Scaife ATLAS

CTS Library / De Virginibus Velandis

De Virginibus Velandis (2-3)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1:2-3
Refs {'start': {'reference': '2', 'human_reference': 'Chapter 2'}, 'end': {'reference': '3', 'human_reference': 'Chapter 3'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum

bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae

incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta. Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra quae virgines tegit. Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset.

Tokens

Sed 1 w 3
nolo 1 w 7
interim 1 w 14
hunc 1 w 18
morem 1 w 23
veritati 1 w 31
deputare 1 w 39
Consuetudo 1 w 50
sit 1 w 53
tantisper 1 w 62
ut 2 w 65
consuetudini 1 w 77
etiam 1 w 82
consuetudinem 1 w 95
opponam 1 w 102
Per 1 w 106
Graeciam 1 w 114
et 5 w 116
quasdam 1 w 123
barbarias 1 w 132
eius 1 w 136
plures 1 w 142
ecclesiae 1 w 151
virgines 1 w 159
suas 1 w 163
abscondunt 1 w 173
Est 1 w 177
et 6 w 179
sub 1 w 182
hoc 1 w 185
caelo 1 w 190
institutum 1 w 200
istud 1 w 205
alicubi 1 w 212
ne 3 w 215
qui 1 w 218
gentilitati 1 w 229
Graecanicae 1 w 240
aut 1 w 243
barbaricae 1 w 253
consuetudinem 2 w 266
illam 1 w 271
adscribat 1 w 280
Sed 2 w 284
eas 1 w 287
ego 1 w 290
ecclesias 1 w 299
proposui 1 w 307
quas 2 w 311
et 8 w 313
ipsi 1 w 317
apostoli 1 w 325
vel 1 w 328
apostolici 1 w 338
viri 1 w 342
condiderunt 1 w 353
et 9 w 356
puto 1 w 360
ante 1 w 364
quosdam 1 w 371
Habent 1 w 378
igitur 1 w 384
et 10 w 386
illas 1 w 391
eandem 1 w 397
consuetudinis 1 w 410
auctoritatem 1 w 422
tempora 1 w 430
et 12 w 432
antecessores 1 w 444
opponunt 1 w 452
magis 1 w 457
quam 1 w 461
posterae 1 w 469
istae 1 w 474
Quid 1 w 479
observabimus 1 w 491
quid 1 w 496
deligemus 1 w 505
Non 1 w 509
possumus 1 w 517
respuere 1 w 525
consuetudinem 3 w 538
quam 2 w 543
damnare 1 w 550
non 1 w 553
possumus 2 w 561
utpote 1 w 568
non 2 w 571
extraneam 1 w 580
quia 1 w 585
non 3 w 588
extraneorum 1 w 599
cum 1 w 603
quibus 1 w 609
scilicet 1 w 617
communicamus 1 w 629
ius 2 w 632
pacis 1 w 637
et 15 w 639
nomen 1 w 644
fraternitatis 1 w 657
Una 1 w 661
nobis 1 w 666
et 16 w 668
illis 1 w 673
fides 1 w 678
unus 1 w 683
deus 1 w 687
idem 1 w 692
Christus 1 w 700
eadem 1 w 706
spes 1 w 710
eadem 2 w 716
lavacri 1 w 723
sacramenta 1 w 733
semel 1 w 739
dixerim 1 w 746
una 1 w 750
ecclesia 3 w 758
sumus 3 w 763
Ita 1 w 767
nostrum 1 w 774
est 1 w 777
quodcunque 1 w 787
nostrorum 1 w 796
est 2 w 799
Ceterum 1 w 807
dividis 1 w 814
corpus 1 w 820
Tamen 1 w 826
hic 1 w 829
sicut 1 w 835
in 9 w 837
omnibus 1 w 844
varie 1 w 849
institutis 1 w 859
et 18 w 861
dubiis 1 w 867
et 19 w 869
incertis 1 w 877
fieri 1 w 882
solet 1 w 887
adhibenda 1 w 897
fuit 1 w 901
examinatio 1 w 911
quae 1 w 916
magis 2 w 921
ex 4 w 923
duabus 1 w 929
tam 1 w 932
diversis 1 w 940
consuetudinibus 1 w 955
disciplinae 1 w 966
dei 1 w 969
conveniret 1 w 979
Et 1 w 982
utique 1 w 988
ea 6 w 990
deligenda 1 w 999
quae 2 w 1003
virgines 2 w 1011
includit 1 w 1019
soli 1 w 1024
deo 1 w 1027
notas 1 w 1032
quibus 2 w 1039
praeter 1 w 1047
quod 2 w 1051
a 86 w 1052
deo 2 w 1055
non 4 w 1058
ab 5 w 1060
hominbus 1 w 1068
captanda 1 w 1076
gloria 1 w 1082
est 3 w 1085
etiam 2 w 1091
ipsum 1 w 1096
bonum 1 w 1101
suum 1 w 1105
erubescendum 1 w 1117
est 4 w 1120
Virginem 1 w 1129
magis 3 w 1134
laudando 1 w 1142
quam 3 w 1146
vituperando 1 w 1157
confundas 1 w 1166
quia 2 w 1171
delicti 1 w 1178
durior 1 w 1184
frons 1 w 1189
est 5 w 1192
ab 6 w 1195
ipso 1 w 1199
et 25 w 1201
in 19 w 1203
ipso 2 w 1207
delicto 1 w 1214
impudentiam 1 w 1225
docta 1 w 1230
Nam 1 w 1234
illam 2 w 1239
consuetudinem 4 w 1252
quae 3 w 1257
virgines 3 w 1265
negat 1 w 1270
dum 2 w 1273
ostendit 1 w 1281
nemo 1 w 1286
probasset 1 w 1295
nisi 1 w 1300
aliqui 1 w 1306
tales 1 w 1311
quales 1 w 1317
virgines 4 w 1325
ipsae 1 w 1330
Tales 1 w 1336
enim 1 w 1340
oculi 1 w 1345
volent 1 w 1351
virginem 1 w 1359
visam 1 w 1364
quales 2 w 1371
habet 1 w 1376
virgo 1 w 1381
quae 4 w 1385
videri 1 w 1391
volet 1 w 1396
Invicem 1 w 1404
se 4 w 1406
eadem 3 w 1411
oculorum 1 w 1419
genera 1 w 1425
desiderant 1 w 1435
Eiusdem 1 w 1443
libidinis 1 w 1452
est 6 w 1455
videri 2 w 1461
et 30 w 1463
videre 1 w 1469
Tam 2 w 1473
sancti 1 w 1479
viri 2 w 1483
est 7 w 1486
subfundi 1 w 1494
si 10 w 1497
virginem 2 w 1505
viderit 1 w 1512
quam 4 w 1517
sanctae 1 w 1524
virginis 1 w 1532
si 11 w 1535
a 125 w 1536
viro 1 w 1540
visa 2 w 1544
sit 2 w 1547
Sed 3 w 1551
nec 1 w 1554
inter 2 w 1559
consuetudines 1 w 1572
dispicere 1 w 1581
voluerunt 1 w 1590
illi 2 w 1594
sanctissimi 1 w 1605
antecessores 2 w 1617
Tamen 2 w 1623
tolerabilius 1 w 1635
apud 1 w 1639
nos 3 w 1642
ad 6 w 1644
usque 1 w 1649
proxime 1 w 1656
utrique 1 w 1663
consuetudini 4 w 1675
communicabatur 1 w 1689
Arbitrio 1 w 1698
permissa 1 w 1706
res 5 w 1709
erat 1 w 1713
ut 11 w 1716
quaeque 1 w 1723
voluisset 1 w 1732
aut 2 w 1735
tegi 1 w 1739
aut 3 w 1742
prostitui 1 w 1751
sicut 2 w 1757
et 34 w 1759
nubere 1 w 1765
quod 3 w 1770
et 35 w 1772
ipsum 2 w 1777
neque 1 w 1782
cogitur 1 w 1789
neque 2 w 1794
prohibetur 1 w 1804
Contenta 1 w 1813
erat 2 w 1817
veritas 1 w 1824
pacisci 1 w 1831
cum 2 w 1834
consuetudine 6 w 1846
ut 15 w 1849
tacite 1 w 1855
sub 3 w 1858
consuetudinis 2 w 1871
nomine 1 w 1877
frueretur 1 w 1886
se 6 w 1888
vel 2 w 1891
ex 5 w 1893
parte 1 w 1898
Sed 4 w 1902
quoniam 1 w 1909
coeperat 1 w 1917
agnitio 1 w 1924
proficere 1 w 1933
ut 16 w 1936
per 5 w 1939
licentiam 1 w 1948
utriusque 1 w 1957
moris 1 w 1962
indicium 1 w 1970
melioris 1 w 1978
partis 1 w 1984
emergeret 1 w 1993
statim 1 w 2000
ille 1 w 2004
adversarius 1 w 2015
bonorum 1 w 2022
multoque 1 w 2030
institutorum 1 w 2042
opus 1 w 2046
suum 2 w 2050
fecit 1 w 2055
Ambiunt 1 w 2063
virgines 5 w 2071
hominum 1 w 2078
adversus 1 w 2086
virgines 6 w 2094
dei 2 w 2097
nuda 1 w 2101
plane 1 w 2106
fronte 1 w 2112
temerariam 1 w 2122
in 38 w 2124
audaciam 1 w 2132
excitatae 1 w 2141
et 41 w 2144
virgines 7 w 2152
videntur 1 w 2160
quae 6 w 2164
aliquid 1 w 2171
a 166 w 2172
viris 1 w 2177
petere 1 w 2183
possunt 1 w 2190
nedum 1 w 2196
tale 2 w 2200
factum 1 w 2206
ut 19 w 2209
scilicet 2 w 2217
aemulae 1 w 2224
earum 1 w 2229
tanto 1 w 2235
magis 4 w 2240
liberae 1 w 2247
quanto 1 w 2253
Christi 1 w 2260
solius 1 w 2266
ancillae 1 w 2274
dedantur 1 w 2283
illis 2 w 2288
Scandalizamur 1 w 2302
inquiunt 1 w 2311
quia 3 w 2316
aliter 1 w 2322
aliae 1 w 2327
incedunt 1 w 2335
et 44 w 2338
malunt 1 w 2344
scandalizari 1 w 2356
quam 5 w 2360
provocari 1 w 2369
Scandalum 1 w 2379
nisi 2 w 2384
fallor 1 w 2390
non 5 w 2394
bonae 1 w 2399
rei 1 w 2402
sed 1 w 2406
malae 1 w 2411
exemplum 1 w 2419
est 8 w 2422
aedificans 1 w 2433
ad 9 w 2435
delictum 1 w 2443
Bonae 1 w 2449
res 6 w 2452
neminem 1 w 2459
scandalizant 1 w 2471
nisi 3 w 2476
malam 1 w 2481
mentem 1 w 2487
Si 1 w 2490
bonum 2 w 2495
est 9 w 2498
modestia 1 w 2506
verecundia 1 w 2517
fastidium 1 w 2527
gloriae 1 w 2534
soli 3 w 2539
deo 3 w 2542
captans 1 w 2549
placere 1 w 2556
agnoscant 1 w 2566
malum 1 w 2571
suum 3 w 2575
quae 7 w 2579
de 31 w 2581
tali 1 w 2585
bono 2 w 2589
scandalizantur 1 w 2603
Quid 2 w 2607
enim 2 w 2611
si 17 w 2614
et 45 w 2616
incontinentes 1 w 2629
dicant 1 w 2635
se 8 w 2637
a 223 w 2638
continentibus 1 w 2651
scandalizari 2 w 2663
continentia 1 w 2675
revocanda 1 w 2684
est 11 w 2687
Et 2 w 2690
ne 34 w 2692
multinubi 1 w 2701
scandalizentur 1 w 2715
monogamia 1 w 2725
recusanda 1 w 2734
est 12 w 2737
Cur 1 w 2741
non 6 w 2744
magis 5 w 2749
hae 1 w 2752
quaerantur 1 w 2762
scandalo 1 w 2770
sibi 1 w 2774
esse 1 w 2778
petulantiam 1 w 2789
impudentiam 2 w 2801
ostentaticiae 1 w 2814
virginitatis 1 w 2826
Propter 1 w 2834
eiusmodi 1 w 2842
igitur 2 w 2848
capita 1 w 2854
nundinaticia 1 w 2866
trahantur 1 w 2875
virgines 8 w 2883
sanctae 2 w 2890
in 51 w 2892
ecclesiam 1 w 2901
erubescentes 1 w 2914
quod 4 w 2918
cognoscantur 1 w 2930
in 52 w 2932
medio 1 w 2937
paventes 1 w 2946
quod 5 w 2950
detegantur 1 w 2960
accersitae 1 w 2970
quasi 1 w 2975
ad 10 w 2977
stuprum 1 w 2984
Non 2 w 2988
minus 1 w 2993
enim 3 w 2997
et 48 w 2999
hoc 2 w 3002
pati 1 w 3006
nolunt 1 w 3012
Omnis 1 w 3018
publicatio 1 w 3028
virginis 2 w 3036
bonae 2 w 3041
stupri 1 w 3047
passio 1 w 3053
est 13 w 3056
et 49 w 3059
tamen 1 w 3064
vim 1 w 3067
carnis 1 w 3073
pati 2 w 3077
minus 2 w 3082
est 14 w 3085
quia 4 w 3090
de 34 w 3092
officio 1 w 3099
naturae 1 w 3106
venit 1 w 3111
Sed 5 w 3115
cum 3 w 3118
spiritus 1 w 3126
ipse 1 w 3130
violatur 1 w 3138
in 56 w 3140
virgine 11 w 3147
sublato 1 w 3154
velamine 1 w 3162
didicit 1 w 3170
amittere 1 w 3178
quod 6 w 3182
tuebatur 1 w 3190
O 2 w 3192
sacrilegae 1 w 3202
manus 1 w 3207
quae 9 w 3212
dicatum 1 w 3219
deo 4 w 3222
habitum 1 w 3229
detrahere 1 w 3238
potuerunt 1 w 3247
Quid 3 w 3252
peius 1 w 3257
aliquis 1 w 3264
persecutor 1 w 3274
fecisset 1 w 3282
si 23 w 3285
hoc 3 w 3288
a 287 w 3289
virgine 12 w 3296
electum 1 w 3303
cognovisset 1 w 3314
Denudasti 1 w 3324
puellam 1 w 3331
a 290 w 3332
capite 1 w 3338
et 53 w 3341
tota 1 w 3345
iam 12 w 3348
virgo 2 w 3353
sibi 2 w 3357
non 7 w 3360
est 15 w 3363
alia 2 w 3368
est 16 w 3371
facta 1 w 3376
Exsurge 1 w 3384
igitur 3 w 3390
veritas 2 w 3397
exsurge 1 w 3405
et 54 w 3407
quasi 2 w 3412
de 37 w 3414
patientia 1 w 3423
erumpe 1 w 3429
Nullam 1 w 3436
volo 1 w 3440
consuetudinem 5 w 3453
defendas 1 w 3461
nam 2 w 3465
iam 13 w 3468
et 56 w 3470
illa 5 w 3474
sub 5 w 3478
qua 22 w 3481
te 31 w 3483
fruebaris 1 w 3492
expugnatur 1 w 3503
Te 1 w 3506
esse 2 w 3510
demonstra 1 w 3519
quae 10 w 3523
virgines 9 w 3531
tegit 1 w 3536
Ipsa 1 w 3541
scripturas 1 w 3551
tuas 1 w 3555
interpretare 1 w 3567
quas 5 w 3572
consuetudo 1 w 3582
non 8 w 3585
novit 1 w 3590
Si 2 w 3593
enim 4 w 3597
nosset 1 w 3603
nunquam 1 w 3611
esset 1 w 3616