Scaife ATLAS

CTS Library / De Anima

De Anima (44-46)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:44-46
Refs {'start': {'reference': '44', 'human_reference': 'Chapter 44'}, 'end': {'reference': '46', 'human_reference': 'Chapter 46'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Ceterum de Hermotimo, anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore. Uxor hoc prodidit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt. Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit. Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non adit ob notam uxoris. Quorsum istud? Ut ne, quia facile est vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur. Genus fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel de ea valetudinis labe quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid vitii quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. Sed et Neronem Suetonius, et Thrasymedem Theopompus negant umquam somniasse, nisi vix Neronem in ultimo exitu post pavores suos. Quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium crederetur? Omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma continuam. Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod vigilanti potius accidere deberet si non somnium magis credi oporteret.

Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam ex promere, ut de accidentibus somni, sed non modicis iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio. Igitur cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno non quiescit, et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. Concipe gladiatorem sine armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur, certatur, sed vacua iactatio est Nihilominus tamen fieri videntur quae fieri tamen non videntur; actu enim fiunt, effectu vero non fiunt. Hanc vim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: Et misit deus ecstasin in Adam, et obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis animae accessit adversus quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. Denique et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum in nullo permoveremur, a vacuis scilicet imaginibus, si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem damnabimur quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc erit proprietas amentiae buius, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere, aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando sumus. Sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.

Ecce rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu quibus anima iactatur exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, Cum dens dederit, nullae longae morae eius quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus iudicavit, liberans a negotiis divinitatem et dissolvens ordinem rerum et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita et fortuita. Porro si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiori sententiam mendacio recitans agnoscit et verum. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae fluxisse somnio viderit Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat anulo, leo erat signum. Crediderat praeclusam genituram (opinor, quia leo semel pater est), Aristodemus vel Aristophon, coniectans immo nihil vacuum obsignari, filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae

tyrannidem Himeraea quaedam somniavit. Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit. Euphorion provulgavit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis huiusmodi somnia. Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Iulium Octavium tantum, et sibi ignotum Marcus Tullius iam et Augustum et civilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitellii commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori visione destituto tabernaculo evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Iovis. Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae,
produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiamnunc, gerula iam sua inspexerat. Cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit. Neoptolemus tragoedus apud Rhoiteum Troiae sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius Rhodius, Hermippus, tota saeculi litteratura. Solum, si forte, ridebo qui se existimavit persuasurum quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles, ignosce ridenti. Ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Throphonii in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis
quinione voluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici deum malunt providentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et aliter interpretandam. Nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuvando, dum per ea quae iuvant ab inquisitione verae divinitatis abducunt ex insinuatione falsae? Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica et interim libera est. Quo nemo dubitaverit domus quoque daemoniis patere, nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumvenire.

Tokens

Ceterum 1 w 7
de 1 w 9
Hermotimo 1 w 18
anima 1 w 24
ut 1 w 27
aiunt 1 w 32
in 1 w 35
somno 1 w 40
carebat 1 w 47
quasi 1 w 53
per 1 w 56
occasionem 1 w 66
vacaturi 1 w 74
hominis 1 w 81
proficiscente 1 w 94
de 2 w 96
corpore 1 w 103
Uxor 1 w 108
hoc 1 w 111
prodidit 1 w 119
Inimici 1 w 127
dormientem 1 w 137
nacti 1 w 142
pro 3 w 145
defuncto 1 w 153
cremaverunt 1 w 164
Regressa 1 w 173
anima 2 w 178
tardius 1 w 185
credo 1 w 191
homicidium 1 w 202
sibi 1 w 206
imputavit 1 w 215
Cives 1 w 221
Clazomenii 1 w 231
Hermotimum 1 w 241
templo 1 w 247
consolantur 1 w 258
Mulier 1 w 265
non 1 w 268
adit 1 w 272
ob 1 w 274
notam 1 w 279
uxoris 1 w 285
Quorsum 1 w 293
istud 1 w 298
Ut 1 w 301
ne 2 w 303
quia 1 w 308
facile 1 w 314
est 1 w 317
vulgo 1 w 322
existimare 1 w 332
secessionem 1 w 343
animae 1 w 349
esse 1 w 353
somnum 1 w 359
hoc 2 w 363
quoque 1 w 369
Hermotimi 1 w 378
argumento 1 w 387
credulitas 1 w 397
subornetur 1 w 407
Genus 1 w 413
fuerat 1 w 419
gravioris 1 w 428
aliquanto 1 w 437
soporis 1 w 444
ut 3 w 447
de 4 w 449
incubone 1 w 457
praesumptio 1 w 468
est 2 w 471
vel 1 w 475
de 5 w 477
ea 1 w 479
valetudinis 1 w 490
labe 1 w 494
quam 1 w 498
Soranus 1 w 505
opponit 1 w 512
excludens 1 w 521
incubonem 1 w 530
aut 1 w 534
tale 1 w 538
quid 1 w 542
vitii 1 w 547
quod 1 w 551
etiam 1 w 556
Epimeniden 1 w 566
in 6 w 568
fabulam 1 w 575
impegit 1 w 582
quinquaginta 1 w 595
paene 1 w 600
annos 1 w 605
somniculosum 1 w 617
Sed 1 w 621
et 5 w 623
Neronem 1 w 630
Suetonius 1 w 639
et 7 w 642
Thrasymedem 1 w 653
Theopompus 1 w 663
negant 1 w 669
umquam 1 w 675
somniasse 1 w 684
nisi 1 w 689
vix 1 w 692
Neronem 2 w 699
in 9 w 701
ultimo 1 w 707
exitu 1 w 712
post 1 w 716
pavores 1 w 723
suos 1 w 727
Quid 1 w 732
si 6 w 735
et 8 w 737
Hermotimus 1 w 747
ita 2 w 750
fuit 1 w 754
ut 5 w 757
otium 1 w 762
animae 2 w 768
nihil 1 w 773
operantis 1 w 782
in 10 w 784
somnis 1 w 790
divortium 1 w 799
crederetur 1 w 809
Omnia 1 w 815
magis 1 w 820
coniectes 1 w 829
quam 3 w 833
istam 1 w 838
licentiam 1 w 847
animae 3 w 853
sine 1 w 857
morte 1 w 862
fugitivae 1 w 871
et 10 w 874
quidem 1 w 880
ex 4 w 882
forma 1 w 887
continuam 1 w 896
Si 1 w 899
enim 1 w 903
tale 2 w 907
quid 3 w 911
semel 1 w 916
accidere 1 w 924
dicatur 1 w 931
ut 6 w 934
deliquium 1 w 943
solis 1 w 948
aut 2 w 951
lunae 1 w 956
ita 3 w 960
et 11 w 962
animae 4 w 968
sane 1 w 973
persuaderer 1 w 984
divinitus 1 w 993
factum 1 w 999
congruere 1 w 1009
enim 2 w 1013
hominem 1 w 1020
seu 1 w 1023
moneri 1 w 1029
seu 2 w 1032
terreri 1 w 1039
a 77 w 1040
deo 1 w 1043
velut 1 w 1049
fulgure 1 w 1056
rapido 1 w 1062
momentaneae 1 w 1074
mortis 1 w 1080
ictu 1 w 1084
si 8 w 1087
non 2 w 1090
magis 2 w 1095
in 15 w 1097
proximo 1 w 1104
esset 1 w 1109
somnium 1 w 1116
credi 1 w 1121
quod 2 w 1125
vigilanti 1 w 1134
potius 1 w 1140
accidere 2 w 1148
deberet 1 w 1155
si 9 w 1157
non 3 w 1160
somnium 2 w 1167
magis 3 w 1172
credi 2 w 1177
oporteret 1 w 1186
Tenemur 1 w 1194
hic 1 w 1197
de 17 w 1199
somniis 1 w 1206
quoque 2 w 1212
Christianam 1 w 1223
sententiam 1 w 1233
ex 5 w 1235
promere 1 w 1242
ut 9 w 1245
de 18 w 1247
accidentibus 1 w 1259
somni 7 w 1264
sed 1 w 1268
non 4 w 1271
modicis 1 w 1278
iactationibus 1 w 1291
animae 5 w 1297
quam 4 w 1302
ediximus 1 w 1310
negotiosam 1 w 1320
et 15 w 1322
exercitam 1 w 1331
semper 1 w 1337
ex 7 w 1339
perpetuitate 1 w 1351
motationis 1 w 1361
quod 3 w 1366
divinitatis 1 w 1377
et 17 w 1379
immortalitatis 1 w 1393
est 3 w 1396
ratio 1 w 1401
Igitur 1 w 1408
cum 1 w 1411
quies 1 w 1416
corporibus 1 w 1426
evenit 1 w 1432
quorum 1 w 1439
solatium 1 w 1447
proprium 1 w 1455
est 4 w 1458
vacans 1 w 1465
illa 1 w 1469
a 106 w 1470
solatio 1 w 1477
alieno 1 w 1483
non 5 w 1486
quiescit 1 w 1494
et 18 w 1497
si 10 w 1499
caret 1 w 1504
opera 2 w 1509
membrorum 1 w 1518
corporalium 1 w 1529
suis 1 w 1534
utitur 1 w 1540
Concipe 1 w 1548
gladiatorem 1 w 1559
sine 2 w 1563
armis 1 w 1568
vel 3 w 1572
aurigam 1 w 1579
sine 3 w 1583
curriculis 1 w 1593
gesticulantes 1 w 1607
omnem 1 w 1612
habitum 1 w 1619
artis 1 w 1624
suae 1 w 1628
atque 1 w 1633
conatum 1 w 1640
pugnatur 1 w 1649
certatur 1 w 1658
sed 2 w 1662
vacua 1 w 1667
iactatio 2 w 1675
est 6 w 1678
Nihilominus 1 w 1689
tamen 1 w 1694
fieri 1 w 1699
videntur 1 w 1707
quae 1 w 1711
fieri 2 w 1716
tamen 2 w 1721
non 6 w 1724
videntur 2 w 1732
actu 2 w 1737
enim 3 w 1741
fiunt 1 w 1746
effectu 1 w 1754
vero 1 w 1758
non 7 w 1761
fiunt 2 w 1766
Hanc 1 w 1771
vim 1 w 1774
ecstasin 1 w 1782
dicimus 1 w 1789
excessum 1 w 1798
sensus 1 w 1804
et 20 w 1806
amentiae 1 w 1814
instar 1 w 1820
Sic 1 w 1824
et 21 w 1826
in 22 w 1828
primordio 1 w 1837
somnus 1 w 1843
cum 2 w 1846
ecstasi 2 w 1853
dedicatus 1 w 1862
Et 1 w 1865
misit 1 w 1870
deus 1 w 1874
ecstasin 2 w 1882
in 24 w 1884
Adam 1 w 1888
et 22 w 1891
obdormivit 1 w 1901
Somnus 1 w 1908
enim 4 w 1912
corpori 2 w 1919
provenit 1 w 1927
in 25 w 1929
quietem 1 w 1936
ecstasis 1 w 1945
animae 6 w 1951
accessit 1 w 1959
adversus 1 w 1967
quietem 2 w 1974
et 25 w 1977
inde 1 w 1981
iam 4 w 1984
forma 2 w 1989
somnum 2 w 1995
ecstasi 5 w 2002
miscens 1 w 2009
et 26 w 2011
natura 1 w 2017
de 25 w 2019
forma 3 w 2024
Denique 1 w 2032
et 27 w 2034
oblectamur 1 w 2044
et 28 w 2046
contristamur 1 w 2058
et 29 w 2060
conterremur 1 w 2071
in 27 w 2073
somniis 2 w 2080
quam 5 w 2084
affecte 1 w 2091
et 30 w 2093
anxie 1 w 2098
et 31 w 2100
passibiliter 1 w 2112
cum 3 w 2116
in 28 w 2118
nullo 1 w 2123
permoveremur 1 w 2135
a 159 w 2137
vacuis 1 w 2143
scilicet 1 w 2151
imaginibus 1 w 2161
si 21 w 2164
compotes 1 w 2172
somniaremus 1 w 2183
Denique 2 w 2191
et 33 w 2193
bona 1 w 2197
facta 1 w 2202
gratuita 1 w 2210
sunt 1 w 2214
in 30 w 2216
somnis 2 w 2222
et 34 w 2224
delicta 1 w 2231
secura 1 w 2237
non 8 w 2241
magis 4 w 2246
enim 5 w 2250
ob 4 w 2252
stupri 1 w 2258
visionem 1 w 2266
damnabimur 1 w 2276
quam 6 w 2280
ob 5 w 2282
martyrii 1 w 2290
coronabimur 1 w 2301
Et 2 w 2304
quomodo 1 w 2311
inquis 1 w 2318
memor 1 w 2324
est 7 w 2327
somniorum 1 w 2336
anima 9 w 2341
scilicet 2 w 2350
quam 7 w 2354
compotem 1 w 2362
esse 3 w 2366
non 9 w 2369
licet 3 w 2374
Hoc 1 w 2378
erit 1 w 2382
proprietas 1 w 2392
amentiae 2 w 2400
buius 1 w 2405
quia 2 w 2410
non 10 w 2413
fit 1 w 2416
ex 9 w 2418
corruptela 1 w 2428
bonae 1 w 2433
valetudinis 2 w 2444
sed 3 w 2448
ex 10 w 2450
ratione 1 w 2457
naturae 1 w 2464
nec 1 w 2468
enim 6 w 2472
exterminat 1 w 2482
sed 4 w 2486
avocat 1 w 2492
mentem 1 w 2498
Aliud 1 w 2504
est 8 w 2507
concutere 1 w 2516
aliud 1 w 2522
movere 2 w 2528
aliud 2 w 2534
evertere 1 w 2542
aliud 3 w 2548
agitare 1 w 2555
Igitur 2 w 2562
quod 4 w 2566
memoria 1 w 2573
suppetit 1 w 2581
sanitas 1 w 2589
mentis 1 w 2595
est 9 w 2598
quod 5 w 2603
sanitas 2 w 2610
mentis 2 w 2616
salva 1 w 2621
memoria 2 w 2628
stupet 1 w 2634
amentiae 3 w 2643
genus 1 w 2648
est 10 w 2651
Ideo 1 w 2656
non 11 w 2659
dicimur 1 w 2666
furere 1 w 2672
sed 5 w 2676
somniare 2 w 2684
ideo 1 w 2689
et 41 w 2691
prudentes 1 w 2700
si 23 w 2703
quando 1 w 2709
sumus 1 w 2714
Sapere 1 w 2721
enim 7 w 2725
nostrum 1 w 2732
licet 4 w 2737
obumbretur 1 w 2747
non 12 w 2751
tamen 3 w 2756
extinguitur 1 w 2767
nisi 2 w 2772
quod 6 w 2776
et 44 w 2778
ipsum 1 w 2783
potest 1 w 2789
videri 1 w 2795
vacare 1 w 2801
tunc 1 w 2805
ecstasin 3 w 2814
autem 1 w 2819
hoc 3 w 2822
quoque 3 w 2828
operari 1 w 2835
de 31 w 2837
suo 2 w 2840
proprio 1 w 2847
ut 13 w 2850
sic 1 w 2853
nobis 1 w 2858
sapientiae 1 w 2868
imagines 1 w 2876
inferat 1 w 2883
quemadmodum 1 w 2895
et 45 w 2897
erroris 1 w 2904
Ecce 1 w 2909
rursus 1 w 2915
urgemur 1 w 2922
etiam 2 w 2927
de 32 w 2929
ipsorum 1 w 2936
somniorum 2 w 2945
retractatu 1 w 2955
quibus 1 w 2961
anima 10 w 2966
iactatur 1 w 2974
exprimere 1 w 2983
Et 3 w 2986
quando 2 w 2992
perveniemus 1 w 3003
ad 6 w 3005
mortem 1 w 3011
Et 4 w 3014
hic 2 w 3017
dixerim 1 w 3024
Cum 1 w 3028
dens 2 w 3032
dederit 1 w 3039
nullae 1 w 3046
longae 1 w 3052
morae 1 w 3057
eius 1 w 3061
quod 7 w 3065
eveniet 1 w 3072
Vana 1 w 3077
in 38 w 3079
totum 1 w 3084
somnia 4 w 3090
Epicurus 1 w 3098
iudicavit 1 w 3107
liberans 1 w 3116
a 238 w 3117
negotiis 1 w 3125
divinitatem 1 w 3136
et 49 w 3138
dissolvens 1 w 3148
ordinem 1 w 3155
rerum 1 w 3160
et 50 w 3162
in 41 w 3164
passivitate 1 w 3175
omnia 5 w 3180
spargens 1 w 3188
ut 14 w 3191
eventui 1 w 3198
exposita 1 w 3206
et 51 w 3208
fortuita 1 w 3216
Porro 1 w 3222
si 29 w 3224
ita 16 w 3227
est 12 w 3230
ergo 1 w 3235
erit 3 w 3239
aliquis 1 w 3246
et 52 w 3248
veritatis 1 w 3257
eventus 1 w 3264
quia 3 w 3269
non 13 w 3272
capit 1 w 3277
solam 1 w 3282
eam 1 w 3285
eventui 2 w 3292
omnibus 1 w 3299
debito 1 w 3305
eximi 1 w 3310
Homerus 1 w 3318
duas 1 w 3322
portas 1 w 3328
divisit 1 w 3335
somniis 3 w 3342
corneam 1 w 3350
veritatis 2 w 3359
fallaciae 1 w 3369
eburneam 1 w 3377
Respicere 1 w 3387
est 13 w 3390
enim 8 w 3394
inquiunt 1 w 3403
per 11 w 3407
cornu 1 w 3412
ebur 2 w 3417
autem 2 w 3422
caecum 1 w 3428
est 14 w 3431
Aristoteles 1 w 3443
maiori 1 w 3449
sententiam 2 w 3459
mendacio 1 w 3467
recitans 1 w 3475
agnoscit 1 w 3483
et 53 w 3485
verum 1 w 3490
Telmessenses 1 w 3503
nulla 2 w 3508
somnia 5 w 3514
evacuant 1 w 3522
imbecillitatem 1 w 3537
coniectationis 1 w 3551
incusant 1 w 3559
Quis 1 w 3564
autem 3 w 3569
tam 9 w 3572
extraneus 1 w 3581
humanitatis 1 w 3592
ut 17 w 3594
non 14 w 3597
aliquam 1 w 3604
aliquando 1 w 3613
visionem 2 w 3621
fidelem 1 w 3628
senserit 1 w 3636
Pauca 1 w 3642
de 38 w 3644
insignioribus 1 w 3657
perstringens 1 w 3669
Epicuro 1 w 3676
pudorem 1 w 3683
imperabo 1 w 3691
Astyages 1 w 3700
Medorum 1 w 3707
regnator 1 w 3715
quod 8 w 3719
filiae 1 w 3725
Mandanae 1 w 3733
adhuc 1 w 3738
virginis 1 w 3746
vesicam 1 w 3753
in 47 w 3755
diluvionem 1 w 3765
Asiae 1 w 3770
fluxisse 1 w 3778
somnio 3 w 3784
viderit 1 w 3791
Herodotus 1 w 3800
refert 1 w 3806
item 1 w 3811
anno 2 w 3815
post 2 w 3819
nuptias 1 w 3826
eius 2 w 3830
ex 17 w 3832
isdem 1 w 3837
locis 1 w 3842
vitem 1 w 3847
exortam 1 w 3854
toti 1 w 3858
Asiae 2 w 3863
incubasse 1 w 3872
Hoc 2 w 3876
etiam 3 w 3881
Charon 1 w 3887
Lampsacenus 1 w 3898
Herodoto 1 w 3906
prior 1 w 3911
tradit 1 w 3917
Qui 3 w 3921
filium 1 w 3927
eius 3 w 3931
tanto 1 w 3936
operi 1 w 3941
interpretati 1 w 3953
sunt 2 w 3957
non 15 w 3961
fefellerunt 1 w 3972
siquidem 1 w 3981
Asiam 1 w 3986
Cyrus 1 w 3991
et 56 w 3993
mersit 1 w 3999
et 57 w 4001
pressit 1 w 4008
Philippus 1 w 4018
Macedo 1 w 4024
nondum 1 w 4030
pater 1 w 4035
Olympiadis 1 w 4045
uxoris 2 w 4051
naturam 1 w 4058
obsignasse 1 w 4068
viderat 1 w 4075
anulo 1 w 4080
leo 1 w 4084
erat 4 w 4088
signum 1 w 4094
Crediderat 1 w 4105
praeclusam 1 w 4115
genituram 1 w 4124
opinor 1 w 4131
quia 4 w 4136
leo 2 w 4139
semel 2 w 4144
pater 2 w 4149
est 15 w 4152
Aristodemus 1 w 4165
vel 4 w 4168
Aristophon 1 w 4178
coniectans 1 w 4189
immo 2 w 4193
nihil 2 w 4198
vacuum 1 w 4204
obsignari 1 w 4213
filium 2 w 4220
et 58 w 4222
quidem 3 w 4228
maximi 1 w 4234
impetus 1 w 4241
portendi 1 w 4249
Alexandrum 1 w 4260
qui 20 w 4263
sciunt 1 w 4269
leonem 1 w 4276
anuli 1 w 4281
recognoscunt 1 w 4293
Ephorus 1 w 4301
scribit 1 w 4308
Sed 2 w 4312
et 60 w 4314
Dionysii 1 w 4322
Siciliae 1 w 4330
tyrannidem 1 w 4340
Himeraea 1 w 4348
quaedam 1 w 4355
somniavit 1 w 4364
Heraclides 1 w 4375
prodidit 2 w 4383
Et 5 w 4386
Seleuco 1 w 4393
regnum 1 w 4399
Asiae 3 w 4404
Laodice 1 w 4411
mater 1 w 4416
nondum 2 w 4422
eum 1 w 4425
enixa 1 w 4430
praevidit 1 w 4439
Euphorion 1 w 4449
provulgavit 1 w 4460
Mithridaten 1 w 4472
quoque 4 w 4478
ex 20 w 4480
somnio 4 w 4486
Ponti 1 w 4491
potitum 1 w 4498
a 345 w 4499
Strabone 1 w 4507
cognosco 1 w 4515
et 61 w 4518
Baralirem 1 w 4527
Illyricum 1 w 4536
a 349 w 4537
Molossis 1 w 4545
usque 1 w 4550
Macedoniam 1 w 4560
ex 21 w 4562
somnio 5 w 4568
dominatum 1 w 4577
de 48 w 4579
Callisthene 1 w 4590
disco 1 w 4595
Noverunt 1 w 4604
et 62 w 4606
Romani 1 w 4612
veritatis 3 w 4621
huiusmodi 1 w 4630
somnia 7 w 4636
Reformatorem 1 w 4649
imperii 1 w 4656
puerulum 1 w 4665
adhuc 2 w 4670
et 63 w 4672
privatum 1 w 4680
loci 2 w 4684
et 64 w 4687
Iulium 1 w 4693
Octavium 1 w 4701
tantum 1 w 4707
et 65 w 4710
sibi 3 w 4714
ignotum 1 w 4721
Marcus 1 w 4727
Tullius 1 w 4734
iam 10 w 4737
et 66 w 4739
Augustum 1 w 4747
et 67 w 4749
civilium 1 w 4757
turbinum 1 w 4765
sepultorem 1 w 4775
de 49 w 4777
somnio 6 w 4783
norat 1 w 4788
In 2 w 4791
Vitellii 1 w 4799
commentariis 1 w 4811
conditum 1 w 4819
est 16 w 4822
Nec 1 w 4826
haec 1 w 4830
sola 5 w 4834
species 1 w 4841
erit 9 w 4845
summarum 1 w 4853
praedicatrix 1 w 4865
potestatum 1 w 4875
sed 6 w 4879
et 68 w 4881
periculorum 1 w 4892
et 69 w 4894
exitiorum 1 w 4903
ut 18 w 4906
cum 6 w 4909
Caesar 1 w 4915
in 53 w 4917
proelio 1 w 4924
perduellium 1 w 4935
Bruti 1 w 4940
et 70 w 4942
Cassi 1 w 4947
Philippis 1 w 4956
aeger 1 w 4961
alias 1 w 4966
maius 1 w 4972
tamen 4 w 4977
ratus 1 w 4982
discrimen 1 w 4991
ab 8 w 4993
hostibus 1 w 5001
relaturum 1 w 5010
se 29 w 5012
Artori 1 w 5019
visione 3 w 5026
destituto 1 w 5035
tabernaculo 1 w 5046
evadit 1 w 5052
ut 21 w 5055
cum 7 w 5058
Polycrati 1 w 5067
Samio 1 w 5072
filia 2 w 5077
crucem 1 w 5083
prospicit 1 w 5092
de 51 w 5094
solis 2 w 5099
unguine 1 w 5106
et 71 w 5108
lavacro 1 w 5115
Iovis 1 w 5120
Revelantur 1 w 5131
et 72 w 5133
honores 1 w 5140
et 73 w 5142
ingenia 1 w 5149
per 18 w 5152
quietem 3 w 5159
praestantur 1 w 5171
et 75 w 5173
medellae 1 w 5181
produntur 1 w 5191
et 76 w 5193
furta 1 w 5198
conferuntur 1 w 5210
et 77 w 5212
thesauri 1 w 5220
Ciceronis 1 w 5230
denique 1 w 5237
dignitatem 1 w 5247
parvuli 1 w 5255
etiamnunc 1 w 5264
gerula 1 w 5271
iam 12 w 5274
sua 3 w 5277
inspexerat 1 w 5287
Cycnus 1 w 5294
de 54 w 5296
sinu 1 w 5300
Socratis 1 w 5308
demulcens 1 w 5317
homines 1 w 5324
discipulus 1 w 5334
Plato 1 w 5339
est 20 w 5342
Leonymus 1 w 5351
pyctes 1 w 5357
ab 10 w 5359
Achille 1 w 5366
curatur 1 w 5373
in 59 w 5375
somniis 4 w 5382
Coronam 1 w 5390
auream 1 w 5396
cum 8 w 5399
ex 24 w 5401
arce 1 w 5405
Athenae 1 w 5412
perdidissent 1 w 5424
Sophocles 1 w 5434
tragicus 1 w 5442
somniando 1 w 5451
redinvenit 1 w 5461
Neoptolemus 1 w 5473
tragoedus 1 w 5482
apud 1 w 5486
Rhoiteum 1 w 5494
Troiae 1 w 5500
sepulchrum 1 w 5510
Aiacis 1 w 5516
monitus 1 w 5523
in 61 w 5525
somnis 3 w 5531
ab 11 w 5533
ipso 2 w 5537
ruina 1 w 5542
liberat 1 w 5549
et 79 w 5552
cum 9 w 5555
lapidum 1 w 5562
senia 1 w 5567
deponit 1 w 5574
dives 1 w 5580
inde 2 w 5584
auro 1 w 5588
redit 1 w 5593
Quanti 1 w 5600
autem 4 w 5605
commentatores 1 w 5618
et 80 w 5620
affirmatores 1 w 5632
in 64 w 5634
hanc 1 w 5638
rem 10 w 5641
Artemon 1 w 5649
Antiphon 1 w 5658
Strato 1 w 5665
Philochorus 1 w 5677
Epicharmus 1 w 5688
Serapion 1 w 5697
Cratippus 1 w 5707
et 81 w 5709
Dionysius 1 w 5718
Rhodius 1 w 5725
Hermippus 1 w 5735
tota 1 w 5740
saeculi 1 w 5747
litteratura 1 w 5758
Solum 1 w 5764
si 51 w 5767
forte 1 w 5772
ridebo 1 w 5779
qui 22 w 5782
se 33 w 5784
existimavit 1 w 5795
persuasurum 1 w 5806
quod 9 w 5810
prior 2 w 5815
omnibus 2 w 5822
Saturnus 1 w 5830
somniarit 1 w 5839
nisi 3 w 5844
si 53 w 5846
et 82 w 5848
prior 3 w 5853
omnibus 3 w 5860
vixit 1 w 5865
Aristoteles 2 w 5876
ignosce 1 w 5884
ridenti 1 w 5891
Ceterum 2 w 5899
Epicharmus 2 w 5909
etiam 5 w 5914
summum 1 w 5920
apicem 1 w 5926
inter 2 w 5931
divinationes 1 w 5943
somniis 5 w 5950
extulit 1 w 5957
cum 10 w 5960
Philochoro 1 w 5970
Atheniensi 1 w 5980
Nam 1 w 5984
et 85 w 5986
oraculis 1 w 5994
hoc 5 w 5997
genus 2 w 6002
stipatus 1 w 6010
est 21 w 6013
orbis 1 w 6018
ut 23 w 6021
Amphiarai 1 w 6030
apud 2 w 6034
Oropum 1 w 6040
Amphilochi 1 w 6051
apud 3 w 6055
Mallum 1 w 6061
Sarpedonis 1 w 6072
in 67 w 6074
Troade 1 w 6080
Throphonii 1 w 6091
in 68 w 6093
Boeotia 1 w 6100
Mopsi 1 w 6106
in 69 w 6108
Cilicia 1 w 6115
Hermionae 1 w 6125
in 70 w 6127
Macedonia 2 w 6136
Pasiphaae 1 w 6146
in 71 w 6148
Laconica 1 w 6156
Cetera 1 w 6163
cum 11 w 6166
suis 2 w 6170
et 87 w 6172
originibus 1 w 6182
et 88 w 6184
ritibus 1 w 6191
et 89 w 6193
relatoribus 1 w 6204
cum 12 w 6208
omni 32 w 6212
deinceps 1 w 6220
historia 1 w 6228
somniorum 3 w 6237
Hermippus 2 w 6246
Berytensis 1 w 6256
quinione 1 w 6264
voluminum 1 w 6273
satiatissime 1 w 6285
exhibebit 1 w 6294
Sed 3 w 6298
et 90 w 6300
Stoici 1 w 6306
deum 1 w 6310
malunt 1 w 6316
providentissimum 1 w 6332
humanae 1 w 6339
institutioni 1 w 6351
inter 3 w 6356
cetera 1 w 6362
praesidia 1 w 6371
divinatricum 1 w 6383
artium 1 w 6389
et 92 w 6391
disciplinarum 1 w 6404
somnia 10 w 6410
quoque 5 w 6416
nobis 2 w 6421
indidisse 1 w 6430
peculiare 1 w 6440
solatium 2 w 6448
naturalis 1 w 6457
oraculi 2 w 6464
Haec 1 w 6469
quantum 1 w 6476
ad 13 w 6478
fidem 1 w 6483
somniorum 4 w 6492
a 491 w 6493
nobis 3 w 6498
quoque 6 w 6504
consignandam 1 w 6516
et 93 w 6519
aliter 1 w 6525
interpretandam 1 w 6539
Nam 2 w 6543
de 65 w 6545
oraculis 2 w 6553
etiam 6 w 6558
ceteris 1 w 6565
apud 4 w 6570
quae 3 w 6574
nemo 1 w 6578
dormitat 1 w 6586
quid 6 w 6591
aliud 4 w 6596
pronuntiabimus 1 w 6610
quam 9 w 6614
daemonicam 1 w 6624
esse 5 w 6628
rationem 1 w 6636
eorum 1 w 6641
spirituum 1 w 6650
qui 25 w 6653
iam 15 w 6656
tunc 2 w 6660
in 82 w 6662
ipsis 1 w 6667
hominibus 1 w 6676
habitaverint 1 w 6688
vel 6 w 6692
memorias 1 w 6700
eorum 2 w 6705
affectaverint 1 w 6718
ad 14 w 6720
omnem 2 w 6725
malitiae 1 w 6733
suae 2 w 6737
scenam 1 w 6743
in 86 w 6746
ista 3 w 6750
aeque 1 w 6755
specie 2 w 6761
divinitatem 2 w 6772
mentientes 1 w 6782
eademque 1 w 6791
industria 1 w 6800
etiam 7 w 6805
per 21 w 6808
beneficia 1 w 6817
fallentes 1 w 6826
medicinarum 1 w 6837
et 98 w 6839
admonitionum 1 w 6851
et 99 w 6853
praenuntiationum 1 w 6869
quo 18 w 6873
magis 5 w 6878
laedant 1 w 6885
iuvando 1 w 6892
dum 5 w 6896
per 22 w 6899
ea 9 w 6901
quae 4 w 6905
iuvant 1 w 6911
ab 14 w 6913
inquisitione 1 w 6925
verae 1 w 6930
divinitatis 2 w 6941
abducunt 1 w 6949
ex 28 w 6951
insinuatione 1 w 6963
falsae 1 w 6969
Et 6 w 6972
utique 1 w 6978
non 18 w 6981
clausa 1 w 6987
vis 6 w 6990
est 22 w 6993
nec 2 w 6997
sacrariorum 1 w 7008
circumscribitur 1 w 7023
terminis 1 w 7031
vaga 1 w 7036
et 100 w 7038
pervolatica 1 w 7049
et 101 w 7051
interim 1 w 7058
libera 3 w 7064
est 23 w 7067
Quo 2 w 7071
nemo 2 w 7075
dubitaverit 1 w 7086
domus 1 w 7091
quoque 7 w 7097
daemoniis 1 w 7106
patere 1 w 7112
nec 3 w 7116
tantum 2 w 7122
in 96 w 7124
adytis 1 w 7130
sed 7 w 7134
in 97 w 7136
cubiculis 1 w 7145
homines 2 w 7152
imaginibus 2 w 7162
circumvenire 1 w 7174