 w 4406
1166 2 w 4411
Engelberto 1 w 4423
Priori 1 w 4429
de 31 w 4431
Valle 1 w 4436
Sancti 1 w 4442
Petri 1 w 4447
Rerum 1 w 4453
subitæ 1 w 4459
mutationes 1 w 4469
solent 1 w 4475
afferre 1 w 4482
molestias 1 w 4491
et 52 w 4494
qui 21 w 4497
honores 1 w 4504
ambierant 1 w 4513
dum 4 w 4517
eis 3 w 4520
cohærentia 1 w 4530
sustinent 1 w 4539
onera 1 w 4544
plerumque 1 w 4554
fatiscunt 1 w 4563
et 53 w 4566
dolent 2 w 4572
se 39 w 4574
voti 1 w 4578
compotes 1 w 4586
extitisse 1 w 4595
Recte 1 w 4601
quidem 4 w 4607
si 51 w 4610
enim 2 w 4614
reprobi 1 w 4621
sint 1 w 4625
iniquitates 1 w 4637
eorum 1 w 4642
justa 1 w 4647
pœna 1 w 4651
persequitur 1 w 4662
si 53 w 4665
præordinati 1 w 4676
ad 13 w 4678
vitam 2 w 4683
conceptæ 1 w 4692
ambitionis 1 w 4702
excessum 1 w 4710
consumit 1 w 4718
pia 3 w 4721
correptio 1 w 4730
et 54 w 4733
exercitatio 1 w 4744
laboriosa 1 w 4753
cohærentes 1 w 4763
honoribus 1 w 4772
aut 10 w 4775
extinguit 1 w 4784
aut 11 w 4788
reprimit 1 w 4796
voluptates 1 w 4806
Te 1 w 4809
quoque 1 w 4815
facile 2 w 4821
crediderim 1 w 4831
de 34 w 4833
tam 4 w 4836
subitis 1 w 4843
mutationibus 1 w 4855
aliquas 1 w 4862
concepisse 1 w 4872
molestias 2 w 4881
sed 5 w 4885
ex 20 w 4887
aliis 1 w 4892
et 55 w 4895
longe 1 w 4900
diversis 1 w 4908
et 56 w 4911
fere 3 w 4915
adversantibus 1 w 4928
causis 1 w 4934
Quis 1 w 4939
enim 3 w 4943
suspicetur 1 w 4953
te 47 w 4955
alicujus 1 w 4963
ambitionis 2 w 4973
stimulo 1 w 4980
incitatum 1 w 4989
ut 33 w 4992
honores 2 w 4999
appeteres 1 w 5008
ut 34 w 5011
concupisceres 1 w 5024
mollitias 1 w 5033
voluptatum 3 w 5043
ut 35 w 5046
opinione 1 w 5054
plebeia 1 w 5061
ventos 1 w 5067
sequereris 1 w 5077
in 65 w 5079
fastu 1 w 5084
mundano 1 w 5091
Nam 3 w 5095
hæc 3 w 5098
omnia 1 w 5103
contempsisti 1 w 5115
ut 36 w 5117
stercora 1 w 5125
ut 37 w 5128
solum 2 w 5133
lucrifacias 1 w 5144
Christum 1 w 5152
qui 25 w 5156
tibi 1 w 5160
non 5 w 5163
momentaneos 1 w 5174
et 59 w 5176
inhonoros 1 w 5185
honores 3 w 5192
quos 1 w 5197
preciosa 1 w 5205
paupertate 2 w 5215
mutasti 1 w 5222
restituet 1 w 5232
sed 6 w 5236
æternos 1 w 5243
in 67 w 5245
cœlis 1 w 5250
qui 26 w 5254
imperatorum 1 w 5265
purpuram 1 w 5273
majestate 1 w 5282
incomparabili 1 w 5295
antecedant 1 w 5305
Illuc 1 w 5311
voluptas 1 w 5319
mollis 1 w 5325
et 61 w 5327
effæminata 1 w 5337
non 6 w 5340
habebit 1 w 5347
accessum 1 w 5355
ubi 5 w 5359
carnem 1 w 5365
in 70 w 5367
veritate 1 w 5375
naturæ 1 w 5381
permanentem 1 w 5392
spiritualis 1 w 5403
implebit 1 w 5411
vigor 1 w 5416
et 62 w 5419
exultatio 1 w 5428
angelica 1 w 5436
permulcebit 1 w 5447
Ibi 1 w 5451
laudis 1 w 5457
tuæ 1 w 5460
præconia 1 w 5468
non 7 w 5472
de 35 w 5474
falsidicorum 1 w 5486
pendebunt 1 w 5495
arbitrio 1 w 5503
sed 7 w 5507
magnificentiam 1 w 5521
virtutum 2 w 5529
tuarum 1 w 5535
sancti 2 w 5541
angeli 2 w 5547
incessabiliter 1 w 5561
prædicabunt 1 w 5572
Hæc 2 w 5576
tibi 2 w 5580
dilecte 1 w 5588
non 8 w 5592
tam 5 w 5595
de 37 w 5597
verbis 1 w 5603
nostris 2 w 5610
quam 6 w 5615
de 38 w 5617
sacris 1 w 5623
scripturis 1 w 5633
constare 1 w 5641
debent 1 w 5647
si 58 w 5650
in 72 w 5652
eo 7 w 5654
perstiteris 1 w 5665
quod 13 w 5669
cœpisti 1 w 5676
Sola 1 w 5681
enim 4 w 5685
perseverentia 1 w 5698
est 33 w 5701
quæ 9 w 5705
virtutum 3 w 5713
omnium 2 w 5719
consequitur 1 w 5730
fructum 1 w 5737
Nec 1 w 5741
diu 1 w 5744
si 59 w 5747
recte 1 w 5752
futura 1 w 5758
metiaris 1 w 5766
in 73 w 5769
labore 1 w 5775
isto 3 w 5779
sudandum 1 w 5787
est 34 w 5790
tibi 3 w 5794
quia 7 w 5799
oculis 1 w 5805
tuis 1 w 5809
laborum 1 w 5816
gloriosa 1 w 5824
merces 1 w 5830
impendet 1 w 5838
et 65 w 5841
remunerator 1 w 5852
tuus 1 w 5856
astat 1 w 5861
in 74 w 5863
januis 1 w 5869
Pro 1 w 5873
illo 1 w 5877
itaque 1 w 5883
si 60 w 5885
quæ 10 w 5888
molestiæ 1 w 5896
irruunt 1 w 5903
ex 22 w 5905
tibi 4 w 5909
impacto 1 w 5916
prioratu 1 w 5924
et 66 w 5927
de 41 w 5929
sollicitudine 2 w 5942
animarum 1 w 5950
et 67 w 5952
corporum 1 w 5960
quæ 11 w 5964
humeris 1 w 5971
tuis 2 w 5975
ad 15 w 5978
tantum 1 w 5984
onus 2 w 5988
ut 42 w 5991
tibi 5 w 5995
videtur 1 w 6002
debilibus 1 w 6012
et 69 w 6014
infirmis 1 w 6022
imposita 1 w 6031
est 36 w 6034
sustine 2 w 6042
patienter 1 w 6051
clama 1 w 6057
ad 16 w 6059
ipsum 1 w 6064
quoniam 1 w 6072
prope 3 w 6077
est 37 w 6080
Et 2 w 6083
quod 14 w 6087
tibi 6 w 6091
visum 1 w 6096
fuerit 1 w 6102
importabile 1 w 6113
pia 4 w 6117
confidentia 1 w 6128
rejicias 1 w 6136
in 78 w 6138
humeros 1 w 6145
ejus 2 w 6149
qui 29 w 6153
ovem 1 w 6157
revexit 1 w 6164
perditam 1 w 6172
et 70 w 6175
totius 1 w 6181
humani 1 w 6187
generis 1 w 6194
in 79 w 6196
ligno 1 w 6201
portavit 1 w 6209
onera 2 w 6214
quando 1 w 6221
principatus 1 w 6232
ipsius 1 w 6238
factus 1 w 6244
est 38 w 6247
super 2 w 6252
humerum 1 w 6259
ejus 3 w 6263
Ipse 1 w 6268
vero 2 w 6272
te 62 w 6274
sublevabit 1 w 6284
quia 8 w 6289
fidelis 1 w 6296
est 39 w 6299
et 71 w 6302
non 9 w 6305
patietur 1 w 6313
tentari 1 w 6320
supra 1 w 6325
id 20 w 6327
quod 15 w 6331
potes 2 w 6336
sed 8 w 6340
faciet 1 w 6346
tentationem 1 w 6357
ipsam 1 w 6362
tuum 1 w 6366
esse 15 w 6370
profectum 1 w 6379