Scaife ATLAS

CTS Library / De Gratia Libri Duo

De Gratia Libri Duo (2.9)

urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1:2.9
Refs {'start': {'reference': '2.9', 'human_reference': 'Book 2 Chapter 9'}}
Ancestors [{'reference': '2'}]
Children []
prev
plain textXML
next
VIIII. AD CUIUS IMAGINEM ET SIMILITUDINEM PRIMUS HOMO SIT CONDITUS.

Sed dicis: quid mihi ad libertatem arbitrii iungis imaginem
dei, cum ille eximius conditor futurus secuturis saeculis et [*] [*]

77
redemptor ad illam magis imaginem fecerit hominem, quam per
uirginem erat adsumpturus ex homine? persuasio haec a plerisque
profertur, sed omni ratione nudatur, quia prioris initia
imaginem multo posterioris induere nullo modo possunt. aut
quomodo nondum creati similitudinem is, qui primus creabatur,
acciperet? inter haec facilius hoc credi possit, ut ad secundum
Adam primus Adam imaginem suam pro ordinis ac temporis
ratione transmitteret. minime autem fieri poterat, ut imago
nondum existentis substantiae diceretur is, qui ante tot saecula
formabatur, et inprudens assertio probaretur, ut, sicut dicunt,
similitudinis auctorem ex uirgine procreandum antiquissimi protoplasti
persona praecederet.

Huc accedit, quod multum res illa humiliaret in homine
primae innocentiae decus, si inmaculatus ad exemplar illius
fingeretur, qui peccaturi erat maculas curaturus, ut, cum transgressio
nondum existeret, iam tamen transgressionis culpam
futuri intercessoris forma praeferret. consequens itaque non
erat consummatum atque perfectum ad imaginem illius fieri,
per quem necesse erat perditum reparari, ne sub nomine uenturi
medici in ipso tempore felicis exordii subplantandi uideretur
ruina praedici. id ergo rationi magis congruit, ut in
homine, cui in ipsa similitudine a deo gratiae res traditur, non
naturae, imago hoc potius nuncupetur, quod a priore et superiore
suscipitur, et de ueritate similitudo fuisse conlata plenius
iudicetur, quam tamen cum filio naturali pater iure communicat.
deinde et illud sollicitius aduertendum est, quod dominus noster
Iesus Christus in primo tempore de suo meliora contulit, in
secundo autem de nostro deteriora suscepit. et propterea quando
ex nihilo nos parauit, imaginem suam factor adposuit, quando
uero nos perditos reparauit, formam serui restitutor adsumpsit,
sicut ait apostolus: formam serui accipiens in similitudinem
hominum factus et habitu inuentus ut homo. [*] [*]

78

Quod si ad illam exterioris hominis speciem formati sumus,
in cuius membris uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus est,
quid erit honoris aut gratiae, si de illa participemus imagine,
quam nobis ex parte maxima communem scimus esse cum
pecude. grauis ergo eorum error est, qui arbitrantur primum
hominem iuxta illum, qui erat sumendus ex Maria, ab incorporea
trinitate conpositum. neque enim pater uel spiritus
sanctus ueste carnis et habitu erat hominis induendus, ut ad
eius quasi ad imaginis suae speciem ac facturam primi hominis
lineamenta disponeret ac membra plasmaret, ut posset
dicere: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quam
sumpturi sumus ex hac uirgine. ideoque ex deitatis similitudine
deriuatur, quidquid homini trinitas in commune largitur.
nec sic quidem primus homo secundi Adae suscepisse imaginem
dici posset, etiam si filius dei solus hominem condidisset.
cum uero unita trinitas dicat: faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram, plurali singulare
et singulari plurale permiscens, et iterum: et fecit deus hominem
ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem
dei fecit illum, totiens legis hominem ad imaginem
dei conditum et qua auctoritate contra diuina eloquia praesumis
asserere iuxta serui formam fuisse conpositum? cum
ergo imago haec a patre et filio et sancto spiritu conferatur,
suae absque dubio trium personarum una diuinitas primo homini
suae imaginis tribuit dignitatem.

Quae cum ita sint, inesse homini licet adtenuatam uoluntatis
propriae libertatem minime dubitabis, si primam gratiam,
qua a deo est honoratus, inspexeris. imago ergo dei homo
dicitur, quia ei indulgenter ac dignanter inseruit ueritas iustitiam,
ratio sapientiam, perennitas aeternitatem. de imagine [*] [*]

79
dei est, quod intellegit, quod rectum sapit, quod inter malum
et bonum iudicio examinante discriminat. et cum deus bonitas,
misericordia, patientia atque iustitia sit, quanto quisque magis
iustus ac patiens inuenitur, tanto magis deo similis adprobatur,
cuius utique similitudo non in uultibus, sed in uirtutibus possidetur.
et propterea de deo dicitur: subtilis, simplex, sincerus.
simplex utique, quia nihil illi extrinsecus adiectitium, nihil
aliunde conlatum, sed in illo uirtus, essentia atque substantia
est. ac sic deus quod habet est, homo uero haec dona, nisi
acceperit, non habet. cum ergo deus iustus ac iustitia, misericors
et misericordia, pius et pietas sit, homo iustus esse potest,
iustitia esse non potest, misericors esse potest, misericordia
esse non potest, pius esse potest, pietas esse non potest, quia.
non naturaliter habet ista, sed largiter. uerbi gratia ille aurum
est, homo uero deauratum uas uideri potest, et in homine
gratia est, quod in deo natura est, et in hoc creatum est,
quod in illo probatur ingenitum. et ideo iuxta hanc rationem
magis duplex status hominis apparet, cui haec ita inseruntur,
ut separentur saepius et auferantur.

Errant ergo, qui iustitiam reliquasque uirtutes animae putant
esse substantiam, sine quibus utcumque potest uitali in natura sua
uigore subsistere, sine quibus et diabolus in natura sua manere
dinoscitur. manifeste enim inueniuntur adposita, dum culpis
interuenientibus exuuntur. solum uero arbitrium et inmortalitas,
quae etiam malis insita est, non aufertur, licet dignitas
et beatitudo inmortalitatis possit auferri. quantum ergo ad
libertatem arbitrii et inmortalitatem pertinet, imaginem dei
licet a se et in se decoloratam etiam mali habere possunt, similitudinem
nisi boni habere non possunt. quae cum ita sint,
cum homines ita fuerint imagine et similitudine (dei praediti,
ut multi etiam filii) dei meruerint nuncupari, uel paucis adhuc [*]

80
exemplis praestringere nos oportet, quanti ante legem litterae
erudiente lege naturae, quae prima, ut diximus, dei gratia est,
uestibula salutis intrauerint per Christum ad ipsa uitae penetralia
perducendi.

Sed (dei) quoque in locum Abel morum ac meritorum
similitudine substitutus unde profana fratris instituta respuere,
unde meliora potuisset eligere, nisi eum in uiam rectam intellectus
et ratio direxisset, qua duce sanctas traditiones et praedicabiles
disciplinas uelut hereditarium munus transmisit ad
posteros, ut angelorum uel filiorum dei nomine per multas
censerentur aetates? quis dubitet innumeras eius familias deo
placitas, libertate arbitrii praeditas et ex gentibus fuisse saluatas,
de quibus pauci admodum, sed clari atque perfecti ad
inluminationem saeculi sacris produntur eloquiis? unde Enoch
cum deo ambulare uel deo placere potuisset, nisi eum lex
uisceribus infusa secreto magisterio inluminasset in tantum, ut
nihil terrenum sapiens mirabiliter a terra deo adsumente raperetur?
qui dum fidei merito in prima saeculi illius aetate
ceteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturae sibi traditam
fuisse perdocuit, sicut legimus: fide Enoch translatus est,
ut non uideret mortem. ante translationem enim testimonium
habuit placuisse deo. sine fide autem inpossibile
est placere deo. credere autem oportet accedentem
ad deum, quia est et inquirentibus se fit
remunerator. nisi uoluntaria deuotione et intentione quaereretur,
remunerationem homini non deferret, nisi ei aliquid
proprium, unde posset placere, tribuisset. dum autem dicit:
ante translationem enim testimonium habuit placuisse
deo, dubium non est, quod prius uita examinetur et sic electio [*] [*]

81
subsequatur. in persuasione praedestinationis facile declinabitur
error accedens, si interrogetur causa praecedens. inquirentibus
ergo se remunerator fit: cum magno deest crimine
non quaerenti, qui dedit unde possit inquiri.

Qualem quantamque homo a deo legem prima conditione
susceperit, perfecta etiam Noe iustitia declarauit, quia generalia
fidei dona speciali in se studio uirtutum sectator excoluit.
cuius tempore cum corrupisset omnis caro uiam suam super
terram, damnatio secuta non esset, nisi praeuaricatio ex arbitrio
hominis praecessisset. sicut ergo culpa poenam meretur,
ita culpam poena testatur, quae pro aequitate moderatoris infertur.
dum autem dicit sermo diuinus: omnis caro corruperat
uiam suam, iniquitates illius temporis non inpositae
definitioni, sed uoluntariae inputat prauitati. legem itaque
litterae absque dubio caelestis dispensatio non dedisset, nisi
legem naturae interpellasset usque ad iram diluuii perducta
transgressio. ideoque haec lex Moysi, quae prima creditur, iam
secunda est.

Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum
etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone
prosequitur ita dicens: utrumque simul currit in isto
alueo atque torrente generis humani, malum, quod a
parente trahitur, et bonum, quod a creante tribuitur.
item nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae
deleat etiam extrema uestigia. nam hinc est, quod etiam impii
cogitant aeterna ac praedicanda etiam in praesenti saeculo iura
constituunt et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum
moribus. quibus ea tandem regulis iudicant nisi naturalibus,
in quibus uident, quem ad modum quisque uiuere debeat, •
etiam si nec ipsi eodem modo uiuant? quod et apostolus ad [*] [*] [*] [*]

82
Romanos euidentius protestatur dicens: reuelatur enim ira
dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam
hominum eorum, qui ueritatem in iniustitia detinent,
quia, quod notum est dei, manifestum est illis. deus
enim illis manifestauit: inuisibilia enim ipsius a
creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas,
ut sint inexcusabiles. quia cum cognouissent
deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt,
sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum
est insipiens cor eorum. dicentes enim se esse
sapientes stulti facti sunt et mutauerunt gloriam incorruptibilis
dei in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis. nisi enim a lege dei recessisset uoluntas,
iram dei non sensisset impietas. et cum dicat: quia, quod
notum est dei, manifestum est in illis. deus enim illis
manifestauit, euidenter hoc disserit per internam doctrinam
paginis mentis inscriptam manifestam illis esse debuisse notitiam
dei et per creaturae magnificentiam creatorem potuisse
cognosci. inexcusabiles quippe apud deum non essent, nisi et
extrinsecus et intrinsecus copiam percipiendae ueritatis habuissent
adiciente apostolo: quia, inquit, cum cognouissent
deum, non sicut deum glorificauerunt. impios ergo et
de intellectu, quod. abusi sunt, damnat, quorum iniustitiam in
contemptum diuinitatis accusat.

Famosi autem exundatio uasta diluuii quid aliud nisi arbitrium
humani generis per reatum damnati orbis asseruit? ac
sic Noe perfecta iustitia spontaneos saeculi illius et ostendit
et condemnauit errores, sicut legimus: fide Noe responso
accepto de his, quae adhuc non uidebantur, metuens
aptauit arcam in salutem domus suae. per quam damnauit
mundum et iustitiae, quae per fidem est, heres
est institutus. quare condemnauit mundum? quia sequi [*] [*]

83
mundi improbitas iustitiae neglexit exemplum. ac sic inoboedientis
accusat reatum et, qui placuit per obsequium, arguit
alios placere nihilominus potuisse per studium. certe nullum
in illa aetate fatalis constitutio locum habuit. nam quia uniuersalis
fuerat praemissa transgressio, uniuersalis est secuta
damnatio. quomodo dicis, quod adsumatur unus et alius relinquatur?
uide, quem ad modum excepta iusti familia totus
orbis cogente iniquitate deletur. illud ergo, quod asseris, speciale
decretum excluditur per generale iudicium et, qui pro
improbitate damnatur, bonum facere potuisse conuincitur.

Tokens

VIIII 1 w 5
AD 1 w 8
CUIUS 1 w 13
IMAGINEM 1 w 21
ET 1 w 23
SIMILITUDINEM 1 w 36
PRIMUS 1 w 42
HOMO 1 w 46
SIT 1 w 49
CONDITUS 1 w 57
Sed 1 w 61
dicis 1 w 66
quid 1 w 71
mihi 1 w 75
ad 1 w 77
libertatem 1 w 87
arbitrii 1 w 95
iungis 1 w 101
imaginem 1 w 109
dei 1 w 112
cum 1 w 116
ille 1 w 120
eximius 1 w 127
conditor 1 w 135
futurus 1 w 142
secuturis 1 w 151
saeculis 1 w 159
et 1 w 161
15 1 w 163
Hebr 1 w 168
11 1 w 171
4 1 w 173
1 4 w 175
apetitus 1 w 183
P 2 w 184
2 1 w 185
discretione 1 w 196
P 3 w 197
3 1 w 198
superiore 1 w 207
v 1 w 208
4 2 w 209
beneficium 1 w 219
P 4 w 220
i 27 w 221
10 1 w 223
cui 1 w 226
suprascr 1 w 234
P1 1 w 237
18 1 w 239
absumendas 1 w 249
v 2 w 250
14 1 w 252
sciscet 1 w 259
P 6 w 260
20 1 w 262
deuotione 1 w 271
P 7 w 272
deus 1 w 276
scripsi 1 w 283
dei 2 w 287
P 8 w 288
22 1 w 290
coaliscentis 1 w 302
P 9 w 303
23 1 w 305
adquae 1 w 311
P 10 w 312
24 1 w 314
itaquae 1 w 321
P 11 w 322
25 1 w 324
conmittere 1 w 334
P 12 w 335
29 1 w 337
secuturus 1 w 346
P 13 w 347
redemptor 1 w 356
ad 3 w 358
illam 1 w 363
magis 1 w 368
imaginem 2 w 376
fecerit 1 w 383
hominem 1 w 390
quam 1 w 395
per 2 w 398
uirginem 1 w 406
erat 1 w 410
adsumpturus 1 w 421
ex 2 w 423
homine 2 w 429
persuasio 1 w 439
haec 1 w 443
a 24 w 444
plerisque 1 w 453
profertur 1 w 462
sed 1 w 466
omni 1 w 470
ratione 1 w 477
nudatur 1 w 484
quia 1 w 489
prioris 1 w 496
initia 1 w 502
imaginem 3 w 510
multo 1 w 515
posterioris 1 w 526
induere 1 w 533
nullo 1 w 538
modo 1 w 542
possunt 1 w 549
aut 1 w 553
quomodo 1 w 560
nondum 1 w 566
creati 1 w 572
similitudinem 1 w 585
is 13 w 587
qui 3 w 591
primus 1 w 597
creabatur 1 w 606
acciperet 1 w 616
inter 1 w 622
haec 2 w 626
facilius 1 w 634
hoc 1 w 637
credi 1 w 642
possit 1 w 648
ut 5 w 651
ad 5 w 653
secundum 1 w 661
Adam 1 w 665
primus 2 w 671
Adam 2 w 675
imaginem 4 w 683
suam 1 w 687
pro 2 w 690
ordinis 1 w 697
ac 3 w 699
temporis 1 w 707
ratione 2 w 714
transmitteret 1 w 727
minime 1 w 734
autem 1 w 739
fieri 1 w 744
poterat 1 w 751
ut 7 w 754
imago 1 w 759
nondum 2 w 765
existentis 1 w 775
substantiae 1 w 786
diceretur 1 w 795
is 18 w 797
qui 4 w 801
ante 1 w 805
tot 1 w 808
saecula 1 w 815
formabatur 1 w 825
et 8 w 828
inprudens 1 w 837
assertio 1 w 845
probaretur 1 w 855
ut 8 w 858
sicut 1 w 864
dicunt 1 w 870
similitudinis 1 w 884
auctorem 1 w 892
ex 4 w 894
uirgine 2 w 901
procreandum 1 w 912
antiquissimi 1 w 924
protoplasti 1 w 935
persona 1 w 942
praecederet 1 w 953
Huc 1 w 957
accedit 1 w 964
quod 1 w 969
multum 1 w 975
res 1 w 978
illa 2 w 982
humiliaret 1 w 992
in 17 w 994
homine 3 w 1000
primae 1 w 1006
innocentiae 1 w 1017
decus 1 w 1022
si 8 w 1025
inmaculatus 1 w 1036
ad 6 w 1038
exemplar 1 w 1046
illius 1 w 1052
fingeretur 1 w 1062
qui 6 w 1066
peccaturi 1 w 1075
erat 3 w 1079
maculas 1 w 1086
curaturus 1 w 1095
ut 10 w 1098
cum 2 w 1102
transgressio 1 w 1114
nondum 3 w 1120
existeret 1 w 1129
iam 1 w 1133
tamen 1 w 1138
transgressionis 1 w 1153
culpam 1 w 1159
futuri 1 w 1165
intercessoris 1 w 1178
forma 2 w 1183
praeferret 1 w 1193
consequens 1 w 1204
itaque 1 w 1210
non 4 w 1213
erat 4 w 1217
consummatum 1 w 1228
atque 1 w 1233
perfectum 1 w 1242
ad 7 w 1244
imaginem 5 w 1252
illius 2 w 1258
fieri 2 w 1263
per 7 w 1267
quem 1 w 1271
necesse 1 w 1278
erat 5 w 1282
perditum 1 w 1290
reparari 1 w 1298
ne 18 w 1301
sub 2 w 1304
nomine 1 w 1310
uenturi 1 w 1317
medici 1 w 1323
in 25 w 1325
ipso 1 w 1329
tempore 1 w 1336
felicis 1 w 1343
exordii 1 w 1350
subplantandi 1 w 1362
uideretur 1 w 1371
ruina 1 w 1376
praedici 1 w 1384
id 3 w 1387
ergo 1 w 1391
rationi 1 w 1398
magis 2 w 1403
congruit 1 w 1411
ut 12 w 1414
in 27 w 1416
homine 4 w 1422
cui 2 w 1426
in 29 w 1428
ipsa 1 w 1432
similitudine 2 w 1444
a 100 w 1445
deo 1 w 1448
gratiae 1 w 1455
res 4 w 1458
traditur 1 w 1466
non 5 w 1470
naturae 1 w 1477
imago 2 w 1483
hoc 2 w 1486
potius 1 w 1492
nuncupetur 1 w 1502
quod 2 w 1507
a 107 w 1508
priore 1 w 1514
et 17 w 1516
superiore 2 w 1525
suscipitur 1 w 1535
et 18 w 1538
de 11 w 1540
ueritate 1 w 1548
similitudo 1 w 1558
fuisse 1 w 1564
conlata 1 w 1571
plenius 1 w 1578
iudicetur 1 w 1587
quam 2 w 1592
tamen 2 w 1597
cum 3 w 1600
filio 1 w 1605
naturali 1 w 1613
pater 1 w 1618
iure 1 w 1622
communicat 1 w 1632
deinde 1 w 1639
et 20 w 1641
illud 1 w 1646
sollicitius 1 w 1657
aduertendum 1 w 1668
est 1 w 1671
quod 3 w 1676
dominus 1 w 1683
noster 1 w 1689
Iesus 1 w 1694
Christus 1 w 1702
in 33 w 1704
primo 1 w 1709
tempore 2 w 1716
de 14 w 1718
suo 1 w 1721
meliora 1 w 1728
contulit 1 w 1736
in 34 w 1739
secundo 1 w 1746
autem 2 w 1751
de 15 w 1753
nostro 1 w 1759
deteriora 1 w 1768
suscepit 1 w 1776
et 22 w 1779
propterea 1 w 1788
quando 1 w 1794
ex 8 w 1796
nihilo 1 w 1802
nos 3 w 1805
parauit 1 w 1812
imaginem 6 w 1821
suam 2 w 1825
factor 1 w 1831
adposuit 1 w 1839
quando 2 w 1846
uero 1 w 1850
nos 4 w 1853
perditos 1 w 1861
reparauit 1 w 1870
formam 1 w 1877
serui 1 w 1882
restitutor 1 w 1892
adsumpsit 1 w 1901
sicut 2 w 1907
ait 1 w 1910
apostolus 1 w 1919
formam 2 w 1926
serui 2 w 1931
accipiens 1 w 1940
in 36 w 1942
similitudinem 2 w 1955
hominum 1 w 1962
factus 1 w 1968
et 23 w 1970
habitu 1 w 1976
inuentus 1 w 1984
ut 16 w 1986
homo 1 w 1990
31 1 w 1993
Phil 1 w 1998
2 9 w 2000
7 1 w 2002
I 16 w 2005
2 10 w 2006
adsumturus 1 w 2016
P 15 w 2017
plerisquae 1 w 2027
P 16 w 2028
4 5 w 2029
poesint 1 w 2036
P 17 w 2037
13 1 w 2039
illi 3 w 2043
P 18 w 2044
16 1 w 2046
exsteret 1 w 2054
P 19 w 2055
17 1 w 2057
itaquae 2 w 2064
P 20 w 2065
18 2 w 2067
adquae 2 w 2073
P 21 w 2074
fleri 1 w 2079
om 12 w 2081
v 3 w 2083
20 2 w 2085
medici 2 w 2091
in 41 w 2093
scripgt 1 w 2100
medi- 1 w 2106
eini 1 w 2110
P 22 w 2111
medici 3 w 2118
v 4 w 2119
25 2 w 2121
iurae 1 w 2126
P 23 w 2127
Quod 1 w 2131
si 17 w 2133
ad 14 w 2135
illam 2 w 2140
exterioris 1 w 2150
hominis 1 w 2157
speciem 1 w 2164
formati 1 w 2171
sumus 1 w 2176
in 44 w 2179
cuius 1 w 2184
membris 1 w 2191
uisus 1 w 2196
auditus 1 w 2204
gustus 1 w 2211
odoratus 1 w 2220
et 25 w 2222
tactus 1 w 2228
est 3 w 2231
quid 2 w 2236
erit 3 w 2240
honoris 1 w 2247
aut 4 w 2250
gratiae 2 w 2257
si 18 w 2260
de 17 w 2262
illa 4 w 2266
participemus 1 w 2278
imagine 7 w 2285
quam 3 w 2290
nobis 1 w 2295
ex 11 w 2297
parte 1 w 2302
maxima 1 w 2308
communem 1 w 2316
scimus 1 w 2322
esse 2 w 2326
cum 4 w 2329
pecude 1 w 2335
grauis 1 w 2342
ergo 2 w 2346
eorum 1 w 2351
error 1 w 2356
est 4 w 2359
qui 8 w 2363
arbitrantur 1 w 2374
primum 1 w 2380
hominem 2 w 2387
iuxta 1 w 2392
illum 1 w 2397
qui 9 w 2401
erat 6 w 2405
sumendus 1 w 2413
ex 12 w 2415
Maria 1 w 2420
ab 5 w 2423
incorporea 1 w 2433
trinitate 1 w 2442
conpositum 1 w 2452
neque 1 w 2458
enim 1 w 2462
pater 2 w 2467
uel 1 w 2470
spiritus 1 w 2478
sanctus 1 w 2485
ueste 1 w 2490
carnis 1 w 2496
et 26 w 2498
habitu 2 w 2504
erat 7 w 2508
hominis 2 w 2515
induendus 1 w 2524
ut 18 w 2527
ad 15 w 2529
eius 1 w 2533
quasi 1 w 2538
ad 16 w 2540
imaginis 1 w 2548
suae 1 w 2552
speciem 2 w 2559
ac 11 w 2561
facturam 1 w 2569
primi 1 w 2574
hominis 3 w 2581
lineamenta 1 w 2591
disponeret 1 w 2601
ac 13 w 2603
membra 1 w 2609
plasmaret 1 w 2618
ut 19 w 2621
posset 1 w 2627
dicere 2 w 2633
faciamus 1 w 2642
hominem 3 w 2649
ad 17 w 2651
imaginem 7 w 2659
et 30 w 2661
similitudinem 3 w 2674
quam 4 w 2679
sumpturi 1 w 2687
sumus 2 w 2692
ex 13 w 2694
hac 1 w 2697
uirgine 3 w 2704
ideoque 1 w 2712
ex 14 w 2714
deitatis 1 w 2722
similitudine 5 w 2734
deriuatur 1 w 2743
quidquid 1 w 2752
homini 4 w 2758
trinitas 1 w 2766
in 61 w 2768
commune 2 w 2775
largitur 1 w 2783
nec 2 w 2787
sic 3 w 2790
quidem 1 w 2796
primus 3 w 2802
homo 2 w 2806
secundi 1 w 2813
Adae 1 w 2817
suscepisse 1 w 2827
imaginem 8 w 2835
dici 6 w 2839
posset 2 w 2845
etiam 1 w 2851
si 24 w 2853
filius 1 w 2859
dei 5 w 2862
solus 1 w 2867
hominem 4 w 2874
condidisset 1 w 2885
cum 5 w 2889
uero 2 w 2893
unita 1 w 2898
trinitas 2 w 2906
dicat 1 w 2911
faciamus 2 w 2920
hominem 5 w 2927
ad 18 w 2929
imaginem 9 w 2937
et 34 w 2939
similitudinem 4 w 2952
nostram 1 w 2959
plurali 1 w 2967
singulare 1 w 2976
et 35 w 2978
singulari 1 w 2987
plurale 1 w 2994
permiscens 1 w 3004
et 36 w 3007
iterum 1 w 3013
et 37 w 3016
fecit 1 w 3021
deus 2 w 3025
hominem 6 w 3032
ad 19 w 3034
imaginem 10 w 3042
et 38 w 3044
similitudinem 5 w 3057
suam 3 w 3061
ad 20 w 3064
imaginem 11 w 3072
dei 6 w 3075
fecit 2 w 3080
illum 2 w 3085
totiens 1 w 3093
legis 1 w 3098
hominem 7 w 3105
ad 21 w 3107
imaginem 12 w 3115
dei 7 w 3118
conditum 1 w 3126
et 39 w 3128
qua 13 w 3131
auctoritate 1 w 3142
contra 1 w 3148
diuina 1 w 3154
eloquia 1 w 3161
praesumis 1 w 3170
asserere 1 w 3178
iuxta 2 w 3183
serui 3 w 3188
formam 3 w 3194
fuisse 2 w 3200
conpositum 2 w 3210
cum 6 w 3214
ergo 3 w 3218
imago 3 w 3223
haec 3 w 3227
a 236 w 3228
patre 1 w 3233
et 40 w 3235
filio 2 w 3240
et 41 w 3242
sancto 1 w 3248
spiritu 2 w 3255
conferatur 1 w 3265
suae 2 w 3270
absque 1 w 3276
dubio 1 w 3281
trium 1 w 3286
personarum 1 w 3296
una 1 w 3299
diuinitas 1 w 3308
primo 2 w 3313
homini 5 w 3319
suae 3 w 3323
imaginis 2 w 3331
tribuit 1 w 3338
dignitatem 1 w 3348
Quae 1 w 3353
cum 7 w 3356
ita 13 w 3359
sint 2 w 3363
inesse 1 w 3370
homini 6 w 3376
licet 1 w 3381
adtenuatam 1 w 3391
uoluntatis 1 w 3401
propriae 1 w 3409
libertatem 2 w 3419
minime 2 w 3425
dubitabis 1 w 3434
si 31 w 3437
primam 1 w 3443
gratiam 1 w 3450
qua 14 w 3454
a 261 w 3455
deo 3 w 3458
est 6 w 3461
honoratus 1 w 3470
inspexeris 1 w 3481
imago 4 w 3487
ergo 4 w 3491
dei 8 w 3494
homo 3 w 3498
dicitur 1 w 3505
quia 3 w 3510
ei 11 w 3512
indulgenter 1 w 3523
ac 17 w 3525
dignanter 1 w 3534
inseruit 1 w 3542
ueritas 1 w 3549
iustitiam 1 w 3558
ratio 4 w 3564
sapientiam 1 w 3574
perennitas 1 w 3585
aeternitatem 1 w 3597
de 29 w 3600
imagine 14 w 3607
16 2 w 3609
Gen 1 w 3613
1 15 w 3615
26 1 w 3618
18 3 w 3621
Gen 2 w 3625
1 17 w 3627
27 1 w 3630
7 4 w 3632
nequae 1 w 3638
P 24 w 3639
9 2 w 3640
ad 23 w 3642
om 29 w 3644
v 5 w 3646
10 2 w 3648
liniamenta 1 w 3658
P 25 w 3659
posset 3 w 3665
scripsi 2 w 3672
possit 2 w 3679
P 26 w 3680
12 1 w 3682
hac 2 w 3685
correxi 1 w 3692
hoc 3 w 3696
P 27 w 3697
om 30 w 3700
v 6 w 3702
ideoquae 1 w 3710
P 28 w 3711
13 2 w 3713
diriuatur 1 w 3722
P 29 w 3723
15 2 w 3725
possit 3 w 3731
P 30 w 3732
19 1 w 3734
imaginem 13 w 3742
et 45 w 3744
om 31 w 3746
v 7 w 3748
21 1 w 3750
qui 15 w 3753
P 31 w 3754
22 2 w 3756
assellrere 1 w 3766
P 32 w 3767
23 2 w 3769
spiritu 3 w 3776
sancto 2 w 3782
v 8 w 3783
110 1 w 3786
24 2 w 3788
suae 4 w 3792
om 32 w 3794
v 9 w 3796
absquae 1 w 3803
P 33 w 3804
27 2 w 3806
minimae 1 w 3813
P 34 w 3814
28 1 w 3816
quia 4 w 3820
P 35 w 3821
horatus 1 w 3828
P 36 w 3829
homo 4 w 3833
om 34 w 3835
v 10 w 3837
dei 9 w 3840
est 7 w 3843
quod 4 w 3848
intellegit 1 w 3858
quod 5 w 3863
rectum 1 w 3869
sapit 1 w 3874
quod 6 w 3879
inter 3 w 3884
malum 1 w 3889
et 46 w 3891
bonum 1 w 3896
iudicio 1 w 3903
examinante 1 w 3913
discriminat 1 w 3924
et 47 w 3927
cum 8 w 3930
deus 3 w 3934
bonitas 1 w 3941
misericordia 1 w 3954
patientia 1 w 3964
atque 2 w 3969
iustitia 2 w 3977
sit 7 w 3980
quanto 1 w 3987
quisque 1 w 3994
magis 3 w 3999
iustus 1 w 4005
ac 19 w 4007
patiens 1 w 4014
inuenitur 1 w 4023
tanto 1 w 4029
magis 4 w 4034
deo 5 w 4037
similis 1 w 4044
adprobatur 1 w 4054
cuius 2 w 4060
utique 1 w 4066
similitudo 2 w 4076
non 6 w 4079
in 96 w 4081
uultibus 1 w 4089
sed 2 w 4093
in 97 w 4095
uirtutibus 1 w 4105
possidetur 1 w 4115
et 49 w 4118
propterea 2 w 4127
de 35 w 4129
deo 6 w 4132
dicitur 2 w 4139
subtilis 1 w 4148
simplex 1 w 4156
sincerus 1 w 4165
simplex 2 w 4173
utique 2 w 4179
quia 5 w 4184
nihil 2 w 4189
illi 4 w 4193
extrinsecus 1 w 4204
adiectitium 1 w 4215
nihil 3 w 4221
aliunde 1 w 4228
conlatum 1 w 4236
sed 3 w 4240
in 100 w 4242
illo 1 w 4246
uirtus 1 w 4252
essentia 1 w 4261
atque 3 w 4266
substantia 2 w 4276
est 8 w 4279
ac 20 w 4282
sic 4 w 4285
deus 4 w 4289
quod 7 w 4293
habet 1 w 4298
est 9 w 4301
homo 5 w 4306
uero 3 w 4310
haec 4 w 4314
dona 1 w 4318
nisi 1 w 4323
acceperit 1 w 4332
non 7 w 4336
habet 2 w 4341
cum 9 w 4345
ergo 5 w 4349
deus 5 w 4353
iustus 2 w 4359
ac 22 w 4361
iustitia 3 w 4369
misericors 1 w 4380
et 52 w 4382
misericordia 2 w 4394
pius 1 w 4399
et 53 w 4401
pietas 1 w 4407
sit 8 w 4410
homo 6 w 4415
iustus 3 w 4421
esse 5 w 4425
potest 1 w 4431
iustitia 4 w 4440
esse 6 w 4444
non 8 w 4447
potest 2 w 4453
misericors 2 w 4464
esse 7 w 4468
potest 3 w 4474
misericordia 3 w 4487
esse 8 w 4491
non 9 w 4494
potest 4 w 4500
pius 2 w 4505
esse 9 w 4509
potest 5 w 4515
pietas 2 w 4522
esse 10 w 4526
non 10 w 4529
potest 6 w 4535
quia 6 w 4540
non 11 w 4544
naturaliter 1 w 4555
habet 3 w 4560
ista 1 w 4564
sed 4 w 4568
largiter 1 w 4576
uerbi 1 w 4582
gratia 4 w 4588
ille 2 w 4592
aurum 1 w 4597
est 16 w 4600
homo 7 w 4605
uero 4 w 4609
deauratum 1 w 4618
uas 3 w 4621
uideri 1 w 4627
potest 7 w 4633
et 57 w 4636
in 101 w 4638
homine 11 w 4644
gratia 5 w 4650
est 18 w 4653
quod 8 w 4658
in 103 w 4660
deo 7 w 4663
natura 4 w 4669
est 19 w 4672
et 58 w 4675
in 104 w 4677
hoc 4 w 4680
creatum 1 w 4687
est 20 w 4690
quod 9 w 4695
in 105 w 4697
illo 2 w 4701
probatur 2 w 4709
ingenitum 1 w 4718
et 59 w 4721
ideo 3 w 4725
iuxta 3 w 4730
hanc 1 w 4734
rationem 1 w 4742
magis 5 w 4747
duplex 1 w 4753
status 1 w 4759
hominis 4 w 4766
apparet 1 w 4773
cui 5 w 4777
haec 5 w 4781
ita 19 w 4784
inseruntur 1 w 4794
ut 23 w 4797
separentur 1 w 4807
saepius 1 w 4814
et 61 w 4816
auferantur 1 w 4826
Errant 1 w 4833
ergo 6 w 4837
qui 20 w 4841
iustitiam 2 w 4850
reliquasque 1 w 4861
uirtutes 1 w 4869
animae 1 w 4875
putant 1 w 4881
esse 11 w 4885
substantiam 1 w 4896
sine 1 w 4901
quibus 1 w 4907
utcumque 1 w 4915
potest 8 w 4921
uitali 1 w 4927
in 110 w 4929
natura 5 w 4935
sua 9 w 4938
uigore 1 w 4944
subsistere 1 w 4954
sine 2 w 4959
quibus 2 w 4965
et 62 w 4967
diabolus 1 w 4975
in 112 w 4977
natura 6 w 4983
sua 10 w 4986
manere 1 w 4992
dinoscitur 1 w 5002
manifeste 1 w 5012
enim 2 w 5016
inueniuntur 1 w 5027
adposita 1 w 5035
dum 7 w 5039
culpis 1 w 5045
interuenientibus 1 w 5061
exuuntur 1 w 5069
solum 1 w 5075
uero 5 w 5079
arbitrium 1 w 5088
et 63 w 5090
inmortalitas 1 w 5102
quae 9 w 5107
etiam 2 w 5112
malis 1 w 5117
insita 1 w 5123
est 23 w 5126
non 12 w 5130
aufertur 1 w 5138
licet 2 w 5144
dignitas 1 w 5152
et 66 w 5154
beatitudo 1 w 5163
inmortalitatis 1 w 5177
possit 4 w 5183
auferri 1 w 5190
quantum 1 w 5198
ergo 7 w 5202
ad 27 w 5204
libertatem 3 w 5214
arbitrii 2 w 5222
et 67 w 5224
inmortalitatem 1 w 5238
pertinet 1 w 5246
imaginem 14 w 5255
dei 10 w 5258
licet 3 w 5263
a 404 w 5264
se 44 w 5266
et 70 w 5268
in 122 w 5270
se 45 w 5272
decoloratam 1 w 5283
etiam 3 w 5288
mali 2 w 5292
habere 1 w 5298
possunt 2 w 5305
similitudinem 6 w 5319
nisi 2 w 5323
boni 2 w 5327
habere 2 w 5333
non 13 w 5336
possunt 3 w 5343
quae 10 w 5348
cum 11 w 5351
ita 27 w 5354
sint 3 w 5358
cum 12 w 5362
homines 1 w 5369
ita 28 w 5372
fuerint 1 w 5379
imagine 17 w 5386
et 72 w 5388
similitudine 9 w 5400
dei 11 w 5404
praediti 1 w 5412
ut 27 w 5415
multi 1 w 5420
etiam 4 w 5425
filii 1 w 5430
dei 12 w 5434
meruerint 1 w 5443
nuncupari 1 w 5452
uel 2 w 5456
paucis 1 w 5462
adhuc 1 w 5467
2 23 w 5468
ds 4 w 5470
P 37 w 5471
dei 13 w 5475
v 11 w 5476
3 7 w 5477
adquae 3 w 5483
P 38 w 5484
quisquae 1 w 5492
P 39 w 5493
5 5 w 5494
utiquae 1 w 5501
P 40 w 5502
7 6 w 5503
utiquae 2 w 5510
P 41 w 5511
8 5 w 5512
adquae 4 w 5518
P 42 w 5519
16 3 w 5521
natura 7 w 5527
in 130 w 5529
deo 9 w 5532
P 43 w 5533
19 2 w 5535
sepius 1 w 5541
P 44 w 5542
20 3 w 5544
erant 2 w 5549
P 45 w 5550
reliquasquae 1 w 5562
P 46 w 5563
21 2 w 5565
ntcumquae 1 w 5574
P 47 w 5575
22 3 w 5577
diabulus 1 w 5585
P 48 w 5586
24 3 w 5588
inuenientibus 1 w 5601
v 12 w 5602
28 2 w 5604
a 434 w 5605
se 47 w 5607
esse 12 w 5612
v 13 w 5613
30 1 w 5615
cur 2 w 5618
v 14 w 5619
ita 29 w 5622
fuerint 2 w 5629
om 41 w 5631
v 15 w 5633
dei 14 w 5636
filii 2 w 5644
addidi 1 w 5650
Ma- 1 w 5653
xentii 1 w 5659
loco 1 w 5663
quodam 1 w 5669
usus 1 w 5673
cf 1 w 5676
quae 18 w 5681
exposui 1 w 5688
in 133 w 5690
libro 1 w 5695
Studiera 1 w 5705
iiber 1 w 5710
die 3 w 5713
Schriften 1 w 5722
des 1 w 5725
Faustus 1 w 5732
p 143 w 5735
19 3 w 5738
dei 15 w 5742
decorati 1 w 5750
angeli 1 w 5756
seu 1 w 5759
filii 3 w 5764
v 16 w 5765
om 42 w 5768
P 49 w 5770
exemplis 1 w 5778
praestringere 1 w 5791
nos 7 w 5794
oportet 1 w 5801
quanti 1 w 5808
ante 4 w 5812
legem 1 w 5817
litterae 1 w 5825
erudiente 1 w 5834
lege 2 w 5838
naturae 2 w 5845
quae 19 w 5850
prima 3 w 5855
ut 30 w 5858
diximus 1 w 5865
dei 16 w 5869
gratia 6 w 5875
est 25 w 5878
uestibula 1 w 5888
salutis 1 w 5895
intrauerint 1 w 5906
per 16 w 5909
Christum 1 w 5917
ad 32 w 5919
ipsa 2 w 5923
uitae 1 w 5928
penetralia 1 w 5938
perducendi 1 w 5948
Sed 2 w 5952
dei 17 w 5956
quoque 1 w 5963
in 137 w 5965
locum 1 w 5970
Abel 1 w 5974
morum 1 w 5979
ac 23 w 5981
meritorum 1 w 5990
similitudine 10 w 6002
substitutus 1 w 6013
unde 2 w 6017
profana 1 w 6024
fratris 1 w 6031
instituta 1 w 6040
respuere 1 w 6048
unde 3 w 6053
meliora 2 w 6060
potuisset 1 w 6069
eligere 1 w 6076
nisi 3 w 6081
eum 1 w 6084
in 140 w 6086
uiam 1 w 6090
rectam 1 w 6096
intellectus 1 w 6107
et 77 w 6109
ratio 6 w 6114
direxisset 1 w 6124
qua 34 w 6128
duce 2 w 6132
sanctas 1 w 6139
traditiones 1 w 6150
et 79 w 6152
praedicabiles 1 w 6165
disciplinas 1 w 6176
uelut 1 w 6181
hereditarium 1 w 6193
munus 1 w 6198
transmisit 1 w 6208
ad 34 w 6210
posteros 1 w 6218
ut 35 w 6221
angelorum 1 w 6230
uel 4 w 6233
filiorum 1 w 6241
dei 18 w 6244
nomine 2 w 6250
per 18 w 6253
multas 1 w 6259
censerentur 1 w 6270
aetates 1 w 6277
quis 4 w 6282
dubitet 1 w 6289
innumeras 1 w 6298
eius 2 w 6302
familias 1 w 6310
deo 10 w 6313
placitas 1 w 6321
libertate 4 w 6331
arbitrii 3 w 6339
praeditas 1 w 6348
et 82 w 6350
ex 26 w 6352
gentibus 1 w 6360
fuisse 3 w 6366
saluatas 1 w 6374
de 60 w 6377
quibus 3 w 6383
pauci 2 w 6388
admodum 1 w 6395
sed 5 w 6399
clari 1 w 6404
atque 4 w 6409
perfecti 1 w 6417
ad 36 w 6419
inluminationem 1 w 6433
saeculi 2 w 6440
sacris 1 w 6446
produntur 1 w 6455
eloquiis 1 w 6463
unde 4 w 6468
Enoch 1 w 6473
cum 15 w 6476
deo 11 w 6479
ambulare 1 w 6487
uel 5 w 6490
deo 12 w 6493
placere 1 w 6500
potuisset 2 w 6509
nisi 4 w 6514
eum 2 w 6517
lex 4 w 6520
uisceribus 1 w 6530
infusa 1 w 6536
secreto 1 w 6543
magisterio 1 w 6553
inluminasset 1 w 6565
in 150 w 6567
tantum 1 w 6573
ut 36 w 6576
nihil 4 w 6581
terrenum 1 w 6589
sapiens 1 w 6596
mirabiliter 1 w 6607
a 514 w 6608
terra 1 w 6613
deo 13 w 6616
adsumente 1 w 6625
raperetur 1 w 6634
qui 27 w 6638
dum 9 w 6641
fidei 1 w 6646
merito 2 w 6652
in 151 w 6654
prima 4 w 6659
saeculi 3 w 6666
illius 3 w 6672
aetate 2 w 6678
ceteros 1 w 6685
antecellit 1 w 6695
fidem 1 w 6701
ipsam 1 w 6706
cum 16 w 6709
lege 3 w 6713
naturae 3 w 6720
sibi 1 w 6724
traditam 1 w 6732
fuisse 4 w 6738
perdocuit 1 w 6747
sicut 3 w 6753
legimus 1 w 6760
fide 3 w 6765
Enoch 2 w 6770
translatus 1 w 6780
est 27 w 6783
ut 38 w 6786
non 14 w 6789
uideret 2 w 6796
mortem 1 w 6802
ante 6 w 6807
translationem 1 w 6820
enim 3 w 6824
testimonium 1 w 6835
habuit 1 w 6841
placuisse 1 w 6850
deo 14 w 6853
sine 3 w 6858
fide 4 w 6862
autem 3 w 6867
inpossibile 1 w 6878
est 29 w 6881
placere 2 w 6888
deo 15 w 6891
credere 1 w 6899
autem 4 w 6904
oportet 2 w 6911
accedentem 1 w 6921
ad 39 w 6923
deum 1 w 6927
quia 7 w 6932
est 30 w 6935
et 91 w 6937
inquirentibus 1 w 6950
se 60 w 6952
fit 1 w 6955
remunerator 1 w 6966
nisi 5 w 6971
uoluntaria 1 w 6981
deuotione 2 w 6990
et 92 w 6992
intentione 1 w 7002
quaereretur 1 w 7013
remunerationem 1 w 7028
homini 8 w 7034
non 15 w 7037
deferret 1 w 7045
nisi 6 w 7050
ei 24 w 7052
aliquid 1 w 7059
proprium 1 w 7067
unde 5 w 7072
posset 4 w 7078
placere 3 w 7085
tribuisset 1 w 7096
dum 10 w 7100
autem 5 w 7105
dicit 3 w 7110
ante 7 w 7115
translationem 2 w 7128
enim 4 w 7132
testimonium 2 w 7143
habuit 2 w 7149
placuisse 2 w 7158
deo 16 w 7161
dubium 1 w 7168
non 16 w 7171
est 32 w 7174
quod 11 w 7179
prius 1 w 7184
uita 3 w 7188
examinetur 1 w 7198
et 98 w 7200
sic 6 w 7203
electio 1 w 7210
20 4 w 7212
Hebr 2 w 7217
11 3 w 7220
5 6 w 7222
5 7 w 7224
dei 20 w 7227
addidi 2 w 7233
om 45 w 7236
P 50 w 7238
hoc 5 w 7242
v 17 w 7243
quoquae 1 w 7250
P 51 w 7251
loco 2 w 7255
v 18 w 7256
6 5 w 7257
respuere 2 w 7265
scnpsi 1 w 7271
respueret 1 w 7281
P 52 w 7282
7 7 w 7283
unde 6 w 7287
scripsi 3 w 7294
inde 2 w 7299
P 53 w 7300
elegere 1 w 7307
P 54 w 7308
in 159 w 7310
om 46 w 7312
P 55 w 7314
13 3 w 7316
adq 5 w 7319
P 56 w 7321
14 2 w 7323
Enoch 3 w 7328
scripsi 4 w 7335
in 160 w 7338
hoc 6 w 7341
P 57 w 7342
enim 5 w 7347
Enoch 4 w 7352
v 19 w 7353
19 4 w 7355
traditum 1 w 7363
P1 2 w 7365
20 5 w 7367
perdocet 1 w 7375
v 20 w 7376
enoc 1 w 7380
P 59 w 7381
22 4 w 7383
inpossibili 1 w 7394
P 60 w 7395
24 4 w 7397
fit 2 w 7400
addidi 3 w 7406
om 47 w 7409
P 61 w 7411
sit 13 w 7415
v 21 w 7416
25 3 w 7418
uoluntariam 1 w 7429
deuotionem 1 w 7439
v 22 w 7440
intentionem 1 w 7451
v 23 w 7452
quaereret 2 w 7461
v 24 w 7462
26 2 w 7464
deferretj 1 w 7473
et 103 w 7475
add 4 w 7478
v 25 w 7480
27 3 w 7482
proprium 2 w 7490
prius 2 w 7496
v 26 w 7497
posset 5 w 7503
scripsi 5 w 7510
possit 5 w 7517
P 62 w 7518
29 2 w 7520
uitae 2 w 7525
P 63 w 7526
subsequatur 1 w 7537
in 163 w 7540
persuasione 1 w 7551
praedestinationis 1 w 7568
facile 1 w 7574
declinabitur 1 w 7586
error 2 w 7591
accedens 1 w 7599
si 74 w 7602
interrogetur 1 w 7614
causa 1 w 7619
praecedens 1 w 7629
inquirentibus 2 w 7643
ergo 8 w 7647
se 66 w 7649
remunerator 2 w 7660
fit 3 w 7663
cum 17 w 7667
magno 1 w 7672
deest 1 w 7677
crimine 1 w 7684
non 17 w 7687
quaerenti 1 w 7696
qui 32 w 7700
dedit 1 w 7705
unde 7 w 7709
possit 6 w 7715
inquiri 1 w 7722
Qualem 1 w 7729
quantamque 1 w 7739
homo 8 w 7743
a 582 w 7744
deo 17 w 7747
legem 2 w 7752
prima 5 w 7757
conditione 1 w 7767
susceperit 1 w 7777
perfecta 1 w 7786
etiam 5 w 7791
Noe 1 w 7794
iustitia 6 w 7802
declarauit 1 w 7812
quia 8 w 7817
generalia 1 w 7826
fidei 2 w 7831
dona 2 w 7835
speciali 1 w 7843
in 170 w 7845
se 67 w 7847
studio 1 w 7853
uirtutum 1 w 7861
sectator 1 w 7869
excoluit 1 w 7877
cuius 3 w 7883
tempore 3 w 7890
cum 18 w 7893
corrupisset 1 w 7904
omnis 1 w 7909
caro 1 w 7913
uiam 2 w 7917
suam 4 w 7921
super 3 w 7926
terram 1 w 7932
damnatio 1 w 7941
secuta 1 w 7947
non 18 w 7950
esset 1 w 7955
nisi 7 w 7960
praeuaricatio 1 w 7973
ex 30 w 7975
arbitrio 1 w 7983
hominis 5 w 7990
praecessisset 1 w 8003
sicut 4 w 8009
ergo 9 w 8013
culpa 2 w 8018
poenam 1 w 8024
meretur 1 w 8031
ita 37 w 8035
culpam 2 w 8041
poena 2 w 8046
testatur 1 w 8054
quae 24 w 8059
pro 15 w 8062
aequitate 1 w 8071
moderatoris 1 w 8082
infertur 1 w 8090
dum 11 w 8094
autem 6 w 8099
dicit 4 w 8104
sermo 1 w 8109
diuinus 1 w 8116
omnis 2 w 8122
caro 2 w 8126
corruperat 1 w 8136
uiam 3 w 8140
suam 5 w 8144
iniquitates 1 w 8156
illius 4 w 8162
temporis 2 w 8170
non 19 w 8173
inpositae 1 w 8182
definitioni 1 w 8193
sed 6 w 8197
uoluntariae 1 w 8208
inputat 1 w 8215
prauitati 1 w 8224
legem 3 w 8230
itaque 2 w 8236
litterae 2 w 8244
absque 2 w 8250
dubio 2 w 8255
caelestis 1 w 8264
dispensatio 1 w 8275
non 20 w 8278
dedisset 1 w 8286
nisi 8 w 8291
legem 4 w 8296
naturae 4 w 8303
interpellasset 1 w 8317
usque 1 w 8322
ad 45 w 8324
iram 1 w 8328
diluuii 1 w 8335
perducta 1 w 8343
transgressio 3 w 8355
ideoque 2 w 8363
haec 6 w 8367
lex 5 w 8370
Moysi 1 w 8375
quae 25 w 8380
prima 6 w 8385
creditur 1 w 8393
iam 19 w 8397
secunda 1 w 8404
est 37 w 8407
Opus 1 w 8412
itaque 3 w 8418
naturalis 1 w 8427
legis 2 w 8432
in 179 w 8434
cordibus 1 w 8442
hominum 2 w 8449
fuisse 5 w 8455
conscriptum 1 w 8466
etiam 6 w 8471
beatissimus 1 w 8482
pontifex 1 w 8490
Augustinus 1 w 8500
doctissimo 1 w 8510
sermone 1 w 8517
prosequitur 1 w 8528
ita 44 w 8531
dicens 1 w 8537
utrumque 1 w 8546
simul 1 w 8551
currit 1 w 8557
in 182 w 8559
isto 1 w 8563
alueo 1 w 8568
atque 5 w 8573
torrente 1 w 8581
generis 1 w 8588
humani 1 w 8594
malum 2 w 8600
quod 12 w 8605
a 656 w 8606
parente 1 w 8613
trahitur 1 w 8621
et 114 w 8624
bonum 2 w 8629
quod 13 w 8634
a 659 w 8635
creante 1 w 8642
tribuitur 1 w 8651
item 1 w 8656
nullius 1 w 8663
quippe 1 w 8669
uitium 1 w 8675
ita 45 w 8678
contra 2 w 8684
naturam 1 w 8691
est 38 w 8694
ut 48 w 8697
naturae 5 w 8704
deleat 1 w 8710
etiam 7 w 8715
extrema 1 w 8722
uestigia 1 w 8730
nam 2 w 8734
hinc 1 w 8738
est 40 w 8741
quod 14 w 8746
etiam 8 w 8751
impii 1 w 8756
cogitant 1 w 8764
aeterna 1 w 8771
ac 34 w 8773
praedicanda 1 w 8784
etiam 9 w 8789
in 184 w 8791
praesenti 1 w 8800
saeculo 1 w 8807
iura 2 w 8811
constituunt 1 w 8822
et 119 w 8824
multa 2 w 8829
recte 1 w 8834
reprehendunt 1 w 8846
recteque 1 w 8854
laudant 1 w 8861
in 185 w 8863
hominum 3 w 8870
moribus 1 w 8877
quibus 4 w 8884
ea 14 w 8886
tandem 1 w 8892
regulis 1 w 8899
iudicant 1 w 8907
nisi 9 w 8911
naturalibus 1 w 8922
in 187 w 8925
quibus 5 w 8931
uident 1 w 8937
quem 2 w 8942
ad 46 w 8944
modum 2 w 8949
quisque 2 w 8956
uiuere 1 w 8962
debeat 1 w 8968
etiam 10 w 8975
si 87 w 8977
nec 3 w 8980
ipsi 6 w 8984
eodem 1 w 8989
modo 3 w 8993
uiuant 1 w 8999
quod 15 w 9004
et 121 w 9006
apostolus 2 w 9015
ad 47 w 9017
12 2 w 9019
Gen 3 w 9023
6 7 w 9025
12 3 w 9028
1 38 w 9030
praedistinationis 1 w 9047
P 64 w 9048
2 41 w 9049
accidens 1 w 9057
P 65 w 9058
3 10 w 9059
ergo 10 w 9063
om 54 w 9065
v 27 w 9067
sit 17 w 9070
v 28 w 9071
magno 2 w 9076
non 21 w 9080
add 5 w 9083
v 29 w 9085
4 10 w 9086
quia 9 w 9090
v 30 w 9091
unde 8 w 9095
non 22 w 9099
add 6 w 9102
v 31 w 9104
5 9 w 9105
quantaquae 1 w 9115
P 66 w 9116
6 8 w 9117
susciperit 1 w 9127
P 67 w 9128
7 9 w 9129
se 82 w 9131
suprascr 2 w 9139
P1 3 w 9142
11 4 w 9144
culpa 4 w 9149
poenam 2 w 9155
v 32 w 9156
14 3 w 9158
itaquae 3 w 9165
P 69 w 9166
15 3 w 9168
absquae 2 w 9175
P 70 w 9176
17 2 w 9178
ideoquae 2 w 9186
P 71 w 9187
19 5 w 9189
itaquae 4 w 9196
P 72 w 9197
20 6 w 9199
agustinus 1 w 9208
P 73 w 9209
21 3 w 9211
utrum 2 w 9216
quae 31 w 9220
P 74 w 9221
22 5 w 9223
adquae 5 w 9229
P 75 w 9230
25 4 w 9232
est 41 w 9235
et 122 w 9238
v 33 w 9239
27 4 w 9241
repraehendunt 1 w 9254
P 76 w 9255
rectequae 1 w 9264
P 77 w 9265
29 3 w 9267
quemammodum 1 w 9278
P 78 w 9279
quisquae 2 w 9287
P 79 w 9288
30 2 w 9290
et 123 w 9292
supraRcr 1 w 9300
P1 4 w 9303
XXI 1 w 9306
Faust 2 w 9312
6 9 w 9314
Romanos 1 w 9321
euidentius 1 w 9331
protestatur 1 w 9342
dicens 2 w 9348
reuelatur 1 w 9358
enim 6 w 9362
ira 3 w 9365
dei 22 w 9368
de 108 w 9370
caelo 1 w 9375
super 4 w 9380
omnem 1 w 9385
impietatem 1 w 9395
et 125 w 9397
iniustitiam 1 w 9408
hominum 4 w 9415
eorum 2 w 9420
qui 44 w 9424
ueritatem 1 w 9433
in 192 w 9435
iniustitia 2 w 9445
detinent 1 w 9453
quia 10 w 9458
quod 16 w 9463
notum 1 w 9468
est 43 w 9471
dei 23 w 9474
manifestum 1 w 9485
est 45 w 9488
illis 1 w 9493
deus 6 w 9498
enim 7 w 9502
illis 2 w 9507
manifestauit 1 w 9519
inuisibilia 1 w 9531
enim 8 w 9535
ipsius 1 w 9541
a 742 w 9542
creatura 1 w 9550
mundi 1 w 9555
per 31 w 9558
ea 17 w 9560
quae 35 w 9565
facta 1 w 9570
sunt 4 w 9574
intellecta 1 w 9585
conspiciuntur 1 w 9598
sempiterna 1 w 9609
quoque 2 w 9615
eius 3 w 9619
uirtus 2 w 9625
et 127 w 9627
diuinitas 2 w 9636
ut 50 w 9639
sint 4 w 9643
inexcusabiles 1 w 9656
quia 11 w 9661
cum 19 w 9664
cognouissent 1 w 9676
deum 2 w 9680
non 23 w 9684
sicut 5 w 9689
deum 3 w 9693
glorificauerunt 1 w 9708
aut 9 w 9711
gratias 1 w 9718
egerunt 1 w 9725
sed 7 w 9729
euanuerunt 1 w 9739
in 200 w 9741
cogitationibus 1 w 9755
suis 1 w 9759
et 128 w 9761
obscuratum 1 w 9771
est 47 w 9774
insipiens 1 w 9783
cor 12 w 9786
eorum 3 w 9791
dicentes 1 w 9800
enim 9 w 9804
se 86 w 9806
esse 14 w 9810
sapientes 1 w 9819
stulti 1 w 9825
facti 1 w 9830
sunt 5 w 9834
et 129 w 9836
mutauerunt 1 w 9846
gloriam 1 w 9853
incorruptibilis 1 w 9868
dei 24 w 9871
in 203 w 9873
similitudinem 7 w 9886
imaginis 3 w 9894
corruptibilis 2 w 9907
hominis 6 w 9914
nisi 10 w 9919
enim 10 w 9923
a 766 w 9924
lege 8 w 9928
dei 25 w 9931
recessisset 1 w 9942
uoluntas 1 w 9950
iram 2 w 9955
dei 26 w 9958
non 24 w 9961
sensisset 1 w 9970
impietas 1 w 9978
et 133 w 9981
cum 20 w 9984
dicat 2 w 9989
quia 12 w 9994
quod 17 w 9999
notum 2 w 10004
est 48 w 10007
dei 27 w 10010
manifestum 2 w 10021
est 50 w 10024
in 207 w 10026
illis 3 w 10031
deus 7 w 10036
enim 11 w 10040
illis 4 w 10045
manifestauit 2 w 10057
euidenter 1 w 10067
hoc 7 w 10070
disserit 1 w 10078
per 32 w 10081
internam 1 w 10089
doctrinam 1 w 10098
paginis 1 w 10105
mentis 1 w 10111
inscriptam 1 w 10121
manifestam 1 w 10131
illis 5 w 10136
esse 15 w 10140
debuisse 1 w 10148
notitiam 1 w 10156
dei 28 w 10159
et 134 w 10161
per 33 w 10164
creaturae 1 w 10173
magnificentiam 1 w 10187
creatorem 1 w 10196
potuisse 3 w 10204
cognosci 1 w 10212
inexcusabiles 2 w 10226
quippe 2 w 10232
apud 1 w 10236
deum 4 w 10240
non 25 w 10243
essent 2 w 10249
nisi 11 w 10254
et 135 w 10256
extrinsecus 2 w 10267
et 136 w 10269
intrinsecus 1 w 10280
copiam 1 w 10286
percipiendae 1 w 10298
ueritatis 1 w 10307
habuissent 1 w 10317
adiciente 1 w 10326
apostolo 1 w 10334
quia 13 w 10339
inquit 1 w 10346
cum 21 w 10350
cognouissent 2 w 10362
deum 5 w 10366
non 26 w 10370
sicut 6 w 10375
deum 6 w 10379
glorificauerunt 2 w 10394
impios 1 w 10401
ergo 11 w 10405
et 137 w 10407
de 125 w 10409
intellectu 2 w 10419
quod 18 w 10424
abusi 1 w 10430
sunt 6 w 10434
damnat 2 w 10441
quorum 1 w 10448
iniustitiam 2 w 10459
in 219 w 10461
contemptum 1 w 10471
diuinitatis 1 w 10482
accusat 1 w 10489
Famosi 1 w 10496
autem 7 w 10501
exundatio 1 w 10510
uasta 1 w 10515
diluuii 2 w 10522
quid 7 w 10526
aliud 1 w 10531
nisi 12 w 10535
arbitrium 2 w 10544
humani 2 w 10550
generis 2 w 10557
per 35 w 10560
reatum 2 w 10566
damnati 2 w 10573
orbis 1 w 10578
asseruit 1 w 10586
ac 39 w 10589
sic 10 w 10592
Noe 2 w 10595
perfecta 2 w 10603
iustitia 10 w 10611
spontaneos 1 w 10621
saeculi 4 w 10628
illius 5 w 10634
et 138 w 10636
ostendit 1 w 10644
et 139 w 10646
condemnauit 1 w 10657
errores 1 w 10664
sicut 7 w 10670
legimus 2 w 10677
fide 6 w 10682
Noe 3 w 10685
responso 1 w 10693
accepto 1 w 10700
de 128 w 10702
his 1 w 10705
quae 36 w 10710
adhuc 2 w 10715
non 27 w 10718
uidebantur 1 w 10728
metuens 1 w 10736
aptauit 1 w 10743
arcam 1 w 10748
in 221 w 10750
salutem 1 w 10757
domus 1 w 10762
suae 5 w 10766
per 37 w 10770
quam 5 w 10774
damnauit 1 w 10782
mundum 1 w 10788
et 141 w 10790
iustitiae 1 w 10799
quae 37 w 10804
per 38 w 10807
fidem 2 w 10812
est 53 w 10815
heres 1 w 10821
est 54 w 10824
institutus 1 w 10834
quare 1 w 10840
condemnauit 2 w 10851
mundum 2 w 10857
quia 14 w 10862
sequi 2 w 10867
1 48 w 10868
Rom 2 w 10872
1 49 w 10873
18 4 w 10876
29 4 w 10879
Hebr 3 w 10884
11 5 w 10887
7 12 w 10889
tn 1 w 10892
ex 38 w 10894
2 50 w 10895
iustitiam 5 w 10904
P 81 w 10905
7 13 w 10906
quoquae 2 w 10913
P 82 w 10914
21 4 w 10916
trinsecus 4 w 10925
P 83 w 10926
24 5 w 10928
quo 25 w 10931
v 34 w 10932
27 5 w 10934
asserruit 1 w 10943
P 84 w 10944
32 1 w 10946
heris 1 w 10951
P 85 w 10952
mundi 2 w 10957
improbitas 1 w 10967
iustitiae 2 w 10976
neglexit 1 w 10984
exemplum 1 w 10992
ac 41 w 10995
sic 12 w 10998
inoboedientis 1 w 11011
accusat 2 w 11018
reatum 3 w 11024
et 142 w 11026
qui 54 w 11030
placuit 1 w 11037
per 39 w 11040
obsequium 1 w 11049
arguit 1 w 11056
alios 1 w 11061
placere 4 w 11068
nihilominus 1 w 11079
potuisse 4 w 11087
per 40 w 11090
studium 1 w 11097
certe 1 w 11103
nullum 1 w 11109
in 226 w 11111
illa 5 w 11115
aetate 3 w 11121
fatalis 1 w 11128
constitutio 1 w 11139
locum 2 w 11144
habuit 3 w 11150
nam 6 w 11154
quia 15 w 11158
uniuersalis 1 w 11169
fuerat 1 w 11175
praemissa 1 w 11184
transgressio 4 w 11196
uniuersalis 2 w 11208
est 55 w 11211
secuta 2 w 11217
damnatio 2 w 11225
quomodo 2 w 11233
dicis 2 w 11238
quod 19 w 11243
adsumatur 1 w 11252
unus 2 w 11256
et 144 w 11258
alius 1 w 11263
relinquatur 1 w 11274
uide 9 w 11279
quem 4 w 11284
ad 54 w 11286
modum 4 w 11291
excepta 1 w 11298
iusti 14 w 11303
familia 2 w 11310
totus 1 w 11315
orbis 2 w 11320
cogente 1 w 11327
iniquitate 2 w 11337
deletur 1 w 11344
illud 2 w 11350
ergo 12 w 11354
quod 20 w 11359
asseris 1 w 11366
speciale 1 w 11375
decretum 1 w 11383
excluditur 1 w 11393
per 41 w 11396
generale 1 w 11404
iudicium 1 w 11412
et 147 w 11414
qui 58 w 11418
pro 19 w 11421
improbitate 1 w 11432
damnatur 1 w 11440
bonum 3 w 11446
facere 1 w 11452
potuisse 5 w 11460
conuincitur 1 w 11471