Scaife ATLAS

CTS Library / De Anima

De Anima (46-50)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:46-50
Refs {'start': {'reference': '46', 'human_reference': 'Chapter 46'}, 'end': {'reference': '50', 'human_reference': 'Chapter 50'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Ecce rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu quibus anima iactatur exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, Cum dens dederit, nullae longae morae eius quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus iudicavit, liberans a negotiis divinitatem et dissolvens ordinem rerum et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita et fortuita. Porro si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiori sententiam mendacio recitans agnoscit et verum. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae fluxisse somnio viderit Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat anulo, leo erat signum. Crediderat praeclusam genituram (opinor, quia leo semel pater est), Aristodemus vel Aristophon, coniectans immo nihil vacuum obsignari, filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae

tyrannidem Himeraea quaedam somniavit. Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit. Euphorion provulgavit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis huiusmodi somnia. Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Iulium Octavium tantum, et sibi ignotum Marcus Tullius iam et Augustum et civilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitellii commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori visione destituto tabernaculo evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Iovis. Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae,
produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiamnunc, gerula iam sua inspexerat. Cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit. Neoptolemus tragoedus apud Rhoiteum Troiae sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius Rhodius, Hermippus, tota saeculi litteratura. Solum, si forte, ridebo qui se existimavit persuasurum quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles, ignosce ridenti. Ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Throphonii in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis
quinione voluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici deum malunt providentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et aliter interpretandam. Nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuvando, dum per ea quae iuvant ab inquisitione verae divinitatis abducunt ex insinuatione falsae? Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica et interim libera est. Quo nemo dubitaverit domus quoque daemoniis patere, nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumvenire.

Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis vana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. Nec mirum si eorum sunt imagines quorum et res. A deo autem, pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat, et maior paene vis hominum ex visionibus deum discunt. Sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia quae sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro

quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius visionis? Num ergo haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? Ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur.

Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??) inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.

Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat.

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa, aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?

Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus,

id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo
ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas, audiat, contrectet, et credidit.

Tokens

Ecce 1 w 4
rursus 1 w 10
urgemur 1 w 17
etiam 1 w 22
de 1 w 24
ipsorum 1 w 31
somniorum 1 w 40
retractatu 1 w 50
quibus 1 w 56
anima 1 w 61
iactatur 1 w 69
exprimere 1 w 78
Et 1 w 81
quando 1 w 87
perveniemus 1 w 98
ad 1 w 100
mortem 1 w 106
Et 2 w 109
hic 1 w 112
dixerim 1 w 119
Cum 1 w 123
dens 1 w 127
dederit 1 w 134
nullae 1 w 141
longae 1 w 147
morae 1 w 152
eius 1 w 156
quod 1 w 160
eveniet 1 w 167
Vana 1 w 172
in 1 w 174
totum 1 w 179
somnia 1 w 185
Epicurus 1 w 193
iudicavit 1 w 202
liberans 1 w 211
a 18 w 212
negotiis 1 w 220
divinitatem 1 w 231
et 4 w 233
dissolvens 1 w 243
ordinem 1 w 250
rerum 1 w 255
et 5 w 257
in 4 w 259
passivitate 1 w 270
omnia 2 w 275
spargens 1 w 283
ut 1 w 286
eventui 1 w 293
exposita 1 w 301
et 6 w 303
fortuita 1 w 311
Porro 1 w 317
si 3 w 319
ita 5 w 322
est 1 w 325
ergo 1 w 330
erit 2 w 334
aliquis 1 w 341
et 7 w 343
veritatis 1 w 352
eventus 1 w 359
quia 1 w 364
non 1 w 367
capit 1 w 372
solam 1 w 377
eam 1 w 380
eventui 2 w 387
omnibus 1 w 394
debito 1 w 400
eximi 1 w 405
Homerus 1 w 413
duas 1 w 417
portas 1 w 423
divisit 1 w 430
somniis 1 w 437
corneam 1 w 445
veritatis 2 w 454
fallaciae 1 w 464
eburneam 1 w 472
Respicere 1 w 482
est 2 w 485
enim 1 w 489
inquiunt 1 w 498
per 2 w 502
cornu 1 w 507
ebur 2 w 512
autem 1 w 517
caecum 1 w 523
est 3 w 526
Aristoteles 1 w 538
maiori 1 w 544
sententiam 1 w 554
mendacio 1 w 562
recitans 1 w 570
agnoscit 1 w 578
et 8 w 580
verum 1 w 585
Telmessenses 1 w 598
nulla 2 w 603
somnia 2 w 609
evacuant 1 w 617
imbecillitatem 1 w 632
coniectationis 1 w 646
incusant 1 w 654
Quis 1 w 659
autem 2 w 664
tam 1 w 667
extraneus 1 w 676
humanitatis 1 w 687
ut 4 w 689
non 2 w 692
aliquam 1 w 699
aliquando 1 w 708
visionem 1 w 716
fidelem 1 w 723
senserit 1 w 731
Pauca 1 w 737
de 7 w 739
insignioribus 1 w 752
perstringens 1 w 764
Epicuro 1 w 771
pudorem 1 w 778
imperabo 1 w 786
Astyages 1 w 795
Medorum 1 w 802
regnator 1 w 810
quod 2 w 814
filiae 1 w 820
Mandanae 1 w 828
adhuc 1 w 833
virginis 1 w 841
vesicam 1 w 848
in 10 w 850
diluvionem 1 w 860
Asiae 1 w 865
fluxisse 1 w 873
somnio 2 w 879
viderit 1 w 886
Herodotus 1 w 895
refert 1 w 901
item 1 w 906
anno 1 w 910
post 1 w 914
nuptias 1 w 921
eius 2 w 925
ex 5 w 927
isdem 1 w 932
locis 1 w 937
vitem 1 w 942
exortam 1 w 949
toti 1 w 953
Asiae 2 w 958
incubasse 1 w 967
Hoc 1 w 971
etiam 2 w 976
Charon 1 w 982
Lampsacenus 1 w 993
Herodoto 1 w 1001
prior 1 w 1006
tradit 1 w 1012
Qui 2 w 1016
filium 1 w 1022
eius 3 w 1026
tanto 1 w 1031
operi 1 w 1036
interpretati 1 w 1048
sunt 1 w 1052
non 3 w 1056
fefellerunt 1 w 1067
siquidem 1 w 1076
Asiam 1 w 1081
Cyrus 1 w 1086
et 11 w 1088
mersit 1 w 1094
et 12 w 1096
pressit 1 w 1103
Philippus 1 w 1113
Macedo 1 w 1119
nondum 1 w 1125
pater 1 w 1130
Olympiadis 1 w 1140
uxoris 1 w 1146
naturam 1 w 1153
obsignasse 1 w 1163
viderat 1 w 1170
anulo 1 w 1175
leo 1 w 1179
erat 2 w 1183
signum 1 w 1189
Crediderat 1 w 1200
praeclusam 1 w 1210
genituram 1 w 1219
opinor 1 w 1226
quia 2 w 1231
leo 2 w 1234
semel 1 w 1239
pater 2 w 1244
est 4 w 1247
Aristodemus 1 w 1260
vel 1 w 1263
Aristophon 1 w 1273
coniectans 1 w 1284
immo 1 w 1288
nihil 1 w 1293
vacuum 1 w 1299
obsignari 1 w 1308
filium 2 w 1315
et 13 w 1317
quidem 2 w 1323
maximi 1 w 1329
impetus 1 w 1336
portendi 1 w 1344
Alexandrum 1 w 1355
qui 8 w 1358
sciunt 1 w 1364
leonem 1 w 1371
anuli 1 w 1376
recognoscunt 1 w 1388
Ephorus 1 w 1396
scribit 1 w 1403
Sed 1 w 1407
et 15 w 1409
Dionysii 1 w 1417
Siciliae 1 w 1425
tyrannidem 1 w 1435
Himeraea 1 w 1443
quaedam 1 w 1450
somniavit 1 w 1459
Heraclides 1 w 1470
prodidit 1 w 1478
Et 3 w 1481
Seleuco 1 w 1488
regnum 1 w 1494
Asiae 3 w 1499
Laodice 1 w 1506
mater 1 w 1511
nondum 2 w 1517
eum 1 w 1520
enixa 1 w 1525
praevidit 1 w 1534
Euphorion 1 w 1544
provulgavit 1 w 1555
Mithridaten 1 w 1567
quoque 1 w 1573
ex 8 w 1575
somnio 3 w 1581
Ponti 1 w 1586
potitum 1 w 1593
a 125 w 1594
Strabone 1 w 1602
cognosco 1 w 1610
et 16 w 1613
Baralirem 1 w 1622
Illyricum 1 w 1631
a 129 w 1632
Molossis 1 w 1640
usque 1 w 1645
Macedoniam 1 w 1655
ex 9 w 1657
somnio 4 w 1663
dominatum 1 w 1672
de 17 w 1674
Callisthene 1 w 1685
disco 1 w 1690
Noverunt 1 w 1699
et 17 w 1701
Romani 1 w 1707
veritatis 3 w 1716
huiusmodi 1 w 1725
somnia 4 w 1731
Reformatorem 1 w 1744
imperii 1 w 1751
puerulum 1 w 1760
adhuc 2 w 1765
et 18 w 1767
privatum 1 w 1775
loci 2 w 1779
et 19 w 1782
Iulium 1 w 1788
Octavium 1 w 1796
tantum 1 w 1802
et 20 w 1805
sibi 1 w 1809
ignotum 1 w 1816
Marcus 1 w 1822
Tullius 1 w 1829
iam 6 w 1832
et 21 w 1834
Augustum 1 w 1842
et 22 w 1844
civilium 1 w 1852
turbinum 1 w 1860
sepultorem 1 w 1870
de 18 w 1872
somnio 5 w 1878
norat 1 w 1883
In 1 w 1886
Vitellii 1 w 1894
commentariis 1 w 1906
conditum 1 w 1914
est 5 w 1917
Nec 1 w 1921
haec 1 w 1925
sola 2 w 1929
species 1 w 1936
erit 8 w 1940
summarum 1 w 1948
praedicatrix 1 w 1960
potestatum 1 w 1970
sed 1 w 1974
et 23 w 1976
periculorum 1 w 1987
et 24 w 1989
exitiorum 1 w 1998
ut 5 w 2001
cum 3 w 2004
Caesar 1 w 2010
in 16 w 2012
proelio 1 w 2019
perduellium 1 w 2030
Bruti 1 w 2035
et 25 w 2037
Cassi 1 w 2042
Philippis 1 w 2051
aeger 1 w 2056
alias 1 w 2061
maius 1 w 2067
tamen 1 w 2072
ratus 1 w 2077
discrimen 1 w 2086
ab 3 w 2088
hostibus 1 w 2096
relaturum 1 w 2105
se 12 w 2107
Artori 1 w 2114
visione 2 w 2121
destituto 1 w 2130
tabernaculo 1 w 2141
evadit 1 w 2147
ut 8 w 2150
cum 4 w 2153
Polycrati 1 w 2162
Samio 1 w 2167
filia 2 w 2172
crucem 1 w 2178
prospicit 1 w 2187
de 20 w 2189
solis 1 w 2194
unguine 1 w 2201
et 26 w 2203
lavacro 1 w 2210
Iovis 1 w 2215
Revelantur 1 w 2226
et 27 w 2228
honores 1 w 2235
et 28 w 2237
ingenia 1 w 2244
per 9 w 2247
quietem 1 w 2254
praestantur 1 w 2266
et 30 w 2268
medellae 1 w 2276
produntur 1 w 2286
et 31 w 2288
furta 1 w 2293
conferuntur 1 w 2305
et 32 w 2307
thesauri 1 w 2315
Ciceronis 1 w 2325
denique 1 w 2332
dignitatem 1 w 2342
parvuli 1 w 2350
etiamnunc 1 w 2359
gerula 1 w 2366
iam 8 w 2369
sua 1 w 2372
inspexerat 1 w 2382
Cycnus 1 w 2389
de 23 w 2391
sinu 1 w 2395
Socratis 1 w 2403
demulcens 1 w 2412
homines 1 w 2419
discipulus 1 w 2429
Plato 1 w 2434
est 9 w 2437
Leonymus 1 w 2446
pyctes 1 w 2452
ab 5 w 2454
Achille 1 w 2461
curatur 1 w 2468
in 22 w 2470
somniis 2 w 2477
Coronam 1 w 2485
auream 1 w 2491
cum 5 w 2494
ex 12 w 2496
arce 1 w 2500
Athenae 1 w 2507
perdidissent 1 w 2519
Sophocles 1 w 2529
tragicus 1 w 2537
somniando 1 w 2546
redinvenit 1 w 2556
Neoptolemus 1 w 2568
tragoedus 1 w 2577
apud 1 w 2581
Rhoiteum 1 w 2589
Troiae 1 w 2595
sepulchrum 1 w 2605
Aiacis 1 w 2611
monitus 1 w 2618
in 24 w 2620
somnis 1 w 2626
ab 6 w 2628
ipso 2 w 2632
ruina 1 w 2637
liberat 1 w 2644
et 34 w 2647
cum 6 w 2650
lapidum 1 w 2657
senia 1 w 2662
deponit 1 w 2669
dives 1 w 2675
inde 1 w 2679
auro 1 w 2683
redit 1 w 2688
Quanti 1 w 2695
autem 3 w 2700
commentatores 1 w 2713
et 35 w 2715
affirmatores 1 w 2727
in 27 w 2729
hanc 1 w 2733
rem 5 w 2736
Artemon 1 w 2744
Antiphon 1 w 2753
Strato 1 w 2760
Philochorus 1 w 2772
Epicharmus 1 w 2783
Serapion 1 w 2792
Cratippus 1 w 2802
et 36 w 2804
Dionysius 1 w 2813
Rhodius 1 w 2820
Hermippus 1 w 2830
tota 1 w 2835
saeculi 1 w 2842
litteratura 1 w 2853
Solum 1 w 2859
si 25 w 2862
forte 1 w 2867
ridebo 1 w 2874
qui 10 w 2877
se 16 w 2879
existimavit 1 w 2890
persuasurum 1 w 2901
quod 3 w 2905
prior 2 w 2910
omnibus 2 w 2917
Saturnus 1 w 2925
somniarit 1 w 2934
nisi 1 w 2939
si 27 w 2941
et 37 w 2943
prior 3 w 2948
omnibus 3 w 2955
vixit 1 w 2960
Aristoteles 2 w 2971
ignosce 1 w 2979
ridenti 1 w 2986
Ceterum 1 w 2994
Epicharmus 2 w 3004
etiam 4 w 3009
summum 1 w 3015
apicem 1 w 3021
inter 2 w 3026
divinationes 1 w 3038
somniis 3 w 3045
extulit 1 w 3052
cum 7 w 3055
Philochoro 1 w 3065
Atheniensi 1 w 3075
Nam 1 w 3079
et 40 w 3081
oraculis 1 w 3089
hoc 2 w 3092
genus 1 w 3097
stipatus 1 w 3105
est 10 w 3108
orbis 1 w 3113
ut 10 w 3116
Amphiarai 1 w 3125
apud 2 w 3129
Oropum 1 w 3135
Amphilochi 1 w 3146
apud 3 w 3150
Mallum 1 w 3156
Sarpedonis 1 w 3167
in 30 w 3169
Troade 1 w 3175
Throphonii 1 w 3186
in 31 w 3188
Boeotia 1 w 3195
Mopsi 1 w 3201
in 32 w 3203
Cilicia 1 w 3210
Hermionae 1 w 3220
in 33 w 3222
Macedonia 2 w 3231
Pasiphaae 1 w 3241
in 34 w 3243
Laconica 1 w 3251
Cetera 1 w 3258
cum 8 w 3261
suis 1 w 3265
et 42 w 3267
originibus 1 w 3277
et 43 w 3279
ritibus 1 w 3286
et 44 w 3288
relatoribus 1 w 3299
cum 9 w 3303
omni 20 w 3307
deinceps 1 w 3315
historia 1 w 3323
somniorum 2 w 3332
Hermippus 2 w 3341
Berytensis 1 w 3351
quinione 1 w 3359
voluminum 1 w 3368
satiatissime 1 w 3380
exhibebit 1 w 3389
Sed 2 w 3393
et 45 w 3395
Stoici 1 w 3401
deum 1 w 3405
malunt 1 w 3411
providentissimum 1 w 3427
humanae 1 w 3434
institutioni 1 w 3446
inter 3 w 3451
cetera 1 w 3457
praesidia 1 w 3466
divinatricum 1 w 3478
artium 1 w 3484
et 47 w 3486
disciplinarum 1 w 3499
somnia 7 w 3505
quoque 2 w 3511
nobis 1 w 3516
indidisse 1 w 3525
peculiare 1 w 3535
solatium 1 w 3543
naturalis 1 w 3552
oraculi 2 w 3559
Haec 1 w 3564
quantum 1 w 3571
ad 8 w 3573
fidem 1 w 3578
somniorum 3 w 3587
a 271 w 3588
nobis 2 w 3593
quoque 3 w 3599
consignandam 1 w 3611
et 48 w 3614
aliter 1 w 3620
interpretandam 1 w 3634
Nam 2 w 3638
de 34 w 3640
oraculis 2 w 3648
etiam 5 w 3653
ceteris 1 w 3660
apud 4 w 3665
quae 2 w 3669
nemo 1 w 3673
dormitat 1 w 3681
quid 3 w 3686
aliud 1 w 3691
pronuntiabimus 1 w 3705
quam 2 w 3709
daemonicam 1 w 3719
esse 2 w 3723
rationem 1 w 3731
eorum 1 w 3736
spirituum 1 w 3745
qui 13 w 3748
iam 11 w 3751
tunc 1 w 3755
in 45 w 3757
ipsis 1 w 3762
hominibus 1 w 3771
habitaverint 1 w 3783
vel 3 w 3787
memorias 1 w 3795
eorum 2 w 3800
affectaverint 1 w 3813
ad 9 w 3815
omnem 1 w 3820
malitiae 1 w 3828
suae 1 w 3832
scenam 1 w 3838
in 49 w 3841
ista 1 w 3845
aeque 1 w 3850
specie 2 w 3856
divinitatem 2 w 3867
mentientes 1 w 3877
eademque 1 w 3886
industria 1 w 3895
etiam 6 w 3900
per 12 w 3903
beneficia 1 w 3912
fallentes 1 w 3921
medicinarum 1 w 3932
et 53 w 3934
admonitionum 1 w 3946
et 54 w 3948
praenuntiationum 1 w 3964
quo 7 w 3968
magis 1 w 3973
laedant 1 w 3980
iuvando 1 w 3987
dum 4 w 3991
per 13 w 3994
ea 7 w 3996
quae 3 w 4000
iuvant 1 w 4006
ab 9 w 4008
inquisitione 1 w 4020
verae 1 w 4025
divinitatis 1 w 4036
abducunt 1 w 4044
ex 16 w 4046
insinuatione 1 w 4058
falsae 1 w 4064
Et 4 w 4067
utique 1 w 4073
non 6 w 4076
clausa 1 w 4082
vis 5 w 4085
est 11 w 4088
nec 1 w 4092
sacrariorum 1 w 4103
circumscribitur 1 w 4118
terminis 1 w 4126
vaga 1 w 4131
et 55 w 4133
pervolatica 1 w 4144
et 56 w 4146
interim 1 w 4153
libera 3 w 4159
est 12 w 4162
Quo 1 w 4166
nemo 2 w 4170
dubitaverit 1 w 4181
domus 1 w 4186
quoque 4 w 4192
daemoniis 1 w 4201
patere 1 w 4207
nec 2 w 4211
tantum 2 w 4217
in 59 w 4219
adytis 1 w 4225
sed 2 w 4229
in 60 w 4231
cubiculis 1 w 4240
homines 2 w 4247
imaginibus 1 w 4257
circumvenire 1 w 4269
Definimus 1 w 4279
enim 2 w 4283
a 341 w 4284
daemoniis 2 w 4293
plurimum 1 w 4301
incuti 1 w 4307
somnia 8 w 4313
etsi 1 w 4318
interdum 1 w 4326
vera 2 w 4330
et 58 w 4332
gratiosa 1 w 4340
sed 3 w 4344
de 36 w 4347
qua 9 w 4350
industria 2 w 4359
diximus 1 w 4366
affectantia 1 w 4378
atque 1 w 4383
captantia 1 w 4392
quanto 1 w 4399
magis 2 w 4404
vana 1 w 4408
et 59 w 4410
frustratoria 1 w 4422
et 60 w 4424
turbida 1 w 4431
et 61 w 4433
ludibriosa 1 w 4443
et 62 w 4445
immunda 1 w 4452
Nec 2 w 4456
mirum 1 w 4461
si 40 w 4463
eorum 3 w 4468
sunt 2 w 4472
imagines 1 w 4480
quorum 1 w 4486
et 63 w 4488
res 5 w 4491
A 21 w 4493
deo 1 w 4496
autem 4 w 4501
pollicito 1 w 4511
scilicet 1 w 4519
et 65 w 4521
gratiam 1 w 4528
spiritus 1 w 4536
sancti 1 w 4542
in 68 w 4544
omnem 2 w 4549
carnem 1 w 4555
et 66 w 4558
sicut 1 w 4563
prophetaturos 1 w 4576
ita 18 w 4580
et 68 w 4582
somniaturos 1 w 4593
servos 1 w 4599
suos 1 w 4603
et 69 w 4605
ancillas 1 w 4613
suas 2 w 4617
ea 8 w 4620
deputabuntur 1 w 4632
quae 4 w 4636
ipsi 2 w 4640
gratiae 1 w 4647
comparabuntur 1 w 4660
si 43 w 4663
qua 12 w 4666
honesta 1 w 4673
sancta 1 w 4680
prophetica 1 w 4691
revelatoria 1 w 4703
aedificatoria 1 w 4717
vocatoria 1 w 4727
quorum 2 w 4734
liberalitas 1 w 4745
soleat 1 w 4751
et 71 w 4753
in 69 w 4755
profanos 1 w 4763
destillare 1 w 4773
imbres 1 w 4780
etiam 7 w 4785
et 73 w 4787
soles 1 w 4792
suos 2 w 4796
peraequante 1 w 4807
deo 2 w 4810
iustis 1 w 4816
et 74 w 4818
iniustis 1 w 4826
siquidem 2 w 4835
et 75 w 4837
Nabuchodonosor 1 w 4851
divinitus 1 w 4860
somniat 2 w 4867
et 76 w 4870
maior 2 w 4875
paene 1 w 4880
vis 6 w 4883
hominum 1 w 4890
ex 17 w 4892
visionibus 1 w 4902
deum 2 w 4906
discunt 1 w 4913
Sicut 1 w 4919
ergo 2 w 4923
dignatio 1 w 4931
dei 2 w 4934
et 77 w 4936
in 73 w 4938
ethnicos 1 w 4946
ita 20 w 4950
et 79 w 4952
temptatio 1 w 4961
mali 2 w 4965
in 74 w 4967
sanctos 1 w 4974
a 413 w 4976
quibus 2 w 4982
nec 3 w 4985
interdiu 1 w 4993
absistit 1 w 5001
ut 18 w 5004
vel 5 w 5007
dormientibus 1 w 5019
obrepat 1 w 5026
qua 14 w 5029
potest 2 w 5035
si 47 w 5038
vigilantibus 1 w 5050
non 7 w 5053
potest 3 w 5059
Tertia 1 w 5066
species 2 w 5073
erunt 4 w 5078
somnia 11 w 5084
quae 5 w 5088
sibimet 1 w 5095
ipsa 1 w 5099
anima 2 w 5104
videtur 1 w 5111
inducere 1 w 5119
ex 18 w 5121
intentione 1 w 5131
circumstantiarum 1 w 5147
Porro 2 w 5153
quoniam 1 w 5160
non 8 w 5163
est 17 w 5166
ex 19 w 5168
arbitrio 1 w 5176
somniare 1 w 5184
nam 3 w 5188
et 82 w 5190
Epicharmus 3 w 5200
ita 21 w 5203
sentit 1 w 5209
quomodo 1 w 5218
ipsa 2 w 5222
erit 10 w 5226
sibi 3 w 5230
causa 1 w 5235
alicuius 1 w 5243
visionis 1 w 5251
Num 1 w 5255
ergo 3 w 5259
haec 2 w 5263
species 3 w 5270
naturali 2 w 5278
formae 1 w 5284
relinquenda 1 w 5295
est 18 w 5298
servans 1 w 5306
animae 1 w 5312
etiam 8 w 5317
in 79 w 5319
ecstasi 1 w 5326
res 7 w 5329
suas 3 w 5333
perpeti 1 w 5340
Ea 1 w 5343
autem 5 w 5348
quae 6 w 5353
neque 1 w 5358
a 450 w 5359
deo 3 w 5362
neque 2 w 5367
a 451 w 5368
daemonio 1 w 5376
neque 3 w 5381
ab 15 w 5383
anima 4 w 5388
videbuntur 1 w 5398
accidere 1 w 5406
et 85 w 5409
praeter 1 w 5416
opinionem 1 w 5425
et 87 w 5427
praeter 2 w 5434
interpretationem 1 w 5450
et 90 w 5452
praeter 3 w 5459
enarrationem 1 w 5471
facultatis 1 w 5481
ipsi 3 w 5486
proprie 1 w 5493
ecstasi 2 w 5500
et 92 w 5502
rationi 1 w 5509
eius 4 w 5513
separabuntur 1 w 5525
Certiora 1 w 5534
et 93 w 5536
colatiora 1 w 5545
somniari 2 w 5553
affirmant 1 w 5562
sub 1 w 5565
extimis 1 w 5572
noctibus 1 w 5580
quasi 1 w 5586
iam 17 w 5589
emergente 1 w 5598
animarum 1 w 5606
vigore 1 w 5612
prodacto 1 w 5620
sopore 1 w 5626
Ex 1 w 5629
temporibus 1 w 5639
autem 6 w 5644
anni 2 w 5648
verno 1 w 5653
magis 3 w 5658
quieta 1 w 5664
quod 4 w 5669
aestas 1 w 5675
dissolvat 1 w 5684
animas 1 w 5690
et 95 w 5692
hiems 1 w 5697
quodammodo 1 w 5707
obduret 1 w 5714
et 97 w 5717
autumnus 1 w 5725
temptator 1 w 5735
alias 2 w 5740
valetudinum 1 w 5751
sucis 1 w 5757
pomorum 1 w 5764
vinosissimis 1 w 5776
diluat 1 w 5782
Item 1 w 5787
ex 21 w 5789
ipsius 1 w 5795
quietis 1 w 5802
situ 1 w 5806
si 59 w 5809
neque 4 w 5814
resupina 1 w 5822
neque 5 w 5827
dextero 1 w 5834
latere 1 w 5840
decumbat 1 w 5848
neque 6 w 5854
conresupinatis 1 w 5868
internis 1 w 5876
quasi 2 w 5882
refusis 1 w 5889
loculis 1 w 5896
statio 1 w 5903
sensuum 1 w 5910
fluitet 1 w 5917
aut 8 w 5921
compressa 1 w 5930
iecoris 1 w 5937
angina 1 w 5943
sit 7 w 5946
mentis 1 w 5952
Sed 3 w 5956
haec 3 w 5960
ingeniose 1 w 5969
aestimari 1 w 5978
potius 1 w 5984
quam 3 w 5988
constanter 1 w 5998
probari 1 w 6005
putem 1 w 6010
etsi 2 w 6015
Plato 2 w 6020
est 21 w 6023
qui 19 w 6026
ea 10 w 6028
aestimavit 1 w 6038
et 102 w 6042
fortassean 1 w 6052
casu 1 w 6056
procedant 1 w 6065
Alioquin 1 w 6074
ex 23 w 6076
arbitrio 2 w 6084
erunt 5 w 6089
somnia 14 w 6095
si 64 w 6098
dirigi 1 w 6104
poterunt 1 w 6112
Nam 3 w 6116
quod 6 w 6120
et 103 w 6122
de 50 w 6124
cibis 1 w 6129
distinguendis 1 w 6142
vel 6 w 6145
derogandis 1 w 6155
nunc 2 w 6159
praesumptio 1 w 6170
nunc 3 w 6174
superstitio 1 w 6185
disciplinam 1 w 6196
somniis 4 w 6203
praescribit 1 w 6214
examinandum 1 w 6226
est 23 w 6229
Superstitio 1 w 6241
it 86 w 6244
cum 15 w 6247
apud 5 w 6251
oracula 1 w 6258
incubaturis 1 w 6269
ieiunium 1 w 6277
indicitur 1 w 6286
ut 24 w 6289
castimoni 1 w 6298
inducat 1 w 6309
praesumptio 2 w 6321
ut 25 w 6324
cum 16 w 6327
Pythagorici 1 w 6338
ob 8 w 6340
hanc 2 w 6344
quoque 5 w 6350
speciem 1 w 6357
fabam 1 w 6362
respuunt 1 w 6370
onerosum 1 w 6378
et 104 w 6380
inflatui 1 w 6388
pabulum 1 w 6395
Atquin 1 w 6402
trina 1 w 6407
illa 3 w 6411
cum 17 w 6414
Daniele 1 w 6421
fraternitas 1 w 6432
legumine 1 w 6440
solo 1 w 6444
contenti 1 w 6452
ne 44 w 6455
regiis 1 w 6461
ferculis 1 w 6469
contaminarentur 1 w 6484
praeter 4 w 6492
sapientiam 1 w 6502
reliquam 1 w 6510
somniorum 4 w 6519
praecipue 1 w 6528
gratiam 2 w 6535
a 556 w 6536
deo 4 w 6539
redemerunt 1 w 6549
et 106 w 6551
impetrandorum 1 w 6564
et 108 w 6566
disserendorum 1 w 6579
Ieiuniis 1 w 6588
autem 7 w 6593
nescio 1 w 6599
an 64 w 6601
ego 2 w 6604
solus 1 w 6609
plurimum 2 w 6617
ita 23 w 6620
somniem 1 w 6627
ut 27 w 6629
me 21 w 6631
somniasse 1 w 6640
non 9 w 6643
sentiam 1 w 6650
Nihil 1 w 6656
ergo 4 w 6660
sobrietas 1 w 6669
inquis 2 w 6676
ad 13 w 6679
hanc 3 w 6683
partem 1 w 6689
Immo 1 w 6694
tanto 2 w 6699
magis 4 w 6704
ad 14 w 6706
hanc 4 w 6710
quantum 2 w 6717
et 110 w 6719
ad 15 w 6721
omnem 3 w 6726
si 65 w 6729
et 111 w 6731
ad 16 w 6733
superstitionem 1 w 6747
multo 1 w 6753
amplius 1 w 6760
ad 17 w 6762
religionem 1 w 6772
Sic 3 w 6776
enim 3 w 6780
et 112 w 6782
daemonia 1 w 6790
expostulant 1 w 6801
eam 5 w 6804
a 580 w 6805
suis 2 w 6809
somniatoribus 1 w 6822
ad 18 w 6825
lenocinium 1 w 6835
scilicet 2 w 6843
divinitatis 2 w 6854
quia 3 w 6859
familiarem 1 w 6869
dei 3 w 6872
norunt 1 w 6878
quia 4 w 6883
et 114 w 6885
Daniel 2 w 6891
rursus 2 w 6897
trium 1 w 6902
hebdomadum 1 w 6912
statione 1 w 6920
aruit 1 w 6925
victu 1 w 6930
sed 4 w 6934
ut 28 w 6936
deum 3 w 6940
inliceret 1 w 6949
humiliationis 1 w 6962
officiis 1 w 6970
non 10 w 6974
ut 29 w 6976
animae 2 w 6982
somniaturae 1 w 6993
sensum 1 w 6999
et 116 w 7001
sapientiam 2 w 7011
strueret 1 w 7019
quasi 3 w 7025
non 11 w 7028
in 105 w 7030
ecstasi 3 w 7037
acturae 1 w 7044
Ita 1 w 7048
non 12 w 7051
ad 20 w 7053
ecstasin 1 w 7061
summovendam 1 w 7072
sobrietas 2 w 7081
proficiet 1 w 7090
sed 5 w 7094
ad 21 w 7096
ipsam 1 w 7101
ecstasin 2 w 7109
commendandam 1 w 7121
ut 30 w 7124
in 108 w 7126
deo 5 w 7129
fiat 1 w 7133
Infantes 1 w 7142
qui 25 w 7145
non 13 w 7148
putant 1 w 7154
somniare 2 w 7162
cum 18 w 7166
omnia 20 w 7171
animae 3 w 7177
pro 16 w 7180
modo 3 w 7184
aetatis 1 w 7191
expungantur 1 w 7202
in 109 w 7204
vita 2 w 7208
animadvertant 1 w 7222
succussus 1 w 7231
et 121 w 7233
nutus 1 w 7238
et 122 w 7240
renidentias 1 w 7251
eorum 4 w 7256
per 20 w 7259
quietem 2 w 7266
ut 33 w 7269
ex 27 w 7271
re 61 w 7273
comprehendant 1 w 7286
motus 1 w 7291
animae 4 w 7297
somniantis 1 w 7307
facile 1 w 7313
per 21 w 7316
carnis 1 w 7322
teneritatem 1 w 7333
erumpere 1 w 7341
in 110 w 7343
superficiem 1 w 7354
Sed 4 w 7358
et 124 w 7360
quod 7 w 7364
Libyca 1 w 7370
gens 3 w 7374
Atlantes 1 w 7382
caeco 1 w 7387
somno 1 w 7392
noctem 1 w 7398
transigere 1 w 7408
dicuntur 1 w 7416
animae 5 w 7423
utique 2 w 7429
natura 4 w 7435
taxatur 1 w 7442
Porro 3 w 7448
aut 10 w 7451
Herodoto 2 w 7459
fama 1 w 7463
mentita 1 w 7470
est 24 w 7473
nonnunquam 1 w 7484
in 111 w 7486
barbaros 1 w 7494
calumniosa 1 w 7504
aut 11 w 7508
magna 1 w 7513
vis 9 w 7516
eiusmodi 1 w 7524
daemonum 1 w 7532
in 112 w 7534
illo 1 w 7538
climate 1 w 7545
dominatur 1 w 7554
Si 4 w 7557
enim 4 w 7561
et 125 w 7563
Aristoteles 3 w 7574
heroem 1 w 7580
quendam 1 w 7587
Sardiniae 1 w 7596
notat 1 w 7601
incubatores 1 w 7612
fani 1 w 7616
sui 3 w 7619
visionibus 2 w 7629
privantem 1 w 7638
erit 12 w 7643
et 126 w 7645
hoc 3 w 7648
in 116 w 7650
daemonum 2 w 7658
libidinibus 1 w 7669
tam 5 w 7673
auferre 1 w 7680
somnia 20 w 7686
quam 6 w 7690
inferre 1 w 7697
ut 37 w 7700
Neronis 1 w 7707
quoque 6 w 7713
seri 2 w 7717
somniatoris 1 w 7728
et 127 w 7730
Thrasymedis 1 w 7741
insigne 1 w 7748
inde 2 w 7752
processerit 1 w 7763
Sed 5 w 7767
et 128 w 7769
a 674 w 7770
deo 6 w 7773
deducimus 1 w 7782
somnia 22 w 7788
Quid 1 w 7793
ergo 5 w 7797
nec 4 w 7800
a 676 w 7801
deo 7 w 7804
Atlantes 2 w 7812
somniarent 1 w 7822
vel 7 w 7826
quia 5 w 7830
nulla 3 w 7835
iam 22 w 7838
gens 4 w 7842
dei 4 w 7845
extranea 1 w 7853
est 25 w 7856
in 121 w 7859
omnem 4 w 7864
terram 1 w 7870
et 129 w 7872
in 122 w 7874
terminos 1 w 7882
orbis 2 w 7887
evangelio 1 w 7896
coruscante 1 w 7906
Num 2 w 7910
ergo 6 w 7914
aut 12 w 7917
fama 2 w 7921
mentita 2 w 7928
est 26 w 7931
Aristoteli 1 w 7941
aut 13 w 7945
daemonum 3 w 7953
adhuc 3 w 7958
ratio 5 w 7963
est 27 w 7966
dum 8 w 7970
ne 55 w 7972
animae 6 w 7978
aliqua 3 w 7984
natura 5 w 7990
credatur 1 w 7998
immunis 1 w 8005
somniorum 5 w 8014
Satis 1 w 8020
de 63 w 8022
speculo 1 w 8029
mortis 1 w 8035
id 29 w 8038
est 28 w 8041
de 64 w 8043
somno 2 w 8048
tum 14 w 8052
etiam 9 w 8057
de 65 w 8059
negotiis 2 w 8067
somni 39 w 8072
id 30 w 8075
est 29 w 8078
de 66 w 8080
somniis 5 w 8087
Nunc 1 w 8092
ad 24 w 8094
originem 1 w 8102
huius 2 w 8107
excessus 1 w 8115
id 31 w 8118
est 30 w 8121
ad 25 w 8123
ordinem 2 w 8130
mortis 2 w 8136
quia 6 w 8141
nec 5 w 8144
ipsam 2 w 8149
sine 1 w 8153
quaestionibus 1 w 8166
licet 3 w 8172
finem 1 w 8177
omnium 1 w 8183
quaestionum 1 w 8194
Publica 1 w 8202
totius 1 w 8208
generis 1 w 8215
humani 2 w 8221
sententia 2 w 8230
mortem 2 w 8236
naturae 1 w 8243
debitum 1 w 8250
pronuntiamus 1 w 8262
Hoc 2 w 8266
stipulata 1 w 8275
est 33 w 8278
dei 5 w 8281
vox 1 w 8284
hoc 4 w 8288
spopondit 1 w 8297
omne 5 w 8301
quod 8 w 8305
nascitur 1 w 8313
ut 40 w 8316
iam 25 w 8319
hinc 1 w 8323
non 15 w 8326
Epicuri 1 w 8333
stupor 1 w 8339
suffundatur 1 w 8350
negantis 1 w 8359
debitum 2 w 8366
istud 1 w 8371
ad 26 w 8373
nos 9 w 8376
pertinere 1 w 8385
sed 6 w 8389
haeretici 1 w 8398
magis 5 w 8403
Menandri 1 w 8411
Samaritani 1 w 8421
furor 1 w 8426
conspuatur 1 w 8436
dicentis 1 w 8445
mortem 3 w 8451
ad 27 w 8453
suos 3 w 8457
non 16 w 8460
modo 4 w 8464
non 17 w 8467
pertinere 2 w 8476
verum 2 w 8482
nec 6 w 8485
pervenire 1 w 8494
In 3 w 8497
hoc 5 w 8500
scilicet 3 w 8508
se 38 w 8510
a 731 w 8511
superna 1 w 8518
et 134 w 8520
arcana 1 w 8526
potestate 1 w 8535
legatum 1 w 8542
ut 41 w 8545
immortales 1 w 8555
et 135 w 8557
incorruptibiles 1 w 8572
et 136 w 8574
statim 1 w 8580
resurrectionis 1 w 8594
compotes 1 w 8602
flant 1 w 8607
qui 29 w 8610
baptisma 1 w 8618
eius 6 w 8622
induerint 1 w 8631
Legimus 1 w 8639
quidem 4 w 8645
pleraque 1 w 8653
aquarum 1 w 8660
genera 1 w 8666
miranda 1 w 8673
scilicet 4 w 8682
ut 42 w 8684
ebriosos 1 w 8692
reddit 1 w 8698
Lyncestarum 1 w 8709
vena 1 w 8713
vinosa 1 w 8719
ut 43 w 8722
lymphaticos 1 w 8733
efficit 1 w 8740
Colophonis 1 w 8750
scaturigo 1 w 8759
daemonica 2 w 8768
ut 44 w 8771
Alexandro 1 w 8780
accidit 1 w 8787
Nonacris 1 w 8795
Arcadiae 1 w 8803
venenata 1 w 8811
Fuit 1 w 8816
et 138 w 8818
Iudaeae 1 w 8825
lacus 1 w 8830
medicus 1 w 8837
ante 8 w 8841
Christum 1 w 8849
Plane 1 w 8855
Stygias 1 w 8862
paludes 1 w 8869
poeta 1 w 8874
tradidit 1 w 8882
mortem 4 w 8888
diluentes 1 w 8897
Sed 6 w 8901
et 140 w 8903
Thetis 1 w 8909
filium 3 w 8915
planxit 1 w 8922
Quamquam 1 w 8931
si 74 w 8933
et 142 w 8935
Menander 1 w 8943
in 135 w 8945
Stygem 1 w 8951
mergit 1 w 8957
moriendum 1 w 8967
erit 14 w 8971
nihilominus 1 w 8982
ut 45 w 8985
ad 30 w 8987
Stygem 2 w 8993
venias 1 w 8999
apud 6 w 9004
inferos 1 w 9011
enim 5 w 9015
dicitur 2 w 9022
Quaenam 1 w 9030
et 143 w 9032
ubinam 1 w 9038
ista 2 w 9042
felicitas 1 w 9051
aquarum 2 w 9058
quas 4 w 9063
nec 7 w 9066
Ioannes 1 w 9073
baptizator 1 w 9083
praeministravit 1 w 9098
nec 8 w 9101
Christus 1 w 9109
ipse 1 w 9113
discipulis 1 w 9123
demonstravit 1 w 9135
Quod 1 w 9140
hoc 6 w 9143
Menandri 2 w 9151
balneum 1 w 9158
comicum 1 w 9166
credo 1 w 9171
Sed 7 w 9175
cur 5 w 9178
tam 6 w 9181
infrequens 1 w 9191
tam 7 w 9195
occultum 1 w 9203
quo 20 w 9207
paucissimi 1 w 9217
lavant 1 w 9223
Suspectam 1 w 9233
enim 6 w 9237
faciam 1 w 9243
tantam 1 w 9249
raritatem 1 w 9258
securissimi 1 w 9269
atque 2 w 9274
tutissimi 1 w 9283
sacramenti 1 w 9293
apud 7 w 9298
quod 9 w 9302
nec 9 w 9305
pro 19 w 9308
deo 8 w 9311
ipso 3 w 9315
mori 3 w 9319
lex 3 w 9322
est 36 w 9325
cum 20 w 9329
contra 1 w 9335
omnes 1 w 9340
iam 27 w 9343
nationes 2 w 9351
ascendant 1 w 9360
in 141 w 9362
montem 1 w 9368
domini 1 w 9374
et 144 w 9376
in 143 w 9378
aedem 1 w 9383
dei 6 w 9386
Iacob 1 w 9391
mortem 5 w 9398
per 28 w 9401
martyrium 1 w 9410
quoque 7 w 9416
flagitantis 1 w 9427
quam 8 w 9432
de 77 w 9434
Christo 1 w 9441
etiam 10 w 9446
suo 4 w 9449
exegit 1 w 9455
Nec 3 w 9459
magiae 1 w 9465
tantum 3 w 9471
dabit 1 w 9476
quisquam 1 w 9484
ut 47 w 9487
eximat 1 w 9493
mortem 6 w 9499
aut 14 w 9503
repastinet 1 w 9513
vitis 1 w 9518
modo 5 w 9522
vitam 1 w 9527
aetate 1 w 9533
renovata 1 w 9541
Hoc 3 w 9545
enim 7 w 9549
ne 79 w 9551
Medeae 1 w 9557
quidem 5 w 9563
licuit 1 w 9569
in 145 w 9571
hominem 1 w 9578
etsi 3 w 9583
licuit 2 w 9589
in 147 w 9591
vervecem 1 w 9599
Translatus 1 w 9610
est 37 w 9613
Enoch 1 w 9618
et 149 w 9620
Helias 1 w 9626
nec 10 w 9630
mora 2 w 9634
eorum 5 w 9639
reperta 1 w 9646
est 38 w 9649
dilata 1 w 9656
scilicet 5 w 9664
Ceterum 2 w 9672
morituri 1 w 9680
reservantur 1 w 9691
ut 49 w 9694
antichristum 1 w 9706
sanguine 1 w 9714
suo 5 w 9717
extinguant 1 w 9727
Obiit 1 w 9733
et 152 w 9735
Ioannes 2 w 9742
quem 1 w 9747
in 150 w 9749
adventum 1 w 9757
domini 2 w 9763
remansurum 1 w 9773
frustra 2 w 9780
fuerat 1 w 9786
spes 1 w 9790
Fere 1 w 9795
enim 8 w 9799
haereses 1 w 9807
ad 32 w 9809
nostra 1 w 9815
exempla 1 w 9822
prosiliunt 1 w 9832
inde 3 w 9837
sumentes 1 w 9845
praesidia 2 w 9854
quo 23 w 9857
pugnant 1 w 9864
Postremo 1 w 9873
compendium 1 w 9883
est 39 w 9886
Ubi 1 w 9890
sunt 3 w 9894
illi 2 w 9898
quos 1 w 9902
Menander 2 w 9910
ipse 2 w 9914
perfudit 1 w 9922
quos 2 w 9927
in 153 w 9929
Stygem 3 w 9935
suam 1 w 9939
mersit 2 w 9945
Apostoli 1 w 9954
perennes 1 w 9962
veniant 1 w 9969
assistant 1 w 9979
Videat 1 w 9986
illos 1 w 9991
meus 1 w 9995
Thomas 1 w 10001
audiat 1 w 10008
contrectet 1 w 10019
et 154 w 10022
credidit 1 w 10030