Scaife ATLAS

CTS Library / De Virginibus Velandis

De Virginibus Velandis (6-10)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Chapter 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observat, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas, Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum. Sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam. Desponsata enim quodammodo nupta. Tamen inter quodammodo et verum satis interest, duntaxat hoc in loco. Nam alibi ita sane habendum est. Nunc vero, non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam. Illud enim praeiudicet necesse est a quo forma descendit. Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur,

ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine. Quod si ex virgine natus est, licet et desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. Hic certe nibil prophetice dictum videri postest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit, dicendo factum ex muliere. Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est virum passam, sed illa, quae erat praesens, quae erat virgo et mulier vocabatur post vocabuli huius proprietatem, secundum primordii formam virgini et ita universo mulierum generi defensam.

Convertamur ad ipsas iam rationes recensendas per quas apostolus docet velari feminam oportere, an eaodem etiam virginibus competant, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quamadmodum

et puero permissum. Ergo eui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et gloria sibi est? Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam pertinet quod in causa est. Si enim propter angelos, scilicet quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, quis praesumere potest tales angelos maculata iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis; conspicati autem filii dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum Graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptae maritorum nuncupantur), cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros nominans angelos, sed marites, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans. Supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa,
quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut coram deo adsistens, cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praeiudicium adicit apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum. angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius Christus. Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit, eadem ratione scilicet virginem in muliere intellegendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. Sic etiam Adam adhuc integer vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier. De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiavit, et breviter et plene tam instructa definitione, Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non velando, Omnis, inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier. Omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi. Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem

cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi eius qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? Si virgo mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit. Eiusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit, ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia dei. Ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt. Hodie denique virgines suas Corinthii velant. Quid docuerint apostoli qui didicerunt approbant.

Videamus nunc, an sicut naturae et causae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectant. Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere, nec tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem

sibi vindicare. Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. Si virgini non licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur, et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus condicionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et virgo, ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis
omnium affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solatio iuvare, et ut nihilominus ea decucurrerint per quae femina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est.

Sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes quod et ipsos faceret illustres. Debebunt enim et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant.

Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset. Quorum quanto sexus avidior et caldior in feminas, tanto continentia maioris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. Non enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi cui concupiscendo inoleveris grande certamen est. Cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset. vel quia familiariori scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae.

Videamus 1 w 8
nunc 1 w 12
si 1 w 15
et 1 w 17
apostolus 1 w 26
formam 1 w 32
vocabuli 1 w 40
istius 1 w 46
secundum 1 w 54
Genesim 1 w 61
observat 1 w 69
sexui 1 w 75
deputans 1 w 83
illud 1 w 88
sic 1 w 92
mulierem 1 w 100
vocans 1 w 106
virginem 1 w 114
Mariam 1 w 120
quemadmodum 1 w 131
et 2 w 133
Genesis 1 w 140
Evam 1 w 144
Scribens 1 w 153
enim 1 w 157
ad 2 w 159
Galatas 1 w 166
Misit 1 w 172
inquit 1 w 179
deus 1 w 184
filium 1 w 190
suum 1 w 194
factum 1 w 200
ex 2 w 202
muliere 2 w 209
quam 1 w 214
utique 1 w 220
virginem 2 w 228
constat 1 w 235
fuisse 1 w 241
licet 1 w 247
Hebion 1 w 253
resistat 1 w 261
Agnosco 1 w 269
et 4 w 271
angelum 1 w 278
Gabrielem 1 w 287
ad 3 w 289
virginem 3 w 297
missum 1 w 303
Sed 1 w 307
cum 1 w 310
benedicit 1 w 319
illam 1 w 324
inter 1 w 330
mulieres 1 w 338
non 1 w 342
inter 2 w 347
virgines 1 w 355
deputat 1 w 362
Benedicta 1 w 372
tu 2 w 374
inter 3 w 379
mulieres 2 w 387
Sciebat 1 w 395
et 5 w 397
angelus 1 w 404
mulierem 2 w 412
etiam 1 w 417
virginem 4 w 425
dici 2 w 429
Sed 2 w 433
et 7 w 435
ad 4 w 437
haec 1 w 441
duo 1 w 444
ingeniose 1 w 453
quidam 1 w 459
respondisse 1 w 470
sibi 1 w 474
visus 1 w 479
est 1 w 482
quoniam 1 w 490
quidem 1 w 496
desponsata 1 w 506
est 2 w 509
Maria 2 w 514
idcirco 1 w 522
et 8 w 524
ab 3 w 526
angelo 1 w 532
et 9 w 534
ab 4 w 536
apostolo 1 w 544
mulierem 3 w 552
pronuntiatam 1 w 564
Desponsata 1 w 575
enim 2 w 579
quodammodo 1 w 589
nupta 1 w 594
Tamen 1 w 600
inter 4 w 605
quodammodo 2 w 615
et 10 w 617
verum 1 w 622
satis 1 w 627
interest 1 w 635
duntaxat 1 w 644
hoc 1 w 647
in 13 w 649
loco 1 w 653
Nam 1 w 657
alibi 1 w 662
ita 1 w 665
sane 1 w 669
habendum 1 w 677
est 4 w 680
Nunc 1 w 685
vero 1 w 689
non 2 w 693
quasi 1 w 698
iam 4 w 701
nuptam 1 w 707
mulierem 4 w 715
Mariam 2 w 721
pronuntiaverunt 1 w 736
sed 1 w 740
quasi 2 w 745
nihilominus 1 w 756
feminam 1 w 763
etiamsi 1 w 771
non 3 w 774
sponsam 1 w 781
quasi 3 w 787
hoc 2 w 790
a 68 w 791
primordio 1 w 800
dictam 1 w 806
Illud 1 w 812
enim 3 w 816
praeiudicet 1 w 827
necesse 1 w 834
est 5 w 837
a 71 w 838
quo 4 w 841
forma 2 w 846
descendit 1 w 855
Ceterum 1 w 863
quod 3 w 867
pertineat 1 w 876
ad 5 w 878
hoc 3 w 881
capitulum 1 w 890
si 12 w 893
hic 1 w 896
desponsatae 1 w 907
adaequatur 1 w 917
ut 4 w 920
ideo 1 w 924
mulier 8 w 930
dicta 3 w 935
sit 2 w 938
Maria 4 w 943
non 4 w 947
qua 6 w 950
femina 2 w 956
sed 2 w 960
qua 7 w 963
maritata 1 w 971
iam 7 w 975
ergo 1 w 979
Christus 1 w 987
non 5 w 990
ex 3 w 992
virgine 6 w 999
natus 1 w 1004
est 6 w 1007
quia 1 w 1012
ex 4 w 1014
desponsata 3 w 1024
quae 1 w 1029
virgo 1 w 1034
esse 2 w 1038
desierit 1 w 1046
hoc 4 w 1049
nomine 1 w 1055
Quod 1 w 1060
si 15 w 1062
ex 5 w 1064
virgine 7 w 1071
natus 2 w 1076
est 7 w 1079
licet 2 w 1085
et 15 w 1087
desponsata 4 w 1097
tamen 1 w 1103
integra 1 w 1110
agnosce 1 w 1118
mulierem 5 w 1126
etiam 3 w 1131
virginem 5 w 1139
etiam 4 w 1145
integram 1 w 1153
dici 3 w 1157
Hic 1 w 1161
certe 1 w 1166
nibil 1 w 1171
prophetice 1 w 1181
dictum 1 w 1187
videri 1 w 1193
postest 1 w 1200
ut 5 w 1203
futuram 1 w 1210
mulierem 6 w 1218
id 7 w 1221
est 9 w 1224
nuptam 2 w 1230
apostolus 2 w 1240
nominarit 1 w 1249
dicendo 1 w 1257
factum 2 w 1263
ex 6 w 1265
muliere 10 w 1272
Non 1 w 1276
enim 4 w 1280
poterat 1 w 1287
posteriorem 1 w 1298
mulierem 7 w 1306
nominare 1 w 1314
de 14 w 1317
qua 9 w 1320
Christus 2 w 1328
nasci 1 w 1333
non 6 w 1336
habebat 1 w 1343
id 8 w 1346
est 10 w 1349
virum 1 w 1354
passam 1 w 1360
sed 3 w 1364
illa 2 w 1368
quae 2 w 1373
erat 2 w 1377
praesens 1 w 1385
quae 3 w 1390
erat 3 w 1394
virgo 2 w 1399
et 19 w 1401
mulier 13 w 1407
vocabatur 1 w 1416
post 6 w 1420
vocabuli 2 w 1428
huius 1 w 1433
proprietatem 1 w 1445
secundum 2 w 1454
primordii 1 w 1463
formam 2 w 1469
virgini 1 w 1476
et 21 w 1478
ita 3 w 1481
universo 1 w 1489
mulierum 1 w 1497
generi 1 w 1503
defensam 1 w 1511
Convertamur 1 w 1523
ad 7 w 1525
ipsas 1 w 1530
iam 10 w 1533
rationes 1 w 1541
recensendas 1 w 1552
per 2 w 1555
quas 4 w 1559
apostolus 3 w 1568
docet 1 w 1573
velari 1 w 1579
feminam 2 w 1586
oportere 1 w 1594
an 7 w 1597
eaodem 1 w 1603
etiam 5 w 1608
virginibus 1 w 1618
competant 1 w 1627
ut 7 w 1630
ex 7 w 1632
hoc 5 w 1635
quoque 1 w 1641
vocabuli 3 w 1649
communio 1 w 1657
inter 6 w 1662
virgines 2 w 1670
et 25 w 1672
non 7 w 1675
virgines 3 w 1683
constet 1 w 1690
dum 5 w 1694
eaedem 1 w 1700
velaminis 1 w 1709
causae 1 w 1715
in 33 w 1717
utraque 1 w 1724
parte 1 w 1729
deprehenduntur 1 w 1743
Si 1 w 1746
caput 1 w 1751
mulieris 1 w 1759
vir 16 w 1762
est 11 w 1765
utique 2 w 1772
et 27 w 1774
virginis 1 w 1782
de 19 w 1785
qua 13 w 1788
fit 1 w 1791
mulier 16 w 1797
illa 3 w 1801
quae 4 w 1805
nupsit 1 w 1811
nisi 1 w 1816
si 18 w 1818
virgo 3 w 1823
tertium 1 w 1830
genus 1 w 1835
est 12 w 1838
monstruosum 1 w 1849
aliquod 1 w 1856
sui 1 w 1859
capitis 1 w 1866
Si 2 w 1869
mulieri 2 w 1876
turpe 1 w 1881
est 13 w 1884
radi 1 w 1888
sive 1 w 1892
tonderi 1 w 1899
utique 3 w 1906
et 28 w 1908
virgini 4 w 1915
Proinde 1 w 1923
viderit 1 w 1930
saeculum 1 w 1938
aemulum 1 w 1945
dei 1 w 1948
si 20 w 1951
ita 4 w 1954
virgini 5 w 1961
caesum 1 w 1967
capillum 1 w 1975
decori 1 w 1981
mentitur 1 w 1989
quamadmodum 1 w 2001
et 29 w 2003
puero 1 w 2008
permissum 1 w 2017
Ergo 1 w 2022
eui 1 w 2025
aeque 1 w 2030
non 8 w 2033
convenit 1 w 2041
radi 2 w 2045
sive 2 w 2049
tonderi 2 w 2056
aeque 2 w 2062
convenit 2 w 2070
operiri 1 w 2077
Si 3 w 2080
gloria 1 w 2086
viri 1 w 2090
est 14 w 2093
mulier 18 w 2099
quanto 1 w 2106
magis 1 w 2111
virgo 4 w 2116
quae 5 w 2121
et 30 w 2123
gloria 2 w 2129
sibi 2 w 2133
est 15 w 2136
Si 4 w 2139
mulier 19 w 2145
ex 8 w 2147
viro 1 w 2151
et 31 w 2153
propter 1 w 2160
virum 2 w 2165
costa 1 w 2171
illa 4 w 2175
Adae 1 w 2179
virgo 5 w 2184
primum 1 w 2190
fuit 1 w 2194
Si 5 w 2197
mulier 20 w 2203
potestatem 1 w 2213
habere 1 w 2219
super 1 w 2224
caput 2 w 2229
debet 1 w 2234
vel 3 w 2238
eo 2 w 2240
iustius 1 w 2247
virgo 6 w 2252
ad 11 w 2255
quam 3 w 2259
pertinet 1 w 2267
quod 5 w 2271
in 39 w 2273
causa 2 w 2278
est 17 w 2281
Si 6 w 2284
enim 5 w 2288
propter 2 w 2295
angelos 1 w 2302
scilicet 1 w 2311
quos 1 w 2315
legimus 1 w 2322
a 185 w 2323
deo 2 w 2326
et 35 w 2328
caelo 1 w 2333
excidisse 1 w 2342
ob 2 w 2344
concupiscentiam 1 w 2359
feminarum 1 w 2368
quis 1 w 2373
praesumere 1 w 2383
potest 2 w 2389
tales 1 w 2394
angelos 2 w 2401
maculata 1 w 2409
iam 13 w 2412
corpora 1 w 2419
et 36 w 2421
humanae 1 w 2428
libidinis 1 w 2437
reliquias 1 w 2446
desiderasse 1 w 2457
ut 13 w 2460
non 9 w 2463
ad 12 w 2465
virgines 4 w 2473
potius 1 w 2479
exarserint 1 w 2489
quarum 1 w 2496
flos 1 w 2500
etiam 6 w 2505
humanam 1 w 2512
libidinem 1 w 2521
excusat 1 w 2528
Nam 2 w 2532
et 38 w 2534
scriptura 1 w 2543
sic 2 w 2546
suggerit 1 w 2554
Et 1 w 2557
factum 3 w 2563
est 19 w 2566
inquit 2 w 2573
cum 2 w 2577
coepissent 1 w 2587
homines 1 w 2594
plures 1 w 2600
fieri 1 w 2605
super 2 w 2610
terram 1 w 2616
et 39 w 2619
filiae 1 w 2625
natae 1 w 2630
sunt 1 w 2634
eis 1 w 2637
conspicati 1 w 2648
autem 1 w 2653
filii 1 w 2658
dei 2 w 2661
filias 1 w 2667
hominum 1 w 2674
quod 6 w 2679
pulchrae 1 w 2687
essent 1 w 2693
acceperunt 1 w 2704
sibi 3 w 2708
uxores 1 w 2714
ex 12 w 2716
omnibus 1 w 2723
quas 5 w 2727
elegerunt 1 w 2736
Hic 2 w 2740
enim 6 w 2744
nomen 1 w 2749
mulierum 2 w 2757
Graecum 1 w 2764
uxores 2 w 2770
sapit 1 w 2775
quia 3 w 2780
de 31 w 2782
nuptiis 1 w 2789
mentio 1 w 2795
est 20 w 2798
Cum 1 w 2802
ergo 2 w 2806
filias 2 w 2812
hominum 2 w 2819
dicit 2 w 2824
manifeste 1 w 2834
virgines 5 w 2842
portendit 1 w 2851
quae 6 w 2856
adhuc 1 w 2861
apud 1 w 2865
parentes 1 w 2873
deputarentur 1 w 2885
nam 4 w 2889
nuptae 1 w 2895
maritorum 1 w 2904
nuncupantur 1 w 2915
cum 4 w 2920
potuerit 1 w 2928
dixisse 1 w 2935
uxores 3 w 2941
hominum 3 w 2948
aeque 3 w 2954
non 10 w 2957
adulteros 1 w 2966
nominans 1 w 2974
angelos 3 w 2981
sed 4 w 2985
marites 1 w 2992
dum 7 w 2996
innuptas 1 w 3004
sumunt 1 w 3010
filias 3 w 3016
hominum 4 w 3023
quas 6 w 3028
natas 1 w 3033
supra 1 w 3038
dixit 1 w 3043
sic 3 w 3047
quoque 2 w 3053
virgines 6 w 3061
significans 1 w 3072
Supra 1 w 3078
natas 2 w 3083
at 34 w 3086
hic 2 w 3089
angelis 1 w 3096
nuptas 2 w 3102
Aliud 1 w 3108
eas 1 w 3111
nescio 1 w 3117
quam 4 w 3121
natas 3 w 3126
et 40 w 3128
dehinc 1 w 3134
nuptas 3 w 3140
Debet 1 w 3146
ergo 3 w 3150
adumbrari 1 w 3159
facies 1 w 3165
tam 7 w 3168
periculosa 1 w 3178
quae 7 w 3183
usque 1 w 3188
ad 16 w 3190
caelum 1 w 3196
scandala 1 w 3204
iaculata 1 w 3212
est 22 w 3215
ut 16 w 3218
coram 1 w 3223
deo 3 w 3226
adsistens 1 w 3235
cui 1 w 3239
rea 1 w 3242
est 23 w 3245
angelorum 1 w 3254
exterminatorum 1 w 3268
ceteris 1 w 3276
quoque 3 w 3282
angelis 2 w 3289
erubescat 1 w 3298
et 43 w 3301
malam 1 w 3306
illam 2 w 3311
aliquando 1 w 3320
libertatem 1 w 3330
capitis 2 w 3337
sui 2 w 3340
comprimat 1 w 3349
iam 15 w 3353
nec 2 w 3356
hominum 5 w 3363
oculis 1 w 3369
offerendam 1 w 3379
Sed 3 w 3383
etsi 1 w 3387
contaminatas 1 w 3399
iam 16 w 3402
feminas 1 w 3409
angeli 3 w 3415
illi 1 w 3419
appetissent 1 w 3430
tanto 1 w 3436
magis 2 w 3441
propter 3 w 3448
angelos 4 w 3455
virgines 7 w 3463
velari 2 w 3469
debuissent 1 w 3479
quanto 2 w 3486
magis 3 w 3491
propter 4 w 3498
virgines 8 w 3506
angeli 4 w 3512
deliquisse 1 w 3522
potuissent 1 w 3532
Si 7 w 3535
autem 2 w 3540
et 46 w 3542
naturae 1 w 3549
praeiudicium 1 w 3561
adicit 1 w 3567
apostolus 4 w 3576
quod 7 w 3581
honor 1 w 3586
sit 4 w 3589
mulieris 2 w 3597
redundantia 1 w 3608
capillorum 1 w 3618
quia 4 w 3623
coma 1 w 3627
pro 9 w 3630
operimento 1 w 3640
est 24 w 3643
utique 4 w 3650
hoc 6 w 3653
maxime 1 w 3659
virgini 6 w 3666
insigne 1 w 3673
est 25 w 3676
quarum 2 w 3683
et 47 w 3685
ornatus 1 w 3692
ipse 1 w 3696
proprie 2 w 3703
sic 4 w 3706
est 26 w 3709
ut 19 w 3712
concumulata 1 w 3723
in 64 w 3725
verticem 1 w 3733
ipsam 1 w 3738
capitis 3 w 3745
arcem 1 w 3750
ambitu 1 w 3756
crinium 1 w 3763
contegat 1 w 3771
Horum 1 w 3777
certe 2 w 3782
omnium 1 w 3788
contraria 1 w 3797
efficiunt 1 w 3806
ne 32 w 3809
vir 33 w 3812
caput 3 w 3817
velet 1 w 3822
scilicet 2 w 3831
quia 5 w 3835
non 11 w 3838
sit 5 w 3841
naturaliter 1 w 3852
consecutus 1 w 3862
ambitionem 1 w 3872
capillorum 2 w 3882
quia 6 w 3887
radi 3 w 3891
sive 3 w 3895
tonderi 3 w 3902
non 12 w 3905
sit 6 w 3908
turpe 2 w 3913
illi 2 w 3917
quia 7 w 3922
non 13 w 3925
propter 5 w 3932
illum 2 w 3937
angeli 5 w 3944
exorbitarint 1 w 3956
quia 8 w 3961
gloria 3 w 3967
et 50 w 3969
imago 1 w 3974
dei 3 w 3977
sit 7 w 3980
quia 9 w 3985
caput 4 w 3990
eius 1 w 3994
Christus 3 w 4002
Itaque 1 w 4009
cum 6 w 4012
de 39 w 4014
viro 2 w 4018
et 51 w 4020
muliere 12 w 4027
apostolus 5 w 4036
tractet 1 w 4043
cur 1 w 4046
illam 3 w 4051
oporteat 1 w 4059
velari 3 w 4065
illum 3 w 4071
vero 2 w 4075
non 14 w 4078
apparet 1 w 4086
cur 2 w 4089
et 54 w 4091
virginis 2 w 4099
silentium 1 w 4108
fecerit 1 w 4115
eadem 1 w 4121
ratione 2 w 4128
scilicet 3 w 4136
virginem 6 w 4144
in 69 w 4146
muliere 13 w 4153
intellegendam 1 w 4166
sinens 1 w 4172
qua 28 w 4176
et 56 w 4178
puerum 1 w 4184
ut 23 w 4186
in 72 w 4188
viro 3 w 4192
deputandum 1 w 4202
non 15 w 4205
nominavit 1 w 4214
totum 1 w 4220
ordinem 1 w 4227
utriusque 1 w 4236
sexus 1 w 4241
propriis 1 w 4249
vocabulis 1 w 4258
complexus 1 w 4267
mulieris 3 w 4276
et 57 w 4278
viri 2 w 4282
Sic 1 w 4286
etiam 7 w 4291
Adam 1 w 4295
adhuc 2 w 4300
integer 1 w 4307
vir 39 w 4310
in 76 w 4312
Genesi 3 w 4318
est 27 w 4321
cognominatus 1 w 4333
Vocabitur 1 w 4343
inquit 3 w 4350
mulier 26 w 4357
quia 10 w 4362
de 42 w 4364
viro 4 w 4368
suo 1 w 4371
sumpta 1 w 4377
est 28 w 4380
Sic 2 w 4384
vir 41 w 4387
Adam 2 w 4391
ante 1 w 4395
nuptiarum 1 w 4404
congressum 1 w 4414
quemadmodum 2 w 4426
et 59 w 4428
Eva 2 w 4431
mulier 27 w 4437
De 3 w 4440
utraque 2 w 4447
parte 2 w 4452
satis 2 w 4457
ad 23 w 4459
universam 1 w 4468
speciem 1 w 4475
cuiusque 1 w 4483
sexus 2 w 4488
apostolus 6 w 4497
pronuntiavit 1 w 4509
et 60 w 4512
breviter 1 w 4520
et 61 w 4522
plene 1 w 4527
tam 9 w 4530
instructa 1 w 4539
definitione 1 w 4550
Omnis 1 w 4556
inquit 4 w 4563
mulier 28 w 4570
Quid 1 w 4575
est 29 w 4578
omnis 1 w 4583
nisi 2 w 4588
omnis 2 w 4593
generis 1 w 4600
omnis 3 w 4606
ordinis 1 w 4613
omnis 4 w 4619
condicionis 1 w 4630
omnis 5 w 4636
dignitatis 1 w 4646
omnis 6 w 4652
aetatis 1 w 4659
siquidem 1 w 4668
omne 1 w 4672
totum 2 w 4677
est 30 w 4680
et 63 w 4682
integrum 1 w 4690
et 64 w 4692
nulla 1 w 4697
sui 3 w 4700
parte 3 w 4705
defectum 1 w 4713
Pars 1 w 4718
autem 3 w 4723
mulieris 4 w 4731
et 65 w 4733
virgo 7 w 4738
est 31 w 4741
Aeque 1 w 4747
et 66 w 4749
de 46 w 4751
viro 5 w 4755
non 16 w 4758
velando 1 w 4765
Omnis 2 w 4771
inquit 5 w 4778
Ecce 1 w 4783
duo 2 w 4786
diversa 1 w 4793
nomina 6 w 4799
vir 44 w 4803
et 67 w 4805
mulier 30 w 4811
Omnis 3 w 4817
uterque 1 w 4824
Duae 1 w 4829
leges 1 w 4834
obnoxiae 1 w 4842
invicem 1 w 4849
hinc 2 w 4854
velandi 1 w 4861
inde 2 w 4866
nudandi 1 w 4873
Igitur 1 w 4880
si 42 w 4882
eo 5 w 4884
quod 8 w 4889
dictum 2 w 4895
sit 8 w 4898
omnis 7 w 4903
vir 45 w 4906
commune 1 w 4914
est 32 w 4917
nomen 2 w 4922
viri 3 w 4926
etiam 8 w 4931
nondum 1 w 4937
viri 4 w 4941
masculi 1 w 4949
investis 1 w 4957
commune 2 w 4965
autem 4 w 4970
cum 7 w 4973
sit 9 w 4976
nomen 3 w 4981
secundum 3 w 4989
naturam 1 w 4996
communis 1 w 5005
est 34 w 5008
et 69 w 5010
lex 2 w 5013
non 18 w 5016
velandi 2 w 5023
eius 2 w 5027
qui 21 w 5030
inter 7 w 5035
viros 1 w 5040
virgo 8 w 5045
est 35 w 5048
secundum 4 w 5057
disciplinam 1 w 5068
cur 3 w 5072
non 19 w 5075
praeiudicatum 1 w 5088
sit 10 w 5091
proinde 1 w 5098
et 70 w 5100
mulierem 8 w 5108
virginem 7 w 5116
omnem 1 w 5121
muliere 15 w 5128
nominata 1 w 5136
contineri 1 w 5145
consortio 1 w 5154
nominis 1 w 5161
ut 30 w 5164
contineatur 1 w 5175
et 71 w 5177
communione 1 w 5187
legis 1 w 5192
Si 10 w 5195
virgo 9 w 5200
mulier 33 w 5206
non 20 w 5209
est 36 w 5212
nec 3 w 5216
vir 52 w 5219
investis 2 w 5227
est 38 w 5230
Si 11 w 5233
non 21 w 5236
operitur 1 w 5244
virgo 10 w 5249
quia 11 w 5254
mulier 34 w 5260
non 22 w 5263
sit 11 w 5266
operiatur 1 w 5276
investis 3 w 5284
quia 12 w 5289
vir 54 w 5292
non 23 w 5295
sit 12 w 5298
Eiusdem 1 w 5306
virginitatis 1 w 5318
aequa 2 w 5323
sit 13 w 5326
venia 1 w 5331
Sicut 1 w 5337
virgines 9 w 5345
non 24 w 5348
coguntur 1 w 5356
velari 4 w 5362
ita 8 w 5366
pueri 1 w 5371
non 25 w 5374
iubeantur 1 w 5383
revelari 1 w 5391
Cur 1 w 5395
ex 19 w 5397
parte 4 w 5402
definitionem 1 w 5414
apostoli 1 w 5422
agnoscimus 1 w 5432
absolutam 1 w 5441
circa 1 w 5446
omnem 2 w 5451
virum 3 w 5456
nec 4 w 5460
retractamus 1 w 5471
quare 1 w 5476
non 26 w 5479
et 73 w 5481
puerum 2 w 5487
nominarit 2 w 5496
ex 20 w 5499
parte 5 w 5504
autem 5 w 5509
praevaricamur 1 w 5522
aeque 4 w 5528
absoluta 2 w 5536
ea 11 w 5538
circa 2 w 5543
omnem 3 w 5548
mulierem 9 w 5556
Si 13 w 5559
quis 3 w 5563
inquit 6 w 5570
contentiosus 1 w 5583
est 40 w 5586
nos 4 w 5590
talem 1 w 5595
consuetudinem 1 w 5608
non 27 w 5611
habemus 1 w 5618
neque 1 w 5624
ecclesia 1 w 5632
dei 4 w 5635
Ostendit 1 w 5644
contentionem 1 w 5656
aliquam 1 w 5663
de 52 w 5665
ista 2 w 5669
specie 2 w 5675
fuisse 2 w 5681
ad 24 w 5683
quam 6 w 5687
extinguendam 1 w 5699
toto 1 w 5703
compendio 1 w 5712
usus 1 w 5716
est 41 w 5719
neque 2 w 5725
virginem 8 w 5733
nominans 2 w 5741
ut 35 w 5744
ostenderet 1 w 5754
dubitandum 1 w 5764
de 54 w 5766
velanda 1 w 5773
non 28 w 5776
esse 4 w 5780
et 76 w 5783
omnem 4 w 5788
nominans 3 w 5796
mulierem 10 w 5804
cum 8 w 5808
nominasset 1 w 5818
virginem 9 w 5826
Sic 4 w 5830
et 78 w 5832
ipsi 1 w 5836
Corinthii 1 w 5845
intellexerunt 1 w 5858
Hodie 1 w 5864
denique 1 w 5871
virgines 10 w 5879
suas 1 w 5883
Corinthii 2 w 5892
velant 1 w 5898
Quid 2 w 5903
docuerint 1 w 5912
apostoli 2 w 5920
qui 26 w 5923
didicerunt 1 w 5933
approbant 1 w 5942
Videamus 2 w 5951
nunc 3 w 5955
an 44 w 5958
sicut 1 w 5963
naturae 2 w 5970
et 79 w 5972
causae 2 w 5978
argumenta 1 w 5987
virgini 9 w 5994
quoque 4 w 6000
competere 1 w 6009
monstravimus 1 w 6021
ita 10 w 6025
etiam 9 w 6030
disciplinae 1 w 6041
ecclesiasticae 1 w 6055
praescripta 1 w 6066
de 57 w 6068
muliere 18 w 6075
in 119 w 6077
virginem 10 w 6085
spectant 1 w 6093
Non 2 w 6097
permittitur 1 w 6108
mulieri 6 w 6115
in 121 w 6117
ecclesia 3 w 6125
loqui 1 w 6130
sed 5 w 6134
nec 5 w 6137
docere 1 w 6143
nec 6 w 6147
tinguere 1 w 6155
nec 7 w 6159
offerre 1 w 6166
nec 8 w 6170
ullius 1 w 6176
virilis 1 w 6183
muneris 1 w 6190
nedum 1 w 6196
sacerdotalis 1 w 6208
officii 1 w 6215
sortem 1 w 6221
sibi 4 w 6225
vindicare 1 w 6234
Quaeramus 1 w 6244
an 46 w 6247
aliquid 1 w 6254
horum 1 w 6259
virgini 10 w 6266
liceat 1 w 6272
Si 15 w 6275
virgini 11 w 6282
non 29 w 6285
licet 6 w 6290
sed 6 w 6294
in 126 w 6296
omnibus 2 w 6303
eadem 2 w 6308
condicione 1 w 6318
subicitur 1 w 6327
et 83 w 6330
necessitas 1 w 6340
humilitatis 1 w 6351
cum 9 w 6354
muliere 19 w 6361
censetur 1 w 6369
unde 1 w 6374
illi 3 w 6378
unum 1 w 6382
hoc 7 w 6385
licebit 1 w 6392
quod 9 w 6396
omni 11 w 6400
feminae 1 w 6407
non 30 w 6410
licet 7 w 6415
Quid 3 w 6420
praerogativae 1 w 6433
meretur 1 w 6440
adversus 1 w 6448
condicionem 1 w 6459
suam 1 w 6463
si 56 w 6466
qua 33 w 6469
virgo 11 w 6474
est 42 w 6477
et 87 w 6480
carnem 1 w 6486
suam 2 w 6490
sanctificare 1 w 6502
proposuit 1 w 6511
Idcirco 1 w 6519
velaminis 2 w 6528
venia 2 w 6533
fit 2 w 6536
illi 4 w 6540
ut 37 w 6543
in 129 w 6545
ecclesiam 1 w 6554
notabilis 1 w 6563
et 88 w 6565
insignis 1 w 6573
introeat 1 w 6581
ut 38 w 6584
honorem 1 w 6591
sanctitatis 1 w 6602
in 132 w 6604
libertate 2 w 6613
capitis 4 w 6620
ostendat 1 w 6628
Potuit 1 w 6635
Potuit 2 w 6641
dignius 1 w 6648
honorari 1 w 6656
aliqua 3 w 6662
praerogativa 2 w 6674
virilis 2 w 6681
aut 6 w 6684
gradus 1 w 6690
aut 7 w 6693
officii 2 w 6700
Plane 1 w 6706
scio 2 w 6710
alicubi 1 w 6717
virginem 11 w 6725
in 134 w 6727
viduatu 1 w 6734
ab 17 w 6736
annis 1 w 6741
nondum 2 w 6747
viginti 1 w 6754
collocatam 1 w 6764
Cui 1 w 6768
si 59 w 6770
quid 5 w 6774
refrigerii 1 w 6784
debuerat 1 w 6792
episcopus 1 w 6801
aliter 2 w 6808
utique 5 w 6814
salvo 1 w 6819
respectu 1 w 6827
disciplinae 2 w 6838
praestare 1 w 6847
potuisset 1 w 6856
ne 77 w 6859
tale 3 w 6863
nunc 4 w 6867
miraculum 1 w 6876
ne 78 w 6879
dixerim 1 w 6886
monstrum 1 w 6894
in 137 w 6897
ecclesia 5 w 6905
denotaretur 1 w 6916
virgo 12 w 6922
vidua 2 w 6927
hoc 8 w 6931
quidem 3 w 6937
portentuosior 1 w 6950
quod 10 w 6955
nec 10 w 6958
qua 35 w 6961
vidua 3 w 6966
caput 5 w 6971
texit 1 w 6976
utrumque 1 w 6985
se 39 w 6987
negans 1 w 6993
et 91 w 6996
virginem 12 w 7004
quae 8 w 7009
vidua 4 w 7014
deputetur 1 w 7023
et 93 w 7026
viduam 1 w 7032
quae 9 w 7037
virgo 13 w 7042
dicatur 1 w 7049
Sed 4 w 7053
ea 16 w 7055
auctoritate 1 w 7066
illic 1 w 7071
sedet 1 w 7076
intecta 1 w 7083
qua 38 w 7086
et 95 w 7088
virgo 14 w 7093
ad 28 w 7096
quam 7 w 7100
sedem 1 w 7105
praeter 1 w 7112
annos 1 w 7117
sexaginta 1 w 7126
non 32 w 7129
tantum 1 w 7135
univirae 1 w 7143
id 28 w 7146
est 44 w 7149
nuptae 2 w 7155
aliquando 2 w 7165
eliguntur 1 w 7174
sed 9 w 7178
et 97 w 7180
matres 1 w 7186
et 98 w 7189
quidem 4 w 7195
educatrices 1 w 7206
filiorum 1 w 7214
scilicet 4 w 7223
ut 45 w 7225
experimentis 1 w 7237
omnium 2 w 7243
affectuum 1 w 7252
structae 1 w 7260
et 100 w 7262
facile 1 w 7268
norint 1 w 7274
ceteras 1 w 7281
et 102 w 7283
consilio 1 w 7291
et 103 w 7293
solatio 1 w 7300
iuvare 1 w 7306
et 104 w 7309
ut 46 w 7311
nihilominus 2 w 7322
ea 17 w 7324
decucurrerint 1 w 7337
per 15 w 7340
quae 10 w 7344
femina 7 w 7350
probari 1 w 7357
potest 3 w 7363
Adeo 1 w 7368
nihil 3 w 7373
virgini 12 w 7380
ad 29 w 7382
honorem 2 w 7389
de 69 w 7391
loco 2 w 7395
permissum 2 w 7404
est 46 w 7407
Sic 5 w 7411
nec 11 w 7414
de 70 w 7416
aliquibus 1 w 7425
insignibus 1 w 7435
Ceterum 2 w 7443
satis 3 w 7448
inhumanum 1 w 7457
si 64 w 7460
feminae 2 w 7467
quidem 5 w 7473
per 17 w 7476
omnia 1 w 7481
viris 1 w 7486
subditae 1 w 7494
honorigeram 1 w 7505
notam 1 w 7510
virginitatis 2 w 7522
suae 1 w 7526
praeferant 1 w 7536
qua 42 w 7540
suspiciantur 1 w 7552
et 106 w 7554
circumspiciantur 1 w 7570
et 107 w 7572
magnificentur 1 w 7585
a 586 w 7586
fratribus 1 w 7595
viri 8 w 7600
autem 6 w 7605
tot 4 w 7608
virgines 11 w 7616
tot 5 w 7620
spadones 1 w 7628
voluntarii 1 w 7638
caeco 1 w 7644
bono 1 w 7648
suo 2 w 7651
incedant 1 w 7659
nihil 4 w 7665
gestantes 1 w 7674
quod 11 w 7678
et 108 w 7680
ipsos 1 w 7685
faceret 1 w 7692
illustres 1 w 7701
Debebunt 1 w 7710
enim 7 w 7714
et 110 w 7716
ipsi 2 w 7720
aliqua 5 w 7726
sibi 5 w 7730
insignia 1 w 7738
defendere 1 w 7747
aut 9 w 7751
pennas 1 w 7757
Garamantum 1 w 7767
aut 10 w 7771
stropulos 1 w 7780
barbarorum 1 w 7790
aut 11 w 7794
cicadas 1 w 7801
Atheniensium 1 w 7813
aut 12 w 7817
cirros 1 w 7823
Germanorum 1 w 7833
aut 13 w 7837
stigmata 1 w 7845
Britonum 1 w 7853
aut 14 w 7857
ex 26 w 7859
diverso 1 w 7866
fiat 1 w 7870
capite 1 w 7877
velati 1 w 7883
in 153 w 7885
ecclesia 6 w 7893
lateant 1 w 7900
Certi 1 w 7906
sumus 1 w 7911
spiritum 1 w 7919
sanctum 1 w 7926
magis 4 w 7931
masculis 1 w 7939
tale 4 w 7943
aliquid 2 w 7950
subscribere 1 w 7961
potuisse 3 w 7969
si 70 w 7972
feminis 1 w 7979
subscripsisset 1 w 7993
cum 11 w 7997
praeter 2 w 8004
sexus 3 w 8009
auctoritatem 1 w 8021
etiam 10 w 8026
ipsius 1 w 8032
continentiae 1 w 8044
nomine 2 w 8050
masculos 1 w 8058
potius 2 w 8064
honorari 2 w 8072
oportuisset 1 w 8083
Quorum 1 w 8090
quanto 3 w 8096
sexus 4 w 8101
avidior 1 w 8108
et 115 w 8110
caldior 1 w 8117
in 157 w 8119
feminas 2 w 8126
tanto 2 w 8132
continentia 2 w 8143
maioris 1 w 8150
laboratior 1 w 8160
ideoque 1 w 8167
dignior 1 w 8174
omni 14 w 8178
ostentatione 1 w 8190
si 73 w 8193
ostentatio 2 w 8203
virginitatis 3 w 8215
est 48 w 8218
dignitas 1 w 8226
Non 3 w 8230
enim 8 w 8234
et 116 w 8236
continentia 3 w 8247
virginitati 4 w 8258
antistat 1 w 8266
sive 4 w 8271
viduorum 1 w 8279
sive 5 w 8284
qui 35 w 8287
ex 29 w 8289
consensu 1 w 8297
contumeliam 1 w 8308
communem 1 w 8316
iam 23 w 8319
recusaverunt 1 w 8331
Nam 3 w 8335
virginitas 1 w 8345
gratia 1 w 8351
constat 2 w 8358
continentia 4 w 8370
vero 3 w 8374
virtute 1 w 8381
Non 4 w 8385
concupiscendi 1 w 8398
cui 3 w 8401
concupiscendo 1 w 8414
inoleveris 1 w 8424
grande 1 w 8430
certamen 1 w 8438
est 49 w 8441
Cuius 1 w 8447
autem 7 w 8452
concupiscendi 2 w 8465
ignoraveris 1 w 8476
fructum 1 w 8483
facile 2 w 8490
non 33 w 8493
concupisces 1 w 8504
adversarium 1 w 8516
non 34 w 8519
habens 1 w 8525
concupiscentiam 2 w 8541
fructus 1 w 8548
Quomodo 1 w 8556
ergo 4 w 8560
non 35 w 8563
magis 5 w 8568
viris 2 w 8573
aliquid 3 w 8580
tale 5 w 8584
deus 2 w 8588
in 166 w 8590
honorem 3 w 8597
subscripsisset 2 w 8611
vel 16 w 8615
quia 13 w 8619
familiariori 1 w 8631
scilicet 5 w 8639
imagini 1 w 8646
suae 2 w 8650
vel 17 w 8654
quia 14 w 8658
plus 1 w 8662
laboranti 1 w 8671
Si 17 w 8674
autem 8 w 8679
nihil 5 w 8684
masculo 2 w 8691
multo 1 w 8697
magis 6 w 8702
feminae 3 w 8709