Scaife ATLAS

CTS Library / De Exhortatione Castitatis Liber

De Exhortatione Castitatis Liber (2-4)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1:2-4
Refs {'start': {'reference': '2', 'human_reference': 'Chapter 2'}, 'end': {'reference': '4', 'human_reference': 'Chapter 4'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus abstulit, ut domino visum est, ita factum est. Et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur. volentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim voluisset, non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur.

quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit. Non est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate, et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat, aut nihil est quod deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit. Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore. Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio in domini referre voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus adversus dei voluntatem, qui bonum vult. Porro si quaeris, unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis et delicti Adam voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit.
Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat. Proinde et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet. Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt, alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid etiam in occulto velit.

Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam videntur voluntatem dei sapere, dum ab eo remittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota voluntate procedit eius qui permittit. Ex indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa causam sui quae cogit voluntatem. Vide, qualis sit voluntas cuius

alter est causa. Secunda item species consideranda est purae voluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mavult, cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sunt atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem maiore delevit. Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declaravit se magis velle. Ergo si ideo declaravit, ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contra voluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius voluntatem, magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciende et quod mavult respuendo. Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium, si est ex illa dei voluntate quae indulgentia vocatur, negabimus meram voluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae didcerimus non potiorem a potiore rescindi. Haec praestrinxerim, ut iam apostoli voces decurram. Inprimis autem non videbor inreligiosus, si quod ipse profitetur animadvertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de divino praescripto induxisse.
Nam et cum de viduis et innuptis definiit, uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conversus ad alteram speciem, Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. Quae vox licet ad eos pertineat qui inupti vel vidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest videri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali condicionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius est nubere, non adiciens quid sit id quod melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et removisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere:
si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.

Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de divino praecepto introduxit. Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. Ceterum neque in evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias permissam matrimonii iterationem. Unde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio, quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec

veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset. Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in domino. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum veniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet. Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod celeri. Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit, et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum.

Quam 1 w 4
denique 1 w 11
modesta 1 w 18
illa 1 w 22
vox 1 w 25
est 2 w 28
Dominus 1 w 36
dedit 1 w 41
dominus 1 w 49
abstulit 1 w 57
ut 1 w 60
domino 1 w 66
visum 1 w 71
est 3 w 74
ita 1 w 78
factum 1 w 84
est 4 w 87
Et 1 w 90
ideo 1 w 94
si 1 w 96
nuptias 1 w 103
sublatas 1 w 111
restauremus 1 w 122
sine 1 w 127
dubio 1 w 132
contra 1 w 138
voluntatem 1 w 148
dei 1 w 151
nitimur 1 w 158
volentes 1 w 167
habere 1 w 173
rursus 1 w 179
quod 1 w 183
habere 2 w 189
nos 1 w 192
noluit 1 w 198
Si 1 w 201
enim 1 w 205
voluisset 1 w 214
non 1 w 218
abstulisset 1 w 229
Nisi 1 w 234
si 4 w 236
et 3 w 238
hoc 1 w 241
voluntatem 2 w 251
dei 2 w 254
interpretamur 1 w 267
quasi 1 w 273
et 5 w 275
rursus 2 w 281
voluerit 1 w 289
habere 3 w 295
quod 2 w 299
iam 1 w 302
noluit 2 w 308
Non 1 w 312
est 6 w 315
bonae 1 w 320
et 6 w 322
solidae 1 w 329
fidei 1 w 334
sic 1 w 337
omnia 1 w 342
ad 1 w 344
voluntatem 3 w 354
dei 4 w 357
referre 1 w 364
et 7 w 367
ita 2 w 370
adulari 1 w 377
sibi 1 w 381
unumquemque 1 w 392
dicendo 1 w 399
nihil 1 w 404
fieri 1 w 409
sine 2 w 413
nutu 1 w 417
eius 1 w 421
ut 3 w 424
non 2 w 427
intellegamus 1 w 439
esse 1 w 443
aliquid 1 w 450
in 8 w 452
nobis 1 w 457
ipsis 1 w 462
Ceterum 1 w 470
excusabitur 1 w 481
omne 1 w 485
delictum 1 w 493
si 10 w 496
contenderimus 1 w 509
nihil 2 w 514
fieri 2 w 519
a 32 w 520
nobis 2 w 525
sine 3 w 529
dei 5 w 532
voluntate 4 w 541
et 9 w 544
ibit 1 w 548
definitio 1 w 557
ista 1 w 561
in 11 w 563
destructionem 1 w 576
totius 1 w 582
disciplinae 1 w 593
etiam 1 w 599
ipsius 1 w 605
dei 6 w 608
si 13 w 611
aut 1 w 614
quae 1 w 618
non 3 w 621
vult 1 w 625
de 15 w 627
sua 1 w 630
voluntate 5 w 639
producat 1 w 647
aut 2 w 651
nihil 3 w 656
est 8 w 659
quod 3 w 663
deus 1 w 667
non 4 w 670
vult 2 w 674
Sed 1 w 678
quomodo 1 w 685
vetat 1 w 690
quaedam 1 w 697
quibus 1 w 703
etiam 2 w 708
supplicium 1 w 718
aeternum 1 w 726
comminatur 1 w 736
utique 1 w 743
enim 2 w 747
quae 3 w 751
vetat 2 w 756
non 5 w 759
vult 3 w 763
a 51 w 765
quibus 2 w 771
et 15 w 773
offenditur 1 w 783
sic 2 w 788
et 16 w 790
e 89 w 791
contrario 1 w 800
quae 4 w 804
vult 4 w 808
praecipit 1 w 817
et 17 w 819
accepto 1 w 826
facit 1 w 831
et 18 w 833
aeternitatis 1 w 845
mercede 1 w 852
dispungit 1 w 861
Itaque 1 w 868
cum 1 w 871
utrumque 1 w 879
ex 2 w 881
praeceptis 1 w 891
eius 2 w 895
didicerimus 1 w 906
quid 2 w 911
nolit 1 w 916
et 20 w 918
quid 3 w 922
velit 1 w 927
tamen 1 w 933
nobis 3 w 938
est 9 w 941
voluntas 1 w 949
et 21 w 951
arbitrium 1 w 960
eligendi 1 w 968
alterum 1 w 975
sicut 1 w 981
scriptum 1 w 989
est 10 w 992
Ecce 1 w 997
posui 1 w 1002
ante 1 w 1006
te 15 w 1008
bonum 1 w 1013
et 22 w 1015
malum 1 w 1020
gustasti 1 w 1029
enim 3 w 1033
de 18 w 1035
agnitionis 1 w 1045
arbore 1 w 1051
Et 2 w 1054
ideo 2 w 1058
non 6 w 1061
debemus 1 w 1068
quod 4 w 1072
nostro 1 w 1078
expositum 1 w 1087
est 11 w 1090
arbitrio 1 w 1098
in 14 w 1100
domini 1 w 1106
referre 2 w 1113
voluntatem 4 w 1123
quod 5 w 1128
non 7 w 1131
ipse 1 w 1135
vult 5 w 1139
aut 3 w 1142
non 8 w 1145
vult 6 w 1149
quod 6 w 1153
bonum 2 w 1158
est 12 w 1161
qui 6 w 1164
malum 2 w 1169
non 9 w 1172
vult 7 w 1176
Ita 2 w 1180
nostra 1 w 1186
est 13 w 1189
voluntas 2 w 1197
cum 2 w 1201
malum 3 w 1206
volumus 1 w 1213
adversus 1 w 1221
dei 7 w 1224
voluntatem 5 w 1234
qui 7 w 1238
bonum 3 w 1243
vult 8 w 1247
Porro 1 w 1253
si 17 w 1255
quaeris 1 w 1262
unde 1 w 1267
venit 1 w 1272
ista 2 w 1276
voluntas 3 w 1284
qua 7 w 1288
quid 4 w 1292
volumus 2 w 1299
adversus 2 w 1307
dei 8 w 1310
voluntatem 6 w 1320
dicam 1 w 1326
Ex 1 w 1329
nobis 4 w 1334
ipsis 2 w 1339
Nec 1 w 1343
temere 1 w 1349
Semini 1 w 1356
enim 4 w 1360
tuo 1 w 1363
respondeas 1 w 1373
necesse 1 w 1380
est 14 w 1383
siquidem 1 w 1392
ille 1 w 1396
princeps 1 w 1404
et 23 w 1406
generis 1 w 1413
et 24 w 1415
delicti 1 w 1422
Adam 1 w 1426
voluit 1 w 1432
quod 7 w 1436
deliquit 1 w 1444
Neque 1 w 1450
enim 5 w 1454
diabolus 1 w 1462
voluntatem 7 w 1472
ei 11 w 1474
imposuit 1 w 1482
delinquendi 1 w 1493
sed 1 w 1497
materiam 1 w 1505
voluntati 1 w 1514
subministravit 1 w 1528
Ceterum 2 w 1536
voluntas 4 w 1544
dei 9 w 1547
in 20 w 1549
obaudientiam 1 w 1561
venerat 1 w 1568
Proinde 1 w 1576
et 26 w 1578
tu 12 w 1580
si 20 w 1582
non 10 w 1585
oboedieris 1 w 1595
deo 3 w 1598
qui 11 w 1602
te 23 w 1604
proposito 1 w 1613
praecepte 1 w 1622
liberae 1 w 1629
potestatis 1 w 1639
instituit 1 w 1648
per 1 w 1652
voluntatis 1 w 1662
libertatem 1 w 1672
volens 1 w 1678
deverges 1 w 1686
in 23 w 1688
id 11 w 1690
quod 8 w 1694
deus 2 w 1698
non 11 w 1701
vult 9 w 1705
et 27 w 1708
ita 4 w 1711
te 27 w 1713
putas 1 w 1718
a 106 w 1719
diabolo 1 w 1726
subversum 1 w 1735
qui 12 w 1739
etsi 1 w 1743
quid 6 w 1747
vult 10 w 1751
te 28 w 1753
velle 1 w 1758
quod 9 w 1762
deus 3 w 1766
non 12 w 1769
vult 11 w 1773
non 13 w 1777
tamen 2 w 1782
facit 2 w 1787
ut 11 w 1789
et 29 w 1791
velis 1 w 1796
quia 1 w 1801
nec 2 w 1804
tunc 1 w 1808
istos 1 w 1813
protoplastos 1 w 1825
ad 5 w 1827
voluntatem 8 w 1837
delicti 2 w 1844
subegit 1 w 1851
immo 1 w 1856
neque 1 w 1861
invitos 1 w 1868
neque 2 w 1873
ignorantes 1 w 1883
quid 7 w 1887
deus 4 w 1891
nollet 1 w 1897
Utique 1 w 1904
enim 6 w 1908
nolebat 1 w 1915
fieri 3 w 1920
cum 3 w 1924
admisso 1 w 1931
mortem 1 w 1937
destinabat 1 w 1947
Ita 3 w 1951
diaboli 1 w 1958
opus 1 w 1962
unum 2 w 1966
est 17 w 1969
temptare 1 w 1978
an 3 w 1981
velis 2 w 1986
quod 10 w 1991
in 26 w 1993
te 33 w 1995
est 18 w 1998
ut 12 w 2001
velis 3 w 2006
At 1 w 2009
ubi 2 w 2012
voluisti 1 w 2020
sequitur 1 w 2029
ut 13 w 2031
te 34 w 2033
sibi 2 w 2037
subigat 1 w 2044
non 14 w 2048
operatus 1 w 2056
in 27 w 2058
te 35 w 2060
voluntatem 9 w 2070
sed 2 w 2074
nactus 1 w 2080
occasionem 1 w 2090
voluntatis 2 w 2100
Igitur 1 w 2107
cum 4 w 2110
solum 1 w 2115
sit 3 w 2118
in 28 w 2120
nobis 5 w 2125
velle 2 w 2130
et 31 w 2133
in 29 w 2135
hoc 2 w 2138
probetur 1 w 2146
nostra 2 w 2152
erga 1 w 2156
deum 1 w 2160
mens 1 w 2164
an 4 w 2167
ea 2 w 2169
velimus 1 w 2176
quae 6 w 2180
cum 5 w 2183
voluntate 12 w 2192
ipsius 2 w 2198
faciunt 1 w 2205
alte 2 w 2210
et 33 w 2212
impresse 1 w 2220
recogitandam 1 w 2232
esse 4 w 2236
dico 1 w 2240
dei 10 w 2243
voluntatem 10 w 2253
quid 8 w 2258
etiam 3 w 2263
in 30 w 2265
occulto 1 w 2272
velit 2 w 2277
Quae 1 w 2282
enim 7 w 2286
in 31 w 2288
manifesto 1 w 2297
scimus 1 w 2304
omnes 1 w 2309
eaque 1 w 2315
ipsa 1 w 2319
qualiter 1 w 2327
in 32 w 2329
manifesto 2 w 2338
sint 1 w 2342
perspiciendum 1 w 2355
est 21 w 2358
Nam 1 w 2362
etsi 2 w 2366
quaedam 2 w 2373
videntur 1 w 2381
voluntatem 11 w 2391
dei 11 w 2394
sapere 1 w 2400
dum 2 w 2404
ab 11 w 2406
eo 4 w 2408
remittuntur 1 w 2419
non 15 w 2423
statim 1 w 2429
omne 3 w 2433
quod 11 w 2437
permittitur 1 w 2448
ex 4 w 2450
mera 1 w 2454
et 36 w 2456
tota 1 w 2460
voluntate 15 w 2469
procedit 1 w 2477
eius 3 w 2481
qui 18 w 2484
permittit 2 w 2493
Ex 2 w 2496
indulgentia 1 w 2507
est 22 w 2510
quodcumque 1 w 2520
permittitur 2 w 2531
Quae 2 w 2536
etsi 3 w 2540
sine 4 w 2544
voluntate 16 w 2553
non 16 w 2556
est 23 w 2559
quia 2 w 2564
tamen 3 w 2569
aliquam 1 w 2576
habet 1 w 2581
causam 1 w 2587
in 36 w 2589
illo 1 w 2593
cui 1 w 2596
indulgetur 1 w 2606
quasi 2 w 2612
de 42 w 2614
invita 1 w 2620
venit 2 w 2625
voluntate 17 w 2634
passa 1 w 2640
causam 2 w 2646
sui 3 w 2649
quae 8 w 2653
cogit 2 w 2658
voluntatem 12 w 2668
Vide 1 w 2673
qualis 1 w 2680
sit 4 w 2683
voluntas 5 w 2691
cuius 1 w 2696
alter 2 w 2701
est 24 w 2704
causa 3 w 2709
Secunda 1 w 2717
item 1 w 2721
species 1 w 2728
consideranda 1 w 2740
est 25 w 2743
purae 1 w 2748
voluntatis 3 w 2758
Vult 1 w 2763
nos 5 w 2766
deus 5 w 2770
agere 1 w 2775
quaedam 3 w 2782
placita 1 w 2789
sibi 3 w 2793
in 39 w 2796
quibus 3 w 2802
non 17 w 2805
indulgentia 2 w 2816
patrocinatur 1 w 2828
sed 3 w 2832
disciplina 2 w 2842
dominatur 1 w 2851
Si 2 w 2854
tamen 4 w 2859
alia 1 w 2863
istis 1 w 2868
praeposuit 1 w 2878
utique 2 w 2885
quae 10 w 2889
magis 1 w 2894
vult 12 w 2898
dubiumne 1 w 2907
est 26 w 2910
ea 4 w 2912
nobis 6 w 2917
sectanda 1 w 2925
esse 5 w 2929
quae 11 w 2933
mavult 1 w 2939
cum 7 w 2943
quae 12 w 2947
minus 3 w 2952
vult 14 w 2956
quia 3 w 2961
alia 2 w 2965
magis 2 w 2970
vult 15 w 2974
perinde 1 w 2982
habenda 1 w 2989
sunt 1 w 2993
atque 1 w 2998
si 35 w 3000
nolit 2 w 3005
Nam 2 w 3009
ostendens 1 w 3018
quid 9 w 3022
magis 3 w 3027
velit 3 w 3032
minorem 1 w 3040
voluntatem 13 w 3050
maiore 1 w 3056
delevit 1 w 3063
Quantoque 1 w 3073
notitiae 1 w 3081
tuae 1 w 3085
utramque 1 w 3093
proposuit 1 w 3102
tanto 1 w 3108
definiit 1 w 3116
id 19 w 3118
te 50 w 3120
sectari 1 w 3127
debere 1 w 3133
quod 13 w 3137
declaravit 1 w 3147
se 15 w 3149
magis 4 w 3154
velle 3 w 3159
Ergo 1 w 3164
si 36 w 3166
ideo 3 w 3170
declaravit 2 w 3180
ut 16 w 3183
id 21 w 3185
secteris 1 w 3193
quod 14 w 3197
magis 5 w 3202
vult 16 w 3206
sine 5 w 3211
dubio 2 w 3216
nisi 1 w 3221
ita 8 w 3224
facis 1 w 3229
contra 3 w 3236
voluntatem 14 w 3246
eius 4 w 3250
sapis 1 w 3255
sapiendo 1 w 3264
contra 4 w 3270
potiorem 1 w 3278
eius 5 w 3282
voluntatem 15 w 3292
magisque 1 w 3301
offendis 1 w 3309
quam 2 w 3313
promereris 1 w 3323
quod 15 w 3328
vult 17 w 3332
quidem 2 w 3338
faciende 1 w 3346
et 40 w 3348
quod 16 w 3352
mavult 2 w 3358
respuendo 1 w 3367
Ex 3 w 3370
parte 1 w 3375
delinquis 1 w 3384
ex 5 w 3387
parte 2 w 3392
si 39 w 3395
non 18 w 3398
delinquis 2 w 3407
non 19 w 3411
tamen 5 w 3416
promereris 2 w 3426
Non 2 w 3430
porro 1 w 3435
et 41 w 3437
promereri 3 w 3446
nolle 2 w 3451
delinquere 1 w 3461
est 27 w 3464
Secundum 1 w 3473
igitur 1 w 3479
matrimonium 1 w 3490
si 40 w 3493
est 28 w 3496
ex 6 w 3498
illa 2 w 3502
dei 12 w 3505
voluntate 22 w 3514
quae 13 w 3518
indulgentia 3 w 3529
vocatur 1 w 3536
negabimus 1 w 3546
meram 1 w 3551
voluntatem 16 w 3561
cui 3 w 3564
indulgentia 4 w 3575
est 29 w 3578
causa 4 w 3583
si 41 w 3586
ex 7 w 3588
ea 5 w 3590
cui 4 w 3593
potior 2 w 3599
alia 3 w 3603
praeponitur 1 w 3614
continentiae 1 w 3626
magis 7 w 3631
appetendae 1 w 3641
didcerimus 1 w 3651
non 20 w 3654
potiorem 2 w 3662
a 266 w 3663
potiore 3 w 3670
rescindi 1 w 3678
Haec 1 w 3683
praestrinxerim 1 w 3697
ut 17 w 3700
iam 7 w 3703
apostoli 1 w 3711
voces 1 w 3716
decurram 1 w 3724
Inprimis 1 w 3733
autem 1 w 3738
non 21 w 3741
videbor 1 w 3748
inreligiosus 1 w 3760
si 42 w 3763
quod 17 w 3767
ipse 2 w 3771
profitetur 1 w 3781
animadvertam 1 w 3793
omnem 1 w 3799
illum 1 w 3804
indulgentiam 1 w 3816
nuptiarum 1 w 3825
de 62 w 3827
suo 1 w 3830
id 25 w 3833
est 31 w 3836
de 63 w 3838
humano 1 w 3844
sensu 1 w 3849
non 22 w 3853
de 64 w 3855
divino 1 w 3861
praescripto 1 w 3872
induxisse 1 w 3881
Nam 3 w 3885
et 44 w 3887
cum 8 w 3890
de 65 w 3892
viduis 1 w 3898
et 45 w 3900
innuptis 1 w 3908
definiit 2 w 3916
uti 3 w 3920
nubant 1 w 3926
si 43 w 3929
continere 1 w 3938
non 23 w 3941
possunt 1 w 3948
quia 4 w 3953
melius 1 w 3959
sit 5 w 3962
nubere 1 w 3968
quam 3 w 3972
uri 1 w 3975
conversus 1 w 3985
ad 8 w 3987
alteram 1 w 3994
speciem 1 w 4001
Nuptis 1 w 4008
autem 2 w 4013
denuntio 1 w 4021
inquit 1 w 4028
non 24 w 4032
quidem 3 w 4038
ego 1 w 4041
sed 4 w 4045
dominus 2 w 4052
Ita 4 w 4056
ostendit 1 w 4064
ex 8 w 4066
translatione 1 w 4078
personae 1 w 4086
suae 1 w 4090
in 66 w 4092
dominum 1 w 4099
id 28 w 4101
quod 18 w 4105
supra 1 w 4110
dixerat 1 w 4117
non 25 w 4120
ex 9 w 4122
domini 2 w 4128
persona 2 w 4135
sed 5 w 4139
ex 10 w 4141
sua 3 w 4144
pronuntiasse 1 w 4156
Melius 1 w 4163
est 32 w 4166
nubere 2 w 4172
quam 4 w 4176
uri 2 w 4179
Quae 3 w 4184
vox 2 w 4187
licet 1 w 4192
ad 9 w 4194
eos 1 w 4197
pertineat 1 w 4206
qui 29 w 4209
inupti 1 w 4215
vel 11 w 4218
vidui 2 w 4223
a 302 w 4224
fide 2 w 4228
deprehenduntur 1 w 4242
quia 5 w 4247
tamen 6 w 4252
omnes 2 w 4257
eam 1 w 4260
ad 10 w 4262
nubendi 1 w 4269
licentiam 1 w 4278
amplectuntur 1 w 4290
velim 2 w 4296
pertractare 1 w 4307
quale 1 w 4312
bonum 4 w 4317
ostendat 1 w 4325
quod 19 w 4329
melius 2 w 4335
est 33 w 4338
poena 1 w 4343
quod 20 w 4348
non 26 w 4351
potest 2 w 4357
videri 1 w 4363
bonum 5 w 4368
nisi 2 w 4372
pessimo 1 w 4379
comparatum 1 w 4389
ut 21 w 4392
ideo 4 w 4396
bonum 6 w 4401
sit 6 w 4404
nubere 3 w 4410
quia 6 w 4415
deterius 1 w 4423
sit 7 w 4426
ardere 1 w 4432
Bonum 1 w 4438
ita 9 w 4441
est 35 w 4444
si 49 w 4447
perseveret 1 w 4457
nomen 1 w 4462
obtinens 1 w 4470
sine 6 w 4474
comparatione 1 w 4486
non 27 w 4490
dico 2 w 4494
mali 1 w 4498
sed 6 w 4502
etiam 4 w 4507
boni 1 w 4511
alterius 1 w 4519
ut 22 w 4522
etsi 4 w 4527
bono 1 w 4531
alii 1 w 4535
comparatur 1 w 4545
et 51 w 4547
alio 1 w 4551
adumbratur 1 w 4561
nihilominus 1 w 4573
remaneat 1 w 4581
in 74 w 4583
boni 2 w 4587
nomine 1 w 4593
Ceterum 3 w 4601
si 52 w 4603
per 14 w 4606
mali 2 w 4610
condicionem 1 w 4621
cogitur 1 w 4628
bonum 7 w 4633
dici 2 w 4637
non 28 w 4641
tam 9 w 4644
bonum 8 w 4649
est 36 w 4652
quam 5 w 4656
genus 1 w 4661
mali 3 w 4665
inferioris 1 w 4675
quod 21 w 4680
a 336 w 4681
superiore 1 w 4690
malo 1 w 4694
obscuratum 1 w 4704
ad 12 w 4706
nomen 2 w 4711
boni 3 w 4715
impellitur 1 w 4725
Aufer 1 w 4731
denique 2 w 4738
condicionem 2 w 4749
comparationis 1 w 4762
ut 23 w 4765
non 29 w 4768
dicas 1 w 4773
Melius 2 w 4780
est 37 w 4783
nubere 4 w 4789
quam 6 w 4793
uri 3 w 4796
et 53 w 4799
quaero 1 w 4805
an 17 w 4807
dicere 1 w 4813
audeas 1 w 4819
Melius 3 w 4826
est 38 w 4829
nubere 5 w 4835
non 30 w 4839
adiciens 1 w 4847
quid 12 w 4851
sit 8 w 4854
id 34 w 4856
quod 22 w 4860
melius 3 w 4866
est 39 w 4869
Ergo 2 w 4874
quod 23 w 4878
non 31 w 4881
melius 4 w 4887
utique 3 w 4894
nec 3 w 4897
bonum 9 w 4902
quia 7 w 4907
abstulisti 1 w 4917
et 54 w 4919
removisti 1 w 4928
condicionem 3 w 4939
comparationis 2 w 4952
quae 15 w 4957
dum 5 w 4960
melius 5 w 4966
illud 1 w 4971
facit 3 w 4976
ita 10 w 4980
bonum 10 w 4985
haberi 1 w 4991
cogit 4 w 4996
Melius 4 w 5003
est 40 w 5006
nubere 6 w 5012
quam 7 w 5016
uri 4 w 5019
sic 4 w 5022
accipiendum 1 w 5033
est 41 w 5036
quomodo 2 w 5044
melius 6 w 5050
est 42 w 5053
uno 1 w 5056
oculo 1 w 5061
quam 8 w 5065
duobus 1 w 5071
carere 1 w 5077
si 55 w 5080
tamen 7 w 5085
a 362 w 5086
comparatione 2 w 5098
discedas 1 w 5106
non 32 w 5110
erit 2 w 5114
melius 7 w 5120
unum 3 w 5124
oculum 1 w 5130
habere 4 w 5136
quia 8 w 5141
nec 4 w 5144
bonum 11 w 5149
Nemo 1 w 5154
igitur 2 w 5160
captet 1 w 5166
ex 11 w 5168
hoc 3 w 5171
capitulo 1 w 5179
defensionem 1 w 5190
quod 24 w 5195
proprie 1 w 5202
ad 14 w 5204
innuptos 1 w 5212
et 56 w 5214
viduos 1 w 5220
spectat 1 w 5227
quibus 4 w 5234
nulla 1 w 5239
adhuc 1 w 5244
coniunctio 1 w 5254
numeratur 1 w 5263
Quamquam 1 w 5272
ostenderim 1 w 5282
etiam 5 w 5287
illis 1 w 5292
intellegendam 1 w 5305
esse 6 w 5309
permissi 1 w 5317
condicionem 4 w 5328
Ceterum 4 w 5336
de 79 w 5338
secundo 1 w 5345
matrimonio 1 w 5355
scimus 2 w 5361
plane 1 w 5366
apostolum 1 w 5375
pronuntiasse 2 w 5387
Solutus 1 w 5395
es 61 w 5397
ab 18 w 5399
uxore 1 w 5404
ne 39 w 5407
quaesieris 1 w 5417
uxorem 1 w 5423
sed 7 w 5427
si 59 w 5429
duxeris 1 w 5436
non 33 w 5440
delinques 1 w 5449
Perinde 1 w 5457
tamen 8 w 5462
et 59 w 5464
huius 1 w 5469
sermonis 1 w 5477
ordinem 1 w 5484
de 82 w 5486
consilio 1 w 5494
suo 2 w 5497
non 34 w 5501
de 83 w 5503
divino 2 w 5509
praecepto 1 w 5518
introduxit 1 w 5528
Multum 1 w 5535
autem 3 w 5540
interest 1 w 5548
inter 3 w 5553
dei 13 w 5556
praeceptum 1 w 5566
et 60 w 5568
consilium 1 w 5577
hominis 1 w 5584
Praeceptum 1 w 5595
domini 3 w 5601
inquit 2 w 5608
non 35 w 5612
habeo 1 w 5617
sed 8 w 5621
consilium 2 w 5630
do 15 w 5632
quasi 3 w 5638
misericordiam 1 w 5651
consecutus 1 w 5661
a 393 w 5662
domino 2 w 5668
fidelis 1 w 5675
esse 7 w 5679
Ceterum 5 w 5687
neque 3 w 5692
in 90 w 5694
evangelio 1 w 5703
neque 4 w 5708
in 91 w 5710
ipsius 3 w 5716
Pauli 1 w 5721
epistolis 1 w 5730
ex 12 w 5732
praecepto 2 w 5741
dei 14 w 5744
invenias 1 w 5752
permissam 1 w 5761
matrimonii 1 w 5771
iterationem 1 w 5782
Unde 1 w 5787
unum 4 w 5791
habendum 1 w 5799
confirmatur 1 w 5810
quia 9 w 5815
quod 25 w 5819
a 404 w 5820
domino 3 w 5826
permissum 1 w 5835
non 36 w 5838
invenitur 1 w 5847
id 37 w 5850
agnoscitur 1 w 5860
interdictum 1 w 5871
Adde 1 w 5876
quod 26 w 5880
et 62 w 5882
haec 1 w 5886
ipsa 2 w 5890
humani 1 w 5896
consilii 1 w 5904
interiectio 1 w 5915
quasi 4 w 5921
iam 13 w 5924
recogitationem 1 w 5938
excessus 1 w 5946
sui 6 w 5949
passa 2 w 5954
statim 2 w 5961
se 34 w 5963
refrenat 1 w 5971
et 63 w 5973
revocat 1 w 5980
cum 9 w 5984
subiungit 1 w 5993
Verumtamen 1 w 6004
huiusmodi 1 w 6013
pressuram 1 w 6022
carnis 1 w 6028
habebunt 1 w 6036
cum 10 w 6040
parcere 1 w 6047
se 35 w 6049
eis 1 w 6052
dicit 1 w 6057
cum 11 w 6061
tempus 1 w 6067
in 97 w 6069
collectum 1 w 6078
esse 8 w 6082
adicit 1 w 6088
quo 29 w 6092
oporteat 1 w 6100
etiam 6 w 6105
habentes 1 w 6113
matrimonia 1 w 6123
pro 14 w 6126
non 37 w 6129
habentibus 1 w 6139
agere 2 w 6144
cum 12 w 6148
sollicitudinem 1 w 6162
nuptorum 1 w 6170
et 65 w 6172
innuptorum 1 w 6182
committit 1 w 6191
Per 2 w 6195
haec 2 w 6199
enim 8 w 6203
docens 1 w 6209
cur 3 w 6213
non 38 w 6216
expediat 1 w 6224
nubere 7 w 6230
dissuadet 1 w 6240
ab 24 w 6242
eo 9 w 6244
quod 27 w 6248
supra 2 w 6253
indulserat 1 w 6263
Et 3 w 6266
hoc 4 w 6269
de 90 w 6271
primo 1 w 6276
matrimonio 2 w 6286
quanto 1 w 6293
magis 8 w 6298
de 91 w 6300
secundo 2 w 6307
Cum 1 w 6311
vero 1 w 6315
nos 7 w 6318
ad 18 w 6320
exemplum 1 w 6328
suum 1 w 6332
hortatur 1 w 6340
utique 4 w 6347
ostendens 2 w 6356
quid 13 w 6360
nos 8 w 6363
velit 4 w 6368
esse 9 w 6372
id 39 w 6375
est 44 w 6378
continentes 1 w 6389
pariter 1 w 6397
declarat 1 w 6405
quid 14 w 6409
nos 9 w 6412
esse 10 w 6416
nolit 3 w 6421
id 41 w 6424
est 45 w 6427
incontinentes 1 w 6440
Ita 5 w 6444
et 67 w 6446
ipse 3 w 6450
cum 13 w 6454
aliud 1 w 6459
vult 19 w 6463
id 42 w 6466
quod 28 w 6470
non 39 w 6473
vult 20 w 6477
nec 5 w 6480
sponte 1 w 6486
nec 6 w 6489
veritate 1 w 6497
permittit 4 w 6506
Si 3 w 6509
enim 9 w 6513
vellet 1 w 6519
non 40 w 6523
permisisset 1 w 6534
immo 2 w 6539
imperasset 1 w 6549
Sed 2 w 6553
ecce 1 w 6557
rursus 3 w 6563
mulierem 1 w 6571
marito 1 w 6577
defuncto 1 w 6585
dicit 3 w 6590
nubere 8 w 6596
posse 1 w 6601
si 68 w 6604
cui 5 w 6607
velit 5 w 6612
tantum 1 w 6619
in 104 w 6621
domino 4 w 6627
At 2 w 6630
enim 10 w 6634
felicior 1 w 6642
erit 4 w 6646
inquit 3 w 6653
si 69 w 6656
sic 5 w 6659
permanserit 1 w 6670
secundum 1 w 6678
meum 1 w 6682
consilium 3 w 6691
Puto 1 w 6696
autem 4 w 6701
et 71 w 6704
ego 2 w 6707
dei 15 w 6710
spiritum 1 w 6718
habeo 2 w 6723
Videmus 1 w 6731
duo 3 w 6734
consilia 1 w 6742
quo 32 w 6746
supra 3 w 6751
nubendi 2 w 6758
veniam 1 w 6764
facit 4 w 6769
et 72 w 6772
quo 33 w 6775
postmodum 1 w 6784
continentiam 1 w 6796
nubendi 3 w 6803
docet 1 w 6808
Cui 1 w 6812
ergo 1 w 6816
inquis 3 w 6823
assentabimur 1 w 6836
Inspice 1 w 6844
et 74 w 6846
lege 2 w 6850
Cum 2 w 6854
veniam 2 w 6860
facit 5 w 6865
hominis 2 w 6873
prudentis 1 w 6882
consilium 4 w 6891
allegat 1 w 6898
cum 14 w 6902
continentiam 2 w 6914
indicit 1 w 6921
spiritus 1 w 6930
sancti 1 w 6936
consilium 5 w 6945
affirmat 1 w 6953
Sequere 1 w 6961
admonitionem 1 w 6973
cui 6 w 6976
divinitas 1 w 6985
patrocinatur 2 w 6997
Spiritum 1 w 7006
quidem 4 w 7012
dei 16 w 7015
etiam 7 w 7020
fideles 1 w 7027
habent 3 w 7033
sed 9 w 7037
non 41 w 7040
omnes 3 w 7045
fideles 2 w 7052
apostoli 2 w 7060
Cum 3 w 7064
ergo 2 w 7068
qui 43 w 7071
se 49 w 7073
fidelem 1 w 7080
dixerat 2 w 7087
adiecit 1 w 7094
postea 1 w 7100
spiritum 2 w 7108
dei 17 w 7111
se 50 w 7113
habere 5 w 7119
quod 29 w 7124
nemo 1 w 7128
dubitaret 1 w 7137
etiam 8 w 7142
de 104 w 7144
fideli 2 w 7150
idcirco 1 w 7158
id 50 w 7160
dixit 1 w 7165
ut 31 w 7168
sibi 4 w 7172
apostoli 3 w 7180
fastigium 1 w 7189
redderet 1 w 7197
Proprie 1 w 7205
enim 11 w 7209
apostoli 4 w 7217
spiritum 3 w 7225
sanctum 1 w 7232
habent 4 w 7238
qui 44 w 7241
plene 1 w 7246
habent 5 w 7252
in 114 w 7254
operibus 1 w 7262
prophetiae 1 w 7272
et 80 w 7274
efficacia 1 w 7283
virtutum 1 w 7291
documentisque 1 w 7304
linguarum 1 w 7313
non 42 w 7317
ex 16 w 7319
parte 3 w 7324
quod 30 w 7329
celeri 1 w 7335
Ita 6 w 7339
spiritus 2 w 7347
sancti 2 w 7353
auctoritatem 1 w 7365
ad 21 w 7367
eam 2 w 7370
speciem 2 w 7377
adire 1 w 7382
fecit 1 w 7387
cui 7 w 7391
magis 9 w 7396
nos 10 w 7399
obsequi 1 w 7406
voluit 2 w 7412
et 81 w 7415
factum 2 w 7421
est 46 w 7424
iam 21 w 7427
non 43 w 7430
consilium 6 w 7439
divini 2 w 7445
spiritus 3 w 7453
sed 10 w 7457
pro 16 w 7460
eius 6 w 7464
maiestate 1 w 7473
praeceptum 2 w 7483