Scaife ATLAS

CTS Library / De Paenitentia

De Paenitentia (6-10)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.opp-lat1:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Chapter 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Quicquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos domino spectat, ut omnes salutis in promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis nec perfectis luminibus incerta reptant, et dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam assumunt, sed includere eam neglegunt. Interpellat enim illos ad desiderandum

ex pristinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur. Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eruditionem non delinquendi. Quam porro ineptum, quam paenitentiam non adimplere, ei veniam delictorum sustinere? Hoc est pretium non exhibere, ad mercem manum emittere. Hoc enim pretio dominus veniam addicere instituit; hac paenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem. Si ergo qui venditant prius numum quo paciscuntur examinant, ne scalptus neve rasus, ne adulter, etiam dominum credimus paenitentiae probationem
prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum. Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem. Tunc, opinor, emendatos liquebit, cum absolvimur. Nullo pacto. Sed cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non meretur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum ignoscit. Quis enim servus, posteaquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles, postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet, quia tempus paenitentiae idem quod periculi et timoris. Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris aquam omnimodo salvum esse: sed ut eo pervenire contingat elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? Furto quidem aggredi et praepositum huius rei asseverationibus tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos. Quid denique ait? Nihil occultum, quod non revelabitur. Quantascunque tenebras factis tuis superstruxeris, deus
lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse lrabeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberalitatem eius faciunt servitutem. Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget, ergo invitus facit. Quis autem permittit permansurum id quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui paenitentiae fidem aggressi super arenas domum ruituram collocant. Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceal. Dominum simul cognoveris, timeas, simul inspexeris, reverearis. Ceterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia vel merces, alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, sed quia desiimus, quoniam iam corde loti sumus. Haec enim prima audientis intinctio est, metus integer. Exinde, quoad dominum
senseris, fides sana, conscientia semel paenitentiam amplexata. Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte, innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui iubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus corporum abstracti, si nemo domino deditus delinquere desinet nisi intinctione alligatus. Quod si qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes optare intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille satagit, hic neglegit. Ille mereri cupit, at hic ut debitum sibi repromittit. Ille sumit, hic invadit. Quem censeas digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera paenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit. Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem, despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praestaturus offenditur.

Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis tuis discere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus, vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil eius requirant. Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere

mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantia clementiae caelestis libidinem faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit quia deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur. Ceterum finem utique evadendi habebit, cum offendendi non habebit. Evasimus semel; hactenus periculosis nosmetipsos inferamus, etsi iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare quod consecuti sunt, bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis testatio est timoris. Timor autem hominis dei honor est. Sed enim pervicacissimus hostis ille nunquam malitiae suae otium facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum; tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos. Dolet, quod ipsum et angelos eius Christi servus ille peccator iudicaturus est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non tentationibus deficit. Haec igitur venena eius providens deus, clausa licet ignoscentiae ianua et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere. Collocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat; sed iam semel, quia iam secundo; sed amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris; amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia domini accommodat unde restituas
quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato. Maius est enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit. Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari. Neminem pudeat. Iteratae valetudinis iteranda medicina est. Gratus in dominum exstiteris, si quod tibi dominus offert non recusaveris. Offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui satisfacias, et quidem volentem.

Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat. Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non ait, Qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli, et qui illic angeli, paenitentia hominis. Heus tu, peccator, bono animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier

drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudium suum exornat. Quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat. Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet. Tam pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur; sed si paeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.

Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus, qui

magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis est, qua delictum domino nostrum confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur. Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem iniungens misericordiae illicem. De ipso quoque habite atque victu mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare, ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae causa, plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi, et caris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae iniungere. Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia, non dicam frustretur, sed expungat. Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat,
excusat; cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet.

Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere aut de die in diem differre. Praesumo, pudoris magis memores quam salutis; velut illi qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari. Nae tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento eius acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur: ceterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes, metus, gaudium, dolor, passio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere; condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Aeque illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat. Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et deum celabimus? Adeone existimatio hominum et dei conscientia comparantur?

An melius est damnatum latere quam palam absolvi? Miserum est sic ad exomologesin pervenire! Malo enim ad miseriam pervenitur; sed ubi paenitendum est, desinit miserum, quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicuius mordacitate anxiari; tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

Quicquid 1 w 8
ergo 1 w 12
mediocritas 1 w 23
nostra 1 w 29
ad 1 w 31
paenitentiam 1 w 43
semel 1 w 48
capessendam 1 w 59
et 1 w 61
perpetuo 1 w 69
continendam 1 w 80
suggerere 1 w 89
conata 1 w 95
est 1 w 98
omnes 1 w 104
quidem 1 w 110
deditos 1 w 117
domino 1 w 123
spectat 1 w 130
ut 1 w 133
omnes 2 w 138
salutis 1 w 145
in 3 w 147
promerendo 1 w 157
deo 1 w 160
petitores 1 w 169
sed 1 w 173
praecipue 1 w 182
novitiolis 1 w 192
istis 1 w 197
imminet 1 w 204
qui 3 w 208
cum 1 w 211
maxime 1 w 217
incipiunt 1 w 226
divinis 1 w 233
sermonibus 1 w 243
aures 1 w 248
rigare 1 w 254
quique 1 w 261
catuli 1 w 267
infantiae 1 w 276
adhuc 1 w 281
recentis 1 w 289
nec 1 w 292
perfectis 1 w 301
luminibus 1 w 310
incerta 1 w 317
reptant 1 w 324
et 5 w 327
dicunt 1 w 333
quidem 2 w 339
pristinis 1 w 348
renuntiare 1 w 358
et 6 w 360
paenitentiam 2 w 372
assumunt 1 w 380
sed 2 w 384
includere 1 w 393
eam 1 w 396
neglegunt 1 w 405
Interpellat 1 w 417
enim 1 w 421
illos 1 w 426
ad 3 w 428
desiderandum 1 w 440
ex 1 w 442
pristinis 2 w 451
aliquid 1 w 458
ipse 1 w 462
finis 1 w 467
desiderandi 1 w 478
velut 1 w 484
poma 1 w 488
cum 2 w 492
iam 3 w 495
in 14 w 497
acorem 1 w 503
vel 2 w 506
amaritudinem 1 w 518
senescere 1 w 527
incipiunt 2 w 536
ex 2 w 539
parte 1 w 544
aliqua 1 w 550
tamen 1 w 555
adhuc 2 w 560
ipsi 1 w 564
gratiae 1 w 571
suae 1 w 575
adulantur 1 w 584
Omne 1 w 589
praeterea 1 w 598
cunctationis 1 w 610
et 8 w 612
tergiversationis 1 w 628
erga 1 w 632
paenitentiam 3 w 644
vitium 1 w 650
praesumptio 1 w 661
intinctionis 1 w 673
importat 1 w 681
Certi 1 w 687
enim 2 w 691
indubitatae 1 w 702
veniae 1 w 708
delictorum 1 w 718
medium 1 w 724
tempus 1 w 730
interim 1 w 737
furantur 1 w 745
et 9 w 747
commeatum 1 w 756
sibi 1 w 760
faciunt 1 w 767
delinquendi 1 w 778
quam 1 w 782
eruditionem 1 w 793
non 1 w 796
delinquendi 2 w 807
Quam 1 w 812
porro 1 w 817
ineptum 1 w 824
quam 2 w 829
paenitentiam 4 w 841
non 2 w 844
adimplere 1 w 853
ei 1 w 856
veniam 1 w 862
delictorum 2 w 872
sustinere 1 w 881
Hoc 1 w 885
est 2 w 888
pretium 1 w 895
non 3 w 898
exhibere 1 w 906
ad 7 w 909
mercem 1 w 915
manum 1 w 920
emittere 1 w 928
Hoc 2 w 932
enim 3 w 936
pretio 1 w 942
dominus 1 w 949
veniam 2 w 955
addicere 1 w 963
instituit 1 w 972
hac 1 w 976
paenitentiae 1 w 988
compensatione 1 w 1001
redimendam 1 w 1011
proponit 1 w 1019
impunitatem 1 w 1030
Si 1 w 1033
ergo 2 w 1037
qui 7 w 1040
venditant 1 w 1049
prius 1 w 1054
numum 1 w 1059
quo 1 w 1062
paciscuntur 1 w 1073
examinant 1 w 1082
ne 14 w 1085
scalptus 1 w 1093
neve 1 w 1097
rasus 1 w 1102
ne 16 w 1105
adulter 1 w 1112
etiam 1 w 1118
dominum 1 w 1125
credimus 1 w 1133
paenitentiae 2 w 1145
probationem 1 w 1156
prius 2 w 1161
inire 1 w 1166
tantam 1 w 1173
nobis 1 w 1178
mercedem 1 w 1186
perennis 1 w 1194
scilicet 1 w 1202
vitae 1 w 1207
concessurum 1 w 1218
Sed 1 w 1222
differamus 1 w 1232
tantisper 1 w 1241
paenitentiae 3 w 1253
veritatem 1 w 1262
Tunc 1 w 1267
opinor 1 w 1274
emendatos 1 w 1284
liquebit 1 w 1292
cum 3 w 1296
absolvimur 1 w 1306
Nullo 1 w 1312
pacto 1 w 1317
Sed 2 w 1321
cum 4 w 1324
pendente 1 w 1332
venia 4 w 1337
poena 1 w 1342
prospicitur 1 w 1353
cum 5 w 1357
adhuc 3 w 1362
liberari 1 w 1370
non 4 w 1373
meretur 1 w 1380
ut 4 w 1383
possimus 1 w 1391
mereri 1 w 1397
cum 6 w 1401
deus 1 w 1405
comminatur 1 w 1415
non 5 w 1419
cum 7 w 1422
ignoscit 1 w 1430
Quis 1 w 1435
enim 4 w 1439
servus 1 w 1445
posteaquam 1 w 1456
libertate 1 w 1465
mutatus 1 w 1472
est 3 w 1475
furta 1 w 1481
sua 2 w 1484
et 15 w 1486
fugas 1 w 1491
sibi 2 w 1495
imputat 1 w 1502
Quis 2 w 1507
miles 1 w 1512
postquam 1 w 1521
castris 1 w 1528
suis 1 w 1532
emissus 1 w 1539
pro 5 w 1543
notis 1 w 1548
suis 2 w 1552
satagit 1 w 1559
Peccator 1 w 1568
ante 1 w 1572
veniam 3 w 1578
deflere 1 w 1585
se 9 w 1587
debet 1 w 1592
quia 1 w 1597
tempus 2 w 1603
paenitentiae 4 w 1615
idem 3 w 1619
quod 1 w 1623
periculi 1 w 1631
et 17 w 1633
timoris 1 w 1640
Neque 1 w 1646
ego 1 w 1649
renuo 1 w 1654
divinum 1 w 1661
beneficium 1 w 1671
id 8 w 1674
est 4 w 1677
abolitionem 1 w 1688
delictorum 3 w 1698
inituris 1 w 1707
aquam 2 w 1712
omnimodo 1 w 1720
salvum 1 w 1726
esse 2 w 1730
sed 3 w 1734
ut 7 w 1736
eo 2 w 1738
pervenire 1 w 1747
contingat 1 w 1756
elaborandum 1 w 1767
est 5 w 1770
Quis 3 w 1775
enim 5 w 1779
tibi 1 w 1783
tam 3 w 1786
infidae 1 w 1793
paenitentiae 5 w 1805
viro 1 w 1809
asperginem 1 w 1819
unam 1 w 1823
cuiuslibet 1 w 1833
aquae 1 w 1838
commodabit 1 w 1848
Furto 1 w 1854
quidem 3 w 1860
aggredi 1 w 1867
et 19 w 1869
praepositum 1 w 1880
huius 1 w 1885
rei 1 w 1888
asseverationibus 1 w 1904
tuis 1 w 1908
circumduci 1 w 1918
facile 1 w 1924
est 6 w 1927
sed 4 w 1931
deus 2 w 1935
thesauro 1 w 1943
suo 1 w 1946
providet 1 w 1954
nec 2 w 1958
sinit 1 w 1963
obrepere 1 w 1971
indignos 1 w 1979
Quid 1 w 1984
denique 1 w 1991
ait 1 w 1994
Nihil 1 w 2000
occultum 1 w 2008
quod 2 w 2013
non 6 w 2016
revelabitur 1 w 2027
Quantascunque 1 w 2041
tenebras 1 w 2049
factis 1 w 2055
tuis 2 w 2059
superstruxeris 1 w 2073
deus 3 w 2078
lumen 1 w 2083
est 7 w 2086
Quidam 1 w 2093
autem 1 w 2098
sic 1 w 2101
opinantur 1 w 2110
quasi 1 w 2116
deus 4 w 2120
necesse 1 w 2127
lrabeat 1 w 2134
praestare 1 w 2143
etiam 2 w 2148
indignis 1 w 2156
quod 3 w 2160
spopondit 1 w 2169
et 22 w 2172
liberalitatem 1 w 2185
eius 1 w 2189
faciunt 2 w 2196
servitutem 1 w 2206
Quodsi 1 w 2213
necessitate 1 w 2224
nobis 2 w 2229
symbolum 1 w 2237
mortis 1 w 2243
indulget 1 w 2251
ergo 3 w 2256
invitus 1 w 2263
facit 1 w 2268
Quis 4 w 2273
autem 2 w 2278
permittit 1 w 2287
permansurum 1 w 2298
id 14 w 2300
quod 4 w 2304
tribuerit 1 w 2313
invitus 2 w 2320
Non 1 w 2324
enim 6 w 2328
multi 1 w 2333
postea 2 w 2339
excidunt 1 w 2347
non 7 w 2351
a 170 w 2352
multis 1 w 2358
donum 1 w 2363
illud 1 w 2368
aufertur 1 w 2376
Hi 1 w 2379
sunt 1 w 2383
scilicet 2 w 2391
qui 10 w 2395
obrepunt 1 w 2403
qui 11 w 2407
paenitentiae 6 w 2419
fidem 1 w 2424
aggressi 1 w 2432
super 2 w 2437
arenas 1 w 2443
domum 1 w 2448
ruituram 1 w 2456
collocant 1 w 2465
Nemo 1 w 2470
ergo 4 w 2474
sibi 3 w 2478
aduletur 1 w 2486
quia 2 w 2490
inter 2 w 2495
auditorum 1 w 2504
tirocinia 1 w 2513
deputatur 1 w 2522
quasi 2 w 2528
eo 3 w 2530
etiam 3 w 2535
nunc 1 w 2539
sibi 4 w 2543
delinquere 1 w 2553
liceal 1 w 2559
Dominum 1 w 2567
simul 1 w 2572
cognoveris 1 w 2582
timeas 1 w 2589
simul 2 w 2595
inspexeris 1 w 2605
reverearis 1 w 2616
Ceterum 1 w 2624
quid 6 w 2628
te 35 w 2630
cognovisse 1 w 2640
interest 1 w 2648
cum 9 w 2652
iisdem 1 w 2658
incubas 1 w 2665
quibus 1 w 2671
retro 1 w 2676
ignarus 1 w 2683
Quid 3 w 2688
autem 3 w 2693
te 38 w 2695
a 192 w 2696
perfecto 1 w 2704
servo 1 w 2709
dei 1 w 2712
separat 1 w 2719
An 1 w 2722
alius 1 w 2727
est 10 w 2730
intinctis 1 w 2739
Christus 1 w 2747
alius 2 w 2753
audientibus 1 w 2764
Num 1 w 2768
spes 1 w 2772
alia 1 w 2776
vel 4 w 2779
merces 1 w 2785
alia 2 w 2790
formido 1 w 2797
iudicii 1 w 2804
alia 3 w 2809
necessitas 1 w 2819
paenitentiae 7 w 2831
Lavacrum 1 w 2840
illud 2 w 2845
obsignatio 1 w 2855
est 11 w 2858
fidei 1 w 2863
quae 2 w 2868
fides 1 w 2873
a 211 w 2874
paenitentiae 8 w 2886
fide 4 w 2890
incipitur 1 w 2899
et 29 w 2901
commendatur 1 w 2912
Non 2 w 2916
ideo 1 w 2920
abluimur 1 w 2928
ut 13 w 2931
delinquere 2 w 2941
desinamus 1 w 2950
sed 5 w 2954
quia 3 w 2958
desiimus 1 w 2966
quoniam 1 w 2974
iam 13 w 2977
corde 1 w 2982
loti 1 w 2986
sumus 1 w 2991
Haec 1 w 2996
enim 7 w 3000
prima 1 w 3005
audientis 1 w 3014
intinctio 2 w 3023
est 12 w 3026
metus 1 w 3032
integer 1 w 3039
Exinde 1 w 3046
quoad 1 w 3052
dominum 2 w 3059
senseris 1 w 3067
fides 2 w 3073
sana 1 w 3077
conscientia 1 w 3089
semel 2 w 3094
paenitentiam 5 w 3106
amplexata 1 w 3115
Ceterum 2 w 3123
si 23 w 3125
ab 8 w 3127
aquis 1 w 3132
peccare 1 w 3139
desistimus 1 w 3149
necessitate 2 w 3161
non 8 w 3165
sponte 1 w 3171
innocentiam 1 w 3183
induimus 1 w 3191
Quis 5 w 3196
ergo 5 w 3200
in 63 w 3202
bonitate 1 w 3210
praecellens 1 w 3221
cui 2 w 3225
non 9 w 3228
licet 3 w 3233
aut 4 w 3237
cui 3 w 3240
displicet 1 w 3249
malo 1 w 3253
esse 4 w 3257
qui 17 w 3261
iubetur 1 w 3268
an 19 w 3271
qui 18 w 3274
delectatur 1 w 3284
a 243 w 3285
crimine 1 w 3292
vacare 1 w 3298
Ergo 1 w 3303
nec 7 w 3306
a 246 w 3307
furto 1 w 3312
manus 1 w 3317
avertamus 1 w 3326
nisi 1 w 3331
claustrorum 1 w 3342
duritia 1 w 3349
repugnet 1 w 3357
nec 8 w 3361
oculos 1 w 3367
a 252 w 3368
stupri 1 w 3374
concupiscentiis 1 w 3389
refrenemus 1 w 3399
nisi 2 w 3404
a 253 w 3405
custodibus 1 w 3415
corporum 1 w 3423
abstracti 1 w 3432
si 28 w 3435
nemo 1 w 3439
domino 2 w 3445
deditus 1 w 3452
delinquere 3 w 3462
desinet 1 w 3469
nisi 3 w 3473
intinctione 1 w 3484
alligatus 1 w 3493
Quod 2 w 3498
si 31 w 3500
qui 19 w 3503
ita 12 w 3506
senserit 1 w 3514
nescio 1 w 3521
an 21 w 3523
intinctus 1 w 3532
magis 1 w 3537
contristetur 1 w 3549
quod 5 w 3554
peccare 2 w 3561
desierit 1 w 3569
quam 6 w 3574
laetetur 1 w 3582
quod 6 w 3587
evaserit 1 w 3595
Itaque 1 w 3602
audientes 1 w 3611
optare 1 w 3617
intinctionem 1 w 3629
non 10 w 3633
praesumere 1 w 3643
oportet 1 w 3650
Qui 10 w 3654
enim 8 w 3658
optat 1 w 3663
honorat 1 w 3671
qui 20 w 3675
praesumit 1 w 3684
superbit 1 w 3693
In 2 w 3696
illo 2 w 3700
verecundia 1 w 3710
in 74 w 3713
isto 1 w 3717
petulantia 1 w 3727
apparet 1 w 3734
Ille 1 w 3739
satagit 2 w 3746
hic 1 w 3750
neglegit 1 w 3758
Ille 2 w 3763
mereri 2 w 3769
cupit 1 w 3774
at 39 w 3777
hic 2 w 3780
ut 15 w 3782
debitum 1 w 3789
sibi 5 w 3793
repromittit 1 w 3804
Ille 3 w 3809
sumit 2 w 3814
hic 3 w 3818
invadit 1 w 3825
Quem 1 w 3830
censeas 1 w 3837
digniorem 1 w 3846
nisi 4 w 3850
emendatiorem 1 w 3862
quem 1 w 3867
emendatiorem 2 w 3879
nisi 5 w 3884
timidiorem 1 w 3894
et 43 w 3897
idcirco 1 w 3904
vera 2 w 3908
paenitentia 14 w 3919
functum 1 w 3926
Timuit 1 w 3933
enim 9 w 3937
adhuc 4 w 3942
delinquere 4 w 3952
ne 38 w 3955
non 11 w 3958
mereretur 1 w 3967
accipere 1 w 3975
At 1 w 3978
ille 1 w 3982
praesumptor 1 w 3993
cum 10 w 3997
sibi 6 w 4001
repromitteret 1 w 4014
securus 1 w 4022
scilicet 3 w 4030
timere 1 w 4037
non 12 w 4040
potuit 1 w 4046
sic 2 w 4050
nec 9 w 4053
paenitentiam 6 w 4065
implevit 1 w 4073
quia 4 w 4078
instrumento 1 w 4089
paenitentiae 9 w 4101
id 27 w 4104
est 13 w 4107
metu 2 w 4111
caruit 1 w 4118
Praesumptio 1 w 4130
inverecundiae 1 w 4143
portio 1 w 4149
est 14 w 4152
inflat 1 w 4159
petitorem 1 w 4168
despicit 1 w 4177
datorem 1 w 4184
Itaque 2 w 4191
decipit 1 w 4198
nonnunquam 1 w 4208
Ante 1 w 4213
enim 10 w 4217
quam 8 w 4221
debeatur 1 w 4229
repromittit 2 w 4240
quo 10 w 4244
semper 1 w 4250
is 62 w 4252
qui 22 w 4255
est 15 w 4258
praestaturus 1 w 4270
offenditur 1 w 4280
Hucusque 1 w 4289
Christe 1 w 4297
domine 1 w 4303
de 53 w 4306
paenitentiae 10 w 4318
disciplina 1 w 4328
servis 1 w 4334
tuis 3 w 4338
discere 1 w 4345
vel 5 w 4348
audire 1 w 4354
contingat 2 w 4363
quousque 1 w 4372
etiam 4 w 4377
delinquere 5 w 4387
non 14 w 4390
oportet 2 w 4397
audientibus 2 w 4408
vel 6 w 4412
nihil 1 w 4417
iam 18 w 4420
de 55 w 4422
paenitentia 18 w 4433
noverint 1 w 4441
nihil 2 w 4447
eius 2 w 4451
requirant 1 w 4460
Piget 1 w 4466
secundae 1 w 4474
immo 1 w 4479
iam 19 w 4482
ultimae 1 w 4489
spei 1 w 4493
subtexere 1 w 4502
mentionem 1 w 4511
ne 42 w 4514
retractantes 1 w 4526
de 56 w 4528
residuo 1 w 4535
auxilio 1 w 4542
paenitendi 1 w 4552
spatium 1 w 4559
adhuc 5 w 4564
delinquendi 3 w 4575
demonstrare 1 w 4586
videamur 1 w 4594
Absit 1 w 4600
ut 16 w 4603
aliquis 1 w 4610
ita 13 w 4613
interpretetur 1 w 4626
quasi 3 w 4632
eo 5 w 4634
sibi 7 w 4638
etiam 5 w 4643
nunc 2 w 4647
pateat 1 w 4653
ad 16 w 4655
delinquendum 1 w 4667
quia 5 w 4672
patet 1 w 4677
ad 17 w 4679
paenitendum 1 w 4690
et 57 w 4693
redundantia 1 w 4704
clementiae 1 w 4714
caelestis 1 w 4723
libidinem 1 w 4732
faciat 1 w 4738
humanae 1 w 4745
temeritatis 1 w 4756
Nemo 2 w 4761
idcirco 2 w 4768
deterior 1 w 4776
sit 6 w 4779
quia 6 w 4783
deus 5 w 4787
melior 1 w 4793
est 18 w 4796
totiens 1 w 4804
delinquendo 1 w 4815
quotiens 1 w 4823
ignoscitur 1 w 4833
Ceterum 3 w 4841
finem 1 w 4846
utique 1 w 4852
evadendi 1 w 4860
habebit 1 w 4867
cum 11 w 4871
offendendi 1 w 4881
non 15 w 4884
habebit 2 w 4891
Evasimus 1 w 4900
semel 3 w 4905
hactenus 1 w 4914
periculosis 1 w 4925
nosmetipsos 1 w 4936
inferamus 1 w 4945
etsi 1 w 4950
iterum 1 w 4956
evasuri 1 w 4963
videmur 1 w 4970
Plerique 1 w 4979
naufragio 1 w 4988
liberati 1 w 4996
exinde 1 w 5002
repudium 1 w 5010
et 62 w 5012
navi 1 w 5016
et 63 w 5018
mari 2 w 5022
dicunt 2 w 5028
et 64 w 5031
dei 3 w 5034
beneficium 2 w 5044
salutem 1 w 5052
suam 1 w 5056
scilicet 4 w 5064
memoria 1 w 5072
periculi 2 w 5080
honorant 1 w 5088
Laudo 1 w 5094
timorem 1 w 5101
diligo 1 w 5108
verecundiam 1 w 5119
nolunt 1 w 5126
iterum 2 w 5132
divinae 1 w 5139
misericordiae 1 w 5152
oneri 1 w 5157
esse 5 w 5161
formidant 1 w 5171
videri 1 w 5177
inculcare 1 w 5186
quod 7 w 5190
consecuti 1 w 5199
sunt 2 w 5203
bona 1 w 5208
certe 1 w 5213
sollicitudine 1 w 5226
iterum 3 w 5232
experiri 1 w 5240
vitant 1 w 5246
quod 8 w 5250
semel 4 w 5255
didicerunt 1 w 5265
timere 2 w 5271
Ita 3 w 5275
modus 1 w 5280
temeritatis 2 w 5291
testatio 1 w 5299
est 20 w 5302
timoris 2 w 5309
Timor 1 w 5315
autem 4 w 5320
hominis 1 w 5327
dei 4 w 5330
honor 3 w 5335
est 21 w 5338
Sed 3 w 5342
enim 11 w 5346
pervicacissimus 1 w 5361
hostis 1 w 5367
ille 2 w 5371
nunquam 2 w 5378
malitiae 1 w 5386
suae 2 w 5390
otium 1 w 5395
facit 2 w 5400
Atquin 1 w 5407
tunc 1 w 5411
maxime 2 w 5417
saevit 1 w 5423
cum 12 w 5427
hominem 1 w 5434
plene 1 w 5439
sentit 1 w 5445
liberatum 1 w 5454
tunc 2 w 5459
plurimum 1 w 5467
accenditur 1 w 5477
dum 5 w 5481
extinguitur 1 w 5492
Doleat 1 w 5499
et 66 w 5501
ingemiscat 1 w 5511
necesse 2 w 5518
est 22 w 5521
venia 6 w 5526
peccatorum 1 w 5536
permissa 1 w 5544
tot 2 w 5547
in 101 w 5549
homine 2 w 5555
mortis 2 w 5561
opera 1 w 5566
diruta 1 w 5572
tot 3 w 5576
titulos 1 w 5583
damnationis 1 w 5594
retro 2 w 5599
suae 3 w 5603
erasos 1 w 5609
Dolet 1 w 5615
quod 9 w 5620
ipsum 1 w 5625
et 69 w 5627
angelos 1 w 5634
eius 3 w 5638
Christi 1 w 5645
servus 2 w 5651
ille 3 w 5655
peccator 2 w 5663
iudicaturus 1 w 5674
est 23 w 5677
Itaque 3 w 5684
observat 1 w 5692
oppugnat 1 w 5701
obsidet 1 w 5709
si 48 w 5712
qua 16 w 5715
possit 1 w 5721
aut 6 w 5724
oculos 2 w 5730
concupiscentia 1 w 5744
carnali 1 w 5751
ferire 1 w 5757
aut 7 w 5761
animum 1 w 5767
illecebris 1 w 5777
saecularibus 1 w 5789
irretire 1 w 5797
aut 8 w 5801
fidem 2 w 5806
terrenae 1 w 5814
potestatis 1 w 5824
formidine 1 w 5833
evertere 1 w 5841
aut 9 w 5845
a 417 w 5846
via 1 w 5849
certa 2 w 5854
perversis 1 w 5863
traditionibus 1 w 5876
detorquere 1 w 5886
non 16 w 5890
scandalis 1 w 5899
non 17 w 5903
tentationibus 1 w 5916
deficit 1 w 5923
Haec 2 w 5928
igitur 1 w 5934
venena 1 w 5940
eius 4 w 5944
providens 1 w 5953
deus 6 w 5957
clausa 1 w 5964
licet 7 w 5969
ignoscentiae 1 w 5981
ianua 1 w 5986
et 74 w 5988
intinctionis 2 w 6000
sera 1 w 6004
obstructa 1 w 6013
aliquid 2 w 6021
adhuc 6 w 6026
permisit 1 w 6034
patere 1 w 6040
Collocavit 1 w 6051
in 106 w 6053
vestibulo 1 w 6062
paenitentiam 7 w 6074
secundam 1 w 6082
quae 3 w 6087
pulsantibus 1 w 6098
patefaciat 1 w 6108
sed 6 w 6112
iam 23 w 6115
semel 5 w 6120
quia 7 w 6125
iam 24 w 6128
secundo 1 w 6135
sed 7 w 6139
amplius 1 w 6146
nunquam 3 w 6153
quia 8 w 6158
proxime 1 w 6165
frustra 1 w 6172
Non 3 w 6176
enim 12 w 6180
et 75 w 6182
hoc 1 w 6185
semel 6 w 6190
satis 1 w 6195
est 26 w 6198
Habes 1 w 6204
quod 10 w 6208
iam 25 w 6211
non 18 w 6214
merebaris 1 w 6223
amisisti 1 w 6232
enim 13 w 6236
quod 11 w 6240
acceperas 1 w 6249
Si 2 w 6252
tibi 2 w 6256
indulgentia 1 w 6267
domini 1 w 6273
accommodat 1 w 6283
unde 1 w 6287
restituas 1 w 6296
quod 12 w 6300
amiseras 1 w 6308
iterato 1 w 6316
beneficio 1 w 6325
gratus 1 w 6331
esto 1 w 6335
nedum 1 w 6341
ampliato 1 w 6349
Maius 1 w 6355
est 29 w 6358
enim 14 w 6362
restituere 1 w 6372
quam 11 w 6376
dare 1 w 6380
quoniam 2 w 6388
miserius 1 w 6396
est 31 w 6399
perdidisse 1 w 6409
quam 12 w 6413
omnino 1 w 6419
non 19 w 6422
accepisse 1 w 6431
Verum 1 w 6437
non 20 w 6440
statim 1 w 6446
succidendus 1 w 6457
ac 24 w 6459
subruendus 1 w 6469
est 32 w 6472
animus 1 w 6478
desperatione 1 w 6490
si 53 w 6493
secundae 2 w 6501
quis 3 w 6505
paenitentiae 11 w 6517
debitor 1 w 6524
fuerit 1 w 6530
Pigeat 1 w 6537
sane 1 w 6541
peccare 3 w 6548
rursus 1 w 6554
sed 8 w 6558
rursus 2 w 6564
paenitere 1 w 6573
non 21 w 6576
pigeat 1 w 6582
pigeat 2 w 6589
iterum 4 w 6595
periclitari 1 w 6606
sed 9 w 6610
non 22 w 6613
iterum 5 w 6619
liberari 2 w 6627
Neminem 1 w 6635
pudeat 1 w 6641
Iteratae 1 w 6650
valetudinis 1 w 6661
iteranda 1 w 6669
medicina 1 w 6677
est 33 w 6680
Gratus 1 w 6687
in 113 w 6689
dominum 3 w 6696
exstiteris 1 w 6706
si 54 w 6709
quod 13 w 6713
tibi 3 w 6717
dominus 2 w 6724
offert 1 w 6730
non 23 w 6733
recusaveris 1 w 6744
Offendisti 1 w 6755
sed 10 w 6759
reconciliari 1 w 6771
adhuc 7 w 6776
potes 2 w 6781
Habes 2 w 6787
cui 4 w 6790
satisfacias 1 w 6801
et 77 w 6804
quidem 4 w 6810
volentem 1 w 6818
Id 1 w 6821
si 55 w 6823
dubitas 1 w 6830
evolve 1 w 6837
quae 4 w 6841
spiritus 1 w 6849
ecclesiis 1 w 6858
dicat 2 w 6863
Desertam 1 w 6872
dilectionem 1 w 6883
Ephesiis 1 w 6891
imputat 2 w 6898
stuprum 1 w 6906
et 78 w 6908
idolothytorum 1 w 6921
esum 6 w 6925
Thyatirenis 1 w 6936
exprobrat 1 w 6945
Sardos 1 w 6952
non 24 w 6955
plenorum 1 w 6963
operum 1 w 6969
incusat 1 w 6976
Pergamenos 1 w 6987
docentes 1 w 6995
perversa 1 w 7003
reprehendit 1 w 7014
Laodicenos 1 w 7025
fidentes 1 w 7033
divitiis 1 w 7041
obiurgat 1 w 7049
et 79 w 7052
tamen 2 w 7057
omnes 3 w 7062
ad 22 w 7064
paenitentiam 8 w 7076
commonet 1 w 7084
sub 3 w 7088
comminationibus 1 w 7103
quidem 5 w 7109
Non 4 w 7113
comminaretur 1 w 7125
autem 5 w 7130
non 25 w 7133
paenitenti 22 w 7143
si 58 w 7146
non 26 w 7149
ignosceret 1 w 7159
paenitenti 23 w 7169
Dubium 1 w 7176
si 59 w 7179
non 27 w 7182
et 83 w 7184
alibi 1 w 7189
hanc 1 w 7193
clementiae 2 w 7203
suae 4 w 7207
profusionem 1 w 7218
demonstrasset 1 w 7231
Non 5 w 7235
ait 2 w 7238
Qui 11 w 7242
ceciderit 1 w 7251
resurget 1 w 7260
et 86 w 7263
qui 34 w 7266
aversatus 1 w 7275
fuerit 2 w 7281
convertetur 1 w 7293
Ille 4 w 7298
est 34 w 7301
scilicet 5 w 7309
ille 5 w 7314
est 35 w 7317
qui 35 w 7320
misericordiam 1 w 7333
mavult 1 w 7339
quam 13 w 7343
sacrificia 1 w 7353
Laetantur 1 w 7363
caeli 1 w 7368
et 90 w 7371
qui 36 w 7374
illic 1 w 7379
angeli 1 w 7385
paenitentia 22 w 7397
hominis 2 w 7404
Heus 1 w 7409
tu 73 w 7411
peccator 3 w 7420
bono 1 w 7425
animo 1 w 7430
sis 5 w 7433
vides 1 w 7439
ubi 4 w 7443
de 88 w 7445
tuo 2 w 7448
reditu 1 w 7454
gaudeatur 1 w 7463
Quid 4 w 7468
illa 1 w 7472
similitudinum 1 w 7485
dominicarum 1 w 7496
argumenta 1 w 7505
nobis 3 w 7510
volunt 1 w 7516
Quod 3 w 7521
mulier 1 w 7527
drachmam 1 w 7535
perdidit 1 w 7543
et 91 w 7545
requirit 1 w 7553
et 92 w 7555
reperit 1 w 7562
et 93 w 7564
amicas 1 w 7570
ad 23 w 7572
gaudium 1 w 7579
invitat 1 w 7586
nonne 1 w 7592
restituti 1 w 7601
peccatoris 1 w 7611
exemplum 1 w 7619
est 37 w 7622
Errat 1 w 7628
et 94 w 7630
una 2 w 7633
pastoris 1 w 7641
ovicula 1 w 7648
sed 11 w 7652
grex 1 w 7656
una 3 w 7659
carior 1 w 7665
non 29 w 7668
erat 7 w 7672
una 4 w 7676
illa 2 w 7680
conquiritur 1 w 7691
una 5 w 7695
pro 14 w 7698
omnibus 1 w 7705
desideratur 1 w 7716
et 95 w 7719
tandem 1 w 7725
invenitur 1 w 7734
et 96 w 7736
humeris 1 w 7743
pastoris 2 w 7751
ipsius 1 w 7757
refertur 1 w 7765
multum 1 w 7772
enim 15 w 7776
errando 1 w 7783
laboraverat 1 w 7794
Illum 1 w 7800
etiam 6 w 7805
mitissimum 1 w 7815
patrem 1 w 7821
non 30 w 7824
tacebo 1 w 7830
qui 39 w 7834
prodigum 1 w 7842
filium 1 w 7848
revocat 1 w 7855
et 98 w 7858
post 4 w 7862
inopiam 1 w 7869
paenitentem 1 w 7880
libens 1 w 7886
suscipit 1 w 7894
immolat 1 w 7902
vitulum 1 w 7909
praeopimum 1 w 7919
convivio 1 w 7928
gaudium 2 w 7935
suum 1 w 7939
exornat 1 w 7946
Quidni 1 w 7953
filium 2 w 7960
enim 16 w 7964
invenerat 1 w 7973
quem 2 w 7977
amiserat 1 w 7985
cariorem 1 w 7994
senserat 1 w 8002
quem 3 w 8006
lucri 1 w 8011
fecerat 1 w 8018
Quis 6 w 8023
ille 6 w 8027
nobis 4 w 8032
intellegendus 1 w 8045
pater 2 w 8050
Deus 1 w 8055
scilicet 6 w 8063
Tam 1 w 8067
pater 3 w 8072
nemo 2 w 8076
tam 7 w 8080
pius 1 w 8084
nemo 3 w 8088
Is 1 w 8091
ergo 6 w 8095
te 110 w 8097
filium 3 w 8103
suum 2 w 8107
etsi 2 w 8112
acceptum 1 w 8120
ab 15 w 8122
eo 7 w 8124
prodegeris 1 w 8134
etsi 3 w 8139
nudus 1 w 8144
redieris 1 w 8152
recipiet 1 w 8161
quia 9 w 8166
redisti 1 w 8173
magisque 1 w 8182
de 94 w 8184
regressu 1 w 8192
tuo 3 w 8195
quam 14 w 8199
de 95 w 8201
alterius 1 w 8209
sobrietate 1 w 8219
laetabitur 1 w 8229
sed 12 w 8233
si 68 w 8235
paeniteat 1 w 8244
ex 17 w 8246
animo 2 w 8251
si 69 w 8254
famem 1 w 8259
tuam 1 w 8263
cum 13 w 8266
saturitate 1 w 8276
mercenariorum 1 w 8289
paternorum 1 w 8299
compares 1 w 8307
si 70 w 8310
porcos 1 w 8316
immundum 1 w 8324
relinquas 1 w 8333
pecus 1 w 8338
si 71 w 8341
patrem 2 w 8347
repetas 1 w 8354
vel 7 w 8357
offensum 1 w 8365
Deliqui 1 w 8373
dicens 1 w 8380
pater 5 w 8386
nec 11 w 8390
dignus 1 w 8396
ego 2 w 8399
iam 31 w 8402
vocari 1 w 8408
tuus 1 w 8412
Tantum 1 w 8419
relevat 1 w 8426
confessio 1 w 8435
delictorum 4 w 8445
quantum 1 w 8453
dissimulatio 1 w 8465
exaggerat 1 w 8474
Confessio 1 w 8484
enim 17 w 8488
satisfactionis 1 w 8502
consilium 1 w 8511
est 38 w 8514
dissimulatio 2 w 8527
contumaciae 1 w 8538
Huius 1 w 8544
igitur 2 w 8550
paenitentiae 12 w 8562
secundae 3 w 8570
et 106 w 8572
unius 1 w 8577
quanto 1 w 8583
in 128 w 8585
arto 1 w 8589
negotium 1 w 8597
est 39 w 8600
tanto 1 w 8606
operosior 1 w 8615
probatio 2 w 8623
ut 29 w 8626
non 31 w 8629
sola 1 w 8633
conscientia 2 w 8644
praeferatur 1 w 8655
sed 13 w 8659
aliquo 1 w 8665
etiam 7 w 8670
actu 1 w 8674
administretur 1 w 8687
Is 2 w 8690
actus 1 w 8695
qui 42 w 8699
magis 3 w 8704
Graeco 1 w 8710
vocabulo 1 w 8718
exprimitur 1 w 8728
et 109 w 8730
frequentatur 1 w 8742
exomologesis 1 w 8755
est 40 w 8758
qua 27 w 8762
delictum 1 w 8770
domino 3 w 8776
nostrum 1 w 8783
confitemur 1 w 8793
non 32 w 8797
quidem 6 w 8803
ut 30 w 8805
ignaro 1 w 8811
sed 14 w 8815
quatenus 1 w 8823
satisfactio 2 w 8834
confessione 1 w 8845
disponitur 1 w 8855
confessione 2 w 8867
paenitentia 24 w 8878
nascitur 1 w 8886
paenitentia 25 w 8898
deus 7 w 8902
mitigatur 1 w 8911
Itaque 4 w 8918
exomologesis 2 w 8930
prosternendi 1 w 8942
et 110 w 8944
humilificandi 1 w 8957
hominis 3 w 8964
disciplina 2 w 8974
est 41 w 8977
conversationem 1 w 8992
iniungens 1 w 9001
misericordiae 2 w 9014
illicem 1 w 9021
De 4 w 9024
ipso 2 w 9028
quoque 1 w 9034
habite 1 w 9040
atque 1 w 9045
victu 1 w 9050
mandat 1 w 9056
sacco 1 w 9061
et 111 w 9063
cineri 1 w 9069
incubare 1 w 9077
corpus 1 w 9084
sordibus 1 w 9092
obscurare 1 w 9101
animum 2 w 9108
maeroribus 1 w 9118
deiicere 1 w 9126
illa 3 w 9131
quae 5 w 9135
peccavit 1 w 9143
tristi 1 w 9149
tractatione 1 w 9160
mutare 1 w 9166
ceterum 1 w 9174
pastum 1 w 9180
et 113 w 9182
potum 1 w 9187
pura 1 w 9191
nosse 1 w 9196
non 33 w 9200
ventris 1 w 9207
scilicet 7 w 9215
sed 15 w 9219
animae 1 w 9225
causa 1 w 9230
plerumque 1 w 9240
vero 1 w 9244
ieiuniis 1 w 9252
preces 1 w 9258
alere 1 w 9263
ingemiscere 1 w 9275
lacrimari 1 w 9285
et 115 w 9287
mugire 1 w 9293
dies 1 w 9297
noctesque 1 w 9306
ad 25 w 9308
dominum 4 w 9315
deum 1 w 9319
tuum 1 w 9323
presbyteris 1 w 9335
advolvi 1 w 9342
et 116 w 9345
caris 1 w 9350
dei 6 w 9353
adgeniculari 1 w 9365
omnibus 2 w 9373
fratribus 1 w 9382
legationes 1 w 9392
deprecationis 1 w 9405
suae 5 w 9409
iniungere 1 w 9418
Haec 3 w 9423
omnia 1 w 9428
exomologesis 3 w 9440
ut 32 w 9443
paenitentiam 9 w 9455
commendet 1 w 9464
ut 33 w 9467
de 105 w 9469
periculi 3 w 9477
timore 2 w 9483
dominum 5 w 9490
honoret 1 w 9497
ut 34 w 9500
in 140 w 9502
peccatorem 1 w 9512
ipsa 1 w 9516
pronuntians 1 w 9527
pro 20 w 9530
dei 7 w 9533
indignatione 1 w 9545
fungatur 1 w 9553
et 119 w 9555
temporali 1 w 9564
afflictatione 1 w 9577
aeterna 1 w 9584
supplicia 1 w 9593
non 34 w 9597
dicam 1 w 9602
frustretur 1 w 9612
sed 16 w 9616
expungat 1 w 9624
Cum 1 w 9628
igitur 3 w 9634
provolvit 1 w 9643
hominem 2 w 9650
magis 4 w 9656
relevat 2 w 9663
cum 14 w 9667
squalidum 1 w 9676
facit 3 w 9681
magis 5 w 9687
mundatum 1 w 9695
reddit 1 w 9701
cum 15 w 9705
accusat 1 w 9712
excusat 1 w 9720
cum 16 w 9724
condemnat 1 w 9733
absolvit 1 w 9742
In 3 w 9745
quantum 2 w 9752
non 35 w 9755
peperceris 1 w 9765
tibi 4 w 9769
in 143 w 9772
tantum 1 w 9778
tibi 5 w 9782
deus 8 w 9786
crede 1 w 9792
parcet 1 w 9799
Plerosque 1 w 9809
tamen 3 w 9814
hoc 2 w 9817
opus 1 w 9821
ut 35 w 9824
publicationem 1 w 9837
sui 3 w 9840
aut 11 w 9844
suffugere 1 w 9853
aut 12 w 9856
de 110 w 9858
die 7 w 9861
in 144 w 9863
diem 1 w 9867
differre 1 w 9875
Praesumo 1 w 9884
pudoris 1 w 9892
magis 6 w 9897
memores 1 w 9904
quam 15 w 9908
salutis 2 w 9915
velut 2 w 9921
illi 3 w 9925
qui 44 w 9928
in 145 w 9930
partibus 1 w 9938
verecundioribus 1 w 9953
corporis 1 w 9961
contracta 1 w 9970
vexatione 1 w 9979
conscientiam 1 w 9991
medentium 1 w 10000
vitant 2 w 10006
et 123 w 10008
ita 22 w 10011
cum 17 w 10014
erubescentia 1 w 10026
sua 8 w 10029
pereunt 1 w 10036
Intolerandum 1 w 10049
scilicet 8 w 10057
pudori 2 w 10063
domino 4 w 10069
offenso 1 w 10076
satisfacere 1 w 10087
saluti 3 w 10094
prodactae 1 w 10103
reformari 1 w 10112
Nae 1 w 10116
tu 115 w 10118
verecundia 4 w 10128
bonus 1 w 10133
ad 28 w 10136
delinquendum 2 w 10148
expandens 1 w 10157
frontem 1 w 10164
ad 29 w 10167
deprecandum 1 w 10178
vero 2 w 10182
subducens 1 w 10191
Ego 1 w 10195
rubori 1 w 10201
locum 1 w 10206
non 36 w 10209
facio 1 w 10214
cum 19 w 10218
plus 1 w 10222
de 115 w 10224
detrimento 1 w 10234
eius 5 w 10238
acquiro 1 w 10245
cum 20 w 10249
ipse 2 w 10253
hominem 3 w 10260
quodammodo 1 w 10270
exhortatur 1 w 10280
Ne 5 w 10283
me 56 w 10285
respexeris 1 w 10295
dicens 2 w 10302
per 37 w 10306
te 131 w 10308
mihi 1 w 10312
melius 1 w 10318
est 42 w 10321
perire 1 w 10327
Certe 1 w 10333
periculum 1 w 10342
eius 6 w 10346
tunc 3 w 10350
si 83 w 10353
forte 1 w 10358
onerosum 1 w 10367
est 43 w 10370
cum 21 w 10374
penes 1 w 10379
insultaturos 1 w 10391
in 150 w 10393
risiloquio 1 w 10403
consistit 1 w 10412
ubi 5 w 10416
de 117 w 10418
alterius 2 w 10426
ruina 1 w 10431
alter 3 w 10436
attollitur 1 w 10446
ubi 6 w 10450
prostrato 1 w 10459
superscenditur 1 w 10473
ceterum 2 w 10481
inter 5 w 10486
fratres 1 w 10493
atque 2 w 10498
conservos 1 w 10507
ubi 7 w 10511
communis 1 w 10519
spes 2 w 10523
metus 2 w 10529
gaudium 3 w 10537
dolor 1 w 10543
passio 1 w 10550
quia 10 w 10555
communis 2 w 10563
spiritus 2 w 10571
de 118 w 10573
communi 3 w 10580
domino 5 w 10586
et 128 w 10588
patre 3 w 10593
quid 11 w 10598
tu 123 w 10600
hos 2 w 10603
aliud 1 w 10608
quam 16 w 10612
te 138 w 10614
opinaris 1 w 10622
Quid 6 w 10627
consortes 1 w 10636
casuum 1 w 10642
tuorum 1 w 10648
ut 41 w 10650
plausores 1 w 10659
fugis 1 w 10664
Non 6 w 10668
potest 2 w 10674
corpus 2 w 10680
de 119 w 10682
unius 2 w 10687
membri 1 w 10693
vexatione 2 w 10702
laetum 1 w 10708
agere 1 w 10713
condoleat 1 w 10723
universum 1 w 10732
et 130 w 10734
ad 30 w 10736
remedium 1 w 10744
conlaboret 1 w 10754
necesse 3 w 10761
est 45 w 10764
In 5 w 10767
uno 1 w 10770
et 132 w 10772
altero 1 w 10778
ecclesia 1 w 10786
est 46 w 10789
ecclesia 2 w 10798
vero 3 w 10802
Christus 2 w 10810
Ergo 2 w 10815
cum 22 w 10818
te 142 w 10820
ad 31 w 10822
fratrum 1 w 10829
genua 1 w 10834
protendis 1 w 10843
Christum 1 w 10852
contrectas 1 w 10862
Christum 2 w 10871
exoras 1 w 10877
Aeque 1 w 10883
illi 4 w 10887
cum 23 w 10890
super 5 w 10895
te 144 w 10897
lacrimas 1 w 10905
agunt 1 w 10910
Christus 3 w 10919
patitur 1 w 10926
Christus 4 w 10935
patrem 3 w 10941
deprecatur 1 w 10951
Facile 1 w 10958
impetratur 1 w 10968
semper 2 w 10974
quod 15 w 10978
filius 1 w 10984
postulat 1 w 10992
Grande 1 w 10999
plane 1 w 11004
emolumentum 1 w 11015
verecundiae 2 w 11026
occultatio 1 w 11036
delicti 1 w 11043
pollicetur 1 w 11053
Videlicet 1 w 11063
si 89 w 11065
quid 12 w 11069
humanae 2 w 11076
notitiae 1 w 11084
subduxerimus 1 w 11096
proinde 1 w 11104
et 136 w 11106
deum 2 w 11110
celabimus 1 w 11119
Adeone 1 w 11126
existimatio 1 w 11137
hominum 1 w 11144
et 137 w 11146
dei 8 w 11149
conscientia 4 w 11160
comparantur 1 w 11171
An 3 w 11174
melius 2 w 11180
est 47 w 11183
damnatum 1 w 11191
latere 1 w 11197
quam 17 w 11201
palam 1 w 11206
absolvi 3 w 11213
Miserum 1 w 11221
est 48 w 11224
sic 3 w 11227
ad 32 w 11229
exomologesin 1 w 11241
pervenire 2 w 11250
Malo 1 w 11255
enim 18 w 11259
ad 33 w 11261
miseriam 1 w 11269
pervenitur 1 w 11279
sed 17 w 11283
ubi 8 w 11286
paenitendum 2 w 11297
est 49 w 11300
desinit 1 w 11308
miserum 1 w 11315
quia 11 w 11320
factum 1 w 11326
est 50 w 11329
salutare 1 w 11337
Miserum 2 w 11345
est 51 w 11348
secari 1 w 11354
et 138 w 11356
cauterio 1 w 11364
exuri 1 w 11369
et 139 w 11371
pulveris 1 w 11379
alicuius 1 w 11387
mordacitate 1 w 11398
anxiari 1 w 11405
tamen 4 w 11411
quae 6 w 11415
per 45 w 11418
insuavitatem 1 w 11430
medentur 1 w 11438
et 140 w 11441
emolumento 1 w 11451
curationis 1 w 11461
offensam 1 w 11469
sui 4 w 11472
excusant 1 w 11480
et 141 w 11482
praesentem 1 w 11492
iniuriam 1 w 11500
superventurae 1 w 11513
utilitatis 1 w 11523
gratia 2 w 11529
commendant 1 w 11539