Scaife ATLAS

CTS Library / Quomodo Trinitas Unus Deus Ac Non Tres Dii (De Trinitate)

Quomodo Trinitas Unus Deus Ac Non Tres Dii (De Trinitate) (pr-4)

urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.perseus-lat1:pr-4
Refs {'start': {'reference': 'pr', 'human_reference': 'Section pr'}, 'end': {'reference': '4', 'human_reference': 'Section 4'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii

5
quam nostri studiosus inuenti. Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus
p.4
10
excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus
15
hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit. Idcirco stilum breuitate contrario et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis
20
oculos, conloquantur, ceteros uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda uideantur indigni. Sane 1 tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque
25
artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affert salutem; sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat omiserit. Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior
30
quaestio est, tam facilior esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos uenientia fructus extulerint. Ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.

Christianae religionis reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet maxime ac solitarie quae cum propter uniuersalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intellegatur auctoritas, tum

p.6
5
propterea, quod eius cultus per omnes paene mundi terminos emanauit, catholica, uel uniuersalis uocatur. Cuius haec de trinitatis unitate sententia est Pater, inquiunt, deus filius deus spiritus sanctus deus. Igitur pater filius spiritus sanctus unus non tres dii.
10
Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui gradibus meritorum trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis alteritas est; praeter altentatem
15
enim nec pluralitas quid sit intellegi potest. Trium namque rerum uel quotlibet tum genere tum specie tum numero diuersitas constat; quotiens enim idem dicitur, totiens diuersum etiam praedicatum Idem uero dicitur tribus modis: aut genere ut idem homo
20
quod equus, quia his idem genus ut animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia, eadem species ut homo; uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diuersum etiam uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero differentiam
25
accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque specie sed suis acci de litibus distant; nam uel si animo cuncta ab bis accidentia separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo possumus; duo enim corpora unum locum
30
non obtinebunt, qui est accidens. Atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

p.8

Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intellegi atque capi potest dispiciamus, nam, sicut optime dictum uidetur, eruditi est hominis unum quodque ut ipsum est ita de eo fidem capere temptare.

5
Nam cum tres sint speculatiuae partes, naturalis, in motu inabstracta ἀνυπεχαίρετο (considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur,
10
habetque motum forma materiae coniuncta), mathematica, sine motu inabstracta (haec enim formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae cum in materia sint, ab his separari non possunt), theologica, sine motu abstracta
15
atque separabilis (nam dei substantia et materia et motu caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma
20
neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum formam qua in eo insignita est effigies
p.10
animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram
25
quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum ἄποιον ὕλην dicitur, sed secundum siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina
30
substantia sine materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter,
35
ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem; igitur non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque
40
quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt
45
ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet acci-
p.12
dens, ipsa, hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum
50
nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint.
55
Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.

Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum.

5
Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum
10
facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numera-mus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat.
15
Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus.
p.14
Duo rursus in rebus sunt ut Homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum
20
facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam gladius unus mucro unus ensis unus. Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio,
25
uelut si ita dicamus ensis mucro gladius, repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam sol sol sol, non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim. Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto
30
tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque aliud
35
esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus, uelut ensis atque mucro unus gladius, uelut sol sol sol
40
unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur pater ac filius et spiritus
45
sanctus quasi multiuocum quiddam; nam mucro et
p.16
ensis et ipse est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: Ipse est pater qui filius? .Minime, inquiunt.,
50
Rursus: Idem alter qui alter? Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. De qua re breuiter considerabimus, si prius illud, quem ad modum de
55
deo unum quodque praedicatur, praemiserimus.

Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia

5
sunt qualia subiecta permiserint; nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. At haec cum quis in diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid uero omnino
10
non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus deus, substantiam quidem
15
significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero iustus, qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit substantia sed
p.18
ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod
20
iusto. Item cum dicitur magnus uel maximus, quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim eius superius monstratum
25
est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus substantia (ut homo uel deus),
30
ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia,, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est;
35
nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus iustus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus homo iustus uel deus iustus, ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed
40
differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. Magnus etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de
45
deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de
p.20
homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum
50
esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici
55
uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. Quando uero eodem
60
praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur semper est, unum
65
quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam semper praesentis est in
70
eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero nunc permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui
75
nomini si adicias semper, facies eius quod est nunc
p.22
iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim uestitus currit de homine, de deo cuncta
80
possidens regit. Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel
85
deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim
90
dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico currit uel regit uel nunc est uel semper est, refertur quidem uel ad facere uel ad tempussi tamen
95
interim diuinum illud semper tempus dici potestsed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum, Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum?
100
Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem 1 ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut
p.24
non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant,
105
secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.

Investigatam 1 w 12
diutissime 1 w 22
quaestionem 1 w 33
quantum 1 w 41
nostrae 1 w 48
mentis 1 w 54
igniculum 1 w 63
lux 1 w 66
diuina 1 w 72
dignata 1 w 79
est 3 w 82
formatam 1 w 91
rationibus 1 w 101
litterisque 1 w 112
mandatam 1 w 120
offerendam 1 w 130
uobis 1 w 135
communicandamque 1 w 151
curaui 1 w 157
tam 4 w 160
uestri 1 w 166
cupidus 1 w 173
iudicii 1 w 180
quam 1 w 184
nostri 1 w 190
studiosus 1 w 199
inuenti 1 w 206
Qua 1 w 210
in 3 w 212
re 2 w 214
quid 1 w 218
mihi 1 w 222
sit 1 w 225
animi 1 w 230
quotiens 1 w 238
stilo 1 w 243
cogitata 1 w 251
commendo 1 w 259
tum 2 w 263
ex 1 w 265
ipsa 1 w 269
materiae 1 w 277
difficultate 1 w 289
tum 3 w 292
ex 2 w 294
eo 1 w 296
quod 1 w 300
raris 1 w 305
id 3 w 307
est 5 w 310
uobis 2 w 315
tantum 1 w 321
conloquor 1 w 330
intellegi 1 w 340
potest 1 w 346
Neque 1 w 352
enim 1 w 356
famae 1 w 361
iactatione 1 w 371
et 1 w 373
inanibus 1 w 381
uulgi 1 w 386
clamoribus 1 w 396
excitamur 1 w 405
sed 1 w 409
si 3 w 411
quis 1 w 415
est 7 w 418
fructus 1 w 425
exterior 1 w 433
hic 1 w 437
non 1 w 440
potest 2 w 446
aliam 1 w 451
nisi 1 w 455
materiae 2 w 463
similem 1 w 470
sperare 1 w 477
sententiam 1 w 487
Quocumque 1 w 497
igitur 1 w 503
a 44 w 504
uobis 3 w 509
deieci 1 w 515
oculos 1 w 521
partim 1 w 528
ignaua 1 w 534
segnities 1 w 543
partim 2 w 549
callidus 1 w 557
liuor 1 w 562
occurrit 1 w 570
ut 2 w 573
contumeliam 1 w 584
uideatur 1 w 592
diuinis 1 w 599
tractatibus 1 w 610
inrogare 1 w 618
qui 3 w 621
talibus 1 w 628
hominum 1 w 635
monstris 1 w 643
non 2 w 646
agnoscenda 1 w 656
haec 1 w 660
potius 1 w 666
quam 2 w 670
proculcanda 1 w 681
proiecerit 1 w 691
Idcirco 1 w 699
stilum 1 w 705
breuitate 1 w 714
contrario 1 w 723
et 2 w 725
ex 5 w 727
intimis 1 w 734
sumpta 1 w 740
philosophiae 1 w 752
disciplinis 1 w 763
nouorum 1 w 770
uerborum 1 w 778
significationibus 1 w 795
uelo 1 w 799
ut 3 w 802
haec 2 w 806
mihi 2 w 810
tantum 2 w 816
uobisque 1 w 824
si 7 w 827
quando 1 w 833
ad 1 w 835
ea 2 w 837
conuertitis 1 w 848
oculos 2 w 854
conloquantur 1 w 867
ceteros 1 w 875
uero 1 w 879
ita 4 w 882
submouimus 1 w 892
ut 4 w 895
qui 4 w 898
capere 1 w 904
intellectu 1 w 914
nequiuerint 1 w 925
ad 2 w 927
ea 3 w 929
etiam 1 w 934
legenda 1 w 941
uideantur 1 w 950
indigni 1 w 957
Sane 1 w 962
1 1 w 963
tantum 3 w 969
a 82 w 970
nobis 1 w 975
quaeri 1 w 981
oportet 1 w 988
quantum 2 w 995
humanae 1 w 1002
rationis 1 w 1010
intuitus 1 w 1018
ad 3 w 1020
diuinitatis 1 w 1031
ualet 1 w 1036
celsa 1 w 1041
conscendere 1 w 1052
Nam 1 w 1056
ceteris 1 w 1063
quoque 1 w 1069
artibus 1 w 1076
idem 1 w 1080
quasi 1 w 1085
quidam 1 w 1091
finis 1 w 1096
est 9 w 1099
constitutus 1 w 1110
quousque 1 w 1119
potest 3 w 1125
uia 1 w 1128
rationis 2 w 1136
accedere 1 w 1144
Neque 2 w 1150
enim 2 w 1154
medicina 1 w 1162
aegris 1 w 1168
semper 1 w 1174
affert 1 w 1180
salutem 1 w 1187
sed 2 w 1191
nulla 1 w 1196
erit 2 w 1200
culpa 1 w 1205
medentis 1 w 1213
si 9 w 1216
nihil 1 w 1221
eorum 1 w 1226
quae 3 w 1230
fieri 1 w 1235
oportebat 1 w 1244
omiserit 1 w 1252
Idemque 1 w 1260
in 18 w 1262
ceteris 2 w 1269
At 1 w 1272
quantum 3 w 1279
haec 3 w 1283
difficilior 1 w 1294
quaestio 2 w 1302
est 12 w 1305
tam 6 w 1309
facilior 1 w 1317
esse 1 w 1321
debet 1 w 1326
ad 4 w 1328
ueniam 1 w 1334
Vobis 1 w 1340
tamen 1 w 1345
etiam 2 w 1350
illud 1 w 1355
inspiciendum 1 w 1367
est 13 w 1370
an 17 w 1373
ex 6 w 1375
beati 1 w 1380
Augustini 1 w 1389
scriptis 1 w 1397
semina 1 w 1403
rationum 1 w 1411
aliquos 1 w 1418
in 22 w 1420
nos 4 w 1423
uenientia 1 w 1432
fructus 2 w 1439
extulerint 1 w 1449
Ac 1 w 1452
de 10 w 1454
proposita 1 w 1463
quaestione 2 w 1473
hinc 1 w 1477
sumamus 1 w 1484
initium 1 w 1491
Christianae 1 w 1503
religionis 1 w 1513
reuerentiam 1 w 1524
plures 1 w 1530
usurpant 1 w 1538
sed 3 w 1542
ea 6 w 1544
fides 1 w 1549
pollet 1 w 1555
maxime 1 w 1561
ac 5 w 1563
solitarie 1 w 1572
quae 6 w 1576
cum 2 w 1579
propter 1 w 1586
uniuersalium 1 w 1598
praecepta 1 w 1607
regularum 1 w 1616
quibus 1 w 1623
eiusdem 1 w 1630
religionis 2 w 1640
intellegatur 1 w 1652
auctoritas 1 w 1662
tum 10 w 1666
propterea 1 w 1675
quod 2 w 1680
eius 2 w 1684
cultus 1 w 1690
per 4 w 1693
omnes 1 w 1698
paene 1 w 1703
mundi 1 w 1708
terminos 1 w 1716
emanauit 1 w 1724
catholica 1 w 1734
uel 2 w 1738
uniuersalis 1 w 1749
uocatur 1 w 1756
Cuius 1 w 1762
haec 4 w 1766
de 13 w 1768
trinitatis 1 w 1778
unitate 1 w 1785
sententia 2 w 1794
est 15 w 1797
Pater 1 w 1802
inquiunt 1 w 1811
deus 1 w 1816
filius 1 w 1822
deus 2 w 1826
spiritus 1 w 1834
sanctus 1 w 1841
deus 3 w 1845
Igitur 1 w 1852
pater 1 w 1857
filius 2 w 1863
spiritus 2 w 1871
sanctus 2 w 1878
unus 1 w 1882
non 3 w 1885
tres 1 w 1889
dii 1 w 1892
Cuius 2 w 1898
coniunctionis 1 w 1911
ratio 5 w 1916
est 16 w 1919
indifferentia 1 w 1932
Eos 1 w 1936
enim 3 w 1940
differentia 2 w 1951
comitatur 1 w 1960
qui 9 w 1963
uel 3 w 1966
augent 1 w 1972
uel 4 w 1975
minuunt 1 w 1982
ut 7 w 1985
Arriani 1 w 1992
qui 10 w 1995
gradibus 1 w 2003
meritorum 1 w 2012
trinitatem 1 w 2022
uariantes 1 w 2031
distrahunt 1 w 2041
atque 1 w 2046
in 33 w 2048
pluralitatem 1 w 2060
diducunt 1 w 2068
Principium 1 w 2079
enim 4 w 2083
pluralitatis 1 w 2095
alteritas 1 w 2104
est 17 w 2107
praeter 1 w 2115
altentatem 1 w 2125
enim 5 w 2129
nec 1 w 2132
pluralitas 1 w 2142
quid 3 w 2146
sit 3 w 2149
intellegi 2 w 2158
potest 4 w 2164
Trium 1 w 2170
namque 1 w 2176
rerum 1 w 2181
uel 5 w 2184
quotlibet 1 w 2193
tum 11 w 2196
genere 1 w 2202
tum 12 w 2205
specie 1 w 2211
tum 13 w 2214
numero 1 w 2220
diuersitas 1 w 2230
constat 1 w 2237
quotiens 2 w 2246
enim 6 w 2250
idem 2 w 2254
dicitur 1 w 2261
totiens 1 w 2269
diuersum 1 w 2277
etiam 3 w 2282
praedicatum 1 w 2293
Idem 2 w 2297
uero 2 w 2301
dicitur 2 w 2308
tribus 1 w 2314
modis 1 w 2319
aut 1 w 2323
genere 2 w 2329
ut 9 w 2331
idem 3 w 2335
homo 1 w 2339
quod 3 w 2343
equus 1 w 2348
quia 1 w 2353
his 1 w 2356
idem 4 w 2360
genus 1 w 2365
ut 10 w 2367
animal 1 w 2373
uel 6 w 2377
specie 2 w 2383
ut 11 w 2385
idem 5 w 2389
Cato 1 w 2393
quod 4 w 2397
Cicero 1 w 2403
quia 2 w 2408
eadem 1 w 2414
species 1 w 2421
ut 12 w 2423
homo 2 w 2427
uel 7 w 2431
numero 2 w 2437
ut 13 w 2439
Tullius 1 w 2446
et 15 w 2448
Cicero 2 w 2454
quia 3 w 2459
unus 2 w 2463
est 19 w 2466
numero 3 w 2472
Quare 1 w 2478
diuersum 2 w 2486
etiam 4 w 2491
uel 8 w 2494
genere 3 w 2500
uel 9 w 2503
specie 4 w 2509
uel 10 w 2512
numero 4 w 2518
dicitur 3 w 2525
Sed 1 w 2529
numero 5 w 2535
differentiam 1 w 2547
accidentium 1 w 2558
uarietas 1 w 2566
facit 1 w 2571
Nam 2 w 2575
tres 2 w 2579
homines 1 w 2586
neque 1 w 2591
genere 4 w 2597
neque 2 w 2602
specie 5 w 2608
sed 4 w 2611
suis 1 w 2615
acci 2 w 2619
de 24 w 2621
litibus 1 w 2628
distant 1 w 2635
nam 2 w 2639
uel 11 w 2642
si 13 w 2644
animo 1 w 2649
cuncta 1 w 2655
ab 1 w 2657
bis 7 w 2660
accidentia 1 w 2670
separemus 1 w 2679
tamen 2 w 2685
locus 1 w 2690
cunctis 1 w 2697
diuersus 1 w 2705
est 20 w 2708
quem 1 w 2712
unum 1 w 2716
fingere 1 w 2723
nullo 1 w 2728
modo 1 w 2732
possumus 1 w 2740
duo 1 w 2744
enim 7 w 2748
corpora 1 w 2755
unum 2 w 2759
locum 1 w 2764
non 4 w 2767
obtinebunt 1 w 2777
qui 15 w 2781
est 21 w 2784
accidens 1 w 2792
Atque 1 w 2798
ideo 1 w 2802
sunt 1 w 2806
numero 6 w 2812
plures 2 w 2818
quoniam 1 w 2826
accidentibus 1 w 2838
plures 3 w 2844
fiunt 1 w 2849
Age 1 w 2853
igitur 2 w 2859
ingrediamur 1 w 2870
et 18 w 2872
unumquodque 1 w 2883
ut 14 w 2885
intellegi 3 w 2894
atque 2 w 2899
capi 1 w 2903
potest 5 w 2909
dispiciamus 1 w 2920
nam 3 w 2924
sicut 1 w 2930
optime 1 w 2936
dictum 1 w 2942
uidetur 1 w 2949
eruditi 1 w 2957
est 23 w 2960
hominis 1 w 2967
unum 4 w 2971
quodque 2 w 2978
ut 16 w 2980
ipsum 1 w 2985
est 24 w 2988
ita 18 w 2991
de 30 w 2993
eo 4 w 2995
fidem 1 w 3000
capere 2 w 3006
temptare 1 w 3014
Nam 3 w 3018
cum 4 w 3021
tres 3 w 3025
sint 1 w 3029
speculatiuae 1 w 3041
partes 1 w 3047
naturalis 1 w 3057
in 43 w 3060
motu 1 w 3064
inabstracta 1 w 3075
ἀνυπεχαίρετο 1 w 3087
considerat 1 w 3098
enim 8 w 3102
corporum 1 w 3110
formas 1 w 3116
cum 5 w 3119
materia 3 w 3126
quae 7 w 3131
a 238 w 3132
corporibus 1 w 3142
actu 1 w 3146
separari 1 w 3154
non 5 w 3157
possunt 1 w 3164
quae 8 w 3169
corpora 2 w 3176
in 45 w 3178
motu 2 w 3182
sunt 3 w 3186
ut 17 w 3188
cum 6 w 3191
terra 1 w 3196
deorsum 1 w 3203
ignis 1 w 3208
sursum 1 w 3214
fertur 1 w 3220
habetque 1 w 3229
motum 1 w 3234
forma 3 w 3239
materiae 3 w 3247
coniuncta 1 w 3256
mathematica 1 w 3269
sine 1 w 3274
motu 4 w 3278
inabstracta 2 w 3289
haec 5 w 3294
enim 9 w 3298
formas 2 w 3304
corporum 2 w 3312
speculatur 1 w 3322
sine 2 w 3326
materia 5 w 3333
ac 15 w 3335
per 6 w 3338
hoc 1 w 3341
sine 3 w 3345
motu 5 w 3349
quae 9 w 3354
formae 1 w 3360
cum 7 w 3363
in 50 w 3365
materia 6 w 3372
sint 2 w 3376
ab 5 w 3379
his 2 w 3382
separari 2 w 3390
non 6 w 3393
possunt 2 w 3400
theologica 1 w 3412
sine 4 w 3417
motu 6 w 3421
abstracta 3 w 3430
atque 3 w 3435
separabilis 1 w 3446
nam 4 w 3450
dei 2 w 3453
substantia 1 w 3463
et 21 w 3465
materia 7 w 3472
et 22 w 3474
motu 7 w 3478
caret 1 w 3483
in 53 w 3487
naturalibus 1 w 3498
igitur 3 w 3504
rationabiliter 1 w 3518
in 54 w 3521
mathematicis 1 w 3533
disciplinaliter 1 w 3548
in 56 w 3551
diuinis 2 w 3558
intellectualiter 1 w 3574
uersari 1 w 3581
oportebit 1 w 3590
neque 3 w 3595
diduci 1 w 3601
ad 7 w 3603
imaginationes 1 w 3616
sed 5 w 3620
potius 2 w 3626
ipsam 1 w 3631
inspicere 1 w 3640
formam 1 w 3646
quae 10 w 3650
uere 2 w 3654
forma 7 w 3659
neque 4 w 3664
imago 1 w 3669
est 25 w 3672
et 24 w 3674
quae 11 w 3678
esse 2 w 3682
ipsum 2 w 3687
est 26 w 3690
et 25 w 3692
ex 8 w 3694
qua 20 w 3697
esse 3 w 3701
est 27 w 3704
Omne 1 w 3709
namque 2 w 3715
esse 4 w 3719
ex 9 w 3721
forma 8 w 3726
est 28 w 3729
Statua 1 w 3736
enim 10 w 3740
non 7 w 3743
secundum 1 w 3751
aes 4 w 3754
quod 7 w 3758
est 29 w 3761
materia 8 w 3768
sed 6 w 3772
secundum 2 w 3780
formam 2 w 3786
qua 21 w 3789
in 61 w 3791
eo 7 w 3793
insignita 1 w 3802
est 30 w 3805
effigies 1 w 3813
animalis 1 w 3821
dicitur 4 w 3828
ipsumque 1 w 3837
aes 5 w 3840
non 8 w 3843
secundum 3 w 3851
terram 1 w 3857
quod 8 w 3861
est 31 w 3864
eius 3 w 3868
materia 9 w 3875
sed 7 w 3879
dicitur 5 w 3886
secundum 4 w 3894
aeris 1 w 3899
figuram 1 w 3906
Terra 1 w 3912
quoque 2 w 3918
ipsa 3 w 3922
non 9 w 3925
secundum 5 w 3933
ἄποιον 1 w 3939
ὕλην 1 w 3943
dicitur 6 w 3950
sed 8 w 3954
secundum 6 w 3962
siccitatem 1 w 3972
grauitatemque 1 w 3985
quae 12 w 3989
sunt 5 w 3993
formae 2 w 3999
Nihil 1 w 4005
igitur 4 w 4011
secundum 7 w 4019
materiam 1 w 4027
esse 5 w 4031
dicitur 7 w 4038
sed 9 w 4041
secundum 8 w 4049
propriam 1 w 4057
formam 3 w 4063
Sed 2 w 4067
diuina 2 w 4073
substantia 2 w 4083
sine 5 w 4087
materia 11 w 4094
forma 12 w 4099
est 32 w 4102
atque 4 w 4107
ideo 2 w 4111
unum 5 w 4115
et 26 w 4117
est 33 w 4120
id 26 w 4122
quod 9 w 4126
est 34 w 4129
Reliqua 1 w 4137
enim 11 w 4141
non 10 w 4144
sunt 6 w 4148
id 27 w 4150
quod 10 w 4154
sunt 7 w 4158
Vnum 1 w 4163
quodque 3 w 4170
enim 12 w 4174
habet 2 w 4179
esse 6 w 4183
suum 1 w 4187
ex 10 w 4189
his 3 w 4192
ex 11 w 4194
quibus 2 w 4200
est 35 w 4203
id 28 w 4206
est 36 w 4209
ex 12 w 4211
partibus 1 w 4219
suis 2 w 4223
et 28 w 4226
est 37 w 4229
hoc 2 w 4232
atque 5 w 4237
hoc 3 w 4240
id 29 w 4243
est 38 w 4246
partes 2 w 4252
suae 1 w 4256
coniunctae 1 w 4266
sed 10 w 4270
non 11 w 4273
hoc 4 w 4276
uel 12 w 4279
hoc 5 w 4282
singulariter 1 w 4294
ut 18 w 4297
cum 8 w 4300
homo 3 w 4304
terrenus 1 w 4312
constet 1 w 4319
ex 13 w 4321
anima 3 w 4326
corporeque 1 w 4336
corpus 1 w 4343
et 30 w 4345
anima 4 w 4350
est 39 w 4353
non 12 w 4357
uel 13 w 4360
corpus 2 w 4366
uel 14 w 4369
anima 5 w 4374
in 66 w 4376
partem 1 w 4382
igitur 5 w 4389
non 13 w 4392
est 40 w 4395
id 30 w 4397
quod 12 w 4401
est 41 w 4404
Quod 1 w 4409
uero 3 w 4413
non 14 w 4416
est 42 w 4419
ex 14 w 4421
hoc 6 w 4424
atque 6 w 4429
hoc 7 w 4432
sed 11 w 4436
tantum 4 w 4442
est 43 w 4445
hoc 8 w 4448
illud 2 w 4454
uere 3 w 4458
est 44 w 4461
id 31 w 4463
quod 13 w 4467
est 45 w 4470
et 31 w 4473
est 46 w 4476
pulcherrimum 1 w 4488
fortissimumque 1 w 4502
quia 4 w 4506
nullo 2 w 4511
nititur 1 w 4518
Quocirca 1 w 4527
hoc 9 w 4530
uere 4 w 4534
unum 6 w 4538
in 67 w 4540
quo 23 w 4543
nullus 1 w 4549
numerus 1 w 4556
nullum 1 w 4563
in 68 w 4565
eo 9 w 4567
aliud 1 w 4572
praeterquam 1 w 4583
id 32 w 4585
quod 14 w 4589
est 47 w 4592
Neque 3 w 4598
enim 13 w 4602
subiectum 1 w 4611
fieri 2 w 4616
potest 6 w 4622
forma 13 w 4628
enim 14 w 4632
est 49 w 4635
formae 3 w 4642
uero 4 w 4646
subiectae 1 w 4655
esse 7 w 4659
non 15 w 4662
possunt 3 w 4669
Nam 4 w 4673
quod 15 w 4677
ceterae 1 w 4684
formae 4 w 4690
subiectae 2 w 4699
accidentibus 2 w 4711
sunt 9 w 4715
ut 19 w 4717
humanitas 1 w 4726
non 16 w 4730
ita 23 w 4733
accidentia 2 w 4743
suscipit 1 w 4751
eo 10 w 4753
quod 16 w 4757
ipsa 4 w 4761
est 50 w 4764
sed 12 w 4768
eo 11 w 4770
quod 17 w 4774
materia 12 w 4781
ei 6 w 4783
subiecta 3 w 4791
est 51 w 4794
dum 10 w 4798
enim 15 w 4802
materia 13 w 4809
subiecta 4 w 4817
humanitati 1 w 4827
suscipit 2 w 4835
quodlibet 1 w 4844
acci- 1 w 4849
dens 2 w 4853
ipsa 5 w 4858
hoc 10 w 4862
suscipere 1 w 4871
uidetur 2 w 4878
humanitas 2 w 4887
Forma 1 w 4893
uero 5 w 4897
quae 13 w 4901
est 52 w 4904
sine 6 w 4908
materia 14 w 4915
non 17 w 4918
poterit 1 w 4925
esse 8 w 4929
subiectum 2 w 4938
nec 2 w 4941
uero 6 w 4945
inesse 1 w 4951
materiae 4 w 4959
neque 5 w 4965
enim 16 w 4969
esset 1 w 4974
forma 16 w 4979
sed 13 w 4982
imago 2 w 4987
Ex 1 w 4990
his 4 w 4993
enim 17 w 4997
formis 1 w 5003
quae 14 w 5007
praeter 3 w 5014
materiam 2 w 5022
sunt 10 w 5026
istae 1 w 5032
formae 5 w 5038
uenerunt 1 w 5046
quae 15 w 5050
sunt 11 w 5054
in 71 w 5056
materia 17 w 5063
et 38 w 5065
corpus 3 w 5071
efficiunt 1 w 5080
Nam 5 w 5084
ceteras 1 w 5091
quae 16 w 5095
in 72 w 5097
corporibus 2 w 5107
sunt 12 w 5111
abutimur 1 w 5119
formas 3 w 5125
uocantes 1 w 5133
dum 11 w 5137
imagines 1 w 5145
sint 3 w 5149
Adsimulantur 1 w 5162
enim 18 w 5166
formis 2 w 5172
his 5 w 5175
quae 17 w 5179
non 18 w 5182
sunt 13 w 5186
in 75 w 5188
materia 18 w 5195
constitutae 1 w 5206
Nulla 1 w 5212
igitur 6 w 5218
in 76 w 5220
eo 12 w 5222
diuersitas 2 w 5232
nulla 2 w 5238
ex 15 w 5240
diuersitate 1 w 5251
pluralitas 2 w 5261
nulla 3 w 5267
ex 16 w 5269
accidentibus 3 w 5281
multitudo 1 w 5290
atque 7 w 5295
idcirco 1 w 5302
nec 3 w 5305
numerus 2 w 5312
Deus 1 w 5317
uero 7 w 5321
a 423 w 5322
deo 4 w 5325
nullo 3 w 5330
differt 1 w 5337
ne 33 w 5340
uel 15 w 5343
accidentibus 4 w 5355
uel 16 w 5358
substantialibus 1 w 5373
differentiis 1 w 5385
in 77 w 5387
subiecto 1 w 5395
positis 1 w 5402
distent 1 w 5409
Vbi 1 w 5413
uero 8 w 5417
nulla 4 w 5422
est 53 w 5425
differentia 4 w 5436
nulla 5 w 5442
est 54 w 5445
omnino 1 w 5451
pluralitas 3 w 5461
quare 1 w 5467
nec 4 w 5470
numerus 3 w 5477
igitur 7 w 5484
unitas 1 w 5490
tantum 5 w 5496
Nam 6 w 5500
quod 19 w 5504
tertio 1 w 5510
repetitur 1 w 5519
deus 4 w 5523
cum 9 w 5527
pater 2 w 5532
ac 22 w 5534
filius 3 w 5540
et 41 w 5542
spiritus 3 w 5550
sanctus 3 w 5557
nuncupatur 1 w 5567
tres 4 w 5572
unitates 1 w 5580
non 19 w 5583
faciunt 1 w 5590
pluralitatem 2 w 5602
numeri 1 w 5608
in 79 w 5610
eo 14 w 5612
quod 20 w 5616
ipsae 1 w 5621
sunt 14 w 5625
si 33 w 5628
aduertamus 1 w 5638
ad 9 w 5640
res 8 w 5643
numerabiles 1 w 5654
ac 24 w 5656
non 20 w 5659
ad 10 w 5661
ipsum 4 w 5666
numerum 1 w 5673
Illic 1 w 5679
enim 19 w 5683
unitatum 1 w 5691
repetitio 1 w 5700
numerum 2 w 5707
facit 2 w 5712
In 2 w 5715
eo 15 w 5717
autem 1 w 5722
numero 7 w 5728
qui 18 w 5731
in 80 w 5733
rebus 1 w 5738
numerabilibus 1 w 5751
constat 2 w 5758
repetitio 2 w 5768
unitatum 2 w 5776
atque 8 w 5781
pluralitas 4 w 5791
minime 1 w 5797
facit 3 w 5802
numerabilium 1 w 5814
rerum 2 w 5819
numerosam 1 w 5828
diuersitatem 1 w 5840
Numerus 1 w 5848
enim 20 w 5852
duplex 1 w 5858
est 55 w 5861
unus 3 w 5866
quidem 1 w 5872
quo 31 w 5875
numera-mus 1 w 5885
alter 2 w 5891
uero 9 w 5895
qui 20 w 5898
in 82 w 5900
rebus 2 w 5905
numerabilibus 2 w 5918
constat 3 w 5925
Etenim 1 w 5932
unum 7 w 5936
res 9 w 5939
est 56 w 5942
unitas 2 w 5949
quo 32 w 5953
unum 8 w 5957
dicimus 1 w 5964
Duo 1 w 5968
rursus 1 w 5974
in 83 w 5976
rebus 3 w 5981
sunt 15 w 5985
ut 23 w 5987
Homines 1 w 5994
uel 17 w 5997
lapides 1 w 6004
dualitas 1 w 6013
nihil 2 w 6018
sed 14 w 6022
tantum 6 w 6028
dualitas 2 w 6036
qua 31 w 6039
duo 2 w 6042
homines 2 w 6049
uel 18 w 6052
duo 3 w 6055
lapides 2 w 6062
fiunt 2 w 6067
Et 2 w 6070
in 86 w 6072
ceteris 3 w 6079
eodem 1 w 6084
modo 2 w 6088
Ergo 1 w 6093
in 87 w 6095
numero 9 w 6101
quo 33 w 6104
numeramus 1 w 6113
repetitio 3 w 6122
unitatum 3 w 6130
facit 4 w 6135
pluralitatem 3 w 6147
in 88 w 6150
rerum 3 w 6155
uero 10 w 6159
numero 10 w 6165
non 21 w 6168
facit 5 w 6173
pluralitatem 4 w 6185
unitatum 4 w 6193
repetitio 4 w 6202
uel 19 w 6206
si 35 w 6208
de 48 w 6210
eodem 2 w 6215
dicam 1 w 6220
gladius 1 w 6227
unus 4 w 6231
mucro 1 w 6236
unus 5 w 6240
ensis 1 w 6245
unus 6 w 6249
Potest 1 w 6256
enim 22 w 6260
unus 7 w 6264
tot 2 w 6267
uocabulis 1 w 6276
gladius 2 w 6283
agnosci 1 w 6290
haec 6 w 6295
enim 23 w 6299
unitatum 5 w 6307
iteratio 1 w 6315
potius 3 w 6321
est 58 w 6324
non 22 w 6327
numeratio 1 w 6336
uelut 1 w 6342
si 37 w 6344
ita 45 w 6347
dicamus 1 w 6354
ensis 2 w 6359
mucro 2 w 6364
gladius 3 w 6371
repetitio 5 w 6381
quaedam 1 w 6388
est 59 w 6391
eiusdem 2 w 6398
non 23 w 6401
numeratio 2 w 6410
diuersorum 1 w 6420
uelut 2 w 6426
si 39 w 6428
dicam 3 w 6433
sol 2 w 6436
sol 3 w 6439
sol 4 w 6442
non 24 w 6446
tres 5 w 6450
soles 1 w 6455
effecerim 1 w 6464
sed 15 w 6468
de 51 w 6470
uno 1 w 6473
totiens 2 w 6480
praedicauerim 1 w 6493
Non 1 w 6497
igitur 8 w 6503
si 40 w 6505
de 52 w 6507
patre 1 w 6512
ac 29 w 6514
filio 1 w 6519
et 48 w 6521
spiritu 4 w 6528
sancto 1 w 6534
tertio 2 w 6540
praedicatur 1 w 6551
deus 5 w 6555
idcirco 2 w 6563
trina 1 w 6568
praedicatio 1 w 6579
numerum 3 w 6586
facit 6 w 6591
Hoc 1 w 6595
enim 24 w 6599
illis 1 w 6604
ut 26 w 6606
dictum 2 w 6612
est 60 w 6615
imminet 1 w 6622
qui 21 w 6625
inter 1 w 6630
eos 1 w 6633
distantiam 1 w 6643
faciunt 2 w 6650
meritorum 2 w 6659
Catholicis 1 w 6670
uero 11 w 6674
nihil 3 w 6679
in 92 w 6681
differentia 5 w 6692
constituentibus 1 w 6707
ipsamque 1 w 6715
formam 4 w 6721
ut 27 w 6723
est 61 w 6726
esse 11 w 6730
ponentibus 1 w 6740
neque 6 w 6745
aliud 2 w 6750
esse 12 w 6754
quam 4 w 6758
est 62 w 6761
ipsum 5 w 6766
quod 21 w 6770
est 63 w 6773
opinantibus 1 w 6784
recte 1 w 6789
repetitio 6 w 6798
de 54 w 6800
eodem 3 w 6805
quam 5 w 6809
enumeratio 1 w 6819
diuersi 5 w 6826
uidetur 3 w 6833
esse 13 w 6837
cum 10 w 6840
dicitur 8 w 6847
deus 6 w 6851
pater 3 w 6856
deus 7 w 6860
filius 4 w 6866
deus 8 w 6870
spiritus 4 w 6878
sanctus 4 w 6885
atque 9 w 6890
haec 7 w 6894
trinitas 1 w 6902
unus 8 w 6906
deus 9 w 6910
uelut 3 w 6916
ensis 3 w 6921
atque 10 w 6926
mucro 3 w 6931
unus 9 w 6935
gladius 4 w 6942
uelut 4 w 6948
sol 6 w 6951
sol 7 w 6954
sol 8 w 6957
unus 10 w 6961
sol 9 w 6964
Sed 3 w 6968
hoc 11 w 6971
interim 1 w 6978
ad 15 w 6980
eam 1 w 6983
dictum 3 w 6989
sit 9 w 6992
significationem 1 w 7007
demonstrationemque 1 w 7025
qua 35 w 7028
ostenditur 1 w 7038
non 25 w 7041
omnem 1 w 7046
unitatum 6 w 7054
repetitionem 1 w 7066
numerum 4 w 7073
pluralitatemque 1 w 7088
perficere 1 w 7097
Non 2 w 7101
uero 12 w 7105
ita 49 w 7108
dicitur 9 w 7115
pater 4 w 7120
ac 32 w 7122
filius 5 w 7128
et 53 w 7130
spiritus 5 w 7138
sanctus 5 w 7145
quasi 2 w 7150
multiuocum 1 w 7160
quiddam 1 w 7167
nam 6 w 7171
mucro 4 w 7176
et 54 w 7178
ensis 4 w 7183
et 55 w 7185
ipse 1 w 7189
est 64 w 7192
et 56 w 7194
idem 8 w 7198
pater 5 w 7204
uero 13 w 7208
ac 33 w 7210
filius 6 w 7216
et 57 w 7218
spiritus 6 w 7226
sanctus 6 w 7233
idem 9 w 7237
equidem 1 w 7244
est 65 w 7247
non 26 w 7251
uero 14 w 7255
ipse 2 w 7259
In 3 w 7262
qua 37 w 7265
re 67 w 7267
paulisper 1 w 7276
considerandum 1 w 7289
est 66 w 7292
Requirentibus 1 w 7306
enim 25 w 7310
Ipse 1 w 7315
est 67 w 7318
pater 6 w 7323
qui 25 w 7326
filius 7 w 7332
Minime 1 w 7340
inquiunt 2 w 7349
Rursus 1 w 7357
Idem 3 w 7362
alter 3 w 7367
qui 27 w 7370
alter 4 w 7375
Negatur 1 w 7383
Non 3 w 7387
est 68 w 7390
igitur 9 w 7396
inter 3 w 7401
eos 2 w 7404
in 99 w 7406
re 69 w 7408
omni 2 w 7412
indifferentia 2 w 7425
quare 2 w 7431
subintrat 1 w 7440
numerus 4 w 7447
quem 2 w 7451
ex 18 w 7453
subiectorum 1 w 7464
diuersitate 3 w 7475
confici 1 w 7482
superius 1 w 7490
explanatum 1 w 7500
est 69 w 7503
De 2 w 7506
qua 39 w 7509
re 72 w 7511
breuiter 1 w 7519
considerabimus 1 w 7533
si 50 w 7536
prius 1 w 7541
illud 3 w 7546
quem 3 w 7551
ad 16 w 7553
modum 1 w 7558
de 68 w 7560
deo 5 w 7563
unum 9 w 7567
quodque 4 w 7574
praedicatur 2 w 7585
praemiserimus 1 w 7599
Decem 1 w 7605
omnino 2 w 7611
praedicamenta 1 w 7624
traduntur 1 w 7633
quae 19 w 7637
de 70 w 7639
rebus 4 w 7644
omnibus 1 w 7651
uniuersaliter 1 w 7664
praedicantur 1 w 7676
id 50 w 7679
est 70 w 7682
substantia 4 w 7692
qualitas 1 w 7701
quantitas 1 w 7711
ad 18 w 7714
aliquid 1 w 7721
ubi 10 w 7725
quando 2 w 7732
habere 1 w 7739
situm 1 w 7745
esse 14 w 7749
facere 1 w 7756
pati 1 w 7761
Haec 1 w 7766
igitur 10 w 7772
talia 1 w 7777
sunt 16 w 7781
qualia 1 w 7787
subiecta 5 w 7795
permiserint 1 w 7806
nam 7 w 7810
pars 1 w 7814
eorum 2 w 7819
in 104 w 7821
reliquarum 1 w 7831
rerum 4 w 7836
praedicatione 1 w 7849
substantia 5 w 7859
est 71 w 7862
pars 2 w 7867
in 105 w 7869
accidentium 2 w 7880
numero 11 w 7886
est 72 w 7889
At 3 w 7892
haec 8 w 7896
cum 12 w 7899
quis 2 w 7903
in 106 w 7905
diuinam 1 w 7912
uerterit 1 w 7920
praedicationem 1 w 7934
cuncta 2 w 7941
mutantur 1 w 7949
quae 20 w 7953
praedicari 1 w 7963
possunt 4 w 7970
Ad 2 w 7973
aliquid 2 w 7980
uero 15 w 7984
omnino 3 w 7990
non 27 w 7993
potest 7 w 7999
praedicari 2 w 8009
nam 9 w 8013
substantia 6 w 8023
in 109 w 8025
illo 1 w 8029
non 28 w 8032
est 74 w 8035
uere 5 w 8039
substantia 7 w 8049
sed 16 w 8052
ultra 1 w 8057
substantiam 1 w 8068
item 1 w 8073
qualitas 2 w 8081
et 58 w 8083
cetera 3 w 8089
quae 21 w 8093
uenire 1 w 8099
queunt 1 w 8105
Quorum 1 w 8112
ut 31 w 8114
amplior 1 w 8121
fiat 1 w 8125
intellectus 1 w 8136
exempla 1 w 8143
subdenda 1 w 8151
sunt 18 w 8155
Nam 7 w 8159
cum 13 w 8162
dicimus 2 w 8169
deus 10 w 8173
substantiam 2 w 8185
quidem 3 w 8191
significare 1 w 8202
uidemur 1 w 8209
sed 17 w 8213
eam 2 w 8216
quae 22 w 8220
sit 12 w 8223
ultra 2 w 8228
substantiam 3 w 8239
cum 14 w 8243
uero 16 w 8247
iustus 1 w 8253
qualitatem 1 w 8264
quidem 4 w 8270
sed 18 w 8273
non 29 w 8276
accidentem 1 w 8286
sed 19 w 8290
eam 3 w 8293
quae 23 w 8297
sit 13 w 8300
substantia 11 w 8310
sed 20 w 8313
ultra 3 w 8318
substantiam 4 w 8329
Neque 4 w 8335
enim 26 w 8339
aliud 3 w 8344
est 75 w 8347
quod 23 w 8351
est 76 w 8354
aliud 4 w 8360
est 77 w 8363
quod 24 w 8367
iustus 2 w 8373
est 78 w 8376
sed 21 w 8380
idem 14 w 8384
est 79 w 8387
esse 15 w 8391
deo 6 w 8394
quod 25 w 8398
iusto 1 w 8403
Item 1 w 8408
cum 15 w 8411
dicitur 10 w 8418
magnus 1 w 8424
uel 24 w 8427
maximus 1 w 8434
quantitatem 1 w 8446
quidem 5 w 8452
significare 2 w 8463
uidemur 2 w 8470
sed 22 w 8474
eam 4 w 8477
quae 24 w 8481
sit 14 w 8484
ipsa 8 w 8488
substantia 13 w 8498
talis 1 w 8504
qualem 1 w 8510
esse 16 w 8514
diximus 1 w 8521
ultra 4 w 8526
substantiam 5 w 8537
idem 17 w 8542
est 80 w 8545
enim 27 w 8549
esse 17 w 8553
deo 7 w 8556
quod 26 w 8560
magno 1 w 8565
De 4 w 8568
forma 20 w 8573
enim 28 w 8577
eius 5 w 8581
superius 2 w 8589
monstratum 1 w 8599
est 81 w 8602
quoniam 2 w 8609
is 79 w 8611
sit 15 w 8614
forma 21 w 8619
et 60 w 8621
unum 10 w 8625
uere 6 w 8629
nec 5 w 8632
ulla 7 w 8636
pluralitas 5 w 8646
Sed 4 w 8650
haec 9 w 8654
praedicamenta 2 w 8667
talia 2 w 8672
sunt 19 w 8676
ut 32 w 8679
in 111 w 8681
quo 41 w 8684
sint 4 w 8688
ipsum 6 w 8693
esse 18 w 8697
faciant 1 w 8704
quod 27 w 8708
dicitur 11 w 8715
diuise 1 w 8722
quidem 6 w 8728
in 113 w 8730
ceteris 4 w 8737
in 114 w 8740
deo 8 w 8743
uero 17 w 8747
coniuncte 1 w 8756
atque 11 w 8761
copulate 1 w 8769
hoc 12 w 8772
modo 3 w 8776
nam 10 w 8780
cum 16 w 8783
dicimus 3 w 8790
substantia 15 w 8800
ut 33 w 8803
homo 4 w 8807
uel 25 w 8810
deus 11 w 8814
ita 57 w 8819
dicitur 12 w 8826
quasi 3 w 8831
illud 4 w 8836
de 87 w 8838
quo 43 w 8841
praedicatur 3 w 8852
ipsum 7 w 8857
sit 16 w 8860
substantia 16 w 8870
ut 34 w 8874
substantia 17 w 8884
homo 5 w 8888
uel 26 w 8891
deus 12 w 8895
Sed 5 w 8899
distat 1 w 8905
quoniam 3 w 8913
homo 6 w 8917
non 30 w 8920
integre 1 w 8927
ipsum 8 w 8932
homo 7 w 8936
est 82 w 8939
ac 38 w 8941
per 13 w 8944
hoc 13 w 8947
nec 6 w 8950
substantia 18 w 8960
quod 28 w 8965
enim 29 w 8969
est 83 w 8972
aliis 1 w 8978
debet 2 w 8983
quae 25 w 8987
non 31 w 8990
sunt 20 w 8994
homo 8 w 8998
Deus 2 w 9003
uero 18 w 9007
hoc 14 w 9010
ipsum 9 w 9015
deus 13 w 9019
est 84 w 9022
nihil 4 w 9028
enim 30 w 9032
aliud 5 w 9037
est 85 w 9040
nisi 2 w 9044
quod 29 w 9048
est 86 w 9051
ac 39 w 9054
per 14 w 9057
hoc 15 w 9060
ipsum 10 w 9065
deus 14 w 9069
est 87 w 9072
Rursus 2 w 9079
iustus 3 w 9085
quod 30 w 9090
est 88 w 9093
qualitas 3 w 9101
ita 59 w 9105
dicitur 13 w 9112
quasi 4 w 9117
ipse 3 w 9121
hoc 16 w 9124
sit 17 w 9127
de 92 w 9129
quo 48 w 9132
praedicatur 4 w 9143
id 63 w 9146
est 89 w 9149
si 64 w 9151
dicamus 2 w 9158
homo 9 w 9162
iustus 4 w 9168
uel 27 w 9171
deus 15 w 9175
iustus 5 w 9181
ipsum 11 w 9187
hominem 1 w 9194
uel 28 w 9197
deum 1 w 9201
iustos 1 w 9207
esse 19 w 9211
proponimus 1 w 9221
sed 23 w 9225
differt 2 w 9232
quod 31 w 9237
homo 10 w 9241
alter 5 w 9246
alter 6 w 9251
iustus 6 w 9257
deus 16 w 9262
uero 19 w 9266
idem 19 w 9270
ipsum 12 w 9275
est 90 w 9278
quod 32 w 9282
est 91 w 9285
iustum 1 w 9291
Magnus 1 w 9298
etiam 5 w 9303
homo 11 w 9307
uel 29 w 9310
deus 17 w 9314
dicitur 14 w 9321
atque 12 w 9326
ita 60 w 9329
quasi 5 w 9334
ipse 4 w 9338
sit 18 w 9341
homo 12 w 9345
magnus 2 w 9351
uel 30 w 9354
deus 18 w 9358
magnus 3 w 9364
sed 24 w 9368
homo 13 w 9372
tantum 7 w 9378
magnus 4 w 9384
deus 19 w 9389
uero 20 w 9393
ipsum 13 w 9398
magnus 5 w 9404
exsistit 1 w 9412
Reliqua 2 w 9420
uero 21 w 9424
neque 7 w 9429
de 100 w 9431
deo 9 w 9434
neque 8 w 9439
de 102 w 9441
ceteris 5 w 9448
praedicantur 2 w 9460
Nam 8 w 9464
ubi 12 w 9467
uel 31 w 9470
de 103 w 9472
homine 4 w 9478
uel 32 w 9481
de 104 w 9483
deo 10 w 9486
praedicari 3 w 9496
potest 8 w 9502
de 106 w 9505
homine 5 w 9511
ut 35 w 9513
in 119 w 9515
foro 1 w 9519
de 107 w 9522
deo 11 w 9525
ut 36 w 9527
ubique 1 w 9533
sed 25 w 9537
ita 61 w 9540
ut 37 w 9542
non 32 w 9545
quasi 6 w 9550
ipsa 9 w 9554
sit 19 w 9557
res 11 w 9560
id 65 w 9562
quod 33 w 9566
praedicatur 5 w 9577
de 109 w 9579
qua 62 w 9582
dicitur 15 w 9589
Non 4 w 9593
enim 31 w 9597
ita 62 w 9600
homo 14 w 9604
dicitur 16 w 9611
esse 20 w 9615
in 120 w 9617
foro 2 w 9621
quem 4 w 9625
ad 19 w 9627
modum 2 w 9632
esse 21 w 9636
albus 1 w 9641
uel 33 w 9644
longus 1 w 9650
nec 7 w 9653
quasi 7 w 9658
circumfusus 1 w 9669
et 65 w 9671
determinatus 1 w 9683
proprietate 1 w 9694
aliqua 1 w 9700
qua 65 w 9703
designari 1 w 9712
secundum 9 w 9720
se 74 w 9722
possit 1 w 9728
sed 26 w 9732
tantum 8 w 9738
quo 52 w 9741
sit 21 w 9744
illud 5 w 9749
aliis 2 w 9754
informatum 1 w 9764
rebus 5 w 9769
per 15 w 9772
hanc 1 w 9776
praedicationem 2 w 9790
ostenditur 2 w 9800
De 6 w 9803
deo 12 w 9806
uero 22 w 9810
non 33 w 9813
ita 63 w 9816
nam 11 w 9820
quod 34 w 9824
ubique 2 w 9830
est 93 w 9833
ita 64 w 9836
dici 22 w 9840
uidetur 4 w 9847
non 34 w 9850
quod 35 w 9854
in 123 w 9856
omni 6 w 9860
sit 22 w 9863
loco 1 w 9867
omnino 4 w 9874
enim 32 w 9878
in 125 w 9880
loco 2 w 9884
esse 22 w 9888
non 35 w 9891
potest 9 w 9897
sed 27 w 9901
quod 36 w 9905
omnis 1 w 9910
ei 9 w 9912
locus 2 w 9917
adsit 1 w 9922
ad 21 w 9924
eum 2 w 9927
capiendum 1 w 9936
cum 18 w 9940
ipse 5 w 9944
non 36 w 9947
suscipiatur 1 w 9958
in 126 w 9960
loco 3 w 9964
atque 13 w 9970
ideo 3 w 9974
nusquam 1 w 9981
in 127 w 9983
loco 4 w 9987
esse 23 w 9991
dicitur 17 w 9998
quoniam 4 w 10006
ubique 3 w 10012
est 95 w 10015
sed 28 w 10018
non 37 w 10021
in 128 w 10023
loco 5 w 10027
Quando 1 w 10034
uero 23 w 10038
eodem 4 w 10043
praedicatur 6 w 10054
modo 4 w 10058
ut 38 w 10061
de 116 w 10063
homine 6 w 10069
heri 1 w 10073
uenit 1 w 10078
de 117 w 10081
deo 14 w 10084
semper 2 w 10090
est 96 w 10093
Hic 1 w 10097
quoque 3 w 10103
non 38 w 10106
quasi 8 w 10111
esse 24 w 10115
aliquid 3 w 10122
dicitur 18 w 10129
illud 6 w 10134
ipsum 14 w 10139
de 119 w 10141
quo 58 w 10144
hesternus 1 w 10153
dicitur 19 w 10160
aduentus 1 w 10168
sed 29 w 10172
quid 14 w 10176
ei 10 w 10178
secundum 10 w 10186
tempus 1 w 10192
accesserit 1 w 10202
praedicatur 7 w 10213
Quod 2 w 10218
uero 24 w 10222
de 120 w 10224
deo 15 w 10227
dicitur 20 w 10234
semper 3 w 10240
est 98 w 10243
unum 11 w 10248
quidem 7 w 10254
significat 3 w 10264
quasi 9 w 10270
omni 9 w 10274
praeterito 1 w 10284
fuerit 1 w 10290
omni 10 w 10295
quoquo 1 w 10301
modo 5 w 10305
sit 24 w 10308
praesenti 1 w 10317
est 99 w 10320
omni 11 w 10325
futuro 1 w 10331
erit 12 w 10335
Quod 3 w 10340
de 123 w 10342
caelo 1 w 10347
et 70 w 10349
de 124 w 10351
ceteris 6 w 10358
inmortalibus 1 w 10370
corporibus 3 w 10380
secundum 11 w 10388
philosophos 1 w 10399
dici 27 w 10403
potest 10 w 10409
at 137 w 10412
de 125 w 10414
deo 16 w 10417
non 39 w 10420
ita 65 w 10423
Semper 1 w 10430
enim 33 w 10434
est 101 w 10437
quoniam 5 w 10445
semper 4 w 10451
praesentis 1 w 10461
est 102 w 10464
in 131 w 10466
eo 35 w 10468
temporis 1 w 10476
tantumque 1 w 10485
inter 4 w 10490
nostrarum 1 w 10499
rerum 5 w 10504
praesens 1 w 10512
quod 37 w 10517
est 103 w 10520
nunc 2 w 10524
interest 1 w 10533
ac 41 w 10535
diuinarum 1 w 10544
quod 38 w 10549
nostrum 1 w 10556
nunc 3 w 10560
quasi 10 w 10565
currens 1 w 10572
tempus 2 w 10578
facit 7 w 10583
et 72 w 10585
sempiternitatem 1 w 10600
diuinum 1 w 10608
uero 25 w 10612
nunc 4 w 10616
permanens 1 w 10625
neque 9 w 10630
mouens 1 w 10636
sese 1 w 10640
atque 14 w 10645
consistens 1 w 10655
aeternitatem 1 w 10667
facit 8 w 10672
cui 1 w 10676
nomini 1 w 10682
si 82 w 10684
adicias 1 w 10691
semper 5 w 10697
facies 1 w 10704
eius 6 w 10708
quod 39 w 10712
est 105 w 10715
nunc 5 w 10719
iugem 1 w 10724
indefessumque 1 w 10737
ac 45 w 10739
per 22 w 10742
hoc 17 w 10745
perpetuum 1 w 10754
cursum 1 w 10760
quod 40 w 10764
est 106 w 10767
sempiternitas 1 w 10780
Rursus 3 w 10787
habere 2 w 10793
uel 34 w 10796
facere 2 w 10802
eodem 5 w 10807
modo 6 w 10811
dicimus 4 w 10819
enim 34 w 10823
uestitus 1 w 10831
currit 2 w 10837
de 129 w 10839
homine 7 w 10845
de 130 w 10848
deo 17 w 10851
cuncta 3 w 10857
possidens 1 w 10866
regit 1 w 10871
Rursus 4 w 10878
de 133 w 10880
eo 38 w 10882
nihil 5 w 10887
quod 41 w 10891
est 108 w 10894
esse 26 w 10898
de 134 w 10900
utrisque 1 w 10908
dictum 4 w 10914
est 109 w 10917
sed 30 w 10921
haec 10 w 10925
omnis 2 w 10930
praedicatio 5 w 10941
exterioribus 1 w 10953
datur 1 w 10958
omniaque 1 w 10966
haec 11 w 10970
quodam 1 w 10976
modo 7 w 10980
referuntur 1 w 10990
ad 24 w 10992
aliud 6 w 10997
Cuius 3 w 11003
praedicationis 1 w 11017
differentiam 2 w 11029
sic 3 w 11032
facilius 1 w 11040
internoscimus 1 w 11053
qui 38 w 11057
homo 15 w 11061
est 110 w 11064
uel 35 w 11067
deus 20 w 11071
refertur 1 w 11079
ad 25 w 11081
substantiam 6 w 11092
qua 70 w 11095
est 111 w 11098
aliquid 4 w 11105
id 73 w 11108
est 112 w 11111
homo 16 w 11115
uel 36 w 11118
deus 21 w 11122
qui 40 w 11126
iustus 7 w 11132
est 113 w 11135
refertur 2 w 11143
ad 26 w 11145
qualitatem 2 w 11155
qua 72 w 11158
scilicet 1 w 11166
est 114 w 11169
aliquid 5 w 11176
id 75 w 11179
est 115 w 11182
iustus 8 w 11188
qui 42 w 11192
magnus 6 w 11198
ad 27 w 11200
quantitatem 2 w 11211
qua 74 w 11214
est 116 w 11217
aliquid 6 w 11224
id 77 w 11227
est 117 w 11230
magnus 7 w 11236
Nam 9 w 11240
in 140 w 11242
ceteris 7 w 11249
praedicationibus 1 w 11265
nihil 6 w 11270
tale 1 w 11274
est 118 w 11277
Qui 1 w 11281
enim 35 w 11285
dicit 21 w 11290
esse 27 w 11294
aliquem 1 w 11301
in 141 w 11303
foro 3 w 11307
uel 37 w 11310
ubique 4 w 11316
refert 3 w 11323
quidem 8 w 11329
ad 28 w 11331
praedicamentum 1 w 11345
quod 43 w 11349
est 119 w 11352
ubi 17 w 11355
sed 31 w 11359
non 40 w 11362
quo 69 w 11365
aliquid 7 w 11372
est 120 w 11375
uelut 5 w 11380
iustitia 1 w 11388
iustus 9 w 11394
Item 2 w 11399
cum 19 w 11402
dico 1 w 11406
currit 3 w 11412
uel 39 w 11415
regit 2 w 11420
uel 40 w 11423
nunc 6 w 11427
est 121 w 11430
uel 41 w 11433
semper 6 w 11439
est 122 w 11442
refertur 3 w 11451
quidem 9 w 11457
uel 42 w 11460
ad 29 w 11462
facere 3 w 11468
uel 43 w 11471
ad 30 w 11473
tempus 3 w 11479
si 85 w 11482
tamen 3 w 11487
interim 2 w 11494
diuinum 2 w 11501
illud 7 w 11506
semper 7 w 11512
tempus 4 w 11518
dici 31 w 11522
potest 11 w 11528
sed 32 w 11532
non 41 w 11535
quo 70 w 11538
aliquo 2 w 11544
aliquid 8 w 11551
est 124 w 11554
uelut 6 w 11559
magnitudine 1 w 11570
magnum 1 w 11576
Nam 10 w 11580
situm 2 w 11585
passionemque 1 w 11597
requiri 1 w 11604
in 145 w 11606
deo 18 w 11609
non 42 w 11612
oportet 2 w 11619
neque 10 w 11625
enim 36 w 11629
sunt 21 w 11633
Iamne 1 w 11639
patet 1 w 11644
quae 26 w 11648
sit 26 w 11651
differentia 8 w 11662
praedicationum 1 w 11676
Quod 4 w 11681
aliae 1 w 11686
quidem 10 w 11692
quasi 11 w 11697
rem 2 w 11700
monstrant 1 w 11709
aliae 2 w 11714
uero 26 w 11718
quasi 12 w 11723
circumstantias 1 w 11737
rei 1 w 11740
quodque 5 w 11747
illa 1 w 11751
quidem 11 w 11757
1 2 w 11758
ita 71 w 11761
praedicantur 3 w 11773
ut 43 w 11776
esse 28 w 11780
aliquid 9 w 11787
rem 3 w 11790
ostendant 1 w 11799
illa 2 w 11804
uero 27 w 11808
ut 44 w 11810
non 43 w 11813
esse 29 w 11817
sed 33 w 11821
potius 4 w 11827
extrinsecus 1 w 11838
aliquid 10 w 11845
quodam 2 w 11851
modo 8 w 11855
affigant 1 w 11863
Illa 1 w 11868
igitur 11 w 11874
quae 27 w 11879
aliquid 11 w 11886
esse 30 w 11890
designant 1 w 11899
secundum 12 w 11908
rem 4 w 11911
praedicationes 1 w 11925
uocentur 1 w 11933
Quae 1 w 11938
cum 21 w 11941
de 143 w 11943
rebus 6 w 11948
subiectis 1 w 11957
dicuntur 1 w 11965
uocantur 1 w 11974
accidentia 3 w 11984
secundum 13 w 11992
rem 5 w 11995
cum 22 w 11999
uero 28 w 12003
de 145 w 12005
deo 19 w 12008
qui 54 w 12011
subiectus 1 w 12020
non 44 w 12023
est 125 w 12026
secundum 14 w 12035
substantiam 7 w 12046
rei 2 w 12049
praedicatio 10 w 12060
nuncupatur 2 w 12070