Scaife ATLAS

CTS Library / De Monogamia

De Monogamia (1-5)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1:1-5
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Chapter 1'}, 'end': {'reference': '5', 'human_reference': 'Chapter 5'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt. Illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris? Inter alienos spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio

quantum de fastidio extraneo. Proinde te laedunt qui abutuntur quemadmodum qui non utuntur. Verum neque continentia eiusmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda, quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum deum, ista confundit. Penes nos autem, quos spiritales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat; illa non cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum. Unum matrimonium novimus, sicut unum deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed psychicis non recipientibus spiritum ea quae sunt spiritus non placent. Ita, dum quae sunt spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt, ut contraria spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit, et spiritus adversus carnem. Quid autem concupiscet caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est. Non, inquit, permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.

Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant, nec ulla magis ex causa paracletum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu, an capiat paracletum aliquid tale docuisse quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem sarcinam domini. De utroque autem ipse dominus pronuntiavit. Dicens enim, Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea, cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in

omnem veritatem, satis utique praetendit ea acturum illum quae et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquando onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione quidvis nova et onerosum paracleto adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei, et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina. Ante quis de deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto. Paracletus autem multa habens edocere quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus, cum toto ordine dei creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit, et sic de principali regula agnitus illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur, licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paracleto edocerentur, non minus istis onerosa quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur.

Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis, an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum, ut et ipso spadone, ad quem spectans et apostolus propterea et ipse c(??)stratus continentiam mavult. Sed salvo, inquis, iure nubendi. Plane salvo, et videbimus quousque, nihilominus iam ex ea parte destructo qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere. Ergo malum est contingere. Nihil enim bono contrarium nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint quasi non habeant, quo magis qui non

habent habere non debeant. Reddit etiam causas, cur ita suadeat, quod inupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et possum contendere, non mere bonum esse quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet. Permissio habet causam aliquando et necessitatis. Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat quam quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri, quale id bonum intellegendum, quod melius est poena? quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum? Bonum illud est quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut et si alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris quod ab altiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius nubere, non adiciens quo melius sit? Fit ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos. Si tamen discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa quae supra dixerat non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. At ubi ad continentiam reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes, Puto
autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut si quid indulserat ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. Sed et Ioannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo manifestius, Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne. De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius. Caro autem docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista obliterant licentiam nubendi, et condicione licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus omni rei, inquit) supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter CLX exinde productis? Nonne ipse apud te retractares: Vetus haec disciplina est, praemonstrata iam tunc in carne domini et voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? Olim sanctitati huic destinabamur. Nihil novi paracletus inducit. Quod praemonuit, definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intellegas. In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.

Secedat nunc mentio paracleti, ut nostri alicuius auctoris. Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis, neque novam neque extraneam esse

monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum, ut paracletum restitutorem potius sentias eius quam institutorem. Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam masculo deus finxit, una costa eius decerpta, et utique ex pluribus. Sed et in praefatione ipsius operis, Non est, inquit, bonum homini solum eum esse, faciamus adiutorium illi. Adiutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. Adiecit et legem de futuro, siquidem prophetice dictum est, Et erunt duo in unam carnem; non tres, neque plures: ceterum iam non duo, si plures. Stetit lex. Denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur. Alioquin si deus voluisset, et esse potuissent; certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret. At ubi primum scelus, homicidium, in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit quam duae nuptiae. Neque enim refer, duas quis uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem numerus coniunctorum et separatorum. Semel tamen vim passa instituio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis illius. Secundus Lamech nullus exstitit, quomodo duabus maritatus. Negat scriptura quod non notat. Aliae diluvium iniquitates provocanerunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur. Iterum duo in unam carnem crescere et redundare suscipiunt, Noë et uxor filiique eorum in unicis nuptiis. Etiam in ipsis animalibus monogamia
recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. Ex omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, ut vivant tecum masculus et femina: erunt de animalibus volatilibus secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae secundum genus ipsorum: duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina. Edem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et femina, uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis feminis introire non licuit.

Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo; sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum Α ad Ω usque volvitur et rursus Ω ad Α replicatur, catur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in eum desinens per quem coepta est, per sermonem scilicet dei qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit, et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. Cur ergo vel monogamum illo

non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit secundum initium, quod tibi et in Adam censetur et in Noë recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes. In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut Α ad Ω, quomodo finis remittit ad initium, ut Ω ad Α, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eadem te forma conveniat novissimus quoque Adam in qua et primus, quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne. Si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram, quam apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem. Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne aeque esse debueris.

Haeretici 1 w 9
nuptias 1 w 16
auferunt 1 w 24
psychici 1 w 33
ingerunt 1 w 41
Illi 1 w 46
nec 1 w 49
semel 1 w 54
isti 1 w 59
non 1 w 62
semel 2 w 67
nubunt 1 w 73
Quid 1 w 78
agis 1 w 82
lex 1 w 86
creatoris 1 w 95
Inter 1 w 101
alienos 1 w 108
spadones 1 w 116
et 2 w 118
aurigas 1 w 125
tuos 1 w 129
tantundem 1 w 138
quereris 1 w 146
de 2 w 148
domestico 1 w 157
obsequio 1 w 165
quantum 1 w 172
de 3 w 174
fastidio 1 w 182
extraneo 1 w 190
Proinde 1 w 198
te 2 w 200
laedunt 1 w 207
qui 2 w 210
abutuntur 1 w 219
quemadmodum 1 w 230
qui 3 w 233
non 2 w 236
utuntur 2 w 243
Verum 1 w 249
neque 1 w 254
continentia 1 w 265
eiusmodi 1 w 273
laudanda 1 w 281
quia 1 w 286
haeretica 1 w 295
est 2 w 298
neque 2 w 304
licentia 1 w 312
defendenda 1 w 322
quia 2 w 327
psychica 1 w 335
est 3 w 338
Illa 1 w 343
blasphemat 1 w 353
ista 1 w 358
luxuriat 1 w 366
illa 1 w 371
destruit 1 w 379
nuptiarum 1 w 388
deum 1 w 392
ista 2 w 397
confundit 1 w 406
Penes 1 w 412
nos 2 w 415
autem 1 w 420
quos 1 w 425
spiritales 1 w 435
merito 1 w 441
dici 1 w 445
facit 1 w 450
agnitio 1 w 457
spiritalium 1 w 468
charismatum 1 w 479
continentia 2 w 491
tam 1 w 494
religiosa 1 w 503
est 5 w 506
quam 1 w 510
licentia 2 w 518
verecunda 1 w 527
quandoquidem 1 w 540
ambae 1 w 545
cum 1 w 548
creatore 1 w 556
sunt 1 w 560
Continentia 1 w 572
legem 1 w 577
nuptiarum 2 w 586
honorat 1 w 593
licentia 3 w 602
temperat 1 w 610
illa 2 w 615
non 3 w 618
cogitur 1 w 625
ista 3 w 630
regitur 1 w 637
illa 3 w 642
arbitrium 1 w 651
habet 1 w 656
haec 1 w 661
modum 2 w 666
Unum 1 w 671
matrimonium 1 w 682
novimus 1 w 689
sicut 1 w 695
unum 1 w 699
deum 2 w 703
Magis 1 w 709
honorem 1 w 716
refert 1 w 722
lex 2 w 725
nuptiarum 3 w 734
ubi 1 w 738
habet 2 w 743
et 6 w 745
pudorem 1 w 752
Sed 1 w 756
psychicis 1 w 765
non 4 w 768
recipientibus 1 w 781
spiritum 1 w 789
ea 3 w 791
quae 1 w 795
sunt 2 w 799
spiritus 1 w 807
non 5 w 810
placent 1 w 817
Ita 1 w 821
dum 3 w 825
quae 2 w 829
sunt 3 w 833
spiritus 2 w 841
non 6 w 844
placent 2 w 851
ea 4 w 854
quae 3 w 858
sunt 4 w 862
carnis 1 w 868
placebunt 1 w 877
ut 5 w 880
contraria 1 w 889
spiritus 3 w 897
Caro 1 w 902
inquit 1 w 909
adversus 1 w 918
spiritum 2 w 926
concupiscit 1 w 937
et 7 w 940
spiritus 4 w 948
adversus 2 w 956
carnem 1 w 962
Quid 2 w 967
autem 2 w 972
concupiscet 1 w 983
caro 1 w 987
quam 2 w 991
quae 4 w 995
magis 1 w 1000
carnis 2 w 1006
sunt 5 w 1010
Propter 1 w 1018
quod 1 w 1022
et 9 w 1024
in 7 w 1026
primordio 1 w 1035
extranea 1 w 1043
spiritus 5 w 1051
facta 1 w 1056
est 6 w 1059
Non 1 w 1063
inquit 2 w 1070
permanebit 1 w 1081
spiritus 6 w 1089
meus 1 w 1093
in 9 w 1095
istis 1 w 1100
hominibus 1 w 1109
in 11 w 1111
aevum 1 w 1116
eo 2 w 1119
quod 2 w 1123
caro 2 w 1127
sint 1 w 1131
Itaque 1 w 1138
monogamiae 1 w 1148
disciplinam 1 w 1159
in 14 w 1161
haeresim 1 w 1169
exprobrant 1 w 1179
nec 2 w 1183
ulla 1 w 1187
magis 2 w 1192
ex 6 w 1194
causa 1 w 1199
paracletum 1 w 1209
negare 1 w 1215
coguntur 1 w 1223
quam 3 w 1228
dum 4 w 1231
existimant 1 w 1241
novae 1 w 1246
disciplinae 1 w 1257
institutorem 1 w 1269
et 11 w 1272
quidem 2 w 1278
durissimae 1 w 1288
illis 1 w 1293
ut 8 w 1296
iam 1 w 1299
de 12 w 1301
hoc 1 w 1304
primum 1 w 1310
consistendum 1 w 1322
sit 1 w 1325
in 17 w 1327
generali 1 w 1335
retractatu 1 w 1345
an 10 w 1348
capiat 1 w 1354
paracletum 2 w 1364
aliquid 1 w 1371
tale 2 w 1375
docuisse 1 w 1383
quod 3 w 1387
aut 3 w 1390
novum 1 w 1395
deputari 1 w 1403
possit 1 w 1409
adversus 3 w 1417
catholicam 1 w 1427
traditionem 1 w 1438
aut 4 w 1441
onerosum 1 w 1449
adversus 4 w 1457
levem 1 w 1462
sarcinam 1 w 1470
domini 1 w 1476
De 1 w 1479
utroque 1 w 1486
autem 3 w 1491
ipse 1 w 1495
dominus 1 w 1502
pronuntiavit 1 w 1514
Dicens 1 w 1521
enim 1 w 1525
Adhuc 1 w 1531
multa 1 w 1536
habeo 1 w 1541
quae 5 w 1545
loquar 1 w 1551
ad 8 w 1553
vos 1 w 1556
sed 1 w 1560
nondum 1 w 1566
potestis 1 w 1574
portare 1 w 1581
ea 6 w 1583
cum 2 w 1587
venerit 1 w 1594
spiritus 7 w 1602
sanctus 1 w 1609
ille 1 w 1614
vos 2 w 1617
ducet 1 w 1622
in 21 w 1624
omnem 1 w 1629
veritatem 1 w 1638
satis 1 w 1644
utique 1 w 1650
praetendit 1 w 1660
ea 7 w 1662
acturum 1 w 1669
illum 1 w 1674
quae 6 w 1678
et 16 w 1680
nova 2 w 1684
existimari 1 w 1694
possint 1 w 1701
ut 15 w 1704
nunquam 1 w 1711
retro 1 w 1716
edita 1 w 1721
et 18 w 1724
aliquando 1 w 1733
onerosa 1 w 1740
ut 16 w 1743
idcirco 1 w 1750
non 8 w 1753
edita 2 w 1758
Ergo 1 w 1763
inquis 1 w 1770
hac 1 w 1774
argumentatione 1 w 1788
quidvis 1 w 1795
nova 3 w 1799
et 19 w 1801
onerosum 2 w 1809
paracleto 1 w 1818
adscribi 1 w 1826
poterit 1 w 1833
etsi 1 w 1838
ab 5 w 1840
adversario 1 w 1850
spiritu 10 w 1857
fuerit 1 w 1863
Non 2 w 1867
utique 2 w 1873
Adversarius 1 w 1885
enim 2 w 1889
spiritus 8 w 1897
ex 9 w 1899
diversitate 1 w 1910
praedicationis 1 w 1924
appareret 1 w 1933
primo 2 w 1939
regulam 1 w 1946
adulterans 1 w 1956
fidei 1 w 1961
et 23 w 1964
ita 7 w 1967
ordinem 1 w 1974
adulterans 2 w 1984
disciplinae 2 w 1995
quia 3 w 2000
cuius 1 w 2005
gradus 1 w 2011
prior 1 w 2016
est 8 w 2019
eius 2 w 2024
corruptela 1 w 2034
antecedit 1 w 2043
id 10 w 2046
est 9 w 2049
fidei 2 w 2054
quae 7 w 2059
prior 2 w 2064
est 10 w 2067
disciplina 4 w 2077
Ante 1 w 2082
quis 2 w 2086
de 16 w 2088
deo 1 w 2091
haereticus 1 w 2101
sit 4 w 2104
necesse 1 w 2111
est 11 w 2114
et 25 w 2117
tunc 1 w 2121
de 18 w 2123
instituto 2 w 2132
Paracletus 1 w 2143
autem 4 w 2148
multa 2 w 2153
habens 1 w 2159
edocere 1 w 2166
quae 8 w 2170
in 28 w 2172
illum 2 w 2177
distulit 1 w 2185
dominus 2 w 2192
secundum 1 w 2201
praefinitionem 1 w 2215
ipsum 1 w 2221
primo 3 w 2226
Christum 1 w 2234
contestabitur 1 w 2247
qualem 1 w 2253
credimus 1 w 2261
cum 3 w 2265
toto 1 w 2269
ordine 2 w 2275
dei 3 w 2278
creatoris 2 w 2287
et 27 w 2290
ipsum 2 w 2295
glorificabit 1 w 2307
et 28 w 2310
de 20 w 2312
ipso 1 w 2316
commemorabit 1 w 2328
et 29 w 2331
sic 2 w 2334
de 21 w 2336
principali 1 w 2346
regula 2 w 2352
agnitus 1 w 2359
illa 4 w 2363
multa 3 w 2368
quae 9 w 2372
sunt 6 w 2376
disciplinarum 1 w 2389
revelabit 1 w 2398
fidem 1 w 2404
dicente 1 w 2411
pro 3 w 2414
eis 1 w 2417
integritate 1 w 2428
praedicationis 2 w 2442
licet 1 w 2448
novis 1 w 2453
quia 4 w 2458
nunc 1 w 2462
revelantur 1 w 2472
licet 2 w 2478
onerosis 1 w 2486
quia 5 w 2491
nec 4 w 2494
nunc 2 w 2498
sustinentur 1 w 2509
non 9 w 2513
alterius 1 w 2521
tamen 1 w 2526
Christi 1 w 2533
quam 5 w 2537
qui 17 w 2540
habere 1 w 2546
se 9 w 2548
dixit 1 w 2553
et 32 w 2555
alia 1 w 2559
multa 4 w 2564
quae 10 w 2568
a 224 w 2569
paracleto 2 w 2578
edocerentur 1 w 2589
non 10 w 2593
minus 3 w 2598
istis 2 w 2603
onerosa 2 w 2610
quam 6 w 2614
illis 2 w 2619
a 229 w 2620
quibus 1 w 2626
nondum 2 w 2632
tunc 2 w 2636
sustinebantur 1 w 2649
Sed 2 w 2653
an 18 w 2655
onerosa 3 w 2662
monogamia 2 w 2671
viderit 1 w 2679
adhuc 1 w 2684
impudens 1 w 2692
infirmitas 1 w 2702
carnis 3 w 2708
an 19 w 2711
autem 5 w 2716
nova 4 w 2720
de 25 w 2723
hoc 2 w 2726
interim 1 w 2733
constet 1 w 2740
Illud 1 w 2746
enim 3 w 2750
amplius 1 w 2757
dicimus 1 w 2764
etiamsi 1 w 2772
totam 1 w 2777
et 36 w 2779
solidam 1 w 2786
virginitatem 1 w 2798
sive 1 w 2802
continentiam 1 w 2814
paracletus 1 w 2824
hodie 1 w 2829
determinasset 1 w 2842
ut 21 w 2845
ne 34 w 2847
unis 1 w 2851
quidem 3 w 2857
nuptiis 1 w 2864
fervorem 1 w 2872
carnis 4 w 2878
despumare 1 w 2887
permitteret 1 w 2898
sic 3 w 2902
quoque 1 w 2908
nihil 1 w 2913
novi 3 w 2917
inducere 1 w 2925
videretur 1 w 2934
ipso 2 w 2939
domino 1 w 2945
spadonibus 1 w 2955
aperiente 1 w 2964
regna 1 w 2969
caelorum 1 w 2977
ut 22 w 2980
et 42 w 2982
ipso 3 w 2986
spadone 2 w 2993
ad 17 w 2996
quem 2 w 3000
spectans 1 w 3008
et 43 w 3010
apostolus 1 w 3019
propterea 1 w 3028
et 44 w 3030
ipse 2 w 3034
c 113 w 3035
stratus 1 w 3046
continentiam 2 w 3058
mavult 1 w 3064
Sed 3 w 3068
salvo 1 w 3073
inquis 2 w 3080
iure 1 w 3085
nubendi 1 w 3092
Plane 1 w 3098
salvo 2 w 3103
et 45 w 3106
videbimus 1 w 3115
quousque 1 w 3123
nihilominus 1 w 3135
iam 5 w 3138
ex 10 w 3140
ea 10 w 3142
parte 1 w 3147
destructo 1 w 3156
qua 22 w 3159
continentiam 3 w 3171
praefert 1 w 3179
Bonum 1 w 3185
inquit 3 w 3192
homini 2 w 3199
mulierem 1 w 3207
non 12 w 3210
contingere 1 w 3220
Ergo 2 w 3225
malum 1 w 3230
est 14 w 3233
contingere 2 w 3243
Nihil 1 w 3249
enim 4 w 3253
bono 1 w 3257
contrarium 1 w 3267
nisi 1 w 3271
malum 2 w 3276
Ideoque 1 w 3284
superesse 1 w 3293
ut 23 w 3296
et 46 w 3298
qui 22 w 3301
habeant 1 w 3308
uxores 1 w 3314
sic 4 w 3317
sint 3 w 3321
quasi 1 w 3326
non 13 w 3329
habeant 2 w 3336
quo 7 w 3340
magis 3 w 3345
qui 23 w 3348
non 14 w 3351
habent 1 w 3357
habere 2 w 3363
non 15 w 3366
debeant 1 w 3373
Reddit 1 w 3380
etiam 2 w 3385
causas 1 w 3391
cur 1 w 3395
ita 11 w 3398
suadeat 1 w 3405
quod 4 w 3410
inupti 1 w 3416
de 35 w 3418
deo 3 w 3421
cogitent 1 w 3429
nupti 7 w 3435
vero 1 w 3439
quomodo 1 w 3447
in 55 w 3449
matrimonio 1 w 3459
quis 4 w 3463
suo 1 w 3466
placeat 1 w 3473
Et 1 w 3476
possum 1 w 3482
contendere 1 w 3492
non 16 w 3496
mere 1 w 3500
bonum 1 w 3505
esse 3 w 3509
quod 5 w 3513
permittitur 1 w 3524
Quod 1 w 3529
enim 5 w 3533
mere 2 w 3537
bonum 2 w 3542
est 15 w 3545
non 17 w 3549
permittitur 2 w 3560
sed 2 w 3564
ultro 1 w 3569
licet 3 w 3574
Permissio 1 w 3584
habet 3 w 3589
causam 1 w 3595
aliquando 2 w 3604
et 50 w 3606
necessitatis 1 w 3618
Denique 1 w 3626
in 56 w 3628
hac 2 w 3631
specie 1 w 3637
non 18 w 3640
est 16 w 3643
voluntas 1 w 3651
permittentis 1 w 3663
nubere 1 w 3669
Aliud 1 w 3675
enim 6 w 3679
vult 2 w 3683
Volo 1 w 3688
vos 3 w 3691
inquit 4 w 3698
omnes 1 w 3704
sic 5 w 3707
esse 4 w 3711
quomodo 2 w 3718
et 51 w 3720
ego 1 w 3723
Et 2 w 3726
cum 4 w 3729
ostendit 1 w 3737
melius 1 w 3743
esse 5 w 3747
quid 6 w 3752
utique 3 w 3758
se 17 w 3760
velle 1 w 3765
confirmat 1 w 3774
quam 7 w 3778
quod 6 w 3782
melius 2 w 3788
esse 6 w 3792
praemisit 1 w 3801
Et 3 w 3804
ita 13 w 3807
si 25 w 3809
aliud 1 w 3814
quam 8 w 3818
quod 7 w 3822
voluit 1 w 3828
permittit 3 w 3837
non 19 w 3841
voluntate 1 w 3850
sed 3 w 3854
necessitate 1 w 3865
permittens 1 w 3875
non 20 w 3879
mere 3 w 3883
bonum 3 w 3888
ostendit 2 w 3896
quod 8 w 3900
invitus 1 w 3907
indulsit 1 w 3915
Denique 2 w 3923
cum 5 w 3926
dicit 1 w 3931
Melius 1 w 3938
est 17 w 3941
nubere 2 w 3947
quam 9 w 3951
uri 4 w 3954
quale 2 w 3960
id 19 w 3962
bonum 4 w 3967
intellegendum 1 w 3980
quod 9 w 3985
melius 3 w 3991
est 18 w 3994
poena 1 w 3999
quod 10 w 4004
non 21 w 4007
potest 2 w 4013
videri 2 w 4019
melius 4 w 4025
nisi 2 w 4029
pessimo 1 w 4036
comparatum 1 w 4046
Bonum 2 w 4052
illud 1 w 4057
est 20 w 4060
quod 11 w 4064
per 11 w 4067
se 20 w 4069
hoc 3 w 4072
nomen 1 w 4077
tenet 1 w 4082
sine 1 w 4087
comparatione 1 w 4099
non 22 w 4103
dico 1 w 4107
mali 1 w 4111
sed 4 w 4115
etiam 3 w 4120
boni 1 w 4124
alterius 2 w 4132
ut 25 w 4135
et 54 w 4137
si 31 w 4139
alio 1 w 4143
bono 2 w 4147
comparatum 2 w 4157
adumbretur 1 w 4167
remaneat 1 w 4176
nihilominus 2 w 4187
in 63 w 4189
boni 2 w 4193
nomine 1 w 4199
Ceterum 1 w 4207
si 32 w 4209
per 12 w 4212
mali 2 w 4216
collationem 1 w 4227
cogitur 2 w 4234
bonum 5 w 4239
dici 4 w 4243
non 23 w 4247
tam 4 w 4250
bonum 6 w 4255
est 21 w 4258
quam 10 w 4262
genus 1 w 4267
mali 3 w 4271
inferioris 1 w 4281
quod 12 w 4285
ab 17 w 4287
altiore 1 w 4294
malo 1 w 4298
obscuratum 1 w 4308
ad 20 w 4310
nomen 2 w 4315
boni 3 w 4319
impellitur 1 w 4329
Aufer 1 w 4335
denique 1 w 4342
condicionem 1 w 4353
ut 26 w 4356
non 24 w 4359
dicas 1 w 4364
Melius 2 w 4371
est 22 w 4374
nubere 3 w 4380
quam 11 w 4384
uri 5 w 4387
et 57 w 4390
quaero 1 w 4396
an 27 w 4398
dicere 1 w 4404
audeas 1 w 4410
Melius 3 w 4417
nubere 4 w 4423
non 25 w 4427
adiciens 1 w 4435
quo 19 w 4438
melius 5 w 4444
sit 9 w 4447
Fit 1 w 4451
ergo 1 w 4455
iam 9 w 4458
non 26 w 4461
melius 6 w 4467
et 58 w 4470
dum 11 w 4473
non 27 w 4476
melius 7 w 4482
nec 7 w 4486
bonum 7 w 4491
sublata 1 w 4499
condicione 2 w 4509
quae 12 w 4514
dum 12 w 4517
melius 8 w 4523
illud 2 w 4528
facit 2 w 4533
alio 2 w 4537
ita 15 w 4541
bonum 8 w 4546
haberi 1 w 4552
cogit 4 w 4557
Melius 4 w 4564
est 23 w 4567
unum 2 w 4571
oculum 1 w 4577
amittere 1 w 4585
quam 12 w 4589
duos 1 w 4593
Si 1 w 4596
tamen 2 w 4601
discedas 1 w 4609
a 355 w 4610
comparatione 2 w 4622
mali 4 w 4626
utriusque 1 w 4635
non 28 w 4639
erit 7 w 4643
melius 9 w 4649
unum 3 w 4653
oculum 2 w 4659
habere 3 w 4665
quia 6 w 4670
nec 8 w 4673
bonum 9 w 4678
Quid 3 w 4683
nunc 3 w 4687
si 34 w 4690
omnem 2 w 4695
indulgentiam 1 w 4707
nubendi 2 w 4714
de 41 w 4716
suo 2 w 4719
id 22 w 4722
est 24 w 4725
de 42 w 4727
humano 1 w 4733
sensu 1 w 4738
accommodat 1 w 4748
ex 11 w 4751
necessitate 2 w 4762
qua 34 w 4765
diximus 1 w 4772
quia 7 w 4777
melius 10 w 4783
sit 11 w 4786
nubere 5 w 4792
quam 13 w 4796
uri 6 w 4799
Denique 3 w 4807
conversus 1 w 4816
ad 22 w 4818
alteram 1 w 4825
speciem 1 w 4832
dicendo 1 w 4839
Nuptis 1 w 4846
autem 6 w 4851
denuntio 1 w 4859
non 29 w 4863
ego 2 w 4866
sed 5 w 4870
dominus 3 w 4877
ostendit 3 w 4886
illa 5 w 4890
quae 13 w 4894
supra 1 w 4899
dixerat 1 w 4906
non 30 w 4909
dominicae 1 w 4918
auctoritatis 1 w 4930
fuisse 1 w 4936
sed 6 w 4940
humanae 1 w 4947
aestimationis 1 w 4960
At 1 w 4963
ubi 2 w 4966
ad 23 w 4968
continentiam 4 w 4980
reflectit 1 w 4989
animos 1 w 4995
Volo 2 w 5000
autem 7 w 5005
vos 4 w 5008
sic 6 w 5011
esse 7 w 5015
omnes 2 w 5020
Puto 1 w 5025
autem 8 w 5030
inquit 5 w 5037
et 59 w 5040
ego 3 w 5043
spiritum 3 w 5051
dei 4 w 5054
habeo 2 w 5059
ut 32 w 5062
si 38 w 5064
quid 7 w 5068
indulserat 1 w 5078
ex 12 w 5080
necessitate 3 w 5091
id 24 w 5094
spiritus 9 w 5102
sancti 1 w 5108
auctoritate 1 w 5119
revocaret 1 w 5128
Sed 4 w 5132
et 61 w 5134
Ioannes 1 w 5141
monens 1 w 5147
sic 7 w 5150
nos 3 w 5153
incedere 1 w 5161
debere 1 w 5167
quemadmodum 2 w 5178
et 62 w 5180
dominus 4 w 5187
utique 4 w 5194
etiam 4 w 5199
secundum 2 w 5207
sanctitatem 1 w 5218
carnis 5 w 5224
admonuit 1 w 5232
incedere 2 w 5240
Adeo 1 w 5245
manifestius 1 w 5256
Et 4 w 5259
omnis 1 w 5264
inquit 6 w 5271
qui 32 w 5275
spem 1 w 5279
istam 1 w 5284
in 76 w 5286
illo 1 w 5290
habet 4 w 5295
castificat 1 w 5306
se 29 w 5308
sicut 2 w 5314
et 65 w 5316
ipse 3 w 5320
castus 1 w 5326
est 27 w 5329
Nam 1 w 5333
et 66 w 5335
alibi 1 w 5340
Estote 1 w 5347
sancti 3 w 5353
sicut 3 w 5359
et 67 w 5361
ille 2 w 5365
sanctus 2 w 5372
fuit 1 w 5376
scilicet 1 w 5385
carne 2 w 5390
De 5 w 5393
spiritu 14 w 5400
enim 7 w 5404
non 31 w 5407
dixisset 1 w 5415
quia 8 w 5420
spiritus 10 w 5428
ultro 2 w 5433
sanctus 3 w 5440
agnoscitur 1 w 5450
nec 11 w 5453
exspectat 1 w 5462
sanctitatis 1 w 5473
admonitionem 1 w 5485
quae 14 w 5490
propria 1 w 5497
natura 1 w 5503
est 28 w 5506
eius 3 w 5510
Caro 2 w 5515
autem 9 w 5520
docetur 1 w 5527
sanctitatem 2 w 5538
quae 15 w 5543
et 71 w 5545
in 77 w 5547
Christo 1 w 5554
fuit 2 w 5558
sancta 1 w 5564
Igitur 1 w 5571
si 43 w 5573
omnia 1 w 5578
ista 5 w 5582
obliterant 1 w 5592
licentiam 1 w 5601
nubendi 3 w 5608
et 72 w 5611
condicione 3 w 5621
licentiae 1 w 5630
inspecta 1 w 5638
et 73 w 5640
praelatione 1 w 5651
continentiae 1 w 5663
imposita 1 w 5671
cur 3 w 5675
non 32 w 5678
potuerit 1 w 5686
post 2 w 5690
apostolos 1 w 5699
idem 5 w 5703
spiritus 11 w 5711
superveniens 1 w 5723
ad 27 w 5725
deducendam 1 w 5735
disciplinam 2 w 5746
in 81 w 5748
omnem 3 w 5753
veritatem 2 w 5762
per 14 w 5765
gradus 2 w 5771
temporum 1 w 5779
secundum 3 w 5788
quod 13 w 5792
Ecclesiastes 1 w 5804
Tempus 1 w 5811
omni 3 w 5815
rei 1 w 5818
inquit 7 w 5825
supremam 1 w 5834
iam 14 w 5837
carni 6 w 5842
fibulam 1 w 5849
imponere 1 w 5857
iam 15 w 5861
non 33 w 5864
oblique 1 w 5871
a 454 w 5872
nuptiis 2 w 5879
avocans 1 w 5886
sed 7 w 5890
exerte 1 w 5896
cum 6 w 5900
magis 4 w 5905
nunc 4 w 5909
tempus 1 w 5915
in 83 w 5917
collecto 1 w 5925
factum 1 w 5931
sit 14 w 5934
annis 1 w 5940
circiter 1 w 5948
CLX 1 w 5951
exinde 1 w 5957
productis 1 w 5966
Nonne 1 w 5972
ipse 4 w 5976
apud 1 w 5980
te 67 w 5982
retractares 1 w 5993
Vetus 1 w 5999
haec 2 w 6003
disciplina 7 w 6013
est 29 w 6016
praemonstrata 1 w 6030
iam 16 w 6033
tunc 3 w 6037
in 86 w 6039
carne 3 w 6044
domini 3 w 6050
et 76 w 6052
voluntate 2 w 6061
dehinc 1 w 6068
in 89 w 6070
apostolorum 1 w 6081
eius 4 w 6085
tam 7 w 6088
consiliis 1 w 6097
quam 14 w 6101
exemplis 1 w 6109
Olim 1 w 6114
sanctitati 2 w 6124
huic 1 w 6128
destinabamur 1 w 6140
Nihil 2 w 6146
novi 4 w 6150
paracletus 2 w 6160
inducit 1 w 6167
Quod 2 w 6172
praemonuit 1 w 6182
definit 1 w 6190
quod 14 w 6195
sustinuit 1 w 6204
exposcit 1 w 6213
Et 5 w 6216
nunc 5 w 6220
recogitans 1 w 6230
ista 6 w 6234
facile 1 w 6240
tibi 1 w 6244
persuadebis 1 w 6255
multo 1 w 6260
magis 5 w 6265
unicas 1 w 6271
nuptias 2 w 6278
competisse 1 w 6288
paracleto 3 w 6297
praedicare 1 w 6307
qui 35 w 6311
potuit 1 w 6317
et 80 w 6319
nullas 1 w 6325
magisque 1 w 6334
credendum 1 w 6343
temperasse 1 w 6353
illum 3 w 6358
quod 15 w 6362
et 81 w 6364
abstulisse 1 w 6374
decuisset 1 w 6383
si 48 w 6386
quae 16 w 6390
velit 1 w 6395
Christus 1 w 6403
intellegas 1 w 6413
In 2 w 6416
hoc 4 w 6419
quoque 2 w 6425
paracletum 3 w 6435
agnoscere 1 w 6444
debes 1 w 6449
advocatum 1 w 6458
quod 16 w 6463
a 503 w 6464
tota 2 w 6468
continentia 8 w 6479
infirmitatem 1 w 6491
tuam 1 w 6495
excusat 1 w 6502
Secedat 1 w 6510
nunc 6 w 6514
mentio 1 w 6520
paracleti 1 w 6529
ut 37 w 6532
nostri 1 w 6538
alicuius 1 w 6546
auctoris 1 w 6554
Evolvamus 1 w 6564
communia 1 w 6572
instrumenta 1 w 6583
scripturarum 1 w 6595
pristinarum 1 w 6606
Hoc 1 w 6610
ipsum 3 w 6615
demonstratur 1 w 6627
a 520 w 6628
nobis 1 w 6633
neque 3 w 6639
novam 1 w 6644
neque 4 w 6649
extraneam 1 w 6658
esse 8 w 6662
monogamiae 2 w 6672
disciplinam 3 w 6683
immo 1 w 6688
et 85 w 6690
antiquam 1 w 6698
et 86 w 6700
propriam 1 w 6708
Christianorum 1 w 6721
ut 38 w 6724
paracletum 4 w 6734
restitutorem 1 w 6746
potius 1 w 6752
sentias 1 w 6759
eius 5 w 6763
quam 16 w 6767
institutorem 2 w 6779
Quod 3 w 6784
pertineat 1 w 6793
ad 31 w 6795
antiquitatem 1 w 6807
quae 17 w 6812
potest 3 w 6818
antiquior 1 w 6827
forma 1 w 6832
proferri 1 w 6840
quam 17 w 6844
ipse 5 w 6848
census 1 w 6854
generis 1 w 6861
humani 1 w 6867
Unam 1 w 6872
feminam 1 w 6879
masculo 1 w 6886
deus 1 w 6890
finxit 1 w 6896
una 1 w 6900
costa 1 w 6905
eius 6 w 6909
decerpta 1 w 6917
et 88 w 6920
utique 5 w 6926
ex 20 w 6928
pluribus 1 w 6936
Sed 5 w 6940
et 89 w 6942
in 104 w 6944
praefatione 1 w 6955
ipsius 1 w 6961
operis 1 w 6967
Non 4 w 6971
est 33 w 6974
inquit 8 w 6981
bonum 10 w 6987
homini 3 w 6993
solum 1 w 6998
eum 3 w 7001
esse 9 w 7005
faciamus 1 w 7014
adiutorium 1 w 7024
illi 3 w 7028
Adiutores 1 w 7038
enim 8 w 7042
dixisset 2 w 7050
si 50 w 7053
pluribus 2 w 7061
eum 4 w 7064
uxoribus 1 w 7072
destinasset 1 w 7083
Adiecit 1 w 7091
et 92 w 7093
legem 2 w 7098
de 63 w 7100
futuro 1 w 7106
siquidem 1 w 7115
prophetice 1 w 7125
dictum 1 w 7131
est 35 w 7134
Et 6 w 7137
erunt 3 w 7142
duo 2 w 7145
in 108 w 7147
unam 1 w 7151
carnem 2 w 7157
non 34 w 7161
tres 1 w 7165
neque 5 w 7171
plures 1 w 7177
ceterum 1 w 7185
iam 19 w 7188
non 35 w 7191
duo 3 w 7194
si 52 w 7197
plures 2 w 7203
Stetit 1 w 7210
lex 3 w 7213
Denique 4 w 7221
perseveravit 1 w 7233
unio 1 w 7237
coniugii 1 w 7245
in 109 w 7247
auctoribus 1 w 7257
generis 2 w 7264
ad 33 w 7266
finem 1 w 7271
usque 3 w 7276
non 36 w 7280
quia 9 w 7284
non 37 w 7287
erant 2 w 7292
feminae 1 w 7299
aliae 1 w 7304
sed 8 w 7308
quia 10 w 7312
ideo 1 w 7316
non 38 w 7319
erant 3 w 7324
ne 81 w 7327
primitiae 1 w 7336
generis 3 w 7343
duplici 1 w 7350
matrimonio 2 w 7360
contaminarentur 1 w 7375
Alioquin 1 w 7384
si 53 w 7386
deus 2 w 7390
voluisset 1 w 7399
et 97 w 7402
esse 10 w 7406
potuissent 1 w 7416
certe 1 w 7422
de 67 w 7424
filiarum 1 w 7432
suarum 1 w 7438
numerositate 1 w 7450
sumpsisset 1 w 7460
non 39 w 7464
minus 8 w 7469
ex 22 w 7471
ossibus 1 w 7478
et 99 w 7480
ex 23 w 7482
carne 5 w 7487
sua 4 w 7490
habens 2 w 7496
Evam 1 w 7500
si 57 w 7503
hoc 5 w 7506
pie 2 w 7509
fieret 1 w 7515
At 2 w 7518
ubi 3 w 7521
primum 2 w 7527
scelus 1 w 7533
homicidium 1 w 7544
in 115 w 7547
fratricidio 1 w 7558
dedicatum 1 w 7567
tam 9 w 7571
dignum 1 w 7577
secundo 1 w 7584
loco 1 w 7588
scelus 2 w 7594
non 40 w 7597
fuit 3 w 7601
quam 18 w 7605
duae 1 w 7609
nuptiae 1 w 7616
Neque 1 w 7622
enim 9 w 7626
refer 2 w 7631
duas 1 w 7636
quis 5 w 7640
uxores 2 w 7646
singulas 1 w 7654
habuerit 1 w 7662
an 54 w 7665
pariter 1 w 7672
singulae 1 w 7680
duas 2 w 7684
fecerint 1 w 7692
Idem 1 w 7697
numerus 1 w 7704
coniunctorum 1 w 7716
et 101 w 7718
separatorum 1 w 7729
Semel 1 w 7735
tamen 3 w 7740
vim 2 w 7743
passa 1 w 7748
instituio 1 w 7757
dei 5 w 7760
per 20 w 7763
Lamech 1 w 7769
constitit 1 w 7778
postea 1 w 7784
in 120 w 7786
finem 2 w 7791
usque 4 w 7796
gentis 1 w 7802
illius 1 w 7808
Secundus 1 w 7817
Lamech 2 w 7823
nullus 1 w 7829
exstitit 1 w 7837
quomodo 3 w 7845
duabus 1 w 7851
maritatus 1 w 7860
Negat 1 w 7866
scriptura 2 w 7875
quod 17 w 7879
non 41 w 7882
notat 1 w 7887
Aliae 1 w 7893
diluvium 1 w 7901
iniquitates 1 w 7912
provocanerunt 1 w 7925
semel 3 w 7931
defensae 1 w 7939
quales 1 w 7946
fuerunt 1 w 7953
non 42 w 7957
tamen 4 w 7962
septuagies 1 w 7972
septies 1 w 7979
quod 18 w 7984
duo 4 w 7987
matrimonia 1 w 7997
meruerunt 1 w 8006
Sed 6 w 8010
et 102 w 8012
reformatio 1 w 8022
secundi 1 w 8029
generis 4 w 8036
humani 2 w 8042
monogamia 4 w 8051
matre 1 w 8056
censetur 1 w 8064
Iterum 1 w 8071
duo 5 w 8074
in 123 w 8076
unam 2 w 8080
carnem 3 w 8086
crescere 1 w 8094
et 104 w 8096
redundare 1 w 8105
suscipiunt 1 w 8115
Noë 1 w 8119
et 105 w 8121
uxor 4 w 8125
filiique 1 w 8133
eorum 1 w 8138
in 124 w 8140
unicis 1 w 8146
nuptiis 3 w 8153
Etiam 1 w 8159
in 125 w 8161
ipsis 1 w 8166
animalibus 1 w 8176
monogamia 5 w 8185
recognoscitur 1 w 8198
ne 88 w 8201
vel 5 w 8204
bestiae 1 w 8211
de 72 w 8213
moechia 1 w 8220
nascerentur 1 w 8231
Ex 1 w 8234
omnibus 1 w 8241
inquit 9 w 8248
bestiis 1 w 8256
ex 25 w 8258
omni 5 w 8262
carne 7 w 8267
duo 6 w 8270
induces 1 w 8277
in 128 w 8279
arcam 1 w 8284
ut 45 w 8287
vivant 1 w 8293
tecum 1 w 8298
masculus 1 w 8306
et 106 w 8308
femina 3 w 8314
erunt 7 w 8320
de 73 w 8322
animalibus 2 w 8332
volatilibus 1 w 8343
secundum 4 w 8351
genus 2 w 8356
et 107 w 8359
de 74 w 8361
omnibus 2 w 8368
serpentibus 1 w 8379
terrae 1 w 8385
secundum 5 w 8393
genus 3 w 8398
ipsorum 1 w 8405
duo 7 w 8409
ex 26 w 8411
omnibus 3 w 8418
introibunt 1 w 8428
ad 34 w 8430
te 84 w 8432
masculus 2 w 8441
et 108 w 8443
femina 4 w 8449
Edem 1 w 8454
forma 3 w 8459
et 109 w 8461
septena 1 w 8468
ex 27 w 8470
binis 1 w 8475
adlegi 1 w 8481
mandat 1 w 8487
ex 28 w 8489
masculo 2 w 8496
et 110 w 8498
femina 5 w 8504
uno 1 w 8508
et 111 w 8510
una 4 w 8513
Quid 4 w 8518
amplius 2 w 8525
dicam 1 w 8530
Immundis 1 w 8539
quoque 3 w 8545
alitibus 1 w 8553
cum 8 w 8556
binis 2 w 8561
feminis 1 w 8568
introire 1 w 8576
non 43 w 8579
licuit 1 w 8585
Haec 1 w 8590
quantum 2 w 8597
ad 36 w 8599
primordiorum 1 w 8611
testimonium 1 w 8622
et 112 w 8624
originis 1 w 8632
nostrae 1 w 8639
patrocinium 1 w 8650
et 113 w 8652
divinae 1 w 8659
institutionis 1 w 8672
praeiudicium 1 w 8684
Quae 1 w 8689
utique 6 w 8695
lex 4 w 8698
est 39 w 8701
non 44 w 8705
monimentum 1 w 8715
quoniam 1 w 8723
si 61 w 8725
ita 32 w 8728
factum 2 w 8734
est 40 w 8737
a 667 w 8738
primordio 3 w 8747
invenimus 1 w 8757
nos 9 w 8760
ad 37 w 8762
initium 1 w 8769
dirigi 1 w 8775
a 669 w 8776
Christo 2 w 8783
sicut 4 w 8789
in 143 w 8791
quaestione 1 w 8801
repudii 1 w 8808
dicens 1 w 8814
illud 3 w 8819
propter 2 w 8826
duritiam 1 w 8834
ipsorum 2 w 8841
a 672 w 8842
Moyse 1 w 8847
esse 11 w 8851
permissum 1 w 8860
ab 27 w 8863
initio 2 w 8869
autem 10 w 8874
non 45 w 8877
ita 33 w 8880
fuisse 2 w 8886
sine 2 w 8891
dubio 1 w 8896
ad 38 w 8898
initium 2 w 8905
revocat 1 w 8912
matrimonii 1 w 8922
individuitatem 1 w 8936
Ideoque 2 w 8944
quos 2 w 8948
deus 3 w 8952
ab 28 w 8954
initio 3 w 8960
coniunxit 1 w 8969
in 149 w 8971
unam 3 w 8975
carnem 4 w 8981
duos 2 w 8985
hodie 2 w 8991
homo 1 w 8995
non 46 w 8998
separabit 1 w 9007
Dicit 1 w 9013
et 114 w 9015
apostolus 2 w 9024
scribens 1 w 9032
ad 39 w 9034
Ephesios 1 w 9042
deum 3 w 9046
proposuisse 1 w 9057
in 150 w 9059
semetipso 1 w 9068
ad 40 w 9070
dispensationem 1 w 9084
adimpletionis 1 w 9097
temporum 2 w 9105
ad 42 w 9107
caput 1 w 9112
id 32 w 9115
est 42 w 9118
ad 43 w 9120
initium 3 w 9127
reciprocare 1 w 9138
universa 1 w 9146
in 152 w 9148
Christo 3 w 9155
quae 19 w 9160
sunt 7 w 9164
super 3 w 9169
caelos 1 w 9175
et 117 w 9177
super 4 w 9182
terras 1 w 9188
in 153 w 9190
ipso 7 w 9194
Sic 1 w 9198
et 118 w 9200
duas 3 w 9204
Graeciae 1 w 9212
litteras 1 w 9220
summam 1 w 9227
et 119 w 9229
ultimam 1 w 9236
sibi 1 w 9241
induit 1 w 9247
dominus 5 w 9254
initii 1 w 9261
et 120 w 9263
finis 1 w 9268
concurrentium 1 w 9281
in 158 w 9283
se 68 w 9285
figuras 1 w 9292
uti 8 w 9296
quemadmodum 3 w 9308
Α 1 w 9309
ad 45 w 9311
Ω 1 w 9312
usque 5 w 9317
volvitur 1 w 9325
et 121 w 9327
rursus 1 w 9333
Ω 2 w 9334
ad 46 w 9336
Α 2 w 9337
replicatur 1 w 9347
catur 2 w 9353
ita 35 w 9357
ostenderet 1 w 9367
in 159 w 9369
se 69 w 9371
esse 12 w 9375
et 123 w 9377
initii 2 w 9383
decursum 1 w 9391
ad 47 w 9393
finem 3 w 9398
et 124 w 9400
finis 2 w 9405
recursum 1 w 9413
ad 48 w 9415
initium 4 w 9422
ut 52 w 9425
omnis 2 w 9430
dispositio 1 w 9440
in 164 w 9442
eum 6 w 9445
desinens 1 w 9453
per 24 w 9456
quem 5 w 9460
coepta 1 w 9466
est 43 w 9469
per 25 w 9473
sermonem 1 w 9481
scilicet 2 w 9489
dei 6 w 9492
qui 46 w 9495
caro 3 w 9499
factus 1 w 9505
est 44 w 9508
proinde 1 w 9516
desinat 1 w 9523
quemadmodum 4 w 9534
et 126 w 9536
coepit 1 w 9542
Et 8 w 9545
adeo 1 w 9549
in 168 w 9551
Christo 4 w 9558
omnia 2 w 9563
revocantur 1 w 9573
ad 51 w 9575
initium 5 w 9582
ut 53 w 9585
et 127 w 9587
fides 1 w 9592
reversa 1 w 9599
sit 17 w 9602
a 723 w 9603
circumcisione 1 w 9616
ad 52 w 9618
integritatem 1 w 9630
carnis 6 w 9636
illius 2 w 9642
sicut 5 w 9648
ab 30 w 9650
initio 4 w 9656
fuit 4 w 9660
et 128 w 9663
libertas 1 w 9671
ciborum 1 w 9678
et 129 w 9680
sanguinis 1 w 9689
solius 1 w 9695
abstinentia 1 w 9706
sicut 6 w 9712
ab 32 w 9714
initio 5 w 9720
fuit 5 w 9724
et 130 w 9727
matrimonii 2 w 9737
individuitas 1 w 9749
sicut 7 w 9755
ab 33 w 9757
initio 6 w 9763
fuit 6 w 9767
et 131 w 9770
repudii 2 w 9777
cohibitio 1 w 9786
quod 19 w 9791
ab 34 w 9793
initio 7 w 9799
non 47 w 9802
fuit 7 w 9806
et 132 w 9809
postremo 1 w 9817
totus 1 w 9822
homo 2 w 9826
in 178 w 9828
paradisum 1 w 9837
revocatur 1 w 9846
ubi 5 w 9850
ab 35 w 9852
initio 8 w 9858
fuit 8 w 9862
Cur 1 w 9866
ergo 2 w 9870
vel 6 w 9873
monogamum 1 w 9882
illo 2 w 9886
non 48 w 9889
debeat 1 w 9895
Adam 1 w 9899
referre 1 w 9906
qui 47 w 9910
non 49 w 9913
potest 4 w 9919
tam 12 w 9922
integrum 1 w 9930
praestare 1 w 9939
quam 19 w 9943
inde 4 w 9947
dimissus 1 w 9955
est 47 w 9958
Quantum 1 w 9966
pertinet 1 w 9974
itaque 1 w 9980
ad 54 w 9982
initii 3 w 9988
restitutionem 1 w 10001
id 35 w 10004
a 751 w 10005
te 98 w 10007
exigit 1 w 10013
et 134 w 10015
dispositionis 1 w 10028
et 135 w 10030
spei 1 w 10034
tuae 1 w 10038
ratio 3 w 10043
quod 20 w 10048
ab 36 w 10050
initio 9 w 10056
fuit 9 w 10060
secundum 6 w 10068
initium 6 w 10075
quod 21 w 10080
tibi 2 w 10084
et 136 w 10086
in 186 w 10088
Adam 2 w 10092
censetur 2 w 10100
et 138 w 10102
in 187 w 10104
Noë 2 w 10107
recensetur 1 w 10117
Elige 1 w 10123
in 188 w 10125
quo 34 w 10128
eorum 2 w 10133
initium 7 w 10140
tuum 1 w 10144
deputes 1 w 10151
In 3 w 10154
ambobus 1 w 10161
te 100 w 10163
sibi 2 w 10167
monogamiae 3 w 10177
censura 1 w 10184
defendit 1 w 10192
Sed 7 w 10196
et 140 w 10198
si 76 w 10200
initium 8 w 10207
transmittit 1 w 10218
ad 55 w 10220
finem 4 w 10225
ut 59 w 10228
Α 3 w 10229
ad 56 w 10231
Ω 3 w 10232
quomodo 4 w 10240
finis 3 w 10245
remittit 1 w 10253
ad 57 w 10255
initium 9 w 10262
ut 60 w 10265
Ω 4 w 10266
ad 58 w 10268
Α 4 w 10269
atque 1 w 10275
ita 39 w 10278
census 2 w 10284
noster 1 w 10290
transfertur 1 w 10301
in 194 w 10303
Christum 2 w 10311
animalis 1 w 10320
in 195 w 10322
spiritalem 1 w 10332
quia 11 w 10337
non 50 w 10340
primo 6 w 10345
quod 22 w 10349
spiritale 3 w 10358
est 49 w 10361
sed 9 w 10365
quod 23 w 10369
animale 1 w 10376
dehinc 2 w 10383
quod 24 w 10387
spiritale 4 w 10396
proinde 2 w 10404
videamus 1 w 10412
an 69 w 10415
id 37 w 10417
ipsum 4 w 10422
debeas 1 w 10428
huic 2 w 10432
quoque 4 w 10438
censui 1 w 10444
secundo 2 w 10451
an 70 w 10454
in 198 w 10456
eadem 1 w 10461
te 102 w 10463
forma 4 w 10468
conveniat 1 w 10477
novissimus 1 w 10487
quoque 5 w 10493
Adam 3 w 10497
in 199 w 10499
qua 51 w 10502
et 141 w 10504
primus 1 w 10510
quando 4 w 10517
novissimus 2 w 10527
Adam 4 w 10531
id 38 w 10534
est 50 w 10537
Christus 2 w 10545
innuptus 1 w 10554
in 201 w 10556
totum 1 w 10561
quod 25 w 10566
etiam 5 w 10571
primus 2 w 10577
Adam 5 w 10581
ante 2 w 10585
exilium 1 w 10592
Sed 8 w 10596
donato 1 w 10602
infirmitati 1 w 10613
tuae 2 w 10617
carnis 7 w 10623
suae 1 w 10627
exemplo 1 w 10634
perfectior 1 w 10644
Adam 6 w 10648
id 39 w 10651
est 51 w 10654
Christus 3 w 10662
eo 14 w 10665
quoque 6 w 10671
nomine 2 w 10677
perfectior 2 w 10687
qua 53 w 10690
integrior 1 w 10699
volenti 1 w 10707
quidem 5 w 10713
tibi 3 w 10717
spado 4 w 10722
occurrit 1 w 10730
in 205 w 10732
carne 9 w 10737
Si 3 w 10740
vero 2 w 10744
non 51 w 10747
sufficis 1 w 10755
monogamus 1 w 10765
occurrit 2 w 10773
in 206 w 10775
spiritu 17 w 10782
unam 4 w 10787
habens 3 w 10793
ecclesiam 1 w 10802
sponsam 1 w 10809
secundum 7 w 10818
Adam 7 w 10822
et 143 w 10824
Evae 1 w 10828
figuram 1 w 10835
quam 20 w 10840
apostolus 3 w 10849
in 207 w 10851
illud 4 w 10856
magnum 1 w 10862
sacramentum 1 w 10873
interpretatur 1 w 10886
in 209 w 10889
Christum 3 w 10897
et 145 w 10899
ecclesiam 2 w 10908
competisse 2 w 10919
carnali 1 w 10926
monogamiae 4 w 10936
per 29 w 10939
spiritalem 2 w 10949
Vides 1 w 10955
igitur 1 w 10961
quemadmodum 5 w 10972
etiam 6 w 10977
in 210 w 10979
Christo 5 w 10986
novans 1 w 10992
censum 1 w 10998
non 52 w 11001
possis 1 w 11007
eum 7 w 11010
sine 4 w 11014
monogamiae 5 w 11024
professione 1 w 11035
deferre 1 w 11042
nisi 3 w 11047
carne 10 w 11052
sis 6 w 11055
quod 26 w 11059
spiritu 18 w 11066
ille 3 w 11070
est 52 w 11073
licet 6 w 11079
et 149 w 11081
quod 27 w 11085
fuit 10 w 11089
in 212 w 11091
carne 11 w 11096
aeque 1 w 11101
esse 13 w 11105
debueris 1 w 11113