Scaife ATLAS

CTS Library / Adversus Hermogenem

Adversus Hermogenem (25-27)

urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:25-27
Refs {'start': {'reference': '25', 'human_reference': 'Chapter 25'}, 'end': {'reference': '27', 'human_reference': 'Chapter 27'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur, hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,

quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum. Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit, pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente; nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.

Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum

primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem simulque nominationem praemisit? Quam denique integer sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis et rudis.

Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens et quasi retro iactans, Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici Erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, undeunde habet, sive per initium sive sine initio,

hoc ipso quod est etiam Erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem. Est definitionis caput, Erat relationis facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut eiusdem sit Erat cuius et quod erat.

Tokens

Vult 1 w 4
igitur 1 w 10
duas 1 w 14
proponi 1 w 21
terras 1 w 27
in 1 w 29
ista 1 w 33
scriptura 1 w 42
unam 1 w 47
quam 1 w 52
in 2 w 54
principio 1 w 63
deus 1 w 67
fecit 1 w 72
aliam 1 w 78
materiam 1 w 87
ex 1 w 89
qua 2 w 92
fecit 2 w 97
de 2 w 100
qua 3 w 103
dictum 1 w 109
sit 1 w 112
Terra 1 w 118
autem 1 w 123
erat 1 w 127
invisibilis 1 w 138
et 1 w 140
rudis 1 w 145
Utique 1 w 152
si 3 w 154
quaeram 1 w 161
ex 2 w 163
duabus 1 w 169
quae 2 w 173
cui 1 w 176
nomen 1 w 181
terrae 1 w 187
accommodare 1 w 198
debeat 1 w 204
dicetur 1 w 212
hanc 1 w 217
quae 3 w 222
facta 1 w 227
sit 2 w 230
ex 3 w 233
illa 1 w 237
ex 4 w 240
qua 7 w 243
facta 2 w 248
est 1 w 251
vocabulum 1 w 261
derivasse 1 w 270
quia 1 w 275
veri 1 w 279
similius 1 w 287
sit 3 w 290
ab 3 w 292
origine 1 w 299
sobolem 1 w 306
potius 1 w 312
quam 2 w 316
originem 1 w 324
a 37 w 325
sobole 2 w 331
vocitari 1 w 339
Hoc 1 w 343
si 7 w 345
ita 2 w 348
est 2 w 351
alia 2 w 356
nobis 1 w 361
obvolvitur 1 w 371
quaestio 1 w 379
an 2 w 382
competat 1 w 390
terram 1 w 396
hanc 2 w 400
quam 3 w 404
deus 2 w 408
fecit 3 w 413
ex 5 w 415
illa 2 w 419
ex 6 w 421
qua 11 w 424
fecit 4 w 429
cognomentum 1 w 440
derivasse 2 w 449
Audio 1 w 455
enim 1 w 459
apud 1 w 463
Hermogenem 1 w 473
ceterosque 1 w 483
materiarios 1 w 494
haereticos 1 w 504
terram 2 w 510
quidem 1 w 516
illam 1 w 521
informem 1 w 529
et 6 w 531
invisibilem 1 w 542
et 7 w 544
rudem 1 w 549
fuisse 1 w 555
hanc 3 w 560
vero 1 w 564
nostram 1 w 571
proinde 1 w 578
et 8 w 580
formam 1 w 586
et 9 w 588
conspectum 1 w 598
et 10 w 600
cultum 1 w 606
a 60 w 607
deo 1 w 610
consecutam 1 w 620
aliud 1 w 626
ergo 1 w 630
factam 1 w 636
quam 4 w 640
erat 2 w 644
ea 2 w 646
ex 7 w 648
qua 13 w 651
facta 4 w 656
est 4 w 659
Porro 1 w 665
aliud 2 w 670
facta 5 w 675
non 1 w 678
potuit 1 w 684
cum 1 w 687
ea 3 w 689
de 11 w 691
nomine 1 w 697
sociari 1 w 704
a 76 w 705
cuius 1 w 710
condicione 1 w 720
desciverat 1 w 730
Si 1 w 733
nomen 3 w 738
proprium 1 w 746
materiae 1 w 754
illius 1 w 760
fuit 1 w 764
terra 5 w 769
haec 1 w 774
quae 5 w 779
non 2 w 782
est 5 w 785
materia 4 w 792
aliud 3 w 798
scilicet 1 w 806
facta 6 w 811
terrae 2 w 818
quoque 1 w 824
non 3 w 827
capit 1 w 832
nomen 4 w 837
alienum 1 w 844
et 12 w 846
statu 1 w 851
suo 1 w 854
extraneum 1 w 863
Sed 1 w 867
materia 5 w 874
facta 7 w 879
id 2 w 882
est 6 w 885
terra 7 w 890
habuit 1 w 897
cum 2 w 900
sua 1 w 903
origine 3 w 910
consortium 1 w 920
nominis 1 w 927
sicut 1 w 933
et 13 w 935
generis 1 w 942
Non 1 w 946
adeo 1 w 950
Nam 1 w 954
et 14 w 956
testam 1 w 962
licet 2 w 968
ex 9 w 970
argilla 1 w 977
confectam 1 w 986
iam 3 w 990
non 4 w 993
argillam 1 w 1001
vocabo 1 w 1007
sed 1 w 1011
testam 2 w 1017
et 16 w 1020
electrum 1 w 1028
licet 3 w 1034
ex 10 w 1036
auro 1 w 1040
et 18 w 1042
argento 1 w 1049
foederatum 1 w 1059
nec 1 w 1063
argentum 1 w 1071
tamen 1 w 1076
nec 2 w 1079
aurum 1 w 1084
appellabo 1 w 1093
sed 2 w 1097
electrum 2 w 1105
A 2 w 1107
cuius 2 w 1112
habitu 1 w 1118
quid 2 w 1122
divertit 1 w 1130
pariter 1 w 1138
et 19 w 1140
a 121 w 1141
vocatu 1 w 1147
eius 1 w 1151
recedit 1 w 1158
appellationis 1 w 1172
sicut 2 w 1177
et 20 w 1179
condicionis 1 w 1190
proprietate 1 w 1201
Quam 1 w 1206
autem 2 w 1211
transierit 1 w 1221
de 15 w 1223
statu 2 w 1228
terrae 3 w 1234
illius 2 w 1240
id 4 w 1243
est 9 w 1246
materiae 2 w 1254
ista 2 w 1259
terra 9 w 1264
vel 1 w 1267
eo 3 w 1269
palam 1 w 1274
est 10 w 1277
quod 1 w 1281
haec 2 w 1285
apud 2 w 1289
Genesin 1 w 1296
testimonium 1 w 1307
boni 1 w 1311
accepit 1 w 1318
Et 1 w 1321
vidit 1 w 1326
deus 3 w 1330
quia 2 w 1334
bonum 1 w 1339
illa 6 w 1344
autem 3 w 1349
apud 3 w 1353
Hermogenem 2 w 1363
in 14 w 1365
originem 2 w 1373
et 22 w 1375
causam 1 w 1381
malorum 1 w 1388
deputatur 1 w 1397
Postremo 1 w 1406
si 13 w 1408
ideo 1 w 1412
haec 3 w 1416
terra 10 w 1421
quia 3 w 1425
et 23 w 1427
illa 7 w 1431
cur 1 w 1435
non 5 w 1438
et 24 w 1440
materia 7 w 1447
haec 4 w 1451
quoque 2 w 1457
quia 4 w 1461
et 25 w 1463
illa 8 w 1467
Immo 1 w 1472
iam 4 w 1475
et 26 w 1477
caelum 1 w 1483
et 27 w 1485
omnia 1 w 1490
si 14 w 1493
ex 11 w 1495
materia 8 w 1502
constant 1 w 1510
et 28 w 1513
terrae 4 w 1519
et 29 w 1521
materiae 3 w 1529
vocari 1 w 1535
debuerunt 1 w 1544
Satis 1 w 1550
ista 3 w 1554
de 20 w 1556
terrae 5 w 1562
nomine 2 w 1568
in 17 w 1571
quo 4 w 1574
materiam 2 w 1582
intellegi 1 w 1591
voluit 1 w 1597
quod 2 w 1602
nomen 5 w 1607
unius 1 w 1612
elementi 1 w 1620
omnes 1 w 1625
sciunt 1 w 1631
natura 1 w 1638
primum 1 w 1644
dehinc 1 w 1651
scriptura 2 w 1660
docente 1 w 1667
nisi 1 w 1672
si 16 w 1674
et 30 w 1676
Sileno 1 w 1682
illi 3 w 1686
apud 4 w 1690
Midam 1 w 1695
regem 1 w 1700
adseveranti 1 w 1711
de 22 w 1713
alio 1 w 1717
orbe 1 w 1721
credendum 1 w 1730
est 12 w 1733
auctore 1 w 1741
Theopompo 1 w 1750
Sed 2 w 1754
et 31 w 1756
deos 1 w 1760
multos 1 w 1766
idem 2 w 1770
refert 1 w 1776
Nobis 1 w 1782
autem 4 w 1787
unus 1 w 1791
deus 4 w 1795
et 32 w 1797
una 2 w 1800
est 13 w 1803
terra 13 w 1808
quam 5 w 1813
in 20 w 1815
principio 2 w 1824
deus 5 w 1828
fecit 5 w 1833
Cuius 1 w 1839
ordinem 1 w 1846
incipiens 1 w 1855
scriptura 3 w 1864
decurrere 1 w 1873
primo 1 w 1878
factam 2 w 1884
eam 1 w 1887
edicit 1 w 1893
dehinc 2 w 1900
qualitatem 1 w 1910
ipsius 1 w 1916
edisserit 1 w 1925
Sicut 1 w 1931
et 33 w 1933
caelum 2 w 1939
primo 2 w 1944
factum 1 w 1950
professa 1 w 1958
In 1 w 1961
principio 3 w 1970
deus 6 w 1974
fecit 6 w 1979
caelum 3 w 1985
dehinc 3 w 1992
dispositionem 1 w 2005
eius 2 w 2009
superinducit 1 w 2021
et 34 w 2024
separavit 1 w 2033
inter 1 w 2038
aquam 1 w 2043
quae 6 w 2048
erat 5 w 2052
infra 1 w 2057
firmamentum 1 w 2068
et 35 w 2071
quae 7 w 2075
erat 6 w 2079
super 2 w 2084
firmamentum 2 w 2095
et 36 w 2098
vocavit 1 w 2105
deus 7 w 2109
firmamentum 3 w 2120
caelum 4 w 2126
ipsum 1 w 2132
quod 3 w 2136
in 30 w 2138
primordio 1 w 2147
fecerat 1 w 2154
Proinde 1 w 2162
et 37 w 2164
de 34 w 2166
homine 1 w 2172
Et 2 w 2175
fecit 7 w 2180
deus 8 w 2184
hominem 1 w 2191
ad 3 w 2194
imaginem 1 w 2202
dei 1 w 2205
fecit 8 w 2210
illum 1 w 2215
Dehinc 1 w 2222
qualiter 1 w 2230
fecerit 1 w 2237
reddit 1 w 2243
Et 3 w 2246
finxit 1 w 2252
deus 9 w 2256
hominem 2 w 2263
de 38 w 2265
limo 1 w 2269
terrae 6 w 2275
et 38 w 2278
adflavit 1 w 2286
in 38 w 2288
faciem 1 w 2294
eius 3 w 2298
flatum 1 w 2304
vitae 1 w 2309
et 39 w 2312
factus 1 w 2318
est 14 w 2321
homo 1 w 2325
in 39 w 2327
animam 1 w 2333
vivam 1 w 2338
Et 4 w 2341
utique 1 w 2347
sic 3 w 2350
decet 1 w 2355
narrationem 1 w 2366
inire 1 w 2371
primo 4 w 2377
praefari 1 w 2385
postea 1 w 2392
prosequi 1 w 2400
nominare 1 w 2409
deinde 1 w 2416
describere 1 w 2426
Alioquin 1 w 2435
vanum 1 w 2440
si 20 w 2442
eius 4 w 2446
rei 1 w 2449
cuius 3 w 2454
nullam 1 w 2460
praemiserat 1 w 2471
mentionem 1 w 2480
id 9 w 2483
est 15 w 2486
materiae 4 w 2494
ne 24 w 2497
ipsum 2 w 2502
quidem 2 w 2508
nomen 6 w 2513
subito 1 w 2520
formam 2 w 2526
et 41 w 2528
habitum 1 w 2535
promulgavit 1 w 2546
ante 1 w 2551
enarrat 1 w 2558
qualis 1 w 2564
esset 1 w 2569
quam 7 w 2573
an 12 w 2575
esset 2 w 2580
ostendit 1 w 2589
figuram 1 w 2596
deformati 1 w 2605
nomen 7 w 2611
abscondit 1 w 2620
At 1 w 2623
quanto 1 w 2629
credibilius 1 w 2640
secundum 1 w 2648
nos 2 w 2651
eius 5 w 2655
rei 2 w 2658
dispositionem 2 w 2671
scriptura 4 w 2680
subiunxit 1 w 2689
cuius 4 w 2694
institutionem 1 w 2707
simulque 1 w 2715
nominationem 1 w 2727
praemisit 1 w 2736
Quam 2 w 2741
denique 1 w 2748
integer 1 w 2755
sensus 1 w 2761
est 16 w 2764
In 2 w 2767
principio 4 w 2776
deus 10 w 2780
fecit 9 w 2785
caelum 5 w 2791
et 44 w 2793
terram 3 w 2799
terra 16 w 2805
autem 5 w 2810
erat 9 w 2814
invisibilis 2 w 2825
et 45 w 2827
rudis 2 w 2832
quam 8 w 2837
deus 11 w 2841
scilicet 2 w 2849
fecit 10 w 2854
de 48 w 2857
qua 25 w 2860
scriptura 5 w 2869
cum 3 w 2872
maxime 1 w 2878
edixerat 1 w 2886
Nam 2 w 2890
et 47 w 2892
Autem 1 w 2897
ipsum 3 w 2902
velut 1 w 2907
fibula 1 w 2913
coniunctivae 1 w 2925
particulae 1 w 2935
ad 5 w 2937
connexum 1 w 2945
narrationi 1 w 2955
adpositum 1 w 2964
est 17 w 2967
Terra 2 w 2973
autem 6 w 2978
Hoc 2 w 2982
enim 2 w 2986
verbo 1 w 2991
revertitur 1 w 3001
ad 7 w 3003
eam 2 w 3006
de 49 w 3008
qua 26 w 3011
supra 1 w 3016
dixerat 2 w 3023
et 48 w 3026
alligat 1 w 3033
sensum 1 w 3039
Adeo 1 w 3044
aufer 1 w 3049
hinc 5 w 3053
Autem 2 w 3058
et 49 w 3061
soluta 1 w 3067
compago 1 w 3074
est 18 w 3077
ut 18 w 3080
tunc 1 w 3084
possit 1 w 3090
de 51 w 3092
alia 3 w 3096
terra 17 w 3101
dictum 2 w 3107
videri 1 w 3113
Terra 3 w 3119
erat 12 w 3123
invisibilis 3 w 3134
et 50 w 3136
rudis 3 w 3141
Sed 3 w 3145
tu 34 w 3147
supercilia 1 w 3157
capitis 1 w 3164
nutu 1 w 3169
digiti 1 w 3175
accommodato 1 w 3186
altius 1 w 3193
tollens 1 w 3200
et 51 w 3202
quasi 1 w 3207
retro 1 w 3212
iactans 1 w 3219
Erat 1 w 3224
inquis 1 w 3231
quasi 2 w 3237
semper 1 w 3243
fuerit 1 w 3249
scilicet 3 w 3258
innata 1 w 3264
et 54 w 3266
infecta 1 w 3273
et 55 w 3276
idcirco 1 w 3283
materia 12 w 3290
credenda 1 w 3298
At 2 w 3301
ego 1 w 3304
sine 1 w 3308
ullo 1 w 3312
lenocinio 1 w 3321
pronuntiationis 1 w 3336
simpliciter 1 w 3347
respondebo 1 w 3357
de 55 w 3359
omni 2 w 3363
re 22 w 3365
posse 1 w 3370
dici 4 w 3374
Erat 2 w 3378
etiam 1 w 3384
de 56 w 3386
ea 7 w 3388
quae 8 w 3392
facta 9 w 3397
quae 9 w 3402
nata 2 w 3406
sit 9 w 3409
quae 10 w 3413
aliquando 1 w 3422
non 6 w 3425
fuerit 2 w 3431
et 57 w 3434
quae 11 w 3438
materia 13 w 3445
non 7 w 3448
sit 10 w 3451
Omne 1 w 3456
enim 3 w 3460
quod 4 w 3464
habet 1 w 3469
esse 3 w 3473
undeunde 1 w 3482
habet 2 w 3487
sive 1 w 3492
per 5 w 3495
initium 1 w 3502
sive 2 w 3506
sine 2 w 3510
initio 1 w 3516
hoc 1 w 3520
ipso 1 w 3524
quod 5 w 3528
est 19 w 3531
etiam 2 w 3536
Erat 3 w 3540
dicetur 2 w 3547
Cui 2 w 3551
competit 1 w 3559
prima 1 w 3564
verbi 1 w 3569
positio 3 w 3576
in 59 w 3578
definitionem 1 w 3590
eiusdem 1 w 3598
etiam 3 w 3603
declinatio 1 w 3613
verbi 2 w 3618
decurret 1 w 3626
in 62 w 3628
relationem 1 w 3638
Est 1 w 3642
definitionis 1 w 3654
caput 1 w 3659
Erat 4 w 3664
relationis 1 w 3674
facit 1 w 3679
Hae 1 w 3683
sunt 1 w 3687
argutiae 1 w 3695
et 65 w 3697
subtilitates 1 w 3709
haereticorum 1 w 3721
simplicitatem 1 w 3735
communium 1 w 3744
verborum 1 w 3752
torquentes 1 w 3762
in 64 w 3764
quaestionem 1 w 3775
Magna 1 w 3781
scilicet 4 w 3789
quaestio 3 w 3797
est 22 w 3800
si 39 w 3803
erat 13 w 3807
terra 18 w 3812
quae 14 w 3817
facta 10 w 3822
est 23 w 3825
Sane 1 w 3830
discutiendum 1 w 3842
an 17 w 3844
ei 11 w 3846
competat 2 w 3854
invisibilem 2 w 3865
et 69 w 3867
rudem 2 w 3872
fuisse 2 w 3878
quae 15 w 3882
facta 11 w 3887
est 24 w 3890
an 18 w 3893
ei 12 w 3895
ex 13 w 3897
qua 38 w 3900
facta 12 w 3905
est 25 w 3908
ut 23 w 3911
eiusdem 2 w 3918
sit 12 w 3921
Erat 5 w 3925
cuius 5 w 3930
et 70 w 3932
quod 6 w 3936
erat 14 w 3940