Scaife ATLAS

CTS Library / De Testimionio Animae

De Testimionio Animae (1-5)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa028.opp-lat1:1-5
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Chapter 1'}, 'end': {'reference': '5', 'human_reference': 'Chapter 5'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poëtarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis, ut aemiuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei revincantur. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt. commemorantes et testificantes in singula rationem et

originem traditionum et sententiarum argumenta, per quae recognosci possit nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. Sed suis quidem magistris, alias probatissimis atque lectissimis, fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impingunt. Tunc vani poëtae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur qui prope Christianum pronuntiaverit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit seu caerimonias despuens seu saeculum revincens, pro Christiano denotetur. Iam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis, cui in falso potius creditur quam in vero. Viderint, si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Immo nihil omnino relatum
sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt, neque qui sciunt, constare confidant Tanto abest (??) nostris litteris annuant homines, ad quas nemo venit nisi iam Christianus. Novum testimonium advoco, immo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine maius, id est totum quod est hominis. Consiste in medio anima: seu divina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris: seu minime divina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri non debebis, seu de caelo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris seu atomis concinnaris, seu cum corpore incipis, seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bibliothecis exercitata, academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo, quae tecum homini infers, quae aut ex temetipsa aut ex quoeunque auctore tuo
sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea adversus tuos, ut (??) tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et inrideant quae te nunc conscientia detinent.

Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia et sub quo universa. Dic testimonium, si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, Quod deus dederit, et, Si deus voluerit. Ea voce et aliquem esse significas et omnem illi confiteris potestatem ad cuius spectas voluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Iovem, Martem, Minervam. Nam solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque dei, quem praedicamus, nec te latet. Deus bonus, Deus benefacit tua vox est. Plane, adicis. Sed homo malus, scilicet contraria

propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a deo bono abscesserit. Etiam, quod penes deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, Benedicat te deus tam facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum convertis dictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent (in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transvolamus), sic deum honorantes, dum curis observationis et molestiis animadversionis absolvunt cui ne iram quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam interitum potest capere, quem deus non capit. At idem alibi animam divinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a deo data est, sine dubio datorem suum novit, et si novit, utique et timet, et tantum postremo adauctorem. An non timet quem magis propitium velit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non novit irasci? Quomodo timetur qui nescit offendi? Quid timetur, nisi ira? Unde ira, nisi ex animadversione? Unde animadversio, nisi de iudicio? Unde iudicium, nisi de potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius? Hinc ergo tibi, anima,
de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente vel prohibente praedicare, Deus videt omnia, et Deo commendo, et Deus reddet, et Deus inter nos iudicabit. Unde tibi hoc non Christianae? atque adeo plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique templis deum iudicem imploras? Sub Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, Minervam calcias furvis galeam formis, et neminem de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit Christianorum!

Enimvero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi non et probemus qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. Et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium vocas hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ad necessitatem odii inportunum. Satanan denique in omni vexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circumventus, ut praeceptum dei excederet, et propterea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum, et licet soli illum noverint Christiani, vel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te manere post vitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus

sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem. Ea opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica, quae te non in bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea gravior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur. Sed non erubescimus, si tecum erit nostra praesumptie. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, misellum vocas eum, non utique quod de bono vitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. Ceterum alias securos vocas defunctos. Profiteris et vitae incommodum et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior
redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. Debes adulari propter quos lautius vivis. Misellum ergo vocas qui nihil sentit? Quid? quod ut sentienti maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis. Terram gravem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut bene requiescat apud inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo cur in totum times mortem? Nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem. Nam etsi dici potest ideo mortem timeri non ultra quid minantem, sed ut commodum vitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura vitae pariter excidant, lucratione gravioris partis metum diluit, nec iam timenda est amissio bonorum, quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non est timendum quod nos liberat
ab omni timendo. Si times vita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam, quia nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat quod evadere non potest. Ex altera parte congredior, laetioris spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos et Graecos viros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter postumam famam. Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet, vel ut litteraturae operibus vel simplici laude morum vel ipsorum sepulchrorum ambitione nomen suum servet? Unde animae hodie affectare aliquid quod velit post mortem, et tantopere praeparare quae sit usura post obitum? Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret. Sed forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque, cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem
defuncto tanquam de vivo quis requirat, prae manu occurrit dicere, Abiit iam et reverti debet.

Haec testimonia animae quanto vulgaria, tanto simplicia, quanto simplicia, tanto vulgaria, quanto vulgaria, tanto communia, quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto divina. Non pute cuiquam frivola et frigida videri posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum, si a deo data novit homini divinare? Tam mirum, si eum, a quo data est, novit? Etiam circumventa ab adversario meminit sui auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et adversarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis dedit nosse? Sed qui eiusmodi eruptiones animae non putavit doctrinam esse naturae congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi. Certe prior anima quam littera, et prior

sermo quam liber, et prior sensus quam stilus, et prior homo ipse quam philosophus et poëta. Numquid ergo credendum est ante litteraturam et divulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus homines vixisse? Nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur? Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset. Et unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquelae disseminare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum divinae scripturae, quae penes nos vel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris vel modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam; et si haec eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant; cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcunque de nostris sumsisse et tradidisse contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum refert, a deo formata
sit animae conscientia; an litteris dei. Quid igitur vis, homo, de humaunis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?

Magna 1 w 5
curiositate 1 w 16
et 1 w 18
maiore 1 w 24
longe 1 w 29
memoria 1 w 36
opus 1 w 40
est 1 w 43
ad 1 w 45
studendum 1 w 54
si 2 w 57
qui 1 w 60
velit 1 w 65
ex 1 w 67
litteris 1 w 75
receptissimis 1 w 88
quibusque 1 w 97
philosophorum 1 w 110
vel 2 w 113
poëtarum 1 w 121
vel 3 w 124
quorumlibet 1 w 135
doctrinae 1 w 144
ac 1 w 146
sapientiae 1 w 156
saecularis 1 w 166
magistrorum 1 w 177
testimonia 1 w 187
excerpere 1 w 196
Christianae 1 w 207
veritatis 1 w 216
ut 1 w 219
aemiuli 1 w 226
persecutoresque 1 w 241
eius 1 w 245
de 2 w 247
suo 1 w 250
proprio 1 w 257
instrumento 1 w 268
et 3 w 270
erroris 1 w 277
in 3 w 279
se 2 w 281
et 4 w 283
iniquitatis 1 w 294
in 5 w 296
nos 1 w 299
rei 1 w 302
revincantur 1 w 313
Nonnulli 1 w 322
quidem 1 w 328
quibus 2 w 335
de 4 w 337
pristina 1 w 345
litteratura 1 w 356
et 5 w 358
curiositatis 1 w 370
labor 1 w 375
et 6 w 377
memoriae 1 w 385
tenor 1 w 390
perseveravit 1 w 402
ad 2 w 405
eum 1 w 408
modum 1 w 413
opuscula 1 w 421
penes 1 w 426
nos 2 w 429
condiderunt 1 w 440
commemorantes 1 w 454
et 7 w 456
testificantes 1 w 469
in 8 w 471
singula 1 w 478
rationem 1 w 486
et 8 w 488
originem 1 w 496
traditionum 1 w 507
et 9 w 509
sententiarum 1 w 521
argumenta 1 w 530
per 4 w 534
quae 1 w 538
recognosci 1 w 548
possit 1 w 554
nihil 1 w 559
nos 4 w 562
aut 1 w 565
novum 1 w 570
aut 2 w 573
portentosum 1 w 584
suscepisse 1 w 594
de 6 w 597
quo 2 w 600
non 1 w 603
etiam 1 w 608
communes 1 w 616
et 11 w 618
publicae 1 w 626
litterae 1 w 634
ad 4 w 636
suffragium 1 w 646
nobis 1 w 651
patrocinentur 1 w 664
si 7 w 667
quid 2 w 671
aut 3 w 674
erroris 2 w 681
eiecimus 1 w 689
aut 4 w 692
aequitatis 1 w 702
admisimus 1 w 711
Sed 1 w 715
suis 1 w 719
quidem 2 w 725
magistris 1 w 734
alias 1 w 740
probatissimis 1 w 753
atque 1 w 758
lectissimis 1 w 769
fidem 1 w 775
inclinavit 1 w 785
humana 1 w 791
de 9 w 793
incredulitate 1 w 806
duritia 1 w 813
sicubi 1 w 820
in 15 w 822
argumenta 2 w 831
Christianae 2 w 842
defensionis 1 w 853
impingunt 1 w 862
Tunc 1 w 867
vani 1 w 871
poëtae 1 w 877
cum 1 w 881
deos 1 w 885
humanis 1 w 892
passionibus 1 w 903
et 12 w 905
fabulis 1 w 912
designant 1 w 921
tunc 1 w 926
philosophi 1 w 936
duri 2 w 940
cum 2 w 944
veritatis 2 w 953
fores 1 w 958
pulsant 1 w 965
Hactenus 1 w 974
sapiens 1 w 981
et 13 w 983
prudens 1 w 990
habebitur 1 w 999
qui 9 w 1002
prope 1 w 1007
Christianum 1 w 1018
pronuntiaverit 1 w 1032
cum 3 w 1036
si 15 w 1039
quid 4 w 1043
prudentiae 1 w 1053
aut 5 w 1056
sapientiae 2 w 1066
affectaverit 1 w 1078
seu 1 w 1081
caerimonias 1 w 1092
despuens 1 w 1100
seu 2 w 1103
saeculum 1 w 1111
revincens 1 w 1120
pro 5 w 1124
Christiano 1 w 1134
denotetur 1 w 1143
Iam 1 w 1147
igitur 1 w 1153
nihil 2 w 1158
nobis 2 w 1163
erit 5 w 1167
cum 4 w 1170
litteris 2 w 1178
et 15 w 1180
doctrina 2 w 1188
perversae 1 w 1197
felicitatis 1 w 1208
cui 1 w 1212
in 19 w 1214
falso 1 w 1219
potius 1 w 1225
creditur 1 w 1233
quam 1 w 1237
in 20 w 1239
vero 1 w 1243
Viderint 1 w 1252
si 16 w 1255
qui 11 w 1258
de 18 w 1260
unico 1 w 1265
et 16 w 1267
solo 1 w 1271
deo 2 w 1274
pronuntiaverunt 1 w 1289
Immo 1 w 1294
nihil 3 w 1299
omnino 1 w 1305
relatum 1 w 1312
sit 4 w 1315
quod 1 w 1320
agnoscat 1 w 1328
Christianus 1 w 1339
ne 6 w 1342
exprobrare 1 w 1352
possit 2 w 1358
Nam 1 w 1362
et 17 w 1364
quod 2 w 1368
relatum 2 w 1375
est 4 w 1378
neque 1 w 1384
omnes 1 w 1389
sciunt 1 w 1395
neque 2 w 1401
qui 12 w 1404
sciunt 2 w 1410
constare 1 w 1419
confidant 1 w 1428
Tanto 1 w 1433
abest 1 w 1438
nostris 1 w 1449
litteris 3 w 1457
annuant 1 w 1464
homines 1 w 1471
ad 6 w 1474
quas 1 w 1478
nemo 1 w 1482
venit 1 w 1487
nisi 1 w 1491
iam 2 w 1494
Christianus 2 w 1505
Novum 1 w 1511
testimonium 1 w 1522
advoco 1 w 1528
immo 1 w 1533
omni 2 w 1537
litteratura 2 w 1548
notius 1 w 1554
omni 3 w 1559
doctrina 3 w 1567
agitatius 1 w 1576
omni 4 w 1581
editione 1 w 1589
vulgatius 1 w 1598
toto 1 w 1603
homine 2 w 1609
maius 1 w 1614
id 9 w 1617
est 7 w 1620
totum 1 w 1625
quod 3 w 1629
est 8 w 1632
hominis 1 w 1639
Consiste 1 w 1648
in 27 w 1650
medio 1 w 1655
anima 1 w 1660
seu 3 w 1664
divina 1 w 1670
et 18 w 1672
aeterna 1 w 1679
res 3 w 1682
es 20 w 1684
secundum 1 w 1692
plures 1 w 1698
philosophos 1 w 1709
eo 3 w 1712
magis 3 w 1717
non 2 w 1720
mentieris 1 w 1729
seu 4 w 1733
minime 1 w 1739
divina 2 w 1745
quoniam 1 w 1753
quidem 3 w 1759
mortalis 1 w 1767
ut 8 w 1770
Epicuro 1 w 1777
soli 1 w 1781
videtur 1 w 1788
eo 4 w 1791
magis 4 w 1796
mentiri 1 w 1803
non 3 w 1806
debebis 1 w 1813
seu 5 w 1817
de 23 w 1819
caelo 1 w 1824
exciperis 1 w 1833
seu 6 w 1837
de 24 w 1839
terra 1 w 1844
conciperis 1 w 1854
seu 7 w 1858
numeris 1 w 1865
seu 8 w 1868
atomis 1 w 1874
concinnaris 1 w 1885
seu 9 w 1889
cum 5 w 1892
corpore 1 w 1899
incipis 1 w 1906
seu 10 w 1910
post 1 w 1914
corpus 1 w 1920
induceris 1 w 1929
undeunde 1 w 1938
et 21 w 1940
quoquo 1 w 1946
modo 1 w 1950
hominem 1 w 1957
facis 1 w 1962
animal 1 w 1968
rationale 1 w 1977
sensus 1 w 1984
et 22 w 1986
scientiae 1 w 1995
capacissimum 1 w 2007
Sed 2 w 2011
non 4 w 2014
eam 1 w 2017
te 22 w 2019
advoco 2 w 2025
quae 2 w 2030
scholis 1 w 2037
formata 1 w 2044
bibliothecis 1 w 2057
exercitata 1 w 2067
academiis 1 w 2077
et 23 w 2079
porticibus 1 w 2089
Atticis 1 w 2096
pasta 1 w 2101
sapientiam 1 w 2111
ructas 1 w 2117
Te 1 w 2120
simplicem 1 w 2129
et 24 w 2131
rudem 1 w 2136
et 25 w 2138
impolitam 1 w 2147
et 26 w 2149
idioticam 1 w 2158
compello 1 w 2166
qualem 1 w 2173
te 23 w 2175
habent 1 w 2181
qui 14 w 2184
te 24 w 2186
solam 1 w 2191
habent 2 w 2197
illam 1 w 2203
ipsam 1 w 2208
de 29 w 2210
compito 1 w 2217
de 30 w 2220
trivio 1 w 2226
de 31 w 2229
textrino 1 w 2237
totam 1 w 2242
Imperitia 1 w 2252
tua 1 w 2255
mihi 1 w 2259
opus 3 w 2263
est 9 w 2266
quoniam 2 w 2274
aliquantulae 1 w 2286
peritiae 1 w 2294
tuae 1 w 2298
nemo 2 w 2302
credit 2 w 2308
Ea 1 w 2311
expostulo 1 w 2320
quae 3 w 2325
tecum 1 w 2330
homini 2 w 2336
infers 1 w 2342
quae 4 w 2347
aut 6 w 2350
ex 8 w 2352
temetipsa 1 w 2361
aut 7 w 2364
ex 9 w 2366
quoeunque 1 w 2375
auctore 1 w 2382
tuo 1 w 2385
sentire 1 w 2392
didicisti 1 w 2401
Non 2 w 2405
es 23 w 2407
quod 4 w 2412
sciam 1 w 2417
Christiana 3 w 2428
Fieri 1 w 2434
enim 1 w 2438
non 5 w 2442
nasci 1 w 2447
solet 1 w 2452
Christiana 4 w 2462
Tamen 1 w 2468
nunc 1 w 2472
a 189 w 2473
te 28 w 2475
testimonium 2 w 2486
flagitant 1 w 2495
Christiani 1 w 2505
ab 7 w 2508
extranea 1 w 2516
adversus 1 w 2524
tuos 1 w 2528
ut 11 w 2531
tibi 1 w 2539
erubescant 1 w 2549
quod 5 w 2554
nos 7 w 2557
ob 5 w 2559
ea 3 w 2561
oderint 1 w 2568
et 29 w 2570
inrideant 1 w 2579
quae 5 w 2583
te 30 w 2585
nunc 2 w 2589
conscientia 1 w 2600
detinent 1 w 2608
Non 3 w 2612
placemus 1 w 2620
deum 1 w 2624
praedicantes 1 w 2636
hoc 1 w 2639
nomine 1 w 2645
unico 2 w 2650
unicum 1 w 2656
a 205 w 2658
quo 13 w 2661
omnia 1 w 2666
et 31 w 2668
sub 1 w 2671
quo 14 w 2674
universa 1 w 2682
Dic 1 w 2686
testimonium 3 w 2697
si 23 w 2700
ita 13 w 2703
scis 1 w 2707
Nam 2 w 2711
te 33 w 2713
quoque 1 w 2719
palam 1 w 2724
et 32 w 2726
tota 2 w 2730
libertate 1 w 2739
qua 10 w 2743
non 6 w 2746
licet 1 w 2751
nobis 3 w 2756
domi 1 w 2761
ac 7 w 2763
foris 1 w 2768
audimus 1 w 2775
ita 14 w 2778
pronuntiare 1 w 2789
Quod 1 w 2794
deus 1 w 2798
dederit 1 w 2805
et 34 w 2808
Si 1 w 2811
deus 2 w 2815
voluerit 1 w 2823
Ea 2 w 2826
voce 1 w 2830
et 35 w 2832
aliquem 1 w 2839
esse 1 w 2843
significas 1 w 2853
et 36 w 2855
omnem 1 w 2860
illi 1 w 2864
confiteris 1 w 2874
potestatem 1 w 2884
ad 11 w 2886
cuius 1 w 2891
spectas 1 w 2898
voluntatem 1 w 2908
simul 1 w 2914
et 37 w 2916
ceteros 1 w 2923
negas 1 w 2928
deos 2 w 2932
esse 2 w 2936
dum 4 w 2940
suis 2 w 2944
vocabulis 1 w 2953
nuncupas 1 w 2961
Saturnum 1 w 2970
Iovem 1 w 2976
Martem 1 w 2983
Minervam 1 w 2992
Nam 3 w 2996
solum 1 w 3001
deum 2 w 3005
confirmas 1 w 3014
quem 2 w 3018
tantum 1 w 3024
deum 3 w 3028
nominas 1 w 3035
ut 12 w 3038
cum 8 w 3042
et 39 w 3044
illos 1 w 3049
interdum 1 w 3057
deos 3 w 3061
appellas 1 w 3069
de 44 w 3072
alieno 1 w 3078
et 40 w 3080
quasi 1 w 3085
pro 9 w 3088
mutuo 1 w 3093
usa 1 w 3096
videaris 1 w 3104
De 1 w 3107
natura 1 w 3113
quoque 2 w 3119
dei 1 w 3122
quem 3 w 3127
praedicamus 1 w 3138
nec 1 w 3142
te 42 w 3144
latet 1 w 3149
Deus 1 w 3154
bonus 1 w 3159
Deus 2 w 3164
benefacit 1 w 3173
tua 3 w 3176
vox 1 w 3179
est 13 w 3182
Plane 1 w 3188
adicis 1 w 3195
Sed 3 w 3199
homo 1 w 3203
malus 1 w 3208
scilicet 1 w 3217
contraria 1 w 3226
propositione 1 w 3238
oblique 1 w 3245
et 43 w 3247
figuraliter 1 w 3258
exprobrans 1 w 3268
ideo 1 w 3272
malum 1 w 3277
hominem 2 w 3284
quia 1 w 3289
a 258 w 3290
deo 6 w 3293
bono 1 w 3297
abscesserit 1 w 3308
Etiam 1 w 3314
quod 6 w 3319
penes 2 w 3324
deum 4 w 3328
bonitatis 1 w 3337
et 44 w 3339
benignitatis 1 w 3351
omnis 1 w 3356
benedictio 1 w 3366
inter 2 w 3371
nos 8 w 3374
summum 1 w 3380
sit 7 w 3383
disciplinae 1 w 3394
et 45 w 3396
conversationis 1 w 3410
sacramentum 1 w 3421
Benedicat 1 w 3431
te 46 w 3433
deus 3 w 3437
tam 3 w 3440
facile 1 w 3446
pronuntias 1 w 3456
quam 2 w 3460
Christiano 2 w 3470
necesse 1 w 3477
est 14 w 3480
at 34 w 3483
cum 9 w 3486
in 48 w 3488
maledictum 1 w 3498
convertis 1 w 3507
dictionem 1 w 3516
dei 2 w 3519
perinde 1 w 3527
dicto 1 w 3532
omnem 2 w 3537
super 1 w 3542
nos 9 w 3545
potestatem 2 w 3555
eius 2 w 3559
consistere 1 w 3569
secundum 2 w 3577
nos 10 w 3580
confiteris 2 w 3590
Sunt 1 w 3595
qui 16 w 3598
etsi 1 w 3602
deum 5 w 3606
non 7 w 3609
negent 1 w 3615
dispectorem 1 w 3627
plane 1 w 3632
et 47 w 3634
arbitrum 1 w 3642
et 48 w 3644
iudicem 1 w 3651
non 8 w 3654
putent 1 w 3660
in 50 w 3663
quo 18 w 3666
utique 1 w 3672
nos 11 w 3675
maxime 1 w 3681
reiciunt 1 w 3689
qui 17 w 3693
ad 13 w 3695
istam 1 w 3700
disciplinam 1 w 3711
metu 1 w 3715
praedicati 1 w 3725
iudicii 1 w 3732
transvolamus 1 w 3744
sic 2 w 3749
deum 6 w 3753
honorantes 1 w 3763
dum 7 w 3767
curis 1 w 3772
observationis 1 w 3785
et 50 w 3787
molestiis 1 w 3796
animadversionis 1 w 3811
absolvunt 1 w 3820
cui 3 w 3823
ne 35 w 3825
iram 1 w 3829
quidem 4 w 3835
adscribunt 1 w 3845
Nam 4 w 3849
si 33 w 3851
deus 4 w 3855
inquiunt 1 w 3864
irascitur 1 w 3874
corruptibilis 1 w 3888
et 51 w 3890
passionalis 1 w 3901
est 17 w 3904
porro 1 w 3910
quod 7 w 3914
patitur 1 w 3921
quodque 1 w 3928
corrumpitur 1 w 3939
etiam 2 w 3944
interitum 1 w 3953
potest 3 w 3959
capere 1 w 3965
quem 4 w 3970
deus 5 w 3974
non 9 w 3977
capit 1 w 3982
At 2 w 3985
idem 6 w 3989
alibi 1 w 3994
animam 1 w 4000
divinam 1 w 4007
et 53 w 4009
a 305 w 4010
deo 7 w 4013
conlatam 1 w 4021
confitentes 1 w 4032
cadunt 1 w 4038
in 55 w 4040
testimonium 4 w 4051
ipsius 1 w 4057
animae 1 w 4063
retorquendum 1 w 4075
adversus 2 w 4083
opinionem 1 w 4092
superiorem 1 w 4102
Si 2 w 4105
enim 2 w 4109
anima 6 w 4114
aut 8 w 4117
divina 4 w 4123
aut 9 w 4126
a 317 w 4127
deo 8 w 4130
data 1 w 4134
est 20 w 4137
sine 1 w 4142
dubio 1 w 4147
datorem 1 w 4154
suum 1 w 4158
novit 1 w 4163
et 55 w 4166
si 37 w 4168
novit 2 w 4173
utique 2 w 4180
et 56 w 4182
timet 1 w 4187
et 58 w 4190
tantum 2 w 4196
postremo 1 w 4204
adauctorem 1 w 4214
An 1 w 4217
non 10 w 4220
timet 2 w 4225
quem 5 w 4229
magis 5 w 4234
propitium 1 w 4243
velit 2 w 4248
quam 3 w 4252
iratum 1 w 4258
Unde 1 w 4263
igitur 2 w 4269
naturalis 1 w 4278
timor 1 w 4283
animae 2 w 4289
in 59 w 4291
deum 7 w 4295
si 38 w 4298
deus 6 w 4302
non 11 w 4305
novit 3 w 4310
irasci 2 w 4316
Quomodo 1 w 4324
timetur 1 w 4331
qui 20 w 4334
nescit 1 w 4340
offendi 1 w 4347
Quid 1 w 4352
timetur 2 w 4359
nisi 2 w 4364
ira 5 w 4367
Unde 2 w 4372
ira 6 w 4375
nisi 3 w 4380
ex 12 w 4382
animadversione 1 w 4396
Unde 3 w 4401
animadversio 3 w 4413
nisi 4 w 4418
de 66 w 4420
iudicio 1 w 4427
Unde 4 w 4432
iudicium 1 w 4440
nisi 5 w 4445
de 68 w 4447
potestate 3 w 4456
Cuius 1 w 4462
potestas 1 w 4470
summa 1 w 4475
nisi 6 w 4480
dei 3 w 4483
solius 1 w 4489
Hinc 1 w 4494
ergo 1 w 4498
tibi 3 w 4502
anima 10 w 4508
de 70 w 4511
conscientia 2 w 4522
suppetit 1 w 4530
domi 2 w 4534
ac 11 w 4536
foris 2 w 4541
nullo 1 w 4546
irridente 1 w 4555
vel 5 w 4558
prohibente 1 w 4568
praedicare 1 w 4578
Deus 3 w 4583
videt 2 w 4588
omnia 2 w 4593
et 64 w 4596
Deo 1 w 4599
commendo 1 w 4607
et 65 w 4610
Deus 4 w 4614
reddet 1 w 4620
et 67 w 4623
Deus 5 w 4627
inter 4 w 4632
nos 12 w 4635
iudicabit 1 w 4644
Unde 5 w 4649
tibi 4 w 4653
hoc 2 w 4656
non 12 w 4659
Christianae 3 w 4670
atque 2 w 4676
adeo 1 w 4680
plerumque 1 w 4689
et 68 w 4691
vitta 1 w 4696
Cereris 1 w 4703
redimita 1 w 4711
et 69 w 4714
pallio 1 w 4720
Saturni 1 w 4727
coccinata 1 w 4736
et 70 w 4739
deae 1 w 4743
Isidis 1 w 4749
linteata 1 w 4757
in 64 w 4760
ipsis 1 w 4765
denique 1 w 4772
templis 1 w 4779
deum 8 w 4783
iudicem 2 w 4790
imploras 1 w 4798
Sub 1 w 4802
Aesculapio 1 w 4812
stas 2 w 4816
Iunonem 1 w 4824
in 65 w 4826
aere 1 w 4830
exornas 1 w 4837
Minervam 2 w 4846
calcias 1 w 4853
furvis 1 w 4859
galeam 1 w 4865
formis 1 w 4871
et 71 w 4874
neminem 1 w 4881
de 79 w 4883
praesentibus 1 w 4895
deis 1 w 4899
contestaris 1 w 4910
In 1 w 4913
tuo 4 w 4916
foro 1 w 4920
aliunde 1 w 4927
iudicem 3 w 4934
appellas 2 w 4942
in 68 w 4945
tuis 1 w 4949
templis 2 w 4956
alium 1 w 4961
deum 9 w 4965
pateris 1 w 4972
O 1 w 4974
testimonium 5 w 4985
veritatis 3 w 4994
quae 6 w 4999
apud 1 w 5003
ipsa 3 w 5007
daemonia 1 w 5015
testem 1 w 5021
efficit 1 w 5028
Christianorum 1 w 5041
Enimvero 1 w 5050
cum 10 w 5053
daemonia 2 w 5061
affirmamus 1 w 5071
esse 5 w 5075
sane 1 w 5080
quasi 2 w 5086
non 14 w 5089
et 72 w 5091
probemus 1 w 5099
qui 21 w 5102
ea 9 w 5104
soli 3 w 5108
de 83 w 5110
corporibus 1 w 5120
exigimus 1 w 5128
aliqui 1 w 5135
Chrysippi 1 w 5144
adsentator 1 w 5154
inludit 1 w 5161
Et 2 w 5164
esse 6 w 5168
et 73 w 5170
abominationem 1 w 5183
sustinere 1 w 5192
execrationes 1 w 5204
tuae 2 w 5208
respondent 1 w 5218
Daemonium 1 w 5228
vocas 1 w 5233
hominem 3 w 5240
aut 10 w 5243
immunditia 1 w 5253
aut 11 w 5256
malitia 1 w 5263
aut 12 w 5266
insolentia 1 w 5276
aut 13 w 5279
quacumque 1 w 5288
macula 1 w 5294
quam 4 w 5298
nos 13 w 5301
daemoniis 1 w 5310
deputamus 1 w 5319
ad 23 w 5321
necessitatem 1 w 5333
odii 1 w 5337
inportunum 1 w 5347
Satanan 1 w 5355
denique 2 w 5362
in 75 w 5364
omni 8 w 5368
vexatione 1 w 5377
et 74 w 5379
aspernatione 1 w 5391
et 75 w 5393
detestatione 1 w 5405
pronuntias 2 w 5415
quem 6 w 5420
nos 14 w 5423
dicimus 1 w 5430
malitiae 1 w 5438
angelum 1 w 5445
totius 1 w 5452
erroris 3 w 5459
artificem 1 w 5468
totius 2 w 5475
saeculi 1 w 5482
interpolatorem 1 w 5496
per 15 w 5500
quem 7 w 5504
homo 2 w 5508
a 432 w 5509
primordio 1 w 5518
circumventus 1 w 5530
ut 24 w 5533
praeceptum 1 w 5543
dei 5 w 5546
excederet 1 w 5555
et 78 w 5558
propterea 1 w 5567
in 77 w 5569
mortem 1 w 5575
datus 1 w 5580
exinde 1 w 5586
totum 2 w 5591
genus 1 w 5596
de 91 w 5598
suo 2 w 5601
semine 1 w 5607
infectum 1 w 5615
suae 1 w 5619
etiam 3 w 5624
damnationis 1 w 5635
traducem 1 w 5643
fecit 1 w 5648
Sentis 1 w 5655
igitur 3 w 5661
perditorem 1 w 5671
tuum 1 w 5675
et 80 w 5678
licet 3 w 5683
soli 4 w 5687
illum 1 w 5692
noverint 1 w 5700
Christiani 2 w 5710
vel 6 w 5714
quaecumque 1 w 5724
apud 2 w 5728
dominum 1 w 5735
secta 1 w 5740
et 82 w 5743
tu 51 w 5745
tamen 1 w 5750
eum 11 w 5753
nosti 1 w 5758
dum 9 w 5762
odisti 1 w 5768
Iam 2 w 5772
nunc 4 w 5776
quod 9 w 5780
ad 25 w 5782
necessariorem 1 w 5795
sententiam 1 w 5805
tuam 1 w 5809
spectet 1 w 5816
quantum 1 w 5824
et 84 w 5826
ad 26 w 5828
ipsum 1 w 5833
statum 1 w 5839
tuum 2 w 5843
tendit 1 w 5849
adfirmamus 1 w 5860
te 80 w 5862
manere 1 w 5868
post 4 w 5872
vitae 1 w 5877
dispunctionem 1 w 5890
et 85 w 5892
expectare 1 w 5901
diem 1 w 5905
iudicii 2 w 5912
proque 1 w 5918
meritis 1 w 5925
aut 14 w 5928
cruciatui 1 w 5937
destinari 1 w 5946
aut 15 w 5949
refrigerio 1 w 5959
utroque 1 w 5967
sempiterno 1 w 5977
quibus 3 w 5984
sustinendis 1 w 5995
necessario 2 w 6005
tibi 5 w 6009
substantiam 1 w 6020
pristinam 1 w 6029
eiusdemque 1 w 6039
hominis 2 w 6046
materiam 1 w 6054
et 86 w 6056
memoriam 1 w 6064
reversuram 1 w 6074
quod 10 w 6079
et 87 w 6081
nihil 4 w 6086
mali 3 w 6090
ac 14 w 6092
boni 2 w 6096
sentire 2 w 6103
possis 1 w 6109
sine 2 w 6113
carnis 1 w 6119
passionalis 2 w 6130
facultate 1 w 6139
et 88 w 6142
nulla 1 w 6147
ratio 4 w 6152
sit 9 w 6155
iudicii 3 w 6162
sine 3 w 6166
ipsius 2 w 6172
exhibitione 1 w 6183
qui 24 w 6186
meruit 1 w 6192
iudicii 4 w 6199
passionem 1 w 6208
Ea 3 w 6211
opinio 2 w 6217
Christiana 6 w 6227
etsi 2 w 6231
honestior 1 w 6240
multo 1 w 6245
Pythagorica 1 w 6256
quae 8 w 6261
te 84 w 6263
non 15 w 6266
in 90 w 6268
bestias 1 w 6275
transfert 1 w 6284
etsi 3 w 6289
plenior 1 w 6296
Platonica 1 w 6305
quae 9 w 6310
tibi 6 w 6314
etiam 4 w 6319
dotem 1 w 6324
corporis 1 w 6332
reddit 1 w 6338
etsi 4 w 6343
Epicurea 1 w 6351
gravior 1 w 6358
quae 10 w 6363
te 86 w 6365
ab 13 w 6367
interitu 2 w 6375
defendit 1 w 6383
tamen 2 w 6389
propter 2 w 6396
suum 2 w 6400
nomen 1 w 6405
soli 5 w 6409
vanitati 1 w 6417
et 93 w 6419
stupori 1 w 6426
et 94 w 6428
ut 28 w 6431
dicitur 1 w 6438
praesumptioni 1 w 6452
deputatur 1 w 6461
Sed 4 w 6465
non 16 w 6468
erubescimus 1 w 6479
si 61 w 6482
tecum 2 w 6487
erit 15 w 6491
nostra 1 w 6497
praesumptie 1 w 6508
Primo 1 w 6514
enim 3 w 6518
cum 15 w 6522
alicuius 1 w 6530
defuncti 1 w 6538
recordaris 1 w 6548
misellum 1 w 6557
vocas 2 w 6562
eum 12 w 6565
non 17 w 6569
utique 3 w 6575
quod 11 w 6579
de 97 w 6581
bono 2 w 6585
vitae 2 w 6590
ereptum 1 w 6597
sed 1 w 6601
ut 31 w 6603
poenae 1 w 6609
et 95 w 6611
iudicio 2 w 6618
iam 15 w 6621
adscriptum 1 w 6631
Ceterum 1 w 6639
alias 2 w 6644
securos 1 w 6651
vocas 3 w 6656
defunctos 1 w 6665
Profiteris 1 w 6676
et 97 w 6678
vitae 3 w 6683
incommodum 1 w 6693
et 98 w 6695
mortis 1 w 6701
beneficium 1 w 6711
Vocas 1 w 6717
porro 2 w 6722
securos 2 w 6729
si 62 w 6732
quando 1 w 6738
extra 2 w 6743
portam 1 w 6749
cum 16 w 6752
obsoniis 1 w 6760
et 99 w 6762
matteis 1 w 6769
tibi 7 w 6773
potius 2 w 6779
parentans 1 w 6788
ad 29 w 6790
busta 1 w 6795
recedis 1 w 6802
aut 16 w 6806
a 525 w 6807
bustis 1 w 6813
dilutior 1 w 6821
redis 1 w 6826
At 3 w 6829
ego 1 w 6832
sobriam 1 w 6839
tuam 2 w 6843
sententiam 2 w 6853
exigo 1 w 6858
Misellos 1 w 6867
vocas 4 w 6872
mortuos 1 w 6879
cum 17 w 6883
de 99 w 6885
tuo 6 w 6888
loqueris 1 w 6896
cum 18 w 6900
ab 14 w 6902
eis 3 w 6905
longe 2 w 6910
es 66 w 6912
Nam 5 w 6916
in 93 w 6918
convivio 1 w 6926
eorum 1 w 6931
quasi 3 w 6936
praesentibus 2 w 6948
et 100 w 6950
conrecumbentibus 1 w 6966
sortem 1 w 6972
suam 1 w 6976
exprobrare 2 w 6986
non 18 w 6989
possis 2 w 6995
Debes 1 w 7001
adulari 1 w 7008
propter 3 w 7015
quos 1 w 7019
lautius 1 w 7026
vivis 1 w 7031
Misellum 1 w 7040
ergo 2 w 7044
vocas 5 w 7049
qui 25 w 7052
nihil 5 w 7057
sentit 1 w 7063
Quid 2 w 7068
quod 12 w 7073
ut 35 w 7075
sentienti 1 w 7084
maledicis 1 w 7093
cuius 3 w 7099
memoriam 2 w 7107
cum 20 w 7110
alicuius 2 w 7118
offensae 1 w 7126
morsu 1 w 7131
facis 2 w 7136
Terram 1 w 7143
gravem 1 w 7149
inprecaris 1 w 7159
et 101 w 7161
cineri 1 w 7167
penes 3 w 7172
inferos 1 w 7179
tormentum 1 w 7188
Aeque 1 w 7194
ex 24 w 7196
bona 1 w 7200
parte 1 w 7205
cui 7 w 7208
gratiam 1 w 7215
debes 1 w 7220
ossibus 1 w 7228
et 102 w 7230
cineribus 1 w 7239
eius 4 w 7243
refrigerium 1 w 7254
comprecaris 1 w 7265
et 103 w 7267
ut 36 w 7269
bene 4 w 7273
requiescat 1 w 7283
apud 3 w 7287
inferos 2 w 7294
cupis 1 w 7299
Si 3 w 7302
nihil 6 w 7307
passionis 1 w 7316
est 30 w 7319
tibi 8 w 7323
post 5 w 7327
mortem 2 w 7333
si 67 w 7336
nulla 2 w 7341
sensus 2 w 7347
perseverantia 1 w 7360
si 68 w 7363
denique 3 w 7370
nihil 7 w 7375
es 73 w 7377
ipsa 4 w 7381
ubi 3 w 7384
corpus 2 w 7390
reliquisti 1 w 7400
cur 8 w 7404
mentiris 1 w 7412
in 99 w 7414
te 98 w 7416
quasi 4 w 7422
aliquid 1 w 7429
ultra 1 w 7434
pati 2 w 7438
possis 3 w 7444
Immo 2 w 7449
cur 9 w 7452
in 100 w 7454
totum 3 w 7459
times 1 w 7464
mortem 3 w 7470
Nihil 1 w 7476
est 31 w 7479
tibi 9 w 7483
timendum 1 w 7491
post 6 w 7495
mortem 4 w 7501
qua 26 w 7505
nec 6 w 7508
experiundum 1 w 7519
post 7 w 7523
mortem 5 w 7529
Nam 6 w 7533
etsi 5 w 7537
dici 13 w 7541
potest 6 w 7547
ideo 2 w 7551
mortem 6 w 7557
timeri 1 w 7563
non 19 w 7566
ultra 2 w 7571
quid 8 w 7575
minantem 1 w 7583
sed 2 w 7587
ut 37 w 7589
commodum 2 w 7597
vitae 4 w 7602
amputantem 1 w 7612
atquin 1 w 7619
cum 21 w 7622
et 105 w 7624
incommoda 1 w 7633
longe 3 w 7638
plura 1 w 7643
vitae 5 w 7648
pariter 1 w 7655
excidant 1 w 7663
lucratione 1 w 7674
gravioris 1 w 7683
partis 1 w 7689
metum 1 w 7694
diluit 1 w 7700
nec 7 w 7704
iam 20 w 7707
timenda 1 w 7714
est 33 w 7717
amissio 1 w 7724
bonorum 1 w 7731
quae 11 w 7736
altero 1 w 7742
bono 4 w 7746
id 28 w 7749
est 34 w 7752
incommodorum 1 w 7764
pace 1 w 7768
pensatur 1 w 7777
Non 4 w 7781
est 35 w 7784
timendum 2 w 7792
quod 13 w 7796
nos 17 w 7799
liberat 1 w 7806
ab 15 w 7808
omni 9 w 7812
timendo 1 w 7819
Si 4 w 7822
times 2 w 7827
vita 6 w 7831
decedere 1 w 7839
quia 2 w 7844
optimam 1 w 7851
nosti 2 w 7856
certe 1 w 7862
mortem 7 w 7868
timere 1 w 7874
non 20 w 7877
debes 2 w 7882
quam 5 w 7887
malam 1 w 7892
nescis 1 w 7898
At 4 w 7901
cum 22 w 7904
times 3 w 7909
scis 3 w 7914
malam 2 w 7919
Non 5 w 7923
scires 1 w 7929
autem 1 w 7934
malam 3 w 7939
quia 3 w 7944
nec 8 w 7947
timeres 1 w 7954
si 73 w 7957
non 21 w 7960
scires 2 w 7966
aliquid 2 w 7973
esse 7 w 7977
post 8 w 7981
mortem 8 w 7987
quod 14 w 7991
eam 3 w 7994
malam 4 w 7999
faciat 1 w 8005
ut 40 w 8008
timeas 1 w 8014
Omittamus 1 w 8024
nunc 5 w 8028
naturalem 1 w 8037
formam 1 w 8043
timendi 1 w 8050
mortem 9 w 8056
Nemo 1 w 8061
timeat 1 w 8067
quod 15 w 8071
evadere 1 w 8078
non 22 w 8081
potest 7 w 8087
Ex 1 w 8090
altera 1 w 8096
parte 2 w 8101
congredior 1 w 8111
laetioris 1 w 8121
spei 1 w 8125
post 9 w 8129
mortem 10 w 8135
Nam 7 w 8139
omnibus 1 w 8146
fere 1 w 8150
ingenita 1 w 8158
est 37 w 8161
famae 1 w 8166
post 10 w 8170
mortem 11 w 8176
cupido 1 w 8182
Longum 1 w 8189
est 38 w 8192
retexere 1 w 8200
Curtios 1 w 8207
et 109 w 8209
Regulos 1 w 8216
et 110 w 8218
Graecos 1 w 8225
viros 1 w 8230
quorum 2 w 8237
innumerabilia 1 w 8250
elogia 1 w 8256
sunt 1 w 8260
contemptae 1 w 8270
mortis 2 w 8276
propter 4 w 8283
postumam 1 w 8291
famam 1 w 8296
Quis 1 w 8301
non 23 w 8304
hodie 1 w 8309
memoriae 2 w 8317
post 12 w 8321
mortem 12 w 8327
frequentandae 1 w 8340
ita 28 w 8343
studet 1 w 8349
vel 7 w 8353
ut 41 w 8355
litteraturae 1 w 8367
operibus 1 w 8375
vel 8 w 8378
simplici 1 w 8386
laude 1 w 8391
morum 1 w 8396
vel 9 w 8399
ipsorum 1 w 8406
sepulchrorum 1 w 8418
ambitione 1 w 8427
nomen 2 w 8432
suum 3 w 8436
servet 1 w 8442
Unde 6 w 8447
animae 3 w 8453
hodie 2 w 8458
affectare 1 w 8467
aliquid 3 w 8474
quod 16 w 8478
velit 3 w 8483
post 13 w 8487
mortem 13 w 8493
et 113 w 8496
tantopere 1 w 8505
praeparare 1 w 8515
quae 12 w 8519
sit 10 w 8522
usura 1 w 8527
post 14 w 8531
obitum 1 w 8537
Nihil 2 w 8543
utique 4 w 8549
de 110 w 8551
postero 1 w 8558
curaret 1 w 8565
si 76 w 8568
nihil 8 w 8573
de 111 w 8575
postero 2 w 8582
sciret 1 w 8588
Sed 5 w 8592
forsitan 1 w 8600
de 112 w 8602
sensu 3 w 8607
post 17 w 8611
excessum 1 w 8619
tui 3 w 8622
certior 1 w 8629
sis 7 w 8632
quam 6 w 8636
de 113 w 8638
resurrectione 1 w 8651
quandoque 1 w 8660
cuius 5 w 8666
nos 19 w 8669
praesumptores 1 w 8682
denotamur 1 w 8691
Atquin 1 w 8698
hoc 3 w 8701
quoque 3 w 8707
ab 17 w 8709
anima 12 w 8714
praedicatur 1 w 8725
Nam 8 w 8729
si 79 w 8731
de 115 w 8733
aliquo 1 w 8739
iam 21 w 8742
pridem 1 w 8748
defuncto 2 w 8756
tanquam 1 w 8763
de 118 w 8765
vivo 1 w 8769
quis 2 w 8773
requirat 1 w 8781
prae 13 w 8786
manu 1 w 8790
occurrit 1 w 8798
dicere 1 w 8804
Abiit 1 w 8810
iam 22 w 8813
et 116 w 8815
reverti 1 w 8822
debet 1 w 8827
Haec 1 w 8832
testimonia 2 w 8842
animae 4 w 8848
quanto 1 w 8854
vulgaria 1 w 8862
tanto 2 w 8868
simplicia 1 w 8877
quanto 2 w 8884
simplicia 2 w 8893
tanto 3 w 8899
vulgaria 2 w 8907
quanto 3 w 8914
vulgaria 3 w 8922
tanto 4 w 8928
communia 1 w 8936
quanto 4 w 8943
communia 2 w 8951
tanto 5 w 8957
naturalia 1 w 8966
quanto 5 w 8973
naturalia 2 w 8982
tanto 6 w 8988
divina 5 w 8994
Non 6 w 8998
pute 2 w 9002
cuiquam 1 w 9009
frivola 1 w 9016
et 118 w 9018
frigida 1 w 9025
videri 1 w 9031
posse 1 w 9036
si 82 w 9039
recogitet 1 w 9048
naturae 1 w 9055
maiestatem 1 w 9065
ex 29 w 9068
qua 39 w 9071
censetur 1 w 9079
auctoritas 1 w 9089
animae 5 w 9095
Quantum 1 w 9103
dederis 1 w 9110
magistrae 1 w 9119
tantum 3 w 9126
adiudicabis 1 w 9137
discipulae 1 w 9147
Magistra 1 w 9156
natura 7 w 9162
anima 15 w 9168
discipula 2 w 9177
Quicquid 1 w 9186
aut 19 w 9189
illa 2 w 9193
edocuit 1 w 9200
aut 20 w 9203
ista 2 w 9207
perdidicit 1 w 9217
a 730 w 9219
deo 11 w 9222
traditum 1 w 9230
est 41 w 9233
magistro 2 w 9242
scilicet 2 w 9250
ipsius 3 w 9256
magistrae 2 w 9265
Quid 3 w 9270
anima 16 w 9275
possit 3 w 9281
de 124 w 9283
principali 1 w 9293
institutore 1 w 9304
praesumere 1 w 9314
in 111 w 9317
te 130 w 9319
est 42 w 9322
aestimare 1 w 9331
de 125 w 9333
ea 15 w 9335
quae 13 w 9339
in 112 w 9341
te 131 w 9343
est 44 w 9346
Senti 2 w 9352
illam 2 w 9357
quae 14 w 9361
ut 47 w 9363
sentias 1 w 9370
efficit 2 w 9377
Recogita 1 w 9386
in 113 w 9388
praesagiis 1 w 9398
vatem 1 w 9403
in 114 w 9406
ominibus 1 w 9414
augurem 1 w 9421
in 116 w 9424
eventibus 1 w 9433
prospicem 1 w 9442
Mirum 1 w 9448
si 85 w 9451
a 751 w 9452
deo 12 w 9455
data 2 w 9459
novit 4 w 9464
homini 4 w 9470
divinare 1 w 9478
Tam 2 w 9482
mirum 1 w 9487
si 86 w 9490
eum 13 w 9493
a 756 w 9495
quo 33 w 9498
data 3 w 9502
est 45 w 9505
novit 5 w 9511
Etiam 2 w 9517
circumventa 1 w 9528
ab 19 w 9530
adversario 1 w 9540
meminit 1 w 9547
sui 3 w 9550
auctoris 1 w 9558
et 122 w 9560
bonitatis 2 w 9569
et 123 w 9571
decreti 1 w 9578
eius 5 w 9582
et 125 w 9584
exitus 1 w 9590
sui 4 w 9593
et 126 w 9595
adversarii 1 w 9605
ipsius 4 w 9611
Sic 1 w 9615
mirum 2 w 9620
si 88 w 9623
a 768 w 9624
deo 13 w 9627
data 4 w 9631
eadem 1 w 9636
canit 1 w 9641
quae 15 w 9645
deus 7 w 9649
suis 3 w 9653
dedit 1 w 9658
nosse 1 w 9663
Sed 6 w 9667
qui 39 w 9670
eiusmodi 1 w 9678
eruptiones 1 w 9688
animae 6 w 9694
non 24 w 9697
putavit 1 w 9704
doctrinam 1 w 9713
esse 8 w 9717
naturae 2 w 9724
congenitae 1 w 9734
et 127 w 9736
ingenitae 1 w 9745
conscientiae 1 w 9757
tacita 1 w 9763
commissa 1 w 9771
dicet 1 w 9777
potius 3 w 9783
diventilatis 1 w 9795
in 122 w 9797
vulgus 1 w 9803
opinionibus 1 w 9814
publicatarum 1 w 9826
litterarum 1 w 9836
usum 1 w 9840
iam 24 w 9843
et 129 w 9845
quasi 5 w 9850
vitium 1 w 9856
corroboratum 1 w 9868
taliter 1 w 9875
sermocinandi 1 w 9887
Certe 1 w 9893
prior 1 w 9898
anima 18 w 9903
quam 9 w 9907
littera 6 w 9914
et 130 w 9917
prior 2 w 9922
sermo 2 w 9927
quam 10 w 9931
liber 3 w 9936
et 131 w 9939
prior 3 w 9944
sensus 3 w 9950
quam 11 w 9954
stilus 1 w 9960
et 132 w 9963
prior 4 w 9968
homo 3 w 9972
ipse 1 w 9976
quam 12 w 9980
philosophus 1 w 9991
et 133 w 9993
poëta 3 w 9998
Numquid 1 w 10006
ergo 3 w 10010
credendum 1 w 10019
est 46 w 10022
ante 7 w 10026
litteraturam 1 w 10038
et 134 w 10040
divulgationem 1 w 10053
eius 7 w 10057
mutos 1 w 10062
ab 20 w 10064
huiusmodi 1 w 10073
pronuntiationibus 1 w 10090
homines 2 w 10097
vixisse 1 w 10104
Nemo 2 w 10109
deum 10 w 10113
et 135 w 10115
bonitatem 1 w 10124
eius 8 w 10128
nemo 3 w 10133
mortem 14 w 10139
nemo 4 w 10144
inferos 3 w 10151
loquebatur 1 w 10161
Mendicabat 1 w 10172
sermo 3 w 10177
opinor 1 w 10184
immo 2 w 10189
nec 9 w 10192
ullus 1 w 10197
esse 9 w 10201
poterat 1 w 10208
cessantibus 1 w 10220
etiam 5 w 10225
tunc 2 w 10229
sine 4 w 10233
quibus 4 w 10239
etiam 6 w 10244
hodie 3 w 10249
beatior 1 w 10256
et 138 w 10258
locupletior 1 w 10269
et 140 w 10271
prudentior 1 w 10281
esse 10 w 10285
non 25 w 10288
potest 8 w 10294
si 91 w 10297
ea 18 w 10299
quae 16 w 10304
tam 12 w 10307
facilia 1 w 10314
tam 13 w 10318
assidua 1 w 10325
tam 14 w 10329
proxima 1 w 10336
hodie 4 w 10341
sunt 2 w 10345
in 129 w 10348
ipsis 2 w 10353
quodammodo 1 w 10363
labiis 1 w 10369
parta 1 w 10374
retro 1 w 10380
non 26 w 10383
fuerunt 1 w 10390
antequam 1 w 10399
litterae 2 w 10407
in 130 w 10409
saeculo 1 w 10416
germinassent 1 w 10428
antequam 2 w 10437
Mercurius 1 w 10446
opinor 2 w 10453
natus 1 w 10459
fuisset 1 w 10466
Et 4 w 10469
unde 4 w 10473
oro 2 w 10477
ipsis 3 w 10483
litteris 4 w 10491
contigit 1 w 10499
nosse 2 w 10504
et 143 w 10506
in 133 w 10508
usum 2 w 10512
loquelae 1 w 10520
disseminare 1 w 10531
quae 17 w 10535
nulla 3 w 10540
umquam 1 w 10546
mens 1 w 10550
conceperat 1 w 10560
aut 21 w 10563
lingua 1 w 10569
protulerat 1 w 10579
aut 22 w 10582
auris 1 w 10587
exceperat 1 w 10596
At 6 w 10599
enim 4 w 10603
cum 24 w 10606
divinae 1 w 10613
scripturae 1 w 10623
quae 18 w 10628
penes 4 w 10633
nos 22 w 10636
vel 11 w 10639
Iudaeos 1 w 10646
sunt 3 w 10650
in 137 w 10653
quorum 3 w 10659
oleastro 1 w 10667
insiti 1 w 10673
sumus 1 w 10678
multo 2 w 10684
saecularibus 1 w 10696
litteris 5 w 10704
vel 12 w 10707
modica 1 w 10713
tantum 4 w 10719
aetate 1 w 10725
aliqua 2 w 10731
antecedant 1 w 10741
ut 52 w 10744
loco 1 w 10748
suo 3 w 10751
edocuimus 1 w 10760
ad 37 w 10762
fidem 2 w 10767
earum 1 w 10772
demonstrandam 1 w 10785
et 145 w 10788
si 96 w 10790
haec 1 w 10794
eloquia 1 w 10801
de 138 w 10803
litteris 6 w 10811
usurpavit 1 w 10820
anima 19 w 10825
utique 5 w 10832
de 139 w 10834
nostris 2 w 10841
credendum 2 w 10850
erit 16 w 10854
non 27 w 10858
de 141 w 10860
vestris 1 w 10867
quia 5 w 10872
potiora 1 w 10879
sunt 4 w 10883
ad 38 w 10885
instruendam 1 w 10896
animam 2 w 10902
priora 1 w 10908
quam 16 w 10912
postera 1 w 10919
quae 19 w 10924
et 146 w 10926
ipsa 5 w 10930
a 887 w 10931
prioribus 1 w 10940
instrui 1 w 10947
sustinebant 1 w 10958
cum 25 w 10962
etsi 6 w 10967
de 142 w 10969
vestris 2 w 10976
instructam 1 w 10986
concedamus 1 w 10996
ad 39 w 10999
originem 2 w 11007
tamen 3 w 11012
principalem 1 w 11023
traditio 2 w 11031
pertineat 1 w 11040
nostrumque 1 w 11051
omnino 2 w 11057
sit 14 w 11060
quodcunque 1 w 11070
de 143 w 11072
nostris 3 w 11079
sumsisse 1 w 11087
et 148 w 11089
tradidisse 1 w 11099
contigit 2 w 11107
vobis 1 w 11112
Quod 2 w 11117
cum 26 w 11120
ita 37 w 11123
sit 15 w 11126
non 28 w 11130
multum 1 w 11136
refert 1 w 11142
a 898 w 11144
deo 14 w 11147
formata 2 w 11154
sit 16 w 11157
animae 7 w 11163
conscientia 4 w 11174
an 105 w 11177
litteris 7 w 11185
dei 6 w 11188
Quid 4 w 11193
igitur 4 w 11199
vis 3 w 11202
homo 4 w 11207
de 146 w 11210
humaunis 1 w 11218
sententiis 1 w 11228
litterarum 2 w 11238
tuarum 1 w 11244
exisse 1 w 11250
haec 2 w 11254
in 147 w 11256
usus 1 w 11260
communis 1 w 11268
callositatem 1 w 11280