Scaife ATLAS

CTS Library / L. Annei Senecae, Romani Senatoris ac Philosophi Clarissimi, Libri Duo De Clementia, ad Neronem Caesarem: Io. Calvini Noviodunaei Commentariis Illustrati. Parisiis apud Ludovicum Cyaneum.

L. Annei Senecae, Romani Senatoris ac Philosophi Clarissimi, Libri Duo De Clementia, ad Neronem Caesarem: Io. Calvini Noviodunaei Commentariis Illustrati. Parisiis apud Ludovicum Cyaneum. (1.4)

urn:cts:latinLit:stoa0380.stoa001.nd-dlc-lat1:1.4
Refs {'start': {'reference': '1.4', 'human_reference': 'Book 1 Chapter 4'}}
Ancestors [{'reference': '1'}]
Children []
prev
plain textXML
next
CAPUT IV.

Suam itaque incolumitatem amant, quum pro uno homine denas legiones im aciem deducunt, quum in prima fronte procurrunt, et adversa vulneribus pectora ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur. Ille est enim vinculum per quod respublica cohaeret, ille spiritus vitalis, quem haec tot millia trahunt, nihil ipsa per se futura, nisi onus et praeda, si mens illa imperii subtrahatur. Rege incolumi mens omnibus una: Amisso rupere fidem. Hic casus romanae pacis exitium erit, hic tanti fortunam populi in ruinas aget. Tamdiu ab isto periculo aberit hic populus, quamdiu sciet ferre frenos; quos si quando abruperit, vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet: idemque huic urbi dominandi finis erit, qui parendi fuerit. Ideo principes regesque, et quocunque alio nomine sunt tutores status publici, non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines. Nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur ut is quoque carior sit, in quem se respublica convertit. Olim enim ita se induit reipublicae Caesar, ut diduci alterum non posset sine utriusque pernicie. Nam ut illi viribus opus est, ita et huic capite.

35
Si stare non potest sine imperio respublica, si corpus ex multis hominibus collectum, truncum est et imperfectum sine capite, suae salutis sunt propugnatores, quum periculum a capite suo propulsant, quod secum traheret maiorem ruinam. Unum quidem hominem ut defendant, arma induunt, sed cuius incolumitas omnium incolumitatem complectitur: quem si deserunt, praedam se faciunt hostibus. In hoc pacem publicam et privatam, imperii maiestatem, fortunas domesticas possident. Cum hoc omnia pereunt. Quis iam dubitet hac mercede proposita mille mortibus se obiicere? pareant enim necesse est si se ac sua servare velint.

Denas legiones in aciem deducunt] Atqui multo plures Caesaris Augusti legiones fuerunt. Is enim quatuor et quadraginta legiones non semel tantum armavit, sed ordinarias habuit ad tutelam rei romanae. Quid autem sit legio, non satis inter classicos autores convenit. Plutarchus enim autor est Romulum divisisse iuventutem romanam in militares ordines, quorum quilibet peditum tria millia,

24
equites trecentos habuit: isque numerus vocabatur legio. Livius lib VIII. legionem scribi testatur quinque millibus peditum, et trecentis equitibus. Gellius lib. XVI. ex autoritate Cincii constituit legionem ex sexaginta centuriis, quae faciunt sex millia. Si verum est quod legitur in libello qui sub nomine Ciceronis circumfertur de re militari, et exemplaria mendo vacant, legio conficitur ex duobus peditum millibus, quingentis quindecim, equitibus octingentis nonagintaquinque. Verum ego magis crediderim, utcunque pro ratione temporum disciplina militaris immutata fuerit, eo demum processisse, ut decem cohortibus firmaretur: quarum prima esset millenaria, reliquae quingentariae: ut est etiam apud Vegetium, non quod eo numero praecise finirentur, sed valuit appellandi compendium, eadem forma qua centumviri pro centum et quinque, et septuaginta interpretes pro septuaginta duobus.

Quum in prima fronte procurrunt] Frons verbum est militare. Nam ut ait Vegetius lib. III.: Acies dicitur exercitus instructus. Frons, quae adversum hostem spectat. Quintilianus lib. II.: Quid enim si praecipias imperatori, quoties aciem instruit, dirigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? Curtius appellat faciem. Haec, inquit, dexteri cornu facies erat. Deinde sequitur: Frons laevi cornu haec erat. Apparet pro eodem posuisse frontem et faciem. Ibidem appellat prima: Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga.

Ne imperatoris sui signa vertantur] Ex more Romanorum, qui primae cohorti aquilam et imperatoris imagines adtribuebant, utpote quae et numero militum et dignitate praestantiaque

36
antecelleret.

Adversa vulneribus pectora] Quasi hoc dedecus non bene vita pensetur, si quis se vivo ac vidente passus fuerit aut verti signa, aut deiici, si signis desertis terga dederit, et pudenda, ut Vergilius ait, vulnera tergo acceperit. Contra quae adverso pectore illata sunt, laudantur tanquam militiae decora. Vide Plutarchum in problem.: Dicitur et simpliciter adversum vulnus. Salustius in Catilina: Sed omnes tamen adversis vulneribus conciderent.

Ille enim est vinculum] Honestae sunt translationes. Si enim concordia civium alitur imperii dignitas, necesse est ut aliqua inter se veluti catena cohaereant. Imperator igitur est vinculum, quo inter se colligantur, ne dissiliant. Desit rector et moderator, quibus catenis multitudo discors et seditiosa constringetur? quo ferrumine committetur?

Spiritus vitalis] Altera est metaphora, qua significatur in suis ducibus vivere ac spirare populos: ab unius vita quasi de filo pendere: sicut illa Lucani apostrophe ad Caesarem libro quinto:

Quum tot in hac anima populorum vita salusque
Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis.
Curtius lib. IX. de Alexandro loquens: Toto eo die, et nocte quae sequuta est, armatus exercitus regiam obsedit, confessus omnes unius spiritu vivere. Verum Senecae metaphoram magis ad verbum expressit Curtius in persona Philippi medici ad Alexandrum: Rex, semper quidem spiritus meus ex te pependit: sed nunc vero, arbitror, sacro et venerabili ore tuo trahitur. Et imitatus est Erasmus in panegyrico Philippi. Porro hoc a philosophis sumptum est, qui vitam hominis in eo praecipue consistere affirmant, quod aerem hauriat et recipiat per asperam arteriam, quam Celsus asperam fistulam vocat, et Lactantius gurgulionem: et quae animae aestuantis, ut ait Gellius, iter est: de qua satis multa Cicero lib. II. de Natura deorum. Causam autem cur spirare necesse habeamus, vide apud Aristotelem, problematum sectione XX XIV. problemat. XII.: Quamobrem sunt qui opinantur vitam nihil aliud esse, quam spiritum, seu animam. Servius in illud Vergilii, Vitam exhalantem, secundum eos, inquit, loquutus est, qui vitam ventum volunt. Et idem in IV. commentar. Aeneidos quum Vergilius dixisset:
Atque in ventos vita recessit,
Eos, inquit, sequitur, qui vitam acrem esse dicunt. Verius tamen est ex quatuor elementis et divino spiritu constare omnia animalia. Cuius sententiae fuisse Aristotelem constat. Trahunt enim a terra carnem, ab aqua humorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spiritu ingenium. Quamquam aliter astrologi: putant enim nos, quum nascimur, sortiri a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem,
37
a Mercurio ingenium, a Iove desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem. Non abs re igitur spiritus dictus est a Seneca epitheto vitalis. Nam, ut ait Quintilianus lib. V., illud retrorsus valet, et spirare hominem qui vivit, et vivere qui spirat: ut spiritus pro vita, et spirans pro vivente interdum sine adiecto reperiantur.

Rege incolumi] Haec duo hemistichia transtulit ex IV. Georgicon Vergilii, ubi de apibus loquitur:

Praeterea regem non sic Aegyptus, et ingens
Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes
Observant: rege incolumi mens omnibus una;
Amisso rupere fidem, constructaque mella
Diripuere ipsae, et crates solvere favorum etc.

Tamdiu ab isto periculo aberit quamdiu sciet] Ferre frenos proverbio dicitur obedienter imperata facere, et domini aut principis imperium moderate ferre. Cui contrarium est frenum mordere. Servavit etiam verbi proprietatem, quum subiicit: Discussos reponi sibi passus non erit. Excuti enim proprie dicitur de equis, ut adnotavit Servius in sexto commentar. Aeneidos Vergilii:

Ea frena furenti
Concutit, et stimulos.
25
Curtius lib. IV.: Hic territi equi subsistere non poterant, qui crebra iactatione cervicum non iugum modo excusserant, sed currum etiam everterant. Eadem translatione usus est Plinius in Panegyrico: Ergo sustulerant animos, et iugum excusserant, nec iam de sua libertate, sed de nostra servitute certabant.

Ideo principes regesque] Amicitia, inquit Cicero, ex variis rationibus contrahitur: sed omnes omnium necessitudines vincit una societas reipublicae administrandae. Lentulus ad Ciceronem epistol. XII.: Atque haec omnia is feci, qui et sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἐμὴν μᾶλλον φιλῶ. Omnibus meis bellum primus indixi. Namque in gradibus caritatis prima patriae ab optimo quoque deferuntur, et, ut subiicit Seneca, publica privatis potiora sunt sanis hominibus. Merito igitur ultra privatas necessitudines amantur administratoros reipublicae, et quasi patres patriae. Supra declaravimus esse quasi publicos tutores.

Quocunque sunt nomine] Utpote reges, imperatores, dynastae, tetrarchae, marchiones, satrapae, veluti nostro saeculo imperatores, reges, duces, barones, comites, vicecomites, liberis populis consules, praetores, dictatores, censores, et huiusmodi.

In quem se respublica convertit] Eandem sententiam aliis verbis extulit Cicero ad Appium Pulchrum: Omnes vires civitatis se ad Pompeii ductum applicaverunt. Ideo enim nos in aliquem

38
convertimus, ut in eum tanquam in parietem incumbamus. Vergilius libro duodecimo:
Spes tu nunc una senectae,
Tu requies miserae, decus imperiumque Latini
Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.

Olim ita se induit reipublicae Caesar] Nunc quandam capitis ad corpus commissuram facit, hoc est principia ad rempublicam, ut sit mutua rerum omnium sympathia, diduci enim alterum non potest sine alterutrius pernicie. Caesar sine republica non est Caesar, respublica non est respublica sine Caesare. Capiti necessaria sunt membrorum ministeria, corpus sine capite est inutile terrae pondus.

Ut deduci] Lego diduci contra fidem exemplarium, ut stet integer sensus pro separari, seu divelli.

Tokens

CAPUT 1 w 5
IV 1 w 7
Suam 1 w 12
itaque 1 w 18
incolumitatem 1 w 31
amant 1 w 36
quum 1 w 41
pro 1 w 44
uno 1 w 47
homine 1 w 53
denas 1 w 58
legiones 1 w 66
im 1 w 68
aciem 1 w 73
deducunt 1 w 81
quum 2 w 86
in 3 w 88
prima 1 w 93
fronte 1 w 99
procurrunt 1 w 109
et 1 w 112
adversa 1 w 119
vulneribus 1 w 129
pectora 1 w 136
ferunt 1 w 142
ne 4 w 145
imperatoris 1 w 156
sui 1 w 159
signa 1 w 164
vertantur 1 w 173
Ille 1 w 178
est 1 w 181
enim 1 w 185
vinculum 1 w 193
per 2 w 196
quod 1 w 200
respublica 1 w 210
cohaeret 1 w 218
ille 1 w 223
spiritus 1 w 231
vitalis 1 w 238
quem 1 w 243
haec 1 w 247
tot 1 w 250
millia 1 w 256
trahunt 1 w 263
nihil 1 w 269
ipsa 1 w 273
per 3 w 276
se 1 w 278
futura 1 w 284
nisi 1 w 289
onus 1 w 293
et 3 w 295
praeda 1 w 301
si 3 w 304
mens 1 w 308
illa 1 w 312
imperii 1 w 319
subtrahatur 1 w 330
Rege 1 w 335
incolumi 2 w 343
mens 2 w 347
omnibus 1 w 354
una 1 w 357
Amisso 1 w 364
rupere 1 w 370
fidem 1 w 375
Hic 1 w 379
casus 1 w 384
romanae 1 w 391
pacis 1 w 396
exitium 1 w 403
erit 1 w 407
hic 1 w 411
tanti 1 w 416
fortunam 1 w 424
populi 1 w 430
in 6 w 432
ruinas 1 w 438
aget 1 w 442
Tamdiu 1 w 449
ab 1 w 451
isto 1 w 455
periculo 1 w 463
aberit 1 w 469
hic 2 w 472
populus 1 w 479
quamdiu 1 w 487
sciet 1 w 492
ferre 1 w 497
frenos 1 w 503
quos 1 w 508
si 4 w 510
quando 1 w 516
abruperit 1 w 525
vel 1 w 529
aliquo 1 w 535
casu 2 w 539
discussos 1 w 548
reponi 1 w 554
sibi 1 w 558
passus 1 w 564
non 1 w 567
erit 4 w 571
haec 2 w 576
unitas 1 w 582
et 6 w 584
hic 3 w 587
maximi 1 w 593
imperii 2 w 600
contextus 1 w 609
in 8 w 611
partes 1 w 617
multas 1 w 623
dissiliet 1 w 632
idemque 1 w 640
huic 1 w 644
urbi 1 w 648
dominandi 1 w 657
finis 1 w 662
erit 5 w 666
qui 1 w 670
parendi 1 w 677
fuerit 1 w 683
Ideo 1 w 688
principes 1 w 697
regesque 1 w 705
et 8 w 708
quocunque 1 w 717
alio 1 w 721
nomine 1 w 727
sunt 1 w 731
tutores 1 w 738
status 1 w 744
publici 1 w 751
non 2 w 755
est 2 w 758
mirum 1 w 763
amari 1 w 768
ultra 1 w 773
privatas 1 w 781
etiam 1 w 786
necessitudines 1 w 800
Nam 1 w 804
si 8 w 806
sanis 1 w 811
hominibus 1 w 820
publica 2 w 827
privatis 1 w 835
potiora 1 w 842
sunt 2 w 846
sequitur 1 w 855
ut 3 w 857
is 12 w 859
quoque 1 w 865
carior 1 w 871
sit 2 w 874
in 15 w 877
quem 2 w 881
se 3 w 883
respublica 2 w 893
convertit 1 w 902
Olim 1 w 907
enim 2 w 911
ita 5 w 914
se 4 w 916
induit 1 w 922
reipublicae 1 w 933
Caesar 1 w 939
ut 4 w 942
diduci 1 w 948
alterum 1 w 955
non 3 w 958
posset 1 w 964
sine 1 w 968
utriusque 1 w 977
pernicie 1 w 985
Nam 2 w 989
ut 6 w 991
illi 2 w 995
viribus 1 w 1002
opus 1 w 1006
est 3 w 1009
ita 6 w 1013
et 11 w 1015
huic 2 w 1019
capite 1 w 1025
Si 1 w 1028
stare 1 w 1033
non 4 w 1036
potest 1 w 1042
sine 2 w 1046
imperio 1 w 1053
respublica 3 w 1063
si 12 w 1066
corpus 1 w 1072
ex 3 w 1074
multis 1 w 1080
hominibus 2 w 1089
collectum 1 w 1098
truncum 1 w 1106
est 5 w 1109
et 12 w 1111
imperfectum 1 w 1122
sine 3 w 1126
capite 2 w 1132
suae 1 w 1137
salutis 1 w 1144
sunt 3 w 1148
propugnatores 1 w 1161
quum 3 w 1166
periculum 1 w 1175
a 82 w 1176
capite 3 w 1182
suo 1 w 1185
propulsant 1 w 1195
quod 2 w 1200
secum 1 w 1205
traheret 1 w 1213
maiorem 1 w 1220
ruinam 1 w 1226
Unum 1 w 1231
quidem 1 w 1237
hominem 1 w 1244
ut 8 w 1246
defendant 1 w 1255
arma 1 w 1260
induunt 1 w 1267
sed 1 w 1271
cuius 1 w 1276
incolumitas 1 w 1287
omnium 1 w 1293
incolumitatem 2 w 1306
complectitur 1 w 1318
quem 3 w 1323
si 14 w 1325
deserunt 1 w 1333
praedam 1 w 1341
se 9 w 1343
faciunt 1 w 1350
hostibus 1 w 1358
In 1 w 1361
hoc 1 w 1364
pacem 1 w 1369
publicam 1 w 1377
et 14 w 1379
privatam 1 w 1387
imperii 3 w 1395
maiestatem 1 w 1405
fortunas 1 w 1414
domesticas 1 w 1424
possident 1 w 1433
Cum 1 w 1437
hoc 2 w 1440
omnia 1 w 1445
pereunt 1 w 1452
Quis 1 w 1457
iam 2 w 1460
dubitet 1 w 1467
hac 1 w 1470
mercede 1 w 1477
proposita 1 w 1486
mille 1 w 1491
mortibus 1 w 1499
se 10 w 1501
obiicere 1 w 1509
pareant 1 w 1517
enim 3 w 1521
necesse 1 w 1528
est 8 w 1531
si 17 w 1533
se 12 w 1535
ac 6 w 1537
sua 2 w 1540
servare 1 w 1547
velint 1 w 1553
Denas 1 w 1559
legiones 2 w 1567
in 27 w 1569
aciem 2 w 1574
deducunt 2 w 1582
Atqui 1 w 1588
multo 1 w 1593
plures 1 w 1599
Caesaris 1 w 1607
Augusti 1 w 1614
legiones 3 w 1622
fuerunt 1 w 1629
Is 1 w 1632
enim 4 w 1636
quatuor 1 w 1643
et 16 w 1645
quadraginta 1 w 1656
legiones 4 w 1664
non 5 w 1667
semel 1 w 1672
tantum 1 w 1678
armavit 1 w 1685
sed 2 w 1689
ordinarias 1 w 1699
habuit 1 w 1705
ad 3 w 1707
tutelam 1 w 1714
rei 2 w 1717
romanae 2 w 1724
Quid 1 w 1729
autem 1 w 1734
sit 4 w 1737
legio 5 w 1742
non 6 w 1746
satis 1 w 1751
inter 1 w 1756
classicos 1 w 1765
autores 1 w 1772
convenit 1 w 1780
Plutarchus 1 w 1791
enim 5 w 1795
autor 2 w 1800
est 9 w 1803
Romulum 1 w 1810
divisisse 1 w 1819
iuventutem 1 w 1829
romanam 1 w 1836
in 31 w 1838
militares 1 w 1847
ordines 1 w 1854
quorum 1 w 1861
quilibet 1 w 1869
peditum 1 w 1876
tria 1 w 1880
millia 2 w 1886
equites 1 w 1894
trecentos 1 w 1903
habuit 2 w 1909
isque 1 w 1915
numerus 1 w 1922
vocabatur 1 w 1931
legio 6 w 1936
Livius 1 w 1943
lib 2 w 1946
VIII 1 w 1950
legionem 1 w 1959
scribi 1 w 1965
testatur 1 w 1973
quinque 1 w 1980
millibus 1 w 1988
peditum 2 w 1995
et 18 w 1998
trecentis 1 w 2007
equitibus 1 w 2016
Gellius 1 w 2024
lib 4 w 2027
XVI 1 w 2031
ex 4 w 2034
autoritate 1 w 2044
Cincii 1 w 2050
constituit 1 w 2060
legionem 2 w 2068
ex 5 w 2070
sexaginta 1 w 2079
centuriis 1 w 2088
quae 1 w 2093
faciunt 2 w 2100
sex 2 w 2103
millia 3 w 2109
Si 2 w 2112
verum 1 w 2117
est 11 w 2120
quod 3 w 2124
legitur 1 w 2131
in 36 w 2133
libello 1 w 2140
qui 9 w 2143
sub 2 w 2146
nomine 2 w 2152
Ciceronis 1 w 2161
circumfertur 1 w 2173
de 12 w 2175
re 27 w 2177
militari 1 w 2185
et 19 w 2188
exemplaria 1 w 2198
mendo 1 w 2203
vacant 1 w 2209
legio 9 w 2215
conficitur 1 w 2225
ex 9 w 2227
duobus 1 w 2233
peditum 3 w 2240
millibus 2 w 2248
quingentis 1 w 2259
quindecim 1 w 2268
equitibus 2 w 2278
octingentis 1 w 2289
nonagintaquinque 1 w 2305
Verum 1 w 2311
ego 1 w 2314
magis 1 w 2319
crediderim 1 w 2329
utcunque 1 w 2338
pro 6 w 2341
ratione 1 w 2348
temporum 1 w 2356
disciplina 1 w 2366
militaris 1 w 2375
immutata 1 w 2383
fuerit 2 w 2389
eo 2 w 2392
demum 1 w 2397
processisse 1 w 2408
ut 18 w 2411
decem 1 w 2416
cohortibus 1 w 2426
firmaretur 1 w 2436
quarum 1 w 2443
prima 2 w 2448
esset 1 w 2453
millenaria 1 w 2463
reliquae 1 w 2472
quingentariae 1 w 2485
ut 19 w 2488
est 12 w 2491
etiam 2 w 2496
apud 1 w 2500
Vegetium 1 w 2508
non 8 w 2512
quod 4 w 2516
eo 3 w 2518
numero 1 w 2524
praecise 1 w 2532
finirentur 1 w 2542
sed 3 w 2546
valuit 1 w 2552
appellandi 1 w 2562
compendium 1 w 2572
eadem 1 w 2578
forma 1 w 2583
qua 8 w 2586
centumviri 1 w 2596
pro 8 w 2599
centum 2 w 2605
et 24 w 2607
quinque 3 w 2614
et 25 w 2617
septuaginta 1 w 2628
interpretes 1 w 2639
pro 9 w 2642
septuaginta 2 w 2653
duobus 2 w 2659
Quum 1 w 2664
in 50 w 2666
prima 3 w 2671
fronte 2 w 2677
procurrunt 2 w 2687
Frons 1 w 2693
verbum 1 w 2699
est 13 w 2702
militare 2 w 2710
Nam 3 w 2714
ut 20 w 2716
ait 1 w 2719
Vegetius 1 w 2727
lib 7 w 2730
III 2 w 2734
Acies 1 w 2741
dicitur 1 w 2748
exercitus 1 w 2757
instructus 1 w 2767
Frons 2 w 2773
quae 3 w 2778
adversum 1 w 2786
hostem 1 w 2792
spectat 1 w 2799
Quintilianus 1 w 2812
lib 8 w 2815
II 5 w 2818
Quid 2 w 2824
enim 6 w 2828
si 22 w 2830
praecipias 1 w 2840
imperatori 2 w 2850
quoties 1 w 2858
aciem 3 w 2863
instruit 1 w 2871
dirigat 1 w 2879
frontem 1 w 2886
cornua 1 w 2893
utrinque 1 w 2901
promoveat 1 w 2910
equites 2 w 2918
pro 12 w 2921
cornibus 1 w 2929
locet 1 w 2934
Curtius 1 w 2942
appellat 1 w 2950
faciem 1 w 2956
Haec 1 w 2961
inquit 1 w 2968
dexteri 1 w 2976
cornu 2 w 2981
facies 1 w 2987
erat 3 w 2991
Deinde 1 w 2998
sequitur 2 w 3006
Frons 3 w 3012
laevi 1 w 3017
cornu 3 w 3022
haec 3 w 3026
erat 4 w 3030
Apparet 1 w 3038
pro 13 w 3041
eodem 1 w 3046
posuisse 1 w 3054
frontem 2 w 3061
et 30 w 3063
faciem 2 w 3069
Ibidem 1 w 3076
appellat 2 w 3084
prima 4 w 3089
Itaque 1 w 3096
non 9 w 3099
prima 5 w 3104
quam 2 w 3108
latera 1 w 3114
non 10 w 3118
latera 2 w 3124
munitiora 1 w 3133
fuere 1 w 3138
quam 3 w 3142
terga 1 w 3147
Ne 1 w 3150
imperatoris 2 w 3161
sui 3 w 3164
signa 2 w 3169
vertantur 2 w 3178
Ex 1 w 3181
more 1 w 3185
Romanorum 1 w 3194
qui 19 w 3198
primae 1 w 3204
cohorti 2 w 3211
aquilam 1 w 3218
et 31 w 3220
imperatoris 3 w 3231
imagines 1 w 3239
adtribuebant 1 w 3251
utpote 1 w 3258
quae 4 w 3262
et 32 w 3264
numero 2 w 3270
militum 1 w 3277
et 33 w 3279
dignitate 1 w 3288
praestantiaque 1 w 3302
antecelleret 1 w 3314
Adversa 1 w 3322
vulneribus 2 w 3332
pectora 2 w 3339
Quasi 1 w 3345
hoc 3 w 3348
dedecus 1 w 3355
non 11 w 3358
bene 1 w 3362
vita 2 w 3366
pensetur 1 w 3374
si 25 w 3377
quis 1 w 3381
se 28 w 3383
vivo 1 w 3387
ac 14 w 3389
vidente 1 w 3396
passus 2 w 3402
fuerit 3 w 3408
aut 5 w 3411
verti 2 w 3416
signa 3 w 3421
aut 6 w 3425
deiici 1 w 3431
si 27 w 3434
signis 1 w 3440
desertis 1 w 3448
terga 2 w 3453
dederit 1 w 3460
et 36 w 3463
pudenda 1 w 3470
ut 25 w 3473
Vergilius 1 w 3482
ait 2 w 3485
vulnera 1 w 3493
tergo 1 w 3498
acceperit 1 w 3507
Contra 1 w 3514
quae 5 w 3518
adverso 1 w 3525
pectore 1 w 3532
illata 1 w 3538
sunt 4 w 3542
laudantur 1 w 3552
tanquam 1 w 3559
militiae 1 w 3567
decora 1 w 3573
Vide 1 w 3578
Plutarchum 1 w 3588
in 58 w 3590
problem 1 w 3597
Dicitur 1 w 3606
et 37 w 3608
simpliciter 1 w 3619
adversum 2 w 3627
vulnus 1 w 3633
Salustius 1 w 3643
in 59 w 3645
Catilina 1 w 3653
Sed 1 w 3657
omnes 1 w 3662
tamen 1 w 3667
adversis 1 w 3675
vulneribus 3 w 3685
conciderent 1 w 3696
Ille 2 w 3701
enim 7 w 3705
est 15 w 3708
vinculum 2 w 3716
Honestae 1 w 3725
sunt 5 w 3729
translationes 1 w 3742
Si 3 w 3745
enim 8 w 3749
concordia 1 w 3758
civium 1 w 3764
alitur 1 w 3770
imperii 4 w 3777
dignitas 1 w 3785
necesse 2 w 3793
est 17 w 3796
ut 27 w 3798
aliqua 1 w 3804
inter 3 w 3809
se 31 w 3811
veluti 1 w 3817
catena 1 w 3823
cohaereant 1 w 3833
Imperator 1 w 3843
igitur 1 w 3849
est 18 w 3852
vinculum 3 w 3860
quo 11 w 3864
inter 4 w 3869
se 32 w 3871
colligantur 1 w 3882
ne 30 w 3885
dissiliant 1 w 3895
Desit 1 w 3901
rector 1 w 3907
et 38 w 3909
moderator 1 w 3918
quibus 1 w 3925
catenis 1 w 3932
multitudo 1 w 3941
discors 1 w 3948
et 39 w 3950
seditiosa 1 w 3959
constringetur 1 w 3972
quo 12 w 3976
ferrumine 1 w 3985
committetur 1 w 3996
Spiritus 1 w 4005
vitalis 2 w 4012
Altera 1 w 4019
est 19 w 4022
metaphora 1 w 4031
qua 16 w 4035
significatur 1 w 4047
in 67 w 4049
suis 2 w 4053
ducibus 1 w 4060
vivere 1 w 4066
ac 16 w 4068
spirare 1 w 4075
populos 1 w 4082
ab 7 w 4085
unius 1 w 4090
vita 4 w 4094
quasi 1 w 4099
de 34 w 4101
filo 1 w 4105
pendere 1 w 4112
sicut 1 w 4118
illa 3 w 4122
Lucani 1 w 4128
apostrophe 1 w 4138
ad 10 w 4140
Caesarem 1 w 4148
libro 1 w 4153
quinto 1 w 4159
Quum 2 w 4164
tot 2 w 4167
in 69 w 4169
hac 2 w 4172
anima 1 w 4177
populorum 1 w 4186
vita 5 w 4190
salusque 1 w 4198
Pendeat 1 w 4205
et 43 w 4208
tantus 1 w 4214
caput 1 w 4219
hoc 4 w 4222
sibi 2 w 4226
fecerit 1 w 4233
orbis 1 w 4238
Curtius 2 w 4246
lib 10 w 4249
IX 1 w 4252
de 37 w 4255
Alexandro 1 w 4264
loquens 1 w 4271
Toto 1 w 4276
eo 5 w 4278
die 1 w 4281
et 44 w 4284
nocte 1 w 4289
quae 6 w 4293
sequuta 1 w 4300
est 20 w 4303
armatus 1 w 4311
exercitus 2 w 4320
regiam 1 w 4326
obsedit 1 w 4333
confessus 1 w 4343
omnes 2 w 4348
unius 2 w 4353
spiritu 2 w 4360
vivere 2 w 4366
Verum 2 w 4372
Senecae 1 w 4379
metaphoram 1 w 4389
magis 2 w 4394
ad 11 w 4396
verbum 2 w 4402
expressit 1 w 4411
Curtius 3 w 4418
in 70 w 4420
persona 1 w 4427
Philippi 1 w 4435
medici 1 w 4441
ad 12 w 4443
Alexandrum 1 w 4453
Rex 1 w 4457
semper 1 w 4464
quidem 2 w 4470
spiritus 2 w 4478
meus 1 w 4482
ex 17 w 4484
te 46 w 4486
pependit 1 w 4494
sed 6 w 4498
nunc 1 w 4502
vero 1 w 4506
arbitror 1 w 4515
sacro 1 w 4521
et 46 w 4523
venerabili 1 w 4533
ore 7 w 4536
tuo 2 w 4539
trahitur 1 w 4547
Et 1 w 4550
imitatus 1 w 4558
est 21 w 4561
Erasmus 1 w 4568
in 71 w 4570
panegyrico 1 w 4580
Philippi 2 w 4588
Porro 1 w 4594
hoc 5 w 4597
a 339 w 4598
philosophis 1 w 4609
sumptum 1 w 4616
est 22 w 4619
qui 25 w 4623
vitam 1 w 4628
hominis 1 w 4635
in 73 w 4637
eo 6 w 4639
praecipue 1 w 4648
consistere 1 w 4658
affirmant 1 w 4667
quod 5 w 4672
aerem 1 w 4677
hauriat 1 w 4684
et 47 w 4686
recipiat 1 w 4694
per 23 w 4697
asperam 1 w 4704
arteriam 1 w 4712
quam 5 w 4717
Celsus 1 w 4723
asperam 2 w 4730
fistulam 1 w 4738
vocat 1 w 4743
et 48 w 4746
Lactantius 1 w 4756
gurgulionem 1 w 4767
et 49 w 4770
quae 7 w 4774
animae 1 w 4780
aestuantis 1 w 4790
ut 32 w 4793
ait 3 w 4796
Gellius 2 w 4803
iter 2 w 4808
est 24 w 4811
de 39 w 4814
qua 21 w 4817
satis 2 w 4822
multa 2 w 4827
Cicero 2 w 4833
lib 11 w 4836
II 6 w 4839
de 40 w 4842
Natura 1 w 4848
deorum 1 w 4854
Causam 1 w 4861
autem 2 w 4866
cur 3 w 4869
spirare 2 w 4876
necesse 3 w 4883
habeamus 1 w 4891
vide 2 w 4896
apud 2 w 4900
Aristotelem 1 w 4911
problematum 1 w 4923
sectione 1 w 4931
XX 1 w 4933
XIV 1 w 4936
problemat 2 w 4946
XII 1 w 4950
Quamobrem 1 w 4961
sunt 6 w 4965
qui 26 w 4968
opinantur 1 w 4977
vitam 2 w 4982
nihil 2 w 4987
aliud 1 w 4992
esse 5 w 4996
quam 6 w 5001
spiritum 1 w 5009
seu 1 w 5013
animam 1 w 5019
Servius 1 w 5027
in 75 w 5029
illud 1 w 5034
Vergilii 1 w 5042
Vitam 1 w 5048
exhalantem 1 w 5058
secundum 1 w 5067
eos 1 w 5070
inquit 2 w 5077
loquutus 1 w 5086
est 25 w 5089
qui 28 w 5093
vitam 3 w 5098
ventum 1 w 5104
volunt 1 w 5110
Et 2 w 5113
idem 6 w 5117
in 77 w 5119
IV 3 w 5121
commentar 1 w 5131
Aeneidos 1 w 5140
quum 4 w 5144
Vergilius 2 w 5153
dixisset 1 w 5161
Atque 1 w 5167
in 78 w 5169
ventos 1 w 5175
vita 9 w 5179
recessit 1 w 5187
Eos 1 w 5191
inquit 3 w 5198
sequitur 3 w 5207
qui 31 w 5211
vitam 4 w 5216
acrem 1 w 5221
esse 6 w 5225
dicunt 1 w 5231
Verius 1 w 5238
tamen 2 w 5243
est 26 w 5246
ex 19 w 5248
quatuor 2 w 5255
elementis 1 w 5264
et 51 w 5266
divino 1 w 5272
spiritu 5 w 5279
constare 1 w 5287
omnia 2 w 5292
animalia 1 w 5300
Cuius 1 w 5306
sententiae 1 w 5316
fuisse 1 w 5322
Aristotelem 2 w 5333
constat 1 w 5340
Trahunt 1 w 5348
enim 9 w 5352
a 404 w 5353
terra 1 w 5358
carnem 1 w 5364
ab 10 w 5367
aqua 1 w 5371
humorem 1 w 5378
ab 11 w 5381
aere 4 w 5385
anhelitum 1 w 5394
ab 12 w 5397
igne 1 w 5401
fervorem 1 w 5409
a 414 w 5411
divino 2 w 5417
spiritu 6 w 5424
ingenium 1 w 5432
Quamquam 1 w 5441
aliter 1 w 5447
astrologi 1 w 5456
putant 1 w 5463
enim 10 w 5467
nos 2 w 5470
quum 5 w 5475
nascimur 1 w 5483
sortiri 1 w 5491
a 421 w 5492
Sole 1 w 5496
spiritum 2 w 5504
a 422 w 5506
Luna 1 w 5510
corpus 2 w 5516
a 424 w 5518
Marte 1 w 5523
sanguinem 1 w 5532
a 427 w 5534
Mercurio 1 w 5542
ingenium 2 w 5550
a 428 w 5552
Iove 1 w 5556
desiderium 1 w 5566
a 429 w 5568
Venere 1 w 5574
cupiditates 1 w 5585
a 431 w 5587
Saturno 1 w 5594
humorem 2 w 5601
Non 1 w 5605
abs 1 w 5608
re 63 w 5610
igitur 2 w 5616
spiritus 3 w 5624
dictus 1 w 5630
est 27 w 5633
a 434 w 5634
Seneca 2 w 5640
epitheto 1 w 5648
vitalis 3 w 5655
Nam 4 w 5659
ut 36 w 5662
ait 4 w 5665
Quintilianus 2 w 5677
lib 12 w 5680
V 17 w 5682
illud 2 w 5689
retrorsus 1 w 5698
valet 1 w 5703
et 55 w 5706
spirare 3 w 5713
hominem 2 w 5720
qui 32 w 5723
vivit 1 w 5728
et 56 w 5731
vivere 3 w 5737
qui 33 w 5740
spirat 1 w 5746
ut 37 w 5749
spiritus 4 w 5757
pro 17 w 5760
vita 12 w 5764
et 57 w 5767
spirans 1 w 5774
pro 18 w 5777
vivente 1 w 5784
interdum 1 w 5792
sine 4 w 5796
adiecto 1 w 5803
reperiantur 1 w 5814
Rege 2 w 5819
incolumi 5 w 5827
Haec 2 w 5832
duo 3 w 5835
hemistichia 1 w 5846
transtulit 1 w 5856
ex 20 w 5858
IV 4 w 5860
Georgicon 1 w 5870
Vergilii 2 w 5878
ubi 2 w 5882
de 46 w 5884
apibus 1 w 5890
loquitur 1 w 5898
Praeterea 1 w 5908
regem 1 w 5913
non 12 w 5916
sic 3 w 5919
Aegyptus 1 w 5927
et 59 w 5930
ingens 1 w 5936
Lydia 1 w 5941
nec 7 w 5945
populi 2 w 5951
Parthorum 1 w 5960
aut 8 w 5964
Medus 1 w 5969
Hydaspes 1 w 5977
Observant 1 w 5986
rege 3 w 5991
incolumi 6 w 5999
mens 3 w 6003
omnibus 2 w 6010
una 5 w 6013
Amisso 2 w 6020
rupere 2 w 6026
fidem 2 w 6031
constructaque 1 w 6045
mella 1 w 6050
Diripuere 1 w 6059
ipsae 1 w 6064
et 60 w 6067
crates 1 w 6073
solvere 1 w 6080
favorum 1 w 6087
etc 1 w 6090
Tamdiu 2 w 6097
ab 14 w 6099
isto 4 w 6103
periculo 2 w 6111
aberit 2 w 6117
quamdiu 2 w 6124
sciet 2 w 6129
Ferre 1 w 6135
frenos 2 w 6141
proverbio 1 w 6150
dicitur 2 w 6157
obedienter 1 w 6167
imperata 1 w 6175
facere 1 w 6181
et 63 w 6184
domini 1 w 6190
aut 9 w 6193
principis 1 w 6202
imperium 1 w 6210
moderate 1 w 6218
ferre 2 w 6223
Cui 2 w 6227
contrarium 1 w 6237
est 28 w 6240
frenum 1 w 6246
mordere 1 w 6253
Servavit 1 w 6262
etiam 3 w 6267
verbi 2 w 6272
proprietatem 1 w 6284
quum 6 w 6289
subiicit 1 w 6297
Discussos 1 w 6307
reponi 2 w 6313
sibi 3 w 6317
passus 3 w 6323
non 13 w 6326
erit 13 w 6330
Excuti 1 w 6337
enim 11 w 6341
proprie 2 w 6348
dicitur 3 w 6355
de 50 w 6357
equis 1 w 6362
ut 41 w 6365
adnotavit 1 w 6374
Servius 2 w 6381
in 94 w 6383
sexto 1 w 6388
commentar 2 w 6397
Aeneidos 2 w 6406
Vergilii 3 w 6414
Ea 1 w 6417
frena 1 w 6422
furenti 1 w 6429
Concutit 1 w 6437
et 66 w 6440
stimulos 1 w 6448
Curtius 4 w 6456
lib 13 w 6459
IV 5 w 6462
Hic 2 w 6467
territi 1 w 6474
equi 9 w 6478
subsistere 1 w 6488
non 14 w 6491
poterant 1 w 6499
qui 37 w 6503
crebra 1 w 6509
iactatione 1 w 6519
cervicum 1 w 6527
non 15 w 6530
iugum 1 w 6535
modo 1 w 6539
excusserant 1 w 6550
sed 7 w 6554
currum 1 w 6560
etiam 4 w 6565
everterant 1 w 6575
Eadem 1 w 6581
translatione 2 w 6593
usus 1 w 6597
est 29 w 6600
Plinius 1 w 6607
in 96 w 6609
Panegyrico 1 w 6619
Ergo 1 w 6624
sustulerant 1 w 6635
animos 1 w 6641
et 68 w 6644
iugum 2 w 6649
excusserant 2 w 6660
nec 8 w 6664
iam 8 w 6667
de 52 w 6669
sua 3 w 6672
libertate 1 w 6681
sed 8 w 6685
de 53 w 6687
nostra 1 w 6693
servitute 1 w 6702
certabant 1 w 6711
Ideo 2 w 6716
principes 2 w 6725
regesque 2 w 6733
Amicitia 1 w 6742
inquit 4 w 6749
Cicero 3 w 6755
ex 24 w 6758
variis 1 w 6764
rationibus 1 w 6774
contrahitur 1 w 6785
sed 9 w 6789
omnes 3 w 6794
omnium 2 w 6800
necessitudines 2 w 6814
vincit 1 w 6820
una 6 w 6823
societas 1 w 6831
reipublicae 2 w 6842
administrandae 1 w 6856
Lentulus 1 w 6865
ad 17 w 6867
Ciceronem 1 w 6876
epistol 1 w 6883
XII 2 w 6887
Atque 2 w 6894
haec 4 w 6898
omnia 3 w 6903
is 67 w 6905
feci 1 w 6909
qui 39 w 6913
et 70 w 6915
sodalis 1 w 6922
et 71 w 6924
familiarissimus 1 w 6939
Dolabellae 1 w 6949
eram 3 w 6953
coniunctissimus 1 w 6969
sanguine 2 w 6977
Antoniis 1 w 6985
provinciam 1 w 6996
quoque 2 w 7002
illorum 1 w 7009
beneficio 1 w 7018
habebam 1 w 7025
sed 10 w 7029
πατρίδα 1 w 7036
ἐμὴν 1 w 7040
μᾶλλον 1 w 7046
φιλῶ 1 w 7050
Omnibus 1 w 7058
meis 1 w 7062
bellum 1 w 7068
primus 1 w 7074
indixi 1 w 7080
Namque 1 w 7087
in 105 w 7089
gradibus 1 w 7097
caritatis 1 w 7106
prima 7 w 7111
patriae 1 w 7118
ab 19 w 7120
optimo 1 w 7126
quoque 3 w 7132
deferuntur 1 w 7142
et 72 w 7145
ut 44 w 7148
subiicit 2 w 7156
Seneca 3 w 7162
publica 8 w 7170
privatis 2 w 7178
potiora 2 w 7185
sunt 7 w 7189
sanis 2 w 7194
hominibus 3 w 7203
Merito 1 w 7210
igitur 3 w 7216
ultra 2 w 7221
privatas 2 w 7229
necessitudines 3 w 7243
amantur 1 w 7250
administratoros 1 w 7265
reipublicae 3 w 7276
et 73 w 7279
quasi 2 w 7284
patres 1 w 7290
patriae 2 w 7297
Supra 1 w 7303
declaravimus 1 w 7315
esse 7 w 7319
quasi 3 w 7324
publicos 1 w 7332
tutores 2 w 7339
Quocunque 1 w 7349
sunt 8 w 7353
nomine 3 w 7359
Utpote 1 w 7366
reges 3 w 7371
imperatores 1 w 7383
dynastae 1 w 7392
tetrarchae 1 w 7403
marchiones 1 w 7414
satrapae 1 w 7423
veluti 2 w 7430
nostro 1 w 7436
saeculo 1 w 7443
imperatores 2 w 7454
reges 4 w 7460
duces 1 w 7466
barones 1 w 7474
comites 1 w 7482
vicecomites 1 w 7494
liberis 1 w 7502
populis 1 w 7509
consules 1 w 7517
praetores 1 w 7527
dictatores 1 w 7538
censores 1 w 7547
et 76 w 7550
huiusmodi 1 w 7559
In 2 w 7562
quem 4 w 7566
se 58 w 7568
respublica 4 w 7578
convertit 2 w 7587
Eandem 1 w 7594
sententiam 1 w 7604
aliis 1 w 7609
verbis 1 w 7615
extulit 1 w 7622
Cicero 5 w 7628
ad 20 w 7630
Appium 1 w 7636
Pulchrum 1 w 7644
Omnes 1 w 7650
vires 1 w 7655
civitatis 1 w 7664
se 60 w 7666
ad 21 w 7668
Pompeii 1 w 7675
ductum 1 w 7681
applicaverunt 1 w 7694
Ideo 3 w 7699
enim 12 w 7703
nos 6 w 7706
in 110 w 7708
aliquem 1 w 7715
convertimus 1 w 7726
ut 47 w 7729
in 111 w 7731
eum 1 w 7734
tanquam 2 w 7741
in 112 w 7743
parietem 1 w 7751
incumbamus 1 w 7761
Vergilius 3 w 7771
libro 2 w 7776
duodecimo 1 w 7785
Spes 1 w 7790
tu 98 w 7792
nunc 2 w 7796
una 7 w 7799
senectae 1 w 7807
Tu 1 w 7810
requies 1 w 7817
miserae 1 w 7824
decus 2 w 7830
imperiumque 1 w 7841
Latini 1 w 7847
Te 1 w 7849
penes 1 w 7854
in 115 w 7857
te 78 w 7859
omnis 1 w 7864
domus 1 w 7869
inclinata 1 w 7878
recumbit 1 w 7886
Olim 2 w 7891
ita 33 w 7894
se 63 w 7896
induit 2 w 7902
reipublicae 4 w 7913
Caesar 4 w 7919
Nunc 1 w 7924
quandam 1 w 7931
capitis 1 w 7938
ad 22 w 7940
corpus 3 w 7946
commissuram 1 w 7957
facit 1 w 7962
hoc 6 w 7966
est 30 w 7969
principia 1 w 7978
ad 23 w 7980
rempublicam 1 w 7991
ut 48 w 7994
sit 10 w 7997
mutua 1 w 8002
rerum 1 w 8007
omnium 3 w 8013
sympathia 1 w 8022
diduci 2 w 8029
enim 13 w 8033
alterum 2 w 8040
non 16 w 8043
potest 2 w 8049
sine 5 w 8053
alterutrius 1 w 8064
pernicie 2 w 8072
Caesar 5 w 8079
sine 6 w 8083
republica 1 w 8092
non 17 w 8095
est 32 w 8098
Caesar 6 w 8104
respublica 5 w 8115
non 18 w 8118
est 33 w 8121
respublica 6 w 8131
sine 7 w 8135
Caesare 2 w 8142
Capiti 1 w 8149
necessaria 1 w 8159
sunt 9 w 8163
membrorum 1 w 8172
ministeria 1 w 8182
corpus 4 w 8189
sine 8 w 8193
capite 4 w 8199
est 34 w 8202
inutile 1 w 8209
terrae 1 w 8215
pondus 1 w 8221
Ut 2 w 8224
deduci 1 w 8230
Lego 1 w 8235
diduci 3 w 8241
contra 3 w 8247
fidem 3 w 8252
exemplarium 1 w 8263
ut 52 w 8266
stet 1 w 8270
integer 1 w 8277
sensus 1 w 8283
pro 23 w 8286
separari 1 w 8294
seu 2 w 8298
divelli 1 w 8305