Scaife ATLAS

CTS Library / De Paenitentia

De Paenitentia (1-2)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.opp-lat1:1-2
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Chapter 1'}, 'end': {'reference': '2', 'human_reference': 'Chapter 2'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Paenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi

quandam esse quae veniat de offensa sententiae peioris. Ceterum a ratione eius tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio; quia deus omnium conditor, nihil non ratione providit, disposuit, ordinavit, nihil non ratione tractari intellegique voluit. Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam autem in paenitentiae actu irrationabiliter diversentur, vel uno isto satis erit expedire, cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus irrogatur in corde figunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra paenitentiae malorum levius incubant. Denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.

Quod si dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo paenitentiae expenderent, nec unquam eam ad

argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique paenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent, timentes dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla: ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana; quia caret fructu suo cui eam deus sevit, id est hominis saluti. Nam deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post condemnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae. Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus ad paenitentiam semper hortatus est, et prophetando universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam per paenitentiae subsignationem ante componeret. Non tacet Ioannes,
Paenitentiam initote, dicens, iam enim salus nationibus appropinquabit, dominus scilicet, afferens secundum dei promissum. Cui praeministrans paenitentiam destinabat purgandis mentibus praepositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia verrens et radens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret, quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat. Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa. Haec paenitentiae causa, haec opera negotium divinae misericordiae curans. Quod homini proficit, deo servit. Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur. Deus enim reprobationem bonorum ratam non habens, utpote suorum, quorum cum auctor, et defensor sit necesse est, proinde et acceptator, si acceptator, etiam remunerator. Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis paenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio eius ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae. At cum index deus iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in
eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam esse? quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur. Porro peccatum nisi malum factum dici non meretur, nec quisquam benefaciendo delinquit. Quodsi non delinquit, cur paenitentiam invadit, delinquentium privatum? Cur malitiae officium bonitati suae imponit? Ita evenit, ut, cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet neglegatur.

Tokens

Paenitentiam 1 w 12
hoc 1 w 15
genus 1 w 20
hominum 1 w 27
quod 1 w 32
et 1 w 34
ipsi 1 w 38
retro 1 w 43
fuimus 1 w 49
caeci 1 w 55
sine 1 w 60
domini 1 w 66
lumine 1 w 72
natura 1 w 79
tenus 1 w 84
norunt 1 w 90
passionem 1 w 99
animi 1 w 104
quandam 1 w 111
esse 1 w 115
quae 1 w 119
veniat 1 w 125
de 1 w 127
offensa 1 w 134
sententiae 1 w 144
peioris 1 w 151
Ceterum 1 w 159
a 14 w 160
ratione 1 w 167
eius 1 w 171
tantum 1 w 177
absunt 1 w 183
quantum 1 w 191
ab 2 w 193
ipso 1 w 197
rationis 1 w 205
auctore 1 w 212
Quippe 1 w 219
res 1 w 222
dei 1 w 225
ratio 3 w 230
quia 1 w 235
deus 1 w 239
omnium 1 w 245
conditor 1 w 253
nihil 1 w 259
non 1 w 262
ratione 2 w 269
providit 1 w 277
disposuit 1 w 287
ordinavit 1 w 297
nihil 2 w 303
non 2 w 306
ratione 3 w 313
tractari 1 w 321
intellegique 1 w 333
voluit 1 w 339
Igitur 1 w 346
ignorantes 1 w 356
quique 1 w 362
deum 1 w 366
rem 1 w 369
quoque 1 w 375
eius 2 w 379
ignorent 1 w 387
necesse 1 w 394
est 1 w 397
quia 2 w 402
nullus 1 w 408
omnino 1 w 414
thesaurus 1 w 423
extraneis 1 w 432
patet 1 w 437
Itaque 1 w 444
universam 1 w 453
vitae 1 w 458
conversationem 1 w 472
sine 2 w 476
gubernaculo 1 w 487
rationis 2 w 495
transfretantes 1 w 509
imminentem 1 w 519
saeculo 1 w 526
procellam 1 w 535
vitare 1 w 541
non 3 w 544
norunt 2 w 550
Quam 1 w 555
autem 1 w 560
in 10 w 562
paenitentiae 1 w 574
actu 1 w 578
irrationabiliter 1 w 594
diversentur 1 w 605
vel 1 w 609
uno 1 w 612
isto 1 w 616
satis 1 w 621
erit 1 w 625
expedire 1 w 633
cum 1 w 637
illam 1 w 642
etiam 1 w 647
in 11 w 649
bonis 1 w 654
factis 1 w 660
suis 1 w 664
adhibent 1 w 672
Paenitet 1 w 681
fidei 1 w 686
amoris 1 w 693
simplicitatis 1 w 707
patientiae 1 w 718
misericordiae 1 w 732
prout 1 w 738
quid 1 w 742
in 12 w 744
ingratiam 1 w 753
cecidit 1 w 760
Semetipsos 1 w 771
exsecrantur 1 w 782
quia 3 w 787
benefecerint 1 w 799
eamque 1 w 806
maxime 1 w 812
paenitentiae 2 w 824
speciem 1 w 831
quae 2 w 835
optimis 1 w 842
operibus 1 w 850
irrogatur 1 w 859
in 15 w 861
corde 1 w 866
figunt 1 w 872
meminisse 1 w 882
curantes 1 w 890
ne 13 w 893
quid 2 w 897
boni 2 w 901
rursus 1 w 907
praestent 1 w 916
contra 1 w 923
paenitentiae 3 w 935
malorum 1 w 942
levius 1 w 948
incubant 1 w 956
Denique 1 w 964
facilius 1 w 972
per 2 w 975
eandem 1 w 981
delinquunt 1 w 991
quam 1 w 995
per 3 w 998
eandem 2 w 1004
recte 1 w 1009
faciunt 1 w 1016
Quod 1 w 1021
si 6 w 1023
dei 3 w 1026
ac 7 w 1028
per 4 w 1031
hoc 2 w 1034
rationis 3 w 1042
quoque 2 w 1048
compotes 1 w 1056
agerent 1 w 1063
merita 1 w 1070
primo 1 w 1075
paenitentiae 4 w 1087
expenderent 1 w 1098
nec 2 w 1102
unquam 1 w 1108
eam 2 w 1111
ad 2 w 1113
argumentum 1 w 1123
perversae 1 w 1132
emendationis 1 w 1144
adhiberent 1 w 1154
modum 1 w 1160
denique 1 w 1167
paenitendi 1 w 1177
temperarent 1 w 1188
quia 4 w 1193
et 9 w 1195
delinquendi 1 w 1206
tenerent 1 w 1214
timentes 1 w 1223
dominum 1 w 1230
scilicet 1 w 1238
Sed 1 w 1242
ubi 1 w 1245
metus 1 w 1250
nullus 2 w 1256
emendatio 2 w 1266
proinde 1 w 1273
nulla 1 w 1278
ubi 2 w 1282
emendatio 3 w 1291
nulla 2 w 1296
paenitentia 5 w 1308
necessario 1 w 1318
vana 1 w 1322
quia 5 w 1327
caret 1 w 1332
fructu 1 w 1338
suo 1 w 1341
cui 1 w 1344
eam 3 w 1347
deus 2 w 1351
sevit 1 w 1356
id 6 w 1359
est 3 w 1362
hominis 1 w 1369
saluti 1 w 1375
Nam 1 w 1379
deus 3 w 1383
post 1 w 1387
tot 1 w 1390
ac 8 w 1392
tanta 1 w 1397
delicta 1 w 1404
humanae 1 w 1411
temeritatis 1 w 1422
a 122 w 1423
principe 1 w 1431
generis 1 w 1438
Adam 1 w 1442
auspicata 1 w 1451
post 2 w 1456
condemnatum 1 w 1467
hominem 1 w 1474
cum 2 w 1477
saeculi 1 w 1484
dote 1 w 1488
post 3 w 1493
eiectum 1 w 1500
paradiso 1 w 1508
mortique 1 w 1516
subiectum 1 w 1525
cum 3 w 1529
rursus 2 w 1535
ad 5 w 1537
suam 1 w 1541
misericordiam 1 w 1554
maturavisset 1 w 1566
iam 5 w 1570
inde 2 w 1574
in 26 w 1576
semetipso 1 w 1585
paenitentiam 1 w 1597
dedicavit 1 w 1606
rescissa 1 w 1615
sententia 2 w 1624
irarum 1 w 1630
pristinarum 1 w 1641
ignoscere 1 w 1651
pactus 1 w 1657
operi 2 w 1662
et 15 w 1664
imagini 1 w 1671
suae 1 w 1675
Itaque 2 w 1682
et 16 w 1684
populum 1 w 1691
sibi 1 w 1695
congregavit 1 w 1706
et 17 w 1709
multis 1 w 1715
bonitatis 1 w 1724
suae 2 w 1728
largitionibus 1 w 1741
fovit 1 w 1746
et 18 w 1749
ingratissimum 1 w 1762
totiens 1 w 1769
expertus 1 w 1777
ad 6 w 1779
paenitentiam 2 w 1791
semper 1 w 1797
hortatus 1 w 1805
est 4 w 1808
et 19 w 1811
prophetando 1 w 1822
universorum 1 w 1833
prophetarum 1 w 1844
emisit 1 w 1850
ora 2 w 1853
mox 1 w 1857
gratiam 2 w 1864
pollicitus 1 w 1874
quam 3 w 1879
in 30 w 1881
extremitatibus 1 w 1895
temporum 1 w 1903
per 10 w 1906
spiritum 1 w 1914
suum 1 w 1918
universo 2 w 1926
orbi 1 w 1930
illuminaturus 1 w 1943
esset 1 w 1948
praeire 1 w 1956
intinctionem 1 w 1968
paenitentiae 5 w 1980
iussit 1 w 1986
si 11 w 1989
quos 1 w 1993
per 11 w 1996
gratiam 3 w 2003
vocaret 1 w 2010
ad 7 w 2012
promissionem 1 w 2024
semini 1 w 2030
Abraham 1 w 2037
destinatam 1 w 2047
per 12 w 2050
paenitentiae 6 w 2062
subsignationem 1 w 2076
ante 4 w 2080
componeret 1 w 2090
Non 1 w 2094
tacet 1 w 2099
Ioannes 1 w 2106
Paenitentiam 2 w 2119
initote 1 w 2126
dicens 1 w 2133
iam 11 w 2137
enim 1 w 2141
salus 1 w 2146
nationibus 1 w 2156
appropinquabit 1 w 2170
dominus 1 w 2178
scilicet 2 w 2186
afferens 1 w 2195
secundum 1 w 2203
dei 4 w 2206
promissum 1 w 2215
Cui 1 w 2219
praeministrans 1 w 2233
paenitentiam 3 w 2245
destinabat 1 w 2255
purgandis 1 w 2264
mentibus 1 w 2272
praepositam 1 w 2283
uti 2 w 2287
quicquid 1 w 2295
error 1 w 2300
vetus 1 w 2305
inquinasset 1 w 2316
quicquid 2 w 2325
in 43 w 2327
corde 2 w 2332
hominis 2 w 2339
ignorantia 1 w 2349
contaminasset 1 w 2362
id 9 w 2365
paenitentia 11 w 2376
verrens 1 w 2383
et 30 w 2385
radens 1 w 2391
et 31 w 2393
foras 1 w 2398
abiciens 1 w 2406
mundam 1 w 2412
pectoris 1 w 2420
domum 1 w 2425
superventuro 1 w 2437
spiritui 1 w 2445
sancto 1 w 2451
paret 1 w 2456
quo 5 w 2460
se 19 w 2462
ille 1 w 2466
cum 4 w 2469
caelestibus 1 w 2480
bonis 2 w 2485
libens 1 w 2491
inferat 1 w 2498
Horum 1 w 2504
bonorum 1 w 2511
unus 1 w 2515
est 8 w 2518
titulus 1 w 2525
salus 2 w 2531
hominis 3 w 2538
criminum 1 w 2547
pristinorum 1 w 2558
abolitione 1 w 2568
praemissa 1 w 2577
Haec 1 w 2582
paenitentiae 7 w 2594
causa 1 w 2599
haec 1 w 2604
opera 1 w 2609
negotium 1 w 2617
divinae 1 w 2624
misericordiae 2 w 2637
curans 1 w 2643
Quod 2 w 2648
homini 4 w 2654
proficit 1 w 2662
deo 1 w 2666
servit 1 w 2672
Ceterum 2 w 2680
ratio 9 w 2685
eius 3 w 2689
quam 4 w 2694
cognito 1 w 2701
domino 1 w 2707
discimus 1 w 2715
certam 1 w 2722
formam 1 w 2728
tenet 1 w 2733
ne 27 w 2736
bonis 3 w 2741
unquam 2 w 2747
factis 2 w 2753
cogitatisve 1 w 2764
quasi 1 w 2769
violenta 1 w 2777
aliqua 1 w 2783
manus 1 w 2788
iniciatur 1 w 2797
Deus 1 w 2802
enim 2 w 2806
reprobationem 1 w 2819
bonorum 2 w 2826
ratam 1 w 2831
non 4 w 2834
habens 1 w 2840
utpote 1 w 2847
suorum 1 w 2853
quorum 1 w 2860
cum 5 w 2863
auctor 2 w 2869
et 35 w 2872
defensor 1 w 2880
sit 4 w 2883
necesse 2 w 2890
est 9 w 2893
proinde 2 w 2901
et 36 w 2903
acceptator 1 w 2913
si 17 w 2916
acceptator 2 w 2926
etiam 2 w 2932
remunerator 1 w 2943
Viderit 1 w 2951
ergo 1 w 2955
ingratia 2 w 2963
hominum 2 w 2970
si 18 w 2973
etiam 3 w 2978
bonis 4 w 2983
factis 3 w 2989
paenitentiam 4 w 3001
cogit 2 w 3006
Viderit 2 w 3014
et 39 w 3016
gratia 5 w 3022
si 19 w 3025
captatio 1 w 3033
eius 4 w 3037
ad 9 w 3039
benefaciendum 1 w 3052
incitamento 1 w 3063
est 10 w 3066
terrena 1 w 3074
mortalis 1 w 3083
utraque 1 w 3090
Quantulum 1 w 3100
enim 3 w 3104
compendii 1 w 3113
si 20 w 3116
grato 1 w 3121
benefeceris 1 w 3132
vel 2 w 3136
dispendii 1 w 3145
si 21 w 3148
ingrato 1 w 3155
Bonum 1 w 3161
factum 1 w 3167
deum 2 w 3171
habet 1 w 3176
debitorem 1 w 3185
sicuti 1 w 3192
et 41 w 3194
malum 1 w 3199
quia 6 w 3204
iudex 1 w 3209
omnis 1 w 3214
remunerator 2 w 3225
est 11 w 3228
causae 1 w 3234
At 1 w 3237
cum 6 w 3240
index 1 w 3245
deus 4 w 3249
iustitiae 1 w 3258
carissimae 1 w 3268
sibi 2 w 3272
exigendae 1 w 3281
tuendaeque 1 w 3291
praesideat 1 w 3301
et 42 w 3304
in 60 w 3306
eam 4 w 3309
omnem 1 w 3314
summam 1 w 3320
disciplinae 1 w 3331
suae 3 w 3335
sanciat 1 w 3342
dubitandum 1 w 3353
est 12 w 3356
sicut 2 w 3362
in 62 w 3364
universis 1 w 3373
actibus 1 w 3380
nostris 1 w 3387
ita 12 w 3391
in 63 w 3393
paenitentiae 8 w 3405
quoque 3 w 3411
causa 3 w 3416
iustitiam 1 w 3425
deo 2 w 3428
praestandam 1 w 3439
esse 5 w 3443
quod 2 w 3448
quidem 1 w 3454
ita 13 w 3457
impleri 1 w 3464
licebit 1 w 3471
si 28 w 3474
peccatis 1 w 3482
solummodo 1 w 3491
adhibeatur 1 w 3501
Porro 1 w 3507
peccatum 1 w 3515
nisi 1 w 3519
malum 2 w 3524
factum 2 w 3530
dici 1 w 3534
non 5 w 3537
meretur 1 w 3544
nec 5 w 3548
quisquam 1 w 3556
benefaciendo 1 w 3568
delinquit 1 w 3577
Quodsi 1 w 3584
non 6 w 3587
delinquit 2 w 3596
cur 3 w 3600
paenitentiam 5 w 3612
invadit 1 w 3619
delinquentium 1 w 3633
privatum 1 w 3641
Cur 1 w 3645
malitiae 1 w 3653
officium 1 w 3661
bonitati 2 w 3669
suae 4 w 3673
imponit 1 w 3680
Ita 3 w 3684
evenit 1 w 3690
ut 9 w 3693
cum 7 w 3697
aliquid 1 w 3704
ubi 5 w 3707
non 7 w 3710
oportet 1 w 3717
adhibetur 1 w 3726
illic 1 w 3732
ubi 6 w 3735
oportet 2 w 3742
neglegatur 1 w 3752