Scaife ATLAS

CTS Library / De Virginibus Velandis

De Virginibus Velandis (16-17)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.opp-lat1:16-17
Refs {'start': {'reference': '16', 'human_reference': 'Chapter 16'}, 'end': {'reference': '17', 'human_reference': 'Chapter 17'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina. Quicquid contrarium est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta est, et de eius testimonio scriptura incerta non potest esse. Si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina quod ratum deo inveneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari. Superest etiam ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres. Omnes in te aetates periclitantur. Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem. Quamquam non mentiris nuptam. Nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est qui et alienas sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.

Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae neque nudae incedentes. Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice linteolis, credo ne caput premant, nec ad aures usque demissis, cerebro tenus operiuntur. Misereor, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier est. Limites et fines eius eo usque porriguntur unde incipit vestis. Quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet. Velamen iugum illarum est. Iudicabunt vos Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere. Mavult femina videre quam videri. Quas propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina quod adamare magis quam adamari possint; cum sint vel ex alterius infelicitatis

et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare feminae possint. Et ethnicae quidem disciplinae meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans, Elegantes, inquit, cervices et merito nudae! bonum est usque ad lumbos a capite reveleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae quae inter psalmos vel in quacunque dei mentione retectae perseverant, moraturae etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur? Tanti caput suum mentiuntur . Aliae, quibus plane maior est palma
omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, cetera altegradia. Hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua maior est capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus quam utile est tectae. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a domino nostro Iesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.

In 1 w 2
his 1 w 5
consistit 1 w 14
defensio 1 w 22
nostrae 1 w 29
opinionis 1 w 38
secundum 1 w 46
scripturam 1 w 56
secundum 2 w 65
naturam 1 w 72
secundum 3 w 81
disciplinam 1 w 92
Scriptura 1 w 102
legem 1 w 107
condit 1 w 113
natura 2 w 120
contestatur 1 w 131
disciplina 2 w 142
exigit 1 w 148
Cui 1 w 152
ex 2 w 154
his 2 w 157
consuetudo 1 w 167
opinionis 2 w 176
prodest 1 w 183
vel 1 w 187
qui 1 w 190
diversae 1 w 198
sententiae 1 w 208
color 1 w 213
est 3 w 216
Dei 1 w 220
est 4 w 223
scriptura 2 w 232
dei 1 w 236
est 5 w 239
natura 3 w 245
dei 2 w 249
est 6 w 252
disciplina 3 w 262
Quicquid 1 w 271
contrarium 1 w 281
est 7 w 284
istis 1 w 289
dei 3 w 293
non 1 w 296
est 8 w 299
Si 1 w 302
scriptura 3 w 311
incerta 1 w 318
est 9 w 321
natura 4 w 328
manifesta 1 w 337
est 11 w 340
et 2 w 343
de 6 w 345
eius 1 w 349
testimonio 1 w 359
scriptura 4 w 368
incerta 2 w 375
non 2 w 378
potest 1 w 384
esse 1 w 388
Si 2 w 391
de 7 w 393
natura 5 w 399
dubitatur 1 w 408
disciplina 4 w 419
quid 2 w 423
magis 1 w 428
deo 1 w 431
ratum 1 w 436
sit 1 w 439
ostendit 1 w 447
Nihil 1 w 453
est 14 w 456
illi 1 w 460
carius 1 w 466
humilitate 1 w 476
nihil 1 w 482
acceptius 1 w 491
modestia 1 w 499
nihil 2 w 505
operosius 1 w 514
gloria 1 w 520
et 3 w 522
studio 1 w 528
hominibus 1 w 537
placendi 1 w 545
Illud 1 w 551
itaque 1 w 557
sit 2 w 560
tibi 1 w 564
et 4 w 566
scriptura 5 w 575
et 5 w 577
natura 6 w 583
et 6 w 585
disciplina 5 w 595
quod 1 w 599
ratum 2 w 604
deo 2 w 607
inveneris 1 w 616
sicut 1 w 622
iuberis 1 w 629
omnia 1 w 634
examinare 1 w 643
et 7 w 645
meliora 1 w 652
quaeque 1 w 659
sectari 1 w 666
Superest 1 w 675
etiam 1 w 680
ut 2 w 682
ad 1 w 684
ipsas 1 w 689
convertamur 1 w 700
quo 2 w 704
libentius 1 w 713
ista 1 w 717
suscipiant 1 w 727
Oro 1 w 731
te 7 w 733
sive 1 w 738
mater 1 w 743
sive 2 w 748
soror 1 w 753
sive 3 w 758
filia 1 w 763
virgo 1 w 768
secundum 4 w 777
annorum 1 w 784
nomina 1 w 790
dixerim 1 w 797
vela 1 w 802
caput 1 w 807
si 10 w 810
mater 2 w 815
propter 1 w 823
filios 1 w 829
si 11 w 832
soror 2 w 837
propter 2 w 845
fratres 1 w 852
si 12 w 855
filia 2 w 860
propter 3 w 868
patres 1 w 874
Omnes 1 w 880
in 14 w 882
te 13 w 884
aetates 1 w 891
periclitantur 1 w 904
Indue 1 w 910
armaturam 1 w 919
pudoris 1 w 926
circumduc 1 w 936
vallum 1 w 942
verecundiae 1 w 953
murum 1 w 959
sexui 1 w 964
tuo 1 w 967
strue 1 w 972
qui 4 w 976
nec 1 w 979
tuos 1 w 983
emittat 1 w 990
oculos 1 w 996
nec 2 w 1000
admittat 1 w 1008
alienos 1 w 1015
Adimple 1 w 1023
habitum 1 w 1030
mulieris 1 w 1038
ut 4 w 1041
statum 1 w 1047
virginis 1 w 1055
serves 1 w 1061
Mentire 1 w 1069
aliquid 1 w 1076
ex 5 w 1078
his 3 w 1081
quae 2 w 1085
intus 1 w 1090
sunt 1 w 1094
ut 5 w 1097
soli 1 w 1101
deo 3 w 1104
exhibeas 1 w 1112
veritatem 1 w 1121
Quamquam 1 w 1130
non 3 w 1133
mentiris 1 w 1141
nuptam 1 w 1147
Nupsisti 1 w 1156
enim 1 w 1160
Christo 1 w 1167
illi 2 w 1172
tradidisti 1 w 1182
carnem 1 w 1188
tuam 1 w 1192
illi 3 w 1197
sponsasti 1 w 1206
maturitatem 1 w 1217
tuam 2 w 1221
Incede 1 w 1228
secundum 5 w 1236
sponsi 1 w 1242
tui 1 w 1245
voluntatem 1 w 1255
Christus 1 w 1264
est 17 w 1267
qui 6 w 1270
et 10 w 1272
alienas 1 w 1279
sponsas 2 w 1286
et 11 w 1288
maritatas 1 w 1297
velari 1 w 1303
iubet 1 w 1308
utique 1 w 1315
multo 1 w 1320
magis 2 w 1325
suas 1 w 1329
Sed 1 w 1333
et 13 w 1335
vos 1 w 1338
admonemus 1 w 1347
alterius 1 w 1356
pudicitiae 1 w 1366
mulieres 1 w 1374
quae 3 w 1379
in 17 w 1381
nuptias 1 w 1388
incidistis 1 w 1398
ne 7 w 1401
sic 2 w 1404
a 109 w 1405
disciplina 6 w 1415
velaminis 1 w 1424
exolescatis 1 w 1435
ne 8 w 1438
quidem 1 w 1444
in 21 w 1446
momento 1 w 1453
horae 1 w 1458
ut 7 w 1461
quia 1 w 1466
reicere 1 w 1473
illam 1 w 1478
non 4 w 1481
potestis 1 w 1489
alio 1 w 1494
modo 1 w 1498
destruatis 1 w 1508
neque 1 w 1514
tectae 1 w 1520
neque 2 w 1525
nudae 1 w 1530
incedentes 1 w 1540
Mitris 1 w 1547
enim 2 w 1551
et 14 w 1553
lanis 1 w 1558
quaedam 1 w 1565
non 5 w 1568
velant 1 w 1574
caput 2 w 1579
sed 1 w 1583
conligant 1 w 1592
a 126 w 1594
fronte 1 w 1600
quidem 2 w 1606
protectae 1 w 1615
qua 6 w 1619
proprie 1 w 1626
autem 1 w 1631
caput 3 w 1636
est 20 w 1639
nudae 2 w 1645
Aliae 1 w 1651
modice 1 w 1657
linteolis 1 w 1666
credo 1 w 1672
ne 11 w 1674
caput 4 w 1679
premant 1 w 1686
nec 3 w 1690
ad 5 w 1692
aures 1 w 1697
usque 1 w 1702
demissis 1 w 1710
cerebro 1 w 1718
tenus 1 w 1723
operiuntur 1 w 1733
Misereor 1 w 1742
si 17 w 1745
tam 3 w 1748
infirmo 1 w 1755
auditu 1 w 1761
sunt 2 w 1765
ut 12 w 1768
per 5 w 1771
tegmen 1 w 1777
audire 1 w 1783
non 6 w 1786
possint 1 w 1793
Sciant 1 w 1800
quia 2 w 1804
totum 1 w 1809
caput 5 w 1814
mulier 3 w 1820
est 21 w 1823
Limites 1 w 1831
et 15 w 1833
fines 1 w 1838
eius 2 w 1842
eo 6 w 1844
usque 2 w 1849
porriguntur 1 w 1860
unde 1 w 1864
incipit 1 w 1871
vestis 1 w 1877
Quantum 1 w 1885
resoluti 1 w 1893
crines 1 w 1899
occupare 1 w 1907
possunt 1 w 1914
tanta 1 w 1920
est 23 w 1923
velaminis 2 w 1932
regio 1 w 1937
ut 15 w 1940
cervices 1 w 1948
quoque 1 w 1954
ambiantur 1 w 1963
Ipsae 1 w 1969
enim 3 w 1973
sunt 4 w 1977
quas 1 w 1981
subiectas 1 w 1990
esse 2 w 1994
oportet 1 w 2001
propter 4 w 2009
quas 2 w 2013
potestas 1 w 2021
supra 1 w 2026
caput 6 w 2031
haberi 1 w 2037
debet 1 w 2042
Velamen 1 w 2050
iugum 1 w 2055
illarum 1 w 2062
est 25 w 2065
Iudicabunt 1 w 2076
vos 2 w 2079
Arabiae 1 w 2086
feminae 1 w 2093
ethnicae 1 w 2101
quae 5 w 2106
non 7 w 2109
caput 7 w 2114
sed 2 w 2118
faciem 1 w 2124
quoque 2 w 2130
ita 8 w 2133
totam 1 w 2138
tegunt 1 w 2144
ut 18 w 2147
uno 1 w 2150
oculo 2 w 2155
liberato 1 w 2163
contentae 1 w 2172
sint 2 w 2176
dimidiam 1 w 2184
frui 1 w 2188
lucem 1 w 2193
quam 2 w 2197
totam 2 w 2202
faciem 2 w 2208
prostituere 1 w 2219
Mavult 1 w 2226
femina 2 w 2232
videre 1 w 2238
quam 3 w 2242
videri 1 w 2248
Quas 1 w 2253
propterea 1 w 2262
infelicissimas 1 w 2276
ait 1 w 2279
Romana 1 w 2285
quaedam 2 w 2292
regina 1 w 2298
quod 2 w 2302
adamare 1 w 2309
magis 3 w 2314
quam 4 w 2318
adamari 1 w 2325
possint 2 w 2332
cum 2 w 2336
sint 4 w 2340
vel 7 w 2343
ex 8 w 2345
alterius 2 w 2353
infelicitatis 1 w 2366
et 19 w 2368
quidem 3 w 2374
frequentioris 1 w 2387
immunitate 1 w 2397
felices 1 w 2404
quia 3 w 2409
facilius 1 w 2417
adamari 2 w 2424
quam 5 w 2428
adamare 2 w 2435
feminae 2 w 2442
possint 3 w 2449
Et 1 w 2452
ethnicae 2 w 2460
quidem 4 w 2466
disciplinae 1 w 2477
meracior 1 w 2485
et 21 w 2487
ut 19 w 2490
ita 11 w 2493
dixerim 2 w 2500
barbarior 1 w 2510
modestia 2 w 2518
Nobis 1 w 2524
dominus 1 w 2531
etiam 2 w 2536
revelationibus 1 w 2550
velaminis 3 w 2559
spatia 1 w 2565
metatus 1 w 2572
est 27 w 2575
Nam 1 w 2579
cuidam 1 w 2585
sorori 1 w 2591
nostrae 2 w 2598
angelus 1 w 2605
in 43 w 2607
somnis 1 w 2613
cervices 2 w 2621
quasi 1 w 2627
applauderet 1 w 2638
verberans 1 w 2648
Elegantes 1 w 2658
inquit 1 w 2665
cervices 3 w 2674
et 25 w 2676
merito 1 w 2682
nudae 3 w 2687
bonum 1 w 2693
est 28 w 2696
usque 3 w 2701
ad 10 w 2703
lumbos 1 w 2709
a 233 w 2710
capite 1 w 2716
reveleris 1 w 2725
ne 15 w 2728
et 26 w 2730
tibi 2 w 2734
ista 2 w 2738
cervicum 1 w 2746
libertas 1 w 2754
non 8 w 2757
prosit 1 w 2763
Et 2 w 2766
utique 2 w 2772
quod 3 w 2776
uni 2 w 2779
dixeris 1 w 2786
omnibus 1 w 2794
dixeris 2 w 2801
Quantam 1 w 2809
autem 2 w 2814
castigationem 1 w 2827
merebuntur 1 w 2837
etiam 3 w 2842
illae 1 w 2847
quae 7 w 2851
inter 1 w 2856
psalmos 1 w 2863
vel 11 w 2866
in 46 w 2868
quacunque 1 w 2877
dei 4 w 2880
mentione 1 w 2888
retectae 1 w 2896
perseverant 1 w 2907
moraturae 1 w 2917
etiam 4 w 2922
in 47 w 2924
oratione 1 w 2932
ipsa 2 w 2936
facillime 1 w 2945
fimbriam 1 w 2953
aut 3 w 2956
villum 1 w 2962
aut 4 w 2965
quodlibet 1 w 2974
filum 1 w 2979
cerebro 2 w 2986
superponunt 1 w 2997
et 31 w 2999
tectas 1 w 3005
se 16 w 3007
opinantur 1 w 3016
Tanti 1 w 3022
caput 8 w 3027
suum 1 w 3031
mentiuntur 1 w 3041
Aliae 2 w 3047
quibus 1 w 3054
plane 1 w 3059
maior 1 w 3064
est 29 w 3067
palma 1 w 3072
omni 4 w 3076
fimbria 2 w 3083
et 32 w 3085
filo 1 w 3089
non 9 w 3093
minus 2 w 3098
capite 2 w 3104
suo 1 w 3107
abutuntur 1 w 3116
ut 26 w 3119
bestia 1 w 3125
quaedam 3 w 3132
magis 4 w 3137
quam 6 w 3141
avis 1 w 3145
licet 1 w 3151
pennata 1 w 3158
brevi 1 w 3164
capite 3 w 3170
protracta 1 w 3180
cervice 4 w 3187
cetera 1 w 3194
altegradia 1 w 3204
Hanc 1 w 3209
aiunt 1 w 3214
cum 4 w 3218
delitescendum 1 w 3231
habet 1 w 3236
caput 9 w 3242
solum 1 w 3247
plane 2 w 3252
totum 2 w 3257
in 50 w 3259
condensum 1 w 3268
abstrudere 1 w 3278
reliquam 1 w 3287
se 17 w 3289
in 51 w 3291
aperto 1 w 3297
relinquere 1 w 3307
Ita 1 w 3311
dum 7 w 3314
in 53 w 3316
capite 4 w 3322
secura 1 w 3328
est 31 w 3331
nuda 4 w 3336
qua 21 w 3339
maior 2 w 3344
est 32 w 3347
capitur 1 w 3354
tota 3 w 3358
cum 5 w 3361
capite 5 w 3367
Tales 1 w 3373
erunt 1 w 3378
et 36 w 3380
istae 1 w 3385
minus 3 w 3390
quam 8 w 3394
utile 1 w 3399
est 33 w 3402
tectae 4 w 3408
Oportet 1 w 3416
ergo 1 w 3420
omni 5 w 3424
tempore 1 w 3431
et 38 w 3433
omni 6 w 3437
loco 1 w 3441
memores 1 w 3448
legis 1 w 3453
incedere 1 w 3461
paratas 1 w 3469
et 39 w 3471
instructas 1 w 3481
ad 12 w 3483
omnem 1 w 3488
dei 5 w 3491
mentionem 1 w 3500
qui 16 w 3504
si 26 w 3506
fuerit 1 w 3512
in 57 w 3514
pectore 1 w 3521
cognoscetur 1 w 3533
et 41 w 3535
in 58 w 3537
capite 6 w 3543
feminarum 1 w 3552
Haec 1 w 3557
cum 6 w 3560
bona 1 w 3564
pace 1 w 3568
legentibus 1 w 3578
utilitatem 1 w 3589
consuetudini 1 w 3601
praeponentibus 1 w 3615
pax 1 w 3619
et 43 w 3621
gratia 1 w 3627
a 321 w 3628
domino 1 w 3634
nostro 1 w 3640
Iesu 1 w 3644
redundet 1 w 3652
cum 7 w 3656
Septimio 1 w 3664
Tertulliano 1 w 3675
cuius 1 w 3681
hoc 1 w 3684
opusculum 1 w 3693
est 34 w 3696