Scaife ATLAS

CTS Library / De Anima

De Anima (2-4)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1:2-4
Refs {'start': {'reference': '2', 'human_reference': 'Chapter 2'}, 'end': {'reference': '4', 'human_reference': 'Chapter 4'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse. Testimonium est veritatis eventus ipsius. Nonnunquam et in procella confusis vestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur prospero errore, nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate. Sed et natura pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est. Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit prae studio (non mirum si istud ita dixerim) eloquii quidvis struere atque destruere eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de cerlis incerta praeiudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia, omnia praescribit, proprietatibus eliam inter similia diversis, nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit: ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris, quas putant, litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsuevit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto

ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso iam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus et multo prius apostatarum spirituum, qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? Postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem vera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut aliorsum subornant, cum maxima iniuria veritatis, quam efficiunt aut adiuvari falsis aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut prope exclusa sit veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur et communes sententias ab argumentationibus philosopherum liberare et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. Nec ignoro quanta sit silva materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi,
sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam. Unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta. Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit terminos animae nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano autem paucis ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. Porro non amplius inveniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo discitur, totum est.

Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis

tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum «rem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam.

Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum

ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.

Tokens

Plane 1 w 5
non 1 w 8
negabimus 1 w 17
aliquando 1 w 26
philosophos 1 w 37
iuxta 1 w 42
nostra 1 w 48
sensisse 1 w 56
Testimonium 1 w 68
est 2 w 71
veritatis 1 w 80
eventus 1 w 87
ipsius 1 w 93
Nonnunquam 1 w 104
et 1 w 106
in 1 w 108
procella 1 w 116
confusis 1 w 124
vestigiis 1 w 133
caeli 1 w 138
et 2 w 140
freti 1 w 145
aliqui 1 w 151
portus 1 w 157
offenditur 1 w 167
prospero 1 w 175
errore 1 w 181
nonnunquam 1 w 192
et 4 w 194
in 2 w 196
tenebris 1 w 204
aditus 1 w 210
quidam 1 w 216
et 5 w 218
exitus 1 w 224
deprehenduntur 1 w 238
caeca 1 w 243
felicitate 1 w 253
Sed 1 w 257
et 6 w 259
natura 1 w 265
pleraque 1 w 273
suggeruntur 1 w 284
quasi 1 w 289
de 2 w 291
publico 1 w 298
sensu 1 w 303
quo 1 w 307
animam 1 w 313
deus 1 w 317
dotare 1 w 323
dignatus 1 w 331
est 4 w 334
Hunc 1 w 339
nacta 1 w 344
philosophia 1 w 355
ad 2 w 357
gloriam 1 w 364
propriae 1 w 372
artis 1 w 377
inflavit 1 w 385
prae 1 w 389
studio 1 w 395
non 3 w 399
mirum 1 w 404
si 5 w 406
istud 1 w 411
ita 3 w 414
dixerim 1 w 421
eloquii 1 w 429
quidvis 1 w 436
struere 1 w 443
atque 1 w 448
destruere 1 w 457
eruditi 1 w 464
magisque 1 w 472
dicendo 1 w 479
persuadentis 1 w 491
quam 3 w 495
docendo 1 w 502
Formas 1 w 509
rebus 1 w 514
imponit 1 w 521
eas 1 w 525
nunc 1 w 529
peraequat 1 w 538
nunc 2 w 543
privat 1 w 549
de 6 w 552
cerlis 1 w 558
incerta 1 w 565
praeiudicat 1 w 576
provocat 1 w 585
ad 4 w 587
exempla 1 w 594
quasi 2 w 600
comparanda 1 w 610
sint 1 w 614
omnia 1 w 619
omnia 2 w 625
praescribit 1 w 636
proprietatibus 1 w 651
eliam 1 w 656
inter 1 w 661
similia 1 w 668
diversis 1 w 676
nihil 1 w 682
divinae 1 w 689
licentiae 1 w 698
servat 1 w 704
leges 1 w 710
naturae 1 w 717
opiniones 1 w 726
suas 1 w 730
facit 1 w 735
ferrem 1 w 742
si 10 w 745
naturalis 1 w 754
ipsa 1 w 758
ut 1 w 761
compos 1 w 767
naturae 2 w 774
de 7 w 776
conditionis 1 w 787
consortio 1 w 796
probaretur 1 w 806
Visa 1 w 811
est 6 w 814
quidem 1 w 820
sibi 1 w 824
et 9 w 826
ex 3 w 828
sacris 1 w 834
quas 3 w 839
putant 1 w 845
litteris 1 w 854
hausisse 1 w 862
quia 1 w 867
plerosque 1 w 876
auctores 1 w 884
etiam 1 w 889
deos 1 w 893
existimavit 1 w 904
antiquitas 1 w 914
nedum 1 w 920
divos 1 w 925
ut 3 w 928
Mercurium 1 w 937
Aegyptium 1 w 946
cui 1 w 950
praecipue 1 w 959
Plato 1 w 964
adsuevit 1 w 972
ut 4 w 975
Silenum 1 w 982
Phrygem 1 w 989
cui 2 w 993
a 88 w 994
pastoribus 1 w 1004
perducto 1 w 1012
ingentes 1 w 1020
aures 1 w 1025
suas 2 w 1029
Midas 1 w 1034
tradidit 1 w 1042
ut 5 w 1045
Hermotimum 1 w 1055
cui 3 w 1059
Clazomenii 1 w 1069
mortuo 1 w 1075
templum 1 w 1082
contulerunt 1 w 1093
ut 6 w 1096
Orpheum 1 w 1103
ut 7 w 1106
Musaeum 1 w 1113
ut 8 w 1116
Pherecydem 1 w 1126
Pythagorae 1 w 1136
magistrum 1 w 1145
Quid 1 w 1150
autem 1 w 1155
si 13 w 1158
philosophi 2 w 1168
etiam 2 w 1173
illa 1 w 1177
incursaverunt 1 w 1190
quae 1 w 1194
penes 1 w 1199
nos 2 w 1202
apocryphorum 1 w 1214
confessione 1 w 1225
damnantur 1 w 1234
certos 1 w 1241
nihil 2 w 1246
recipiendum 1 w 1257
quod 1 w 1261
non 4 w 1264
conspiret 1 w 1273
germanae 1 w 1281
et 13 w 1283
ipso 1 w 1287
iam 5 w 1290
aevo 1 w 1294
pronatae 1 w 1302
propheticae 1 w 1313
paraturae 1 w 1322
quando 2 w 1329
et 15 w 1331
pseudoprophetarum 1 w 1348
meminerimus 1 w 1359
et 17 w 1361
multo 1 w 1366
prius 1 w 1371
apostatarum 1 w 1382
spirituum 1 w 1391
qui 8 w 1395
huiusmodi 1 w 1404
quoque 1 w 1410
ingeniorum 1 w 1420
calliditate 1 w 1431
omnem 1 w 1436
faciem 1 w 1442
saeculi 1 w 1449
instruxerint 1 w 1461
Postremo 1 w 1470
si 15 w 1472
etiam 3 w 1477
ad 7 w 1479
ipsos 1 w 1484
prophetas 1 w 1493
adisse 1 w 1499
credibile 1 w 1508
est 7 w 1511
indagatorem 1 w 1522
quemque 1 w 1529
sapientiae 1 w 1539
ex 5 w 1541
negotio 1 w 1548
curiositatis 1 w 1560
tamen 1 w 1566
plus 1 w 1570
diversitatis 1 w 1582
invenias 1 w 1590
inter 2 w 1595
philosophos 2 w 1606
quam 4 w 1610
societatis 1 w 1620
cum 1 w 1624
et 21 w 1626
in 18 w 1628
ipsa 2 w 1632
societate 1 w 1641
diversitas 1 w 1651
eorum 1 w 1656
deprehendatur 1 w 1669
Siquidem 1 w 1678
vera 1 w 1682
quaeque 1 w 1689
et 23 w 1691
consonantia 1 w 1702
prophetis 1 w 1711
aut 2 w 1714
aliunde 1 w 1721
commendant 1 w 1731
aut 3 w 1734
aliorsum 1 w 1742
subornant 1 w 1751
cum 2 w 1755
maxima 1 w 1761
iniuria 1 w 1768
veritatis 2 w 1777
quam 5 w 1782
efficiunt 1 w 1791
aut 4 w 1794
adiuvari 1 w 1802
falsis 1 w 1808
aut 5 w 1811
patrocinari 1 w 1822
Hoc 1 w 1826
itaque 1 w 1832
commiserit 1 w 1842
nos 3 w 1845
et 25 w 1847
philosophos 3 w 1858
in 21 w 1860
ista 1 w 1864
praesertim 1 w 1874
materia 1 w 1881
quod 2 w 1886
interdum 1 w 1894
communes 1 w 1902
sententias 1 w 1912
propriis 1 w 1920
argumentationibus 1 w 1937
vestiant 1 w 1945
contrariis 1 w 1956
alicubi 1 w 1963
regulae 1 w 1970
nostrae 1 w 1977
interdum 2 w 1986
sententias 2 w 1996
proprias 1 w 2004
communibus 1 w 2014
argumentationibus 2 w 2031
muniant 1 w 2038
consentaneis 1 w 2051
alicubi 2 w 2058
regulae 2 w 2065
illorum 1 w 2072
ut 14 w 2075
prope 1 w 2080
exclusa 1 w 2087
sit 4 w 2090
veritas 1 w 2097
a 189 w 2098
philosophia 2 w 2109
per 5 w 2112
veneficia 1 w 2121
in 24 w 2123
illam 1 w 2128
sua 4 w 2131
et 26 w 2134
ideo 1 w 2138
utroque 1 w 2145
titulo 1 w 2151
societatis 2 w 2161
adversario 1 w 2171
veritatis 3 w 2180
urgemur 1 w 2187
et 28 w 2189
communes 2 w 2197
sententias 3 w 2207
ab 2 w 2209
argumentationibus 3 w 2226
philosopherum 1 w 2239
liberare 1 w 2247
et 29 w 2249
communes 3 w 2257
argumentationes 1 w 2272
a 205 w 2273
sententiis 1 w 2283
eorum 2 w 2288
separare 1 w 2296
revocando 1 w 2306
quaestiones 1 w 2317
ad 11 w 2319
dei 1 w 2322
litteras 1 w 2330
exceptis 1 w 2339
plane 1 w 2344
quae 4 w 2348
sine 1 w 2352
laqueo 1 w 2358
alicuius 1 w 2366
praeiudicii 1 w 2377
ad 12 w 2379
simplex 1 w 2386
testimonium 1 w 2397
licebit 1 w 2404
adsumere 1 w 2412
quia 2 w 2417
et 30 w 2419
ex 9 w 2421
aemulis 1 w 2428
nonnunquam 2 w 2438
testimonium 2 w 2449
necessarium 1 w 2460
si 23 w 2463
non 6 w 2466
aemulis 2 w 2473
prosit 1 w 2479
Nec 1 w 2483
ignoro 1 w 2489
quanta 1 w 2495
sit 6 w 2498
silva 1 w 2503
materiae 1 w 2511
istius 1 w 2517
apud 1 w 2521
philosophos 4 w 2532
pro 16 w 2535
numero 1 w 2541
etiam 4 w 2546
ipsorum 1 w 2553
commentatorum 1 w 2566
quot 1 w 2571
varietates 1 w 2581
sententiarum 1 w 2593
quot 2 w 2598
palaestrae 1 w 2608
opinionum 1 w 2617
quot 3 w 2622
propagines 1 w 2632
quaestionum 1 w 2643
quot 4 w 2648
implicationes 1 w 2661
expeditionum 1 w 2673
Sed 2 w 2677
et 33 w 2679
medicinam 1 w 2688
inspexi 1 w 2695
sororem 1 w 2703
ut 16 w 2706
aiunt 1 w 2711
philosophiae 1 w 2724
sibi 2 w 2729
quoque 2 w 2735
hoc 1 w 2738
negotium 1 w 2746
vindicantem 1 w 2757
ut 17 w 2760
ad 14 w 2762
quam 7 w 2766
magis 3 w 2771
animae 1 w 2777
ratio 1 w 2782
pertinere 1 w 2791
videatur 1 w 2799
per 7 w 2802
corporis 1 w 2810
curam 1 w 2815
Unde 1 w 2820
et 34 w 2822
plurimum 1 w 2830
sorori 1 w 2836
refragatur 1 w 2846
quod 3 w 2851
animam 2 w 2857
quasi 3 w 2862
coram 1 w 2867
in 32 w 2869
domicilio 1 w 2878
suo 1 w 2881
tractando 1 w 2890
magis 4 w 2895
norit 1 w 2900
Sed 3 w 2904
viderit 1 w 2911
utriusque 1 w 2920
praestantiae 1 w 2932
ambitio 1 w 2939
Habuit 1 w 2946
et 35 w 2948
philosophia 4 w 2959
libertatem 1 w 2969
ingenii 1 w 2976
et 36 w 2978
medicina 2 w 2986
necessitatem 1 w 2998
artificii 1 w 3007
ad 15 w 3009
extendendos 1 w 3020
de 20 w 3022
anima 4 w 3027
retractatus 1 w 3038
late 1 w 3043
quaeruntur 1 w 3053
incerta 2 w 3060
latius 1 w 3067
disputantur 1 w 3078
praesumpta 1 w 3088
Quanta 1 w 3095
difficultas 1 w 3106
probandi 1 w 3114
tanta 1 w 3120
operositas 1 w 3130
suadendi 1 w 3138
ut 20 w 3141
merito 1 w 3147
Heraclitus 1 w 3157
ille 1 w 3161
tenebrosus 1 w 3171
vastiores 1 w 3180
caligines 1 w 3189
animadvertens 1 w 3202
apud 2 w 3206
examinatores 1 w 3218
animae 2 w 3224
taedio 1 w 3230
quaestionum 2 w 3241
pronuntiarit 1 w 3253
terminos 1 w 3261
animae 3 w 3267
nequaquam 1 w 3276
invenisse 1 w 3285
omnem 2 w 3290
viam 1 w 3294
ingrediendo 1 w 3305
Christiano 1 w 3316
autem 2 w 3321
paucis 1 w 3327
ad 18 w 3329
scientiam 1 w 3338
huius 2 w 3343
rei 1 w 3346
opus 1 w 3350
est 16 w 3353
Nam 1 w 3357
et 38 w 3359
certa 3 w 3364
semper 1 w 3370
in 41 w 3372
paucis 2 w 3378
et 39 w 3381
amplius 1 w 3388
illi 1 w 3392
quaerere 1 w 3400
non 7 w 3403
licet 1 w 3408
quam 9 w 3412
quod 4 w 3416
inveniri 1 w 3424
licet 2 w 3429
infinitas 1 w 3439
enim 1 w 3443
quaestiones 2 w 3454
apostolus 1 w 3463
prohibet 1 w 3471
Porro 1 w 3477
non 8 w 3480
amplius 2 w 3487
inveniri 2 w 3495
licet 3 w 3500
quam 10 w 3504
quod 5 w 3508
a 326 w 3509
deo 3 w 3512
discitur 1 w 3520
quod 6 w 3525
autem 3 w 3530
a 328 w 3531
deo 4 w 3534
discitur 2 w 3542
totum 1 w 3548
est 18 w 3551
Atque 1 w 3557
utinam 1 w 3563
nullas 1 w 3569
haereses 1 w 3577
oportuisset 1 w 3588
existere 1 w 3596
ut 24 w 3599
probabiles 1 w 3609
quique 1 w 3615
emicarent 1 w 3624
Nihil 1 w 3630
omnino 1 w 3636
cum 3 w 3639
philosophis 1 w 3650
super 1 w 3655
anima 8 w 3660
quoque 3 w 3666
experiremur 1 w 3677
patriarchis 1 w 3689
ut 25 w 3692
ita 16 w 3695
dixerim 2 w 3702
haereticorum 1 w 3715
Siquidem 2 w 3724
et 46 w 3726
ab 5 w 3728
apostolo 1 w 3736
iam 10 w 3739
tunc 1 w 3743
philosophia 5 w 3754
concussio 1 w 3763
veritatis 4 w 3772
providebatur 1 w 3784
Athenis 1 w 3792
enim 2 w 3796
expertus 1 w 3804
linguatam 1 w 3813
civitatem 1 w 3822
cum 4 w 3825
omnes 1 w 3830
illic 1 w 3835
sapientiae 2 w 3845
atque 2 w 3850
facundiae 1 w 3859
caupones 1 w 3867
degustasset 1 w 3878
inde 1 w 3883
concepit 1 w 3891
praemonitorium 1 w 3905
illud 1 w 3910
edictum 1 w 3917
Proinde 1 w 3925
enim 3 w 3929
et 48 w 3931
animae 4 w 3937
ratio 2 w 3942
per 13 w 3945
philosophatas 1 w 3958
doctrinas 1 w 3967
hominum 1 w 3974
miscentes 1 w 3983
aquas 1 w 3988
vino 1 w 3992
Alii 1 w 3997
immortalem 1 w 4007
negant 1 w 4013
animam 3 w 4019
alii 1 w 4024
plusquam 1 w 4032
immortalem 2 w 4042
adfirmant 1 w 4051
alii 2 w 4056
de 29 w 4058
substantia 1 w 4068
alii 3 w 4073
de 30 w 4075
forma 1 w 4080
alii 4 w 4085
de 31 w 4087
unaquaque 1 w 4096
dispositione 1 w 4108
disceptant 1 w 4118
hi 26 w 4121
statum 1 w 4127
eius 1 w 4131
aliunde 2 w 4138
ducunt 1 w 4144
hi 27 w 4147
exitum 1 w 4153
aliorsum 2 w 4161
abducunt 1 w 4169
prout 1 w 4175
aut 8 w 4178
Platonis 1 w 4186
honor 1 w 4191
aut 9 w 4194
Zenonis 1 w 4201
vigor 1 w 4206
aut 10 w 4209
Aristotelis 1 w 4220
tenor 1 w 4225
aut 11 w 4228
Epicuri 1 w 4235
stupor 1 w 4241
aut 12 w 4244
Heracliti 1 w 4253
maeror 1 w 4259
aut 13 w 4262
Empedoclis 1 w 4272
furor 1 w 4277
persuaserunt 1 w 4289
Deliquit 1 w 4298
opinor 1 w 4305
divina 2 w 4312
doctrina 2 w 4320
ex 18 w 4322
Iudaea 1 w 4328
potius 1 w 4334
quam 12 w 4338
ex 19 w 4340
Graecia 1 w 4347
oriens 1 w 4353
Erravit 1 w 4361
et 49 w 4363
Christus 1 w 4371
piscatores 1 w 4381
citius 1 w 4387
quam 13 w 4391
sophistam 1 w 4400
ad 20 w 4402
praeconium 1 w 4412
emittens 1 w 4420
Si 4 w 4423
qua 34 w 4426
igitur 1 w 4432
in 57 w 4434
hunc 1 w 4438
modum 1 w 4443
de 33 w 4445
nidoribus 1 w 4454
philosophiae 2 w 4466
candidum 1 w 4474
et 50 w 4476
purum 1 w 4481
1 w 4483
rem 6 w 4487
veritatis 5 w 4496
infuscant 1 w 4505
ea 4 w 4508
erunt 6 w 4513
Christianis 1 w 4524
enubilanda 1 w 4534
et 51 w 4537
percutientibus 1 w 4551
argumentationes 2 w 4566
originales 1 w 4576
id 16 w 4579
est 19 w 4582
philosophicas 1 w 4595
et 52 w 4598
opponentibus 1 w 4610
definitiones 1 w 4622
caelestes 1 w 4631
id 17 w 4634
est 21 w 4637
dominicas 1 w 4646
ut 34 w 4649
et 53 w 4651
illa 3 w 4655
quibus 1 w 4662
ethnici 1 w 4669
a 427 w 4670
philosophia 7 w 4681
capiuntur 1 w 4690
destruantur 1 w 4702
et 55 w 4705
haec 1 w 4709
quibus 2 w 4716
fideles 1 w 4723
ab 7 w 4725
haeresi 1 w 4732
concutiuntur 1 w 4744
retundantur 1 w 4756
Una 1 w 4760
iam 11 w 4763
congressione 1 w 4775
decisa 1 w 4781
adversus 1 w 4789
Hermogenem 1 w 4799
ut 36 w 4802
praefati 1 w 4810
sumus 1 w 4815
quia 3 w 4820
animam 4 w 4826
ex 20 w 4828
dei 2 w 4831
flatu 1 w 4836
non 10 w 4840
ex 21 w 4842
materia 3 w 4849
vindicamus 1 w 4859
muniti 1 w 4866
et 57 w 4868
illic 2 w 4873
divinae 2 w 4880
determinationis 1 w 4895
inobscurabili 1 w 4908
regula 3 w 4914
Et 1 w 4917
flavit 2 w 4923
inquit 1 w 4930
deus 2 w 4935
flatum 1 w 4941
vitae 1 w 4946
in 67 w 4948
faciem 2 w 4954
hominis 1 w 4961
et 59 w 4964
factus 1 w 4970
est 23 w 4973
homo 1 w 4977
in 69 w 4979
animam 5 w 4985
vivam 1 w 4990
utique 1 w 4997
ex 22 w 4999
dei 3 w 5002
flatu 3 w 5007
de 42 w 5010
isto 2 w 5014
nihil 3 w 5019
amplius 3 w 5026
revolvendum 1 w 5037
Habet 1 w 5043
suum 1 w 5047
titulum 1 w 5054
et 61 w 5056
suum 2 w 5060
haereticum 1 w 5070
Ceteris 1 w 5078
hinc 1 w 5082
exordium 1 w 5090
inducam 1 w 5097
Post 2 w 5102
definitionem 1 w 5114
census 1 w 5120
quaestionem 1 w 5131
status 1 w 5137
patitur 1 w 5144
Consequens 1 w 5155
enim 4 w 5159
est 25 w 5162
ut 38 w 5164
ex 24 w 5166
dei 4 w 5169
flatu 4 w 5174
animam 6 w 5180
professi 1 w 5188
initium 1 w 5195
ei 10 w 5197
deputemus 1 w 5206
Hoc 2 w 5210
Plato 3 w 5215
excludit 1 w 5223
innatam 1 w 5231
et 64 w 5233
infectam 1 w 5241
animam 7 w 5247
volens 1 w 5253
Et 2 w 5256
natam 2 w 5261
autem 4 w 5266
docemus 1 w 5273
et 65 w 5275
factam 1 w 5281
ex 26 w 5283
initii 1 w 5289
constitutione 1 w 5302
Nec 2 w 5306
statim 1 w 5312
erravimus 1 w 5321
utrumque 1 w 5329
dicentes 1 w 5337
quia 4 w 5342
scilicet 1 w 5350
aliud 1 w 5355
sit 10 w 5358
natum 1 w 5363
aliud 2 w 5369
factum 1 w 5375
utpote 1 w 5382
illud 2 w 5387
animalibus 1 w 5397
competens 1 w 5406
Differentiae 1 w 5419
autem 5 w 5424
sua 7 w 5427
habendo 1 w 5434
loca 1 w 5438
et 68 w 5440
tempora 1 w 5447
habent 1 w 5453
aliquando 2 w 5462
et 69 w 5464
passivitatis 1 w 5476
commercia 1 w 5485
Capit 1 w 5491
itaque 2 w 5497
et 70 w 5499
facturam 1 w 5507
provenisse 1 w 5517
poni 2 w 5521
siquidem 1 w 5530
omne 4 w 5534
quod 7 w 5538
quoquo 1 w 5544
modo 1 w 5548
accipit 1 w 5555
esse 1 w 5559
generatur 1 w 5568
Nam 2 w 5572
et 71 w 5574
factor 1 w 5580
ipse 1 w 5584
parens 1 w 5590
facti 1 w 5595
potest 1 w 5601
dici 4 w 5605
sic 1 w 5609
et 72 w 5611
Plato 4 w 5616
utitur 1 w 5622
Igitur 1 w 5629
quantum 1 w 5636
ad 22 w 5638
fidem 1 w 5643
nostram 1 w 5650
factae 1 w 5656
nataeve 1 w 5663
animae 5 w 5669
depulsa 1 w 5677
est 27 w 5680
philosophi 11 w 5690
opinio 3 w 5696
auctoritate 1 w 5707
prophetiae 1 w 5717
quoque 4 w 5723