Scaife ATLAS

CTS Library / De Monogamia

De Monogamia (3)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1:3
Refs {'start': {'reference': '3', 'human_reference': 'Chapter 3'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis, an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum, ut et ipso spadone, ad quem spectans et apostolus propterea et ipse c(??)stratus continentiam mavult. Sed salvo, inquis, iure nubendi. Plane salvo, et videbimus quousque, nihilominus iam ex ea parte destructo qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere. Ergo malum est contingere. Nihil enim bono contrarium nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint quasi non habeant, quo magis qui non

habent habere non debeant. Reddit etiam causas, cur ita suadeat, quod inupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et possum contendere, non mere bonum esse quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet. Permissio habet causam aliquando et necessitatis. Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat quam quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri, quale id bonum intellegendum, quod melius est poena? quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum? Bonum illud est quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut et si alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris quod ab altiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius nubere, non adiciens quo melius sit? Fit ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos. Si tamen discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa quae supra dixerat non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. At ubi ad continentiam reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes, Puto
autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut si quid indulserat ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. Sed et Ioannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo manifestius, Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne. De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius. Caro autem docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista obliterant licentiam nubendi, et condicione licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus omni rei, inquit) supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter CLX exinde productis? Nonne ipse apud te retractares: Vetus haec disciplina est, praemonstrata iam tunc in carne domini et voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? Olim sanctitati huic destinabamur. Nihil novi paracletus inducit. Quod praemonuit, definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intellegas. In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.

Tokens

Sed 1 w 3
an 1 w 5
onerosa 1 w 12
monogamia 1 w 21
viderit 1 w 29
adhuc 1 w 34
impudens 1 w 42
infirmitas 1 w 52
carnis 1 w 58
an 2 w 61
autem 1 w 66
nova 1 w 70
de 3 w 73
hoc 1 w 76
interim 1 w 83
constet 1 w 90
Illud 1 w 96
enim 1 w 100
amplius 1 w 107
dicimus 1 w 114
etiamsi 1 w 122
totam 1 w 127
et 3 w 129
solidam 1 w 136
virginitatem 1 w 148
sive 1 w 152
continentiam 1 w 164
paracletus 1 w 174
hodie 1 w 179
determinasset 1 w 192
ut 2 w 195
ne 3 w 197
unis 1 w 201
quidem 1 w 207
nuptiis 1 w 214
fervorem 1 w 222
carnis 2 w 228
despumare 1 w 237
permitteret 1 w 248
sic 1 w 252
quoque 1 w 258
nihil 1 w 263
novi 1 w 267
inducere 1 w 275
videretur 1 w 284
ipso 1 w 289
domino 1 w 295
spadonibus 1 w 305
aperiente 1 w 314
regna 1 w 319
caelorum 1 w 327
ut 3 w 330
et 9 w 332
ipso 2 w 336
spadone 1 w 343
ad 4 w 346
quem 1 w 350
spectans 1 w 358
et 10 w 360
apostolus 1 w 369
propterea 1 w 378
et 11 w 380
ipse 1 w 384
c 13 w 385
stratus 1 w 396
continentiam 2 w 408
mavult 1 w 414
Sed 2 w 418
salvo 1 w 423
inquis 1 w 430
iure 1 w 435
nubendi 1 w 442
Plane 1 w 448
salvo 2 w 453
et 12 w 456
videbimus 1 w 465
quousque 1 w 473
nihilominus 1 w 485
iam 4 w 488
ex 1 w 490
ea 2 w 492
parte 1 w 497
destructo 1 w 506
qua 1 w 509
continentiam 3 w 521
praefert 1 w 529
Bonum 1 w 535
inquit 1 w 542
homini 1 w 549
mulierem 1 w 557
non 1 w 560
contingere 1 w 570
Ergo 1 w 575
malum 1 w 580
est 2 w 583
contingere 2 w 593
Nihil 1 w 599
enim 2 w 603
bono 1 w 607
contrarium 1 w 617
nisi 1 w 621
malum 2 w 626
Ideoque 1 w 634
superesse 1 w 643
ut 4 w 646
et 13 w 648
qui 4 w 651
habeant 1 w 658
uxores 1 w 664
sic 2 w 667
sint 1 w 671
quasi 1 w 676
non 2 w 679
habeant 2 w 686
quo 3 w 690
magis 1 w 695
qui 5 w 698
non 3 w 701
habent 1 w 707
habere 1 w 713
non 4 w 716
debeant 1 w 723
Reddit 1 w 730
etiam 2 w 735
causas 1 w 741
cur 1 w 745
ita 3 w 748
suadeat 1 w 755
quod 1 w 760
inupti 1 w 766
de 13 w 768
deo 2 w 771
cogitent 1 w 779
nupti 3 w 785
vero 1 w 789
quomodo 1 w 797
in 18 w 799
matrimonio 1 w 809
quis 2 w 813
suo 1 w 816
placeat 1 w 823
Et 1 w 826
possum 1 w 832
contendere 1 w 842
non 5 w 846
mere 1 w 850
bonum 1 w 855
esse 2 w 859
quod 2 w 863
permittitur 1 w 874
Quod 1 w 879
enim 3 w 883
mere 2 w 887
bonum 2 w 892
est 3 w 895
non 6 w 899
permittitur 2 w 910
sed 1 w 914
ultro 1 w 919
licet 1 w 924
Permissio 1 w 934
habet 1 w 939
causam 1 w 945
aliquando 1 w 954
et 17 w 956
necessitatis 1 w 968
Denique 1 w 976
in 19 w 978
hac 1 w 981
specie 1 w 987
non 7 w 990
est 4 w 993
voluntas 1 w 1001
permittentis 1 w 1013
nubere 1 w 1019
Aliud 1 w 1025
enim 4 w 1029
vult 2 w 1033
Volo 1 w 1038
vos 1 w 1041
inquit 2 w 1048
omnes 1 w 1054
sic 3 w 1057
esse 3 w 1061
quomodo 2 w 1068
et 18 w 1070
ego 1 w 1073
Et 2 w 1076
cum 1 w 1079
ostendit 1 w 1087
melius 1 w 1093
esse 4 w 1097
quid 2 w 1102
utique 1 w 1108
se 8 w 1110
velle 1 w 1115
confirmat 1 w 1124
quam 1 w 1128
quod 3 w 1132
melius 2 w 1138
esse 5 w 1142
praemisit 1 w 1151
Et 3 w 1154
ita 5 w 1157
si 12 w 1159
aliud 1 w 1164
quam 2 w 1168
quod 4 w 1172
voluit 1 w 1178
permittit 3 w 1187
non 8 w 1191
voluntate 1 w 1200
sed 2 w 1204
necessitate 1 w 1215
permittens 1 w 1225
non 9 w 1229
mere 3 w 1233
bonum 3 w 1238
ostendit 2 w 1246
quod 5 w 1250
invitus 1 w 1257
indulsit 1 w 1265
Denique 2 w 1273
cum 2 w 1276
dicit 1 w 1281
Melius 1 w 1288
est 5 w 1291
nubere 2 w 1297
quam 3 w 1301
uri 1 w 1304
quale 1 w 1310
id 7 w 1312
bonum 4 w 1317
intellegendum 1 w 1330
quod 6 w 1335
melius 3 w 1341
est 6 w 1344
poena 1 w 1349
quod 7 w 1354
non 10 w 1357
potest 1 w 1363
videri 2 w 1369
melius 4 w 1375
nisi 2 w 1379
pessimo 1 w 1386
comparatum 1 w 1396
Bonum 2 w 1402
illud 1 w 1407
est 8 w 1410
quod 8 w 1414
per 9 w 1417
se 11 w 1419
hoc 2 w 1422
nomen 1 w 1427
tenet 1 w 1432
sine 1 w 1437
comparatione 1 w 1449
non 11 w 1453
dico 1 w 1457
mali 1 w 1461
sed 3 w 1465
etiam 3 w 1470
boni 1 w 1474
alterius 1 w 1482
ut 6 w 1485
et 21 w 1487
si 18 w 1489
alio 1 w 1493
bono 2 w 1497
comparatum 2 w 1507
adumbretur 1 w 1517
remaneat 1 w 1526
nihilominus 2 w 1537
in 26 w 1539
boni 2 w 1543
nomine 1 w 1549
Ceterum 1 w 1557
si 19 w 1559
per 10 w 1562
mali 2 w 1566
collationem 1 w 1577
cogitur 1 w 1584
bonum 5 w 1589
dici 3 w 1593
non 12 w 1597
tam 2 w 1600
bonum 6 w 1605
est 9 w 1608
quam 4 w 1612
genus 1 w 1617
mali 3 w 1621
inferioris 1 w 1631
quod 9 w 1635
ab 6 w 1637
altiore 1 w 1644
malo 1 w 1648
obscuratum 1 w 1658
ad 7 w 1660
nomen 2 w 1665
boni 3 w 1669
impellitur 1 w 1679
Aufer 1 w 1685
denique 1 w 1692
condicionem 1 w 1703
ut 7 w 1706
non 13 w 1709
dicas 1 w 1714
Melius 2 w 1721
est 10 w 1724
nubere 3 w 1730
quam 5 w 1734
uri 2 w 1737
et 24 w 1740
quaero 1 w 1746
an 10 w 1748
dicere 1 w 1754
audeas 1 w 1760
Melius 3 w 1767
nubere 4 w 1773
non 14 w 1777
adiciens 1 w 1785
quo 15 w 1788
melius 5 w 1794
sit 5 w 1797
Fit 1 w 1801
ergo 1 w 1805
iam 8 w 1808
non 15 w 1811
melius 6 w 1817
et 25 w 1820
dum 3 w 1823
non 16 w 1826
melius 7 w 1832
nec 3 w 1836
bonum 7 w 1841
sublata 1 w 1849
condicione 2 w 1859
quae 2 w 1864
dum 4 w 1867
melius 8 w 1873
illud 2 w 1878
facit 1 w 1883
alio 2 w 1887
ita 7 w 1891
bonum 8 w 1896
haberi 1 w 1902
cogit 3 w 1907
Melius 4 w 1914
est 11 w 1917
unum 1 w 1921
oculum 1 w 1927
amittere 1 w 1935
quam 6 w 1939
duos 1 w 1943
Si 1 w 1946
tamen 1 w 1951
discedas 1 w 1959
a 125 w 1960
comparatione 2 w 1972
mali 4 w 1976
utriusque 1 w 1985
non 17 w 1989
erit 2 w 1993
melius 9 w 1999
unum 2 w 2003
oculum 2 w 2009
habere 2 w 2015
quia 1 w 2020
nec 4 w 2023
bonum 9 w 2028
Quid 1 w 2033
nunc 1 w 2037
si 21 w 2040
omnem 1 w 2045
indulgentiam 1 w 2057
nubendi 2 w 2064
de 19 w 2066
suo 2 w 2069
id 10 w 2072
est 12 w 2075
de 20 w 2077
humano 1 w 2083
sensu 1 w 2088
accommodat 1 w 2098
ex 2 w 2101
necessitate 2 w 2112
qua 13 w 2115
diximus 1 w 2122
quia 2 w 2127
melius 10 w 2133
sit 7 w 2136
nubere 5 w 2142
quam 7 w 2146
uri 3 w 2149
Denique 3 w 2157
conversus 1 w 2166
ad 9 w 2168
alteram 1 w 2175
speciem 1 w 2182
dicendo 1 w 2189
Nuptis 1 w 2196
autem 2 w 2201
denuntio 1 w 2209
non 18 w 2213
ego 2 w 2216
sed 4 w 2220
dominus 1 w 2227
ostendit 3 w 2236
illa 1 w 2240
quae 3 w 2244
supra 1 w 2249
dixerat 1 w 2256
non 19 w 2259
dominicae 1 w 2268
auctoritatis 1 w 2280
fuisse 1 w 2286
sed 5 w 2290
humanae 1 w 2297
aestimationis 1 w 2310
At 1 w 2313
ubi 1 w 2316
ad 10 w 2318
continentiam 4 w 2330
reflectit 1 w 2339
animos 1 w 2345
Volo 2 w 2350
autem 3 w 2355
vos 2 w 2358
sic 4 w 2361
esse 6 w 2365
omnes 2 w 2370
Puto 1 w 2375
autem 4 w 2380
inquit 3 w 2387
et 26 w 2390
ego 3 w 2393
spiritum 1 w 2401
dei 1 w 2404
habeo 1 w 2409
ut 13 w 2412
si 25 w 2414
quid 3 w 2418
indulserat 1 w 2428
ex 3 w 2430
necessitate 3 w 2441
id 12 w 2444
spiritus 1 w 2452
sancti 1 w 2458
auctoritate 1 w 2469
revocaret 1 w 2478
Sed 3 w 2482
et 28 w 2484
Ioannes 1 w 2491
monens 1 w 2497
sic 5 w 2500
nos 1 w 2503
incedere 1 w 2511
debere 1 w 2517
quemadmodum 1 w 2528
et 29 w 2530
dominus 2 w 2537
utique 2 w 2544
etiam 4 w 2549
secundum 1 w 2557
sanctitatem 1 w 2568
carnis 3 w 2574
admonuit 1 w 2582
incedere 2 w 2590
Adeo 1 w 2595
manifestius 1 w 2606
Et 4 w 2609
omnis 1 w 2614
inquit 4 w 2621
qui 14 w 2625
spem 1 w 2629
istam 1 w 2634
in 39 w 2636
illo 1 w 2640
habet 2 w 2645
castificat 1 w 2656
se 20 w 2658
sicut 1 w 2664
et 32 w 2666
ipse 2 w 2670
castus 1 w 2676
est 15 w 2679
Nam 1 w 2683
et 33 w 2685
alibi 1 w 2690
Estote 1 w 2697
sancti 3 w 2703
sicut 2 w 2709
et 34 w 2711
ille 1 w 2715
sanctus 1 w 2722
fuit 1 w 2726
scilicet 1 w 2735
carne 1 w 2740
De 4 w 2743
spiritu 3 w 2750
enim 5 w 2754
non 20 w 2757
dixisset 1 w 2765
quia 3 w 2770
spiritus 2 w 2778
ultro 2 w 2783
sanctus 2 w 2790
agnoscitur 1 w 2800
nec 7 w 2803
exspectat 1 w 2812
sanctitatis 1 w 2823
admonitionem 1 w 2835
quae 4 w 2840
propria 1 w 2847
natura 1 w 2853
est 16 w 2856
eius 1 w 2860
Caro 1 w 2865
autem 5 w 2870
docetur 1 w 2877
sanctitatem 2 w 2888
quae 5 w 2893
et 38 w 2895
in 40 w 2897
Christo 1 w 2904
fuit 2 w 2908
sancta 1 w 2914
Igitur 1 w 2921
si 30 w 2923
omnia 1 w 2928
ista 2 w 2932
obliterant 1 w 2942
licentiam 1 w 2951
nubendi 3 w 2958
et 39 w 2961
condicione 3 w 2971
licentiae 1 w 2980
inspecta 1 w 2988
et 40 w 2990
praelatione 1 w 3001
continentiae 1 w 3013
imposita 1 w 3021
cur 3 w 3025
non 21 w 3028
potuerit 1 w 3036
post 2 w 3040
apostolos 1 w 3049
idem 2 w 3053
spiritus 3 w 3061
superveniens 1 w 3073
ad 14 w 3075
deducendam 1 w 3085
disciplinam 1 w 3096
in 44 w 3098
omnem 2 w 3103
veritatem 1 w 3112
per 12 w 3115
gradus 1 w 3121
temporum 1 w 3129
secundum 2 w 3138
quod 10 w 3142
Ecclesiastes 1 w 3154
Tempus 1 w 3161
omni 3 w 3165
rei 1 w 3168
inquit 5 w 3175
supremam 1 w 3184
iam 13 w 3187
carni 4 w 3192
fibulam 1 w 3199
imponere 1 w 3207
iam 14 w 3211
non 22 w 3214
oblique 1 w 3221
a 224 w 3222
nuptiis 2 w 3229
avocans 1 w 3236
sed 6 w 3240
exerte 1 w 3246
cum 3 w 3250
magis 2 w 3255
nunc 2 w 3259
tempus 1 w 3265
in 46 w 3267
collecto 1 w 3275
factum 1 w 3281
sit 10 w 3284
annis 1 w 3290
circiter 1 w 3298
CLX 1 w 3301
exinde 1 w 3307
productis 1 w 3316
Nonne 1 w 3322
ipse 3 w 3326
apud 1 w 3330
te 43 w 3332
retractares 1 w 3343
Vetus 1 w 3349
haec 1 w 3353
disciplina 2 w 3363
est 17 w 3366
praemonstrata 1 w 3380
iam 15 w 3383
tunc 1 w 3387
in 49 w 3389
carne 2 w 3394
domini 2 w 3400
et 43 w 3402
voluntate 2 w 3411
dehinc 1 w 3418
in 52 w 3420
apostolorum 1 w 3431
eius 2 w 3435
tam 5 w 3438
consiliis 1 w 3447
quam 8 w 3451
exemplis 1 w 3459
Olim 1 w 3464
sanctitati 2 w 3474
huic 1 w 3478
destinabamur 1 w 3490
Nihil 2 w 3496
novi 2 w 3500
paracletus 2 w 3510
inducit 1 w 3517
Quod 2 w 3522
praemonuit 1 w 3532
definit 1 w 3540
quod 11 w 3545
sustinuit 1 w 3554
exposcit 1 w 3563
Et 5 w 3566
nunc 3 w 3570
recogitans 1 w 3580
ista 3 w 3584
facile 1 w 3590
tibi 1 w 3594
persuadebis 1 w 3605
multo 1 w 3610
magis 3 w 3615
unicas 1 w 3621
nuptias 1 w 3628
competisse 1 w 3638
paracleto 1 w 3647
praedicare 1 w 3657
qui 17 w 3661
potuit 1 w 3667
et 47 w 3669
nullas 1 w 3675
magisque 1 w 3684
credendum 1 w 3693
temperasse 1 w 3703
illum 1 w 3708
quod 12 w 3712
et 48 w 3714
abstulisse 1 w 3724
decuisset 1 w 3733
si 35 w 3736
quae 6 w 3740
velit 1 w 3745
Christus 1 w 3753
intellegas 1 w 3763
In 1 w 3766
hoc 3 w 3769
quoque 2 w 3775
paracletum 1 w 3785
agnoscere 1 w 3794
debes 1 w 3799
advocatum 1 w 3808
quod 13 w 3813
a 273 w 3814
tota 2 w 3818
continentia 6 w 3829
infirmitatem 1 w 3841
tuam 1 w 3845
excusat 1 w 3852