Scaife ATLAS

CTS Library / De consolatione philosophiae

De consolatione philosophiae (5.P5-5.P6)

urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2:5.P5-5.P6
Refs {'start': {'reference': '5.P5', 'human_reference': 'Book 5 Section P5'}, 'end': {'reference': '5.P6', 'human_reference': 'Book 5 Section P6'}}
Ancestors [{'reference': '5'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Quod si in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates

p.394
animique agentis uigorem passio corporis antecedat quae in se actum mentis prouocet excitetque interim
5
quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus
10
sequuntur, sed actum suae mentis expediunt? Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit quales sunt conchae maris quaeque
15
alia saxis haerentia nutriuntur, imaginatio uero mobilibus beluis quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus, ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini. Quo fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte
20
natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile uel imaginabile est, id
25
uniuersum esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quidquam esse sensibile, aut quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale
30
consideret. Ad haec, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam
p.396
eorum notio corporales figuras non possit excedere, de
35
rerum uero cognitione firmiori potius perfectumque iudicio esse credendum, in huiusmodi igitur lite nos quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest nonne rationis potius causam probaremus? Simile est quod humana ratio diuinam
40
intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus, ea certo euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si etiam in his esse
45
credamus, nihil erit quod non ex necessitate pro-ueniat. Si igitur uti rationis participes sumus, ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque lationi cedere oportere iudicauimus, sic diuinae sese menti humanam submittere
50
rationem iustissimum censeremus. Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio uidebit quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent, certa tamen uideat
55
ac definita praenotio neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.

Quam uariis terras animalia permeant figuris!
Namque alia extento sunt corpore puiueremque uerrunt
p.398
Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum,
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu,
Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent
Vel uirides campos transmittere uel subire siluas.
Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,
Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus.
Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen
Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura,
Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,
In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
Inferior sidat mens corpore celsius leuato.

Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex conprehendentimn natura cognoscitur, iutueamur nunc quantum fas est, quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam

p.400
5
etiam scientia eius sit, possimus agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeterni tus consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur
10
est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter
15
possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum adprehendit, hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit
20
Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum
25
transacta iam non habet. Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quidquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur, idque necesse est et sui compos praesens sibi semper adsistere
30
et infinitatem mobilis temporis habere praesentem. Vnde non recte quidam, qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant.
35
Aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam
p.402
pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate
40
sed simplicis potius proprietate naturae. Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit
45
in infinitam futuri ae praeteriti quantitatem; et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit, illud quod implete atque exprimere non potest, aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad
50
qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae, quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur. Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque
55
modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur
60
omne iudicium seeundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status; scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praescntiae infinitaque praeteriti
65
ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis j unde non
p.404
70
praeuidentia sed prouidentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant
75
esse quae uideant? Num enim quae praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?Minime.Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis, ita ille omnia suo cernit
80
aeterno. Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie
85
uentura dinoscit; sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis, ita igitur cuncta despiciens diuinus intuitus qualitatem
90
rerum minime perturbat apud se quidem praesentium, ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat. Hic
95
si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator
p.406
100
accesserit. Respondebo namque idem futurum, cum ad diuinam notionem refertur, necessarium, cum uero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum uideri. Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines
105
esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est; quod enim quisque uouit, id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria
110
facit natura sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia praesens uidet, id esse necesse est, tametsi nullam naturae
115
habeat necessitatem. Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata di uinum necessaria fiant per condicionem diuinae notionis; per se uero considerat?! ab absoluta naturae suae libertate non
120
desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamuis eueniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua priusquam fierent etiam non euenire potuissent.
125
Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo. Quae dum fiunt, non fieri non possunt; eorum tamen
p.408
130
unum prius quoque quam fieret, necesse erat exsistere, alterum uero minime. Ita etiam quae praesentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud uero de potestate facientium. Haud igitur iniuria diximus
135
haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta; sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, uniuersale est, si ad se ipsa respicias, singulare. ' Sed si in mea,' inquies,' potestate situm
140
est mutare propositum, euacuabo prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero.' Respondebo: propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur, diuinam te
145
praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris. Quid igitur inquies? Ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc aliud uelim, illa
150
quoque noscendi uices alternare uideatur? Minime. Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc illud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas
155
manens praeuenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex futurarum prouentu rerum, sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque re-
p.410
soluitur quod paulo ante posuisti indignum esse, si
160
scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae uis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil uero posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec
165
iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia
170
dispensans. Nec frustra sunt in deo positae spes precesque; quae cum rectae sunt, inefficaces esse non possunt. Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna uobis est, si dissimulare
175
non uultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.

Tokens

Quod 1 w 4
si 1 w 6
in 1 w 8
corporibus 1 w 18
sentiendis 1 w 28
quamuis 1 w 36
afficiant 1 w 45
instrumenta 1 w 56
sensuum 1 w 63
forinsecus 1 w 73
obiectae 1 w 81
qualitates 1 w 91
animique 1 w 99
agentis 1 w 106
uigorem 1 w 113
passio 1 w 119
corporis 1 w 127
antecedat 1 w 136
quae 1 w 140
in 4 w 142
se 4 w 144
actum 1 w 149
mentis 1 w 155
prouocet 1 w 163
excitetque 1 w 173
interim 1 w 180
quiescentes 1 w 191
intrinsecus 1 w 202
formas 1 w 208
si 3 w 211
in 8 w 213
sentiendis 2 w 223
inquam 1 w 230
corporibus 2 w 241
animus 1 w 247
non 1 w 250
passione 1 w 258
insignitur 1 w 268
sed 1 w 272
ex 2 w 274
sua 1 w 277
ui 4 w 279
subiectam 1 w 288
corpori 4 w 295
iudicat 1 w 302
passionem 1 w 311
quanto 1 w 318
magis 1 w 323
ea 1 w 325
quae 2 w 329
cunctis 1 w 336
corporum 1 w 344
affectionibus 1 w 357
absoluta 1 w 365
sunt 1 w 369
in 11 w 372
discernendo 1 w 383
non 2 w 386
obiecta 2 w 393
extrinsecus 1 w 404
sequuntur 1 w 413
sed 2 w 417
actum 2 w 422
suae 1 w 426
mentis 2 w 432
expediunt 1 w 441
Hac 1 w 445
itaque 1 w 451
ratione 1 w 458
multiplices 1 w 469
cognitiones 1 w 480
diuersis 1 w 488
ac 4 w 490
differentibus 1 w 503
cessere 1 w 510
substantiis 1 w 521
Sensus 1 w 528
enim 1 w 532
solus 1 w 537
cunctis 2 w 544
aliis 1 w 549
cognitionibus 1 w 562
destitutus 1 w 572
immobilibus 1 w 583
animantibus 1 w 594
cessit 1 w 600
quales 1 w 606
sunt 2 w 610
conchae 1 w 617
maris 1 w 622
quaeque 1 w 629
alia 1 w 633
saxis 1 w 638
haerentia 1 w 647
nutriuntur 1 w 657
imaginatio 1 w 668
uero 1 w 672
mobilibus 2 w 681
beluis 1 w 687
quibus 1 w 693
iam 1 w 696
inesse 1 w 702
fugiendi 1 w 710
appetendiue 1 w 721
aliquis 1 w 728
uidetur 1 w 735
affectus 1 w 743
ratio 2 w 749
uero 2 w 753
humani 1 w 759
tantum 1 w 765
generis 1 w 772
est 2 w 775
sicut 1 w 780
intellegentia 1 w 793
sola 1 w 797
diuini 1 w 803
Quo 2 w 807
fit 1 w 810
ut 5 w 812
ea 2 w 814
notitia 1 w 821
ceteris 1 w 828
praestet 1 w 836
quae 4 w 840
suapte 1 w 846
natura 1 w 852
non 3 w 855
modo 1 w 859
proprium 1 w 867
sed 3 w 870
ceterarum 1 w 879
quoque 1 w 885
notitiarum 1 w 895
subiecta 2 w 903
cognoscit 1 w 912
Quid 1 w 917
igitur 1 w 923
si 10 w 926
ratiocinationi 1 w 940
sensus 1 w 946
imaginatioque 1 w 959
refragentur 1 w 970
nihil 1 w 976
esse 3 w 980
illud 1 w 985
uniuersale 1 w 995
dicentes 1 w 1003
quod 1 w 1007
sese 1 w 1011
intueri 1 w 1018
ratio 4 w 1023
putet 1 w 1028
Quod 2 w 1033
enim 2 w 1037
sensibile 1 w 1046
uel 1 w 1049
imaginabile 1 w 1060
est 4 w 1063
id 3 w 1066
uniuersum 1 w 1075
esse 4 w 1079
non 4 w 1082
posse 1 w 1087
aut 1 w 1091
igitur 2 w 1097
rationis 1 w 1105
uerum 1 w 1110
esse 5 w 1114
iudicium 1 w 1122
nec 1 w 1125
quidquam 1 w 1133
esse 6 w 1137
sensibile 2 w 1146
aut 2 w 1150
quoniam 1 w 1157
sibi 3 w 1161
notum 1 w 1166
sit 2 w 1169
plura 1 w 1174
sensibus 1 w 1182
et 9 w 1184
imaginationi 1 w 1196
esse 7 w 1200
subiecta 3 w 1208
inanem 1 w 1215
conceptionem 1 w 1227
esse 8 w 1231
rationis 2 w 1239
quae 5 w 1243
quod 2 w 1247
sensibile 3 w 1256
sit 3 w 1259
ac 5 w 1261
singulare 1 w 1270
quasi 1 w 1275
quiddam 1 w 1282
uniuersale 2 w 1292
consideret 1 w 1302
Ad 1 w 1305
haec 1 w 1309
si 21 w 1312
ratio 7 w 1317
contra 1 w 1323
respondeat 1 w 1333
se 28 w 1335
quidem 1 w 1341
et 11 w 1343
quod 3 w 1347
sensibile 4 w 1356
et 12 w 1358
quod 4 w 1362
imaginabile 2 w 1373
sit 4 w 1376
in 25 w 1378
uniuersitatis 1 w 1391
ratione 2 w 1398
conspicere 1 w 1408
illa 1 w 1413
uero 3 w 1417
ad 1 w 1419
uniuersitatis 2 w 1432
cognitionem 1 w 1443
adspirare 1 w 1452
non 5 w 1455
posse 2 w 1460
quoniam 2 w 1468
eorum 1 w 1473
notio 1 w 1478
corporales 1 w 1488
figuras 1 w 1495
non 6 w 1498
possit 1 w 1504
excedere 1 w 1512
de 7 w 1515
rerum 1 w 1520
uero 4 w 1524
cognitione 3 w 1534
firmiori 1 w 1542
potius 1 w 1548
perfectumque 1 w 1560
iudicio 1 w 1567
esse 9 w 1571
credendum 1 w 1580
in 26 w 1583
huiusmodi 1 w 1592
igitur 3 w 1598
lite 1 w 1602
nos 2 w 1605
quibus 2 w 1611
tam 2 w 1614
ratiocinandi 1 w 1626
quam 4 w 1630
imaginandi 1 w 1640
etiam 1 w 1645
sentiendique 1 w 1657
uis 4 w 1660
inest 1 w 1665
nonne 1 w 1670
rationis 3 w 1678
potius 2 w 1684
causam 1 w 1690
probaremus 1 w 1700
Simile 1 w 1707
est 6 w 1710
quod 5 w 1714
humana 1 w 1720
ratio 11 w 1725
diuinam 1 w 1732
intellegentiam 1 w 1746
futura 1 w 1752
nisi 1 w 1757
ut 10 w 1759
ipsa 1 w 1763
cognoscit 2 w 1772
non 8 w 1776
putat 1 w 1781
intueri 2 w 1788
Nam 1 w 1792
ita 5 w 1795
disseris 1 w 1803
Si 2 w 1806
qua 14 w 1809
certos 1 w 1815
ac 6 w 1817
necessarios 1 w 1828
habere 1 w 1834
non 9 w 1837
uideantur 1 w 1846
euentus 1 w 1853
ea 5 w 1856
certo 2 w 1861
euentura 1 w 1869
praesciri 1 w 1878
nequeunt 1 w 1886
Harum 1 w 1892
igitur 4 w 1898
rerum 2 w 1903
nulla 1 w 1908
est 7 w 1911
praescientia 1 w 1923
quam 5 w 1928
si 28 w 1930
etiam 2 w 1935
in 33 w 1937
his 1 w 1940
esse 10 w 1944
credamus 1 w 1952
nihil 2 w 1958
erit 1 w 1962
quod 6 w 1966
non 10 w 1969
ex 6 w 1971
necessitate 1 w 1982
pro-ueniat 1 w 1992
Si 3 w 1995
igitur 5 w 2001
uti 1 w 2004
rationis 4 w 2012
participes 1 w 2022
sumus 1 w 2027
ita 7 w 2031
diuinae 1 w 2038
iudicium 2 w 2046
mentis 3 w 2052
habere 2 w 2058
possemus 1 w 2066
sicut 2 w 2072
imaginationem 1 w 2085
sensumque 1 w 2094
lationi 1 w 2101
cedere 2 w 2107
oportere 1 w 2115
iudicauimus 1 w 2126
sic 3 w 2130
diuinae 2 w 2137
sese 2 w 2141
menti 4 w 2146
humanam 1 w 2153
submittere 1 w 2163
rationem 1 w 2171
iustissimum 1 w 2182
censeremus 1 w 2192
Quare 1 w 2198
in 37 w 2200
illius 1 w 2206
summae 1 w 2212
intellegentiae 1 w 2226
cacumen 1 w 2233
si 33 w 2236
possumus 1 w 2244
erigamur 1 w 2253
illic 1 w 2259
enim 3 w 2263
ratio 14 w 2268
uidebit 1 w 2275
quod 7 w 2279
in 39 w 2281
se 40 w 2283
non 11 w 2286
potest 1 w 2292
intueri 3 w 2299
id 10 w 2302
autem 1 w 2307
est 9 w 2310
quonam 1 w 2317
modo 2 w 2321
etiam 3 w 2326
quae 6 w 2330
certos 2 w 2336
exitus 1 w 2342
non 12 w 2345
habent 1 w 2351
certa 1 w 2357
tamen 1 w 2362
uideat 1 w 2368
ac 8 w 2370
definita 1 w 2378
praenotio 1 w 2387
neque 2 w 2392
id 12 w 2394
sit 9 w 2397
opinio 1 w 2403
sed 4 w 2406
summae 2 w 2412
potius 3 w 2418
scientiae 1 w 2427
nullis 1 w 2433
terminis 1 w 2441
inclusa 1 w 2448
simplicitas 1 w 2459
Quam 1 w 2464
uariis 1 w 2470
terras 1 w 2476
animalia 1 w 2484
permeant 1 w 2492
figuris 1 w 2499
Namque 1 w 2506
alia 3 w 2510
extento 1 w 2517
sunt 3 w 2521
corpore 1 w 2528
puiueremque 1 w 2539
uerrunt 1 w 2546
Continuumque 1 w 2558
trahunt 1 w 2565
ui 25 w 2567
pectoris 1 w 2575
incitata 1 w 2583
sulcum 1 w 2589
Sunt 1 w 2594
quibus 3 w 2600
alarum 1 w 2606
leuitas 1 w 2613
uaga 1 w 2617
uerberetque 1 w 2628
uentos 1 w 2634
Et 1 w 2636
liquido 1 w 2643
longi 1 w 2648
spatia 1 w 2654
aetheris 1 w 2662
enatet 1 w 2668
uolatu 1 w 2674
Haec 1 w 2679
pressisse 1 w 2688
solo 1 w 2692
uestigia 1 w 2700
gressibusque 1 w 2712
gaudent 1 w 2719
Vel 1 w 2722
uirides 1 w 2729
campos 1 w 2735
transmittere 1 w 2747
uel 2 w 2750
subire 1 w 2756
siluas 1 w 2762
Quae 1 w 2767
uariis 2 w 2773
uideas 1 w 2779
licet 1 w 2784
omnia 1 w 2789
discrepare 1 w 2799
formis 1 w 2805
Prona 1 w 2811
tamen 2 w 2816
facies 1 w 2822
hebetes 1 w 2829
ualet 1 w 2834
ingrauare 1 w 2843
sensus 2 w 2849
Vnica 1 w 2855
gens 1 w 2859
hominum 1 w 2866
celsum 1 w 2872
leuat 1 w 2877
altius 1 w 2883
cacumen 2 w 2890
Atque 1 w 2895
leuis 1 w 2900
recto 1 w 2905
stat 1 w 2909
corpore 2 w 2916
despicitque 1 w 2927
terras 2 w 2933
Haec 2 w 2938
nisi 2 w 2942
terrenus 1 w 2950
male 1 w 2954
desipis 1 w 2961
admonet 1 w 2969
figura 2 w 2975
Qui 2 w 2979
recto 2 w 2984
caelum 1 w 2990
uultu 1 w 2995
petis 1 w 3000
exserisque 1 w 3010
frontem 1 w 3017
In 1 w 3020
sublime 1 w 3027
feras 1 w 3032
animum 1 w 3038
quoque 2 w 3044
ne 23 w 3047
grauata 1 w 3054
pessum 1 w 3060
Inferior 1 w 3068
sidat 1 w 3073
mens 1 w 3077
corpore 3 w 3084
celsius 1 w 3091
leuato 1 w 3097
Quoniam 1 w 3105
igitur 6 w 3111
uti 2 w 3115
paulo 1 w 3120
ante 2 w 3124
monstratum 1 w 3134
est 11 w 3137
omne 1 w 3142
quod 8 w 3146
scitur 1 w 3152
non 13 w 3155
ex 10 w 3157
sua 4 w 3160
sed 5 w 3163
ex 11 w 3165
conprehendentimn 1 w 3181
natura 2 w 3187
cognoscitur 1 w 3198
iutueamur 1 w 3208
nunc 1 w 3212
quantum 1 w 3219
fas 1 w 3222
est 12 w 3225
quis 2 w 3230
sit 10 w 3233
diuinae 3 w 3240
substantiae 1 w 3251
status 1 w 3257
ut 17 w 3260
quaenam 1 w 3267
etiam 4 w 3272
scientia 3 w 3280
eius 1 w 3284
sit 11 w 3287
possimus 1 w 3296
agnoscere 1 w 3305
Deum 1 w 3310
igitur 7 w 3316
aeternum 1 w 3324
esse 11 w 3328
cunctorum 1 w 3337
ratione 4 w 3344
degentium 1 w 3353
commune 1 w 3360
iudicium 3 w 3368
est 13 w 3371
Quid 2 w 3376
sit 12 w 3379
igitur 8 w 3385
aeterni 1 w 3392
tus 6 w 3395
consideremus 1 w 3407
haec 2 w 3412
enim 4 w 3416
nobis 1 w 3421
naturam 1 w 3428
pariter 1 w 3435
diuinam 2 w 3442
scientiamque 1 w 3454
patefacit 1 w 3463
Aeternitas 1 w 3474
igitur 9 w 3480
est 14 w 3483
interminabilis 1 w 3497
uitae 1 w 3502
tota 1 w 3506
simul 1 w 3511
et 28 w 3513
perfecta 1 w 3521
possessio 1 w 3530
quod 9 w 3535
ex 12 w 3537
collatione 1 w 3547
temporalium 1 w 3558
clarius 1 w 3565
liquet 1 w 3571
Nam 3 w 3575
quidquid 1 w 3583
uiuit 1 w 3588
in 53 w 3590
tempore 1 w 3597
id 21 w 3599
praesens 1 w 3607
a 283 w 3608
praeteritis 1 w 3619
in 54 w 3621
futura 2 w 3627
procedit 1 w 3635
nihilque 1 w 3643
est 15 w 3646
in 55 w 3648
tempore 2 w 3655
constitutum 1 w 3666
quod 10 w 3670
totum 1 w 3675
uitae 2 w 3680
suae 2 w 3684
spatium 1 w 3691
pariter 2 w 3698
possit 2 w 3704
amplecti 1 w 3712
Sed 1 w 3716
crastinum 1 w 3725
quidem 2 w 3731
nondum 1 w 3737
adprehendit 1 w 3748
hesternum 1 w 3758
uero 5 w 3762
iam 11 w 3765
perdidit 1 w 3773
in 57 w 3776
hodierna 1 w 3784
quoque 3 w 3790
uita 4 w 3794
non 15 w 3797
amplius 1 w 3804
uiuitis 1 w 3811
quam 6 w 3815
in 58 w 3817
illo 1 w 3821
mobili 3 w 3827
transitorioque 1 w 3841
momento 1 w 3848
Quod 3 w 3853
igitur 10 w 3859
temporis 1 w 3867
patitur 1 w 3874
condicionem 1 w 3885
licet 2 w 3891
illud 2 w 3896
sicuti 1 w 3903
de 23 w 3905
mundo 1 w 3910
censuit 1 w 3917
Aristoteles 1 w 3928
nec 4 w 3932
coeperit 1 w 3940
umquam 1 w 3946
esse 12 w 3950
nec 5 w 3953
desinat 1 w 3960
uitaque 1 w 3967
eius 2 w 3971
cum 4 w 3974
temporis 2 w 3982
infinitate 1 w 3992
tendatur 1 w 4000
nondum 2 w 4007
tamen 3 w 4012
tale 1 w 4016
est 17 w 4019
ut 21 w 4021
aeternum 2 w 4029
esse 13 w 4033
iure 1 w 4037
credatur 1 w 4045
Non 1 w 4049
enim 5 w 4053
totum 2 w 4058
simul 2 w 4063
infinitae 1 w 4072
licet 3 w 4077
uitae 3 w 4082
spatium 2 w 4089
comprehendit 1 w 4101
atque 1 w 4106
complectitur 1 w 4118
sed 6 w 4122
futura 3 w 4128
nondum 3 w 4134
transacta 1 w 4143
iam 12 w 4146
non 18 w 4149
habet 1 w 4154
Quod 4 w 4159
igitur 11 w 4165
interminabilis 2 w 4179
uitae 4 w 4184
plenitudinem 1 w 4196
totam 1 w 4201
pariter 3 w 4208
comprehendit 2 w 4220
ac 13 w 4222
possidet 1 w 4230
cui 1 w 4234
neque 3 w 4239
futuri 1 w 4245
quidquam 2 w 4253
absit 1 w 4258
nec 6 w 4261
praeteriti 2 w 4271
fluxerit 1 w 4279
id 26 w 4282
aeternum 3 w 4290
esse 14 w 4294
iure 2 w 4298
perhibetur 1 w 4308
idque 1 w 4314
necesse 1 w 4321
est 18 w 4324
et 39 w 4326
sui 2 w 4329
compos 1 w 4335
praesens 2 w 4343
sibi 6 w 4347
semper 1 w 4353
adsistere 1 w 4362
et 40 w 4364
infinitatem 1 w 4375
mobilis 1 w 4382
temporis 3 w 4390
habere 3 w 4396
praesentem 1 w 4406
Vnde 1 w 4411
non 19 w 4414
recte 1 w 4419
quidam 1 w 4425
qui 16 w 4429
cum 5 w 4432
audiunt 1 w 4439
uisum 1 w 4444
Platoni 1 w 4451
mundum 1 w 4457
hunc 1 w 4461
nec 8 w 4464
habuisse 1 w 4472
initium 1 w 4479
temporis 4 w 4487
nec 9 w 4490
habiturum 1 w 4499
esse 16 w 4503
defectum 1 w 4511
hoc 1 w 4515
modo 3 w 4519
conditori 1 w 4528
conditum 1 w 4536
mundum 2 w 4542
fieri 1 w 4547
coaeternum 1 w 4557
putant 1 w 4563
Aliud 1 w 4569
est 19 w 4572
enim 6 w 4576
per 8 w 4579
interminabilem 1 w 4593
duci 1 w 4597
uitam 1 w 4602
quod 11 w 4607
mundo 2 w 4612
Plato 2 w 4617
tribuit 1 w 4624
aliud 1 w 4630
interminabilis 3 w 4644
uitae 5 w 4649
totam 2 w 4654
pariter 4 w 4661
complexum 1 w 4670
esse 17 w 4674
praesentiam 1 w 4685
quod 12 w 4690
diuinae 4 w 4697
mentis 4 w 4703
proprium 2 w 4711
esse 18 w 4715
manifestum 1 w 4725
est 21 w 4728
Neque 1 w 4734
deus 1 w 4738
conditis 1 w 4746
rebus 1 w 4751
antiquior 1 w 4760
uideri 1 w 4766
debet 1 w 4771
temporis 5 w 4779
quantitate 1 w 4789
sed 7 w 4792
simplicis 1 w 4801
potius 4 w 4807
proprietate 1 w 4818
naturae 1 w 4825
Hunc 1 w 4830
enim 7 w 4834
uitae 6 w 4839
immobilis 1 w 4848
praesentarium 1 w 4861
statum 1 w 4867
infinitus 1 w 4876
ille 1 w 4880
temporalium 2 w 4891
rerum 3 w 4896
motus 1 w 4901
imitatur 1 w 4909
cumque 1 w 4915
eum 2 w 4918
effingere 1 w 4927
atque 2 w 4932
aequare 1 w 4939
non 20 w 4942
possit 3 w 4948
ex 14 w 4951
immobilitate 1 w 4963
deficit 1 w 4970
in 78 w 4972
motum 1 w 4977
ex 15 w 4980
simplicitate 1 w 4992
praesentiae 1 w 5003
decrescit 1 w 5012
in 79 w 5014
infinitam 1 w 5023
futuri 2 w 5029
ae 56 w 5031
praeteriti 3 w 5041
quantitatem 1 w 5052
et 45 w 5055
cum 7 w 5058
totam 3 w 5063
pariter 5 w 5070
uitae 7 w 5075
suae 3 w 5079
plenitudinem 2 w 5091
nequeat 1 w 5098
possidere 1 w 5107
hoc 2 w 5111
ipso 1 w 5115
quod 13 w 5119
aliquo 1 w 5125
modo 4 w 5129
numquam 1 w 5136
esse 19 w 5140
desinit 1 w 5147
illud 3 w 5153
quod 14 w 5157
implete 1 w 5164
atque 3 w 5169
exprimere 1 w 5178
non 21 w 5181
potest 2 w 5187
aliquatenus 1 w 5199
uidetur 2 w 5206
aemulari 1 w 5214
alligans 1 w 5222
se 66 w 5224
ad 6 w 5226
qualemcumque 1 w 5238
praesentiam 2 w 5249
huius 2 w 5254
exigui 1 w 5260
uolucrisque 1 w 5271
momenti 1 w 5278
quae 8 w 5283
quoniam 3 w 5291
manentis 1 w 5299
illius 2 w 5305
praesentiae 2 w 5316
quandam 1 w 5323
gestat 1 w 5329
imaginem 1 w 5337
quibuscumque 1 w 5350
contigerit 1 w 5360
id 32 w 5362
praestat 1 w 5370
ut 26 w 5372
esse 20 w 5376
uideantur 2 w 5385
Quoniam 2 w 5393
uero 6 w 5397
manere 1 w 5403
non 22 w 5406
potuit 1 w 5412
infinitum 1 w 5422
temporis 6 w 5430
iter 6 w 5434
arripuit 1 w 5442
eoque 1 w 5447
modo 5 w 5451
factum 1 w 5457
est 25 w 5460
ut 27 w 5462
continuaret 1 w 5473
eundo 1 w 5478
uitam 2 w 5483
cuius 1 w 5488
plenitudinem 3 w 5500
complecti 2 w 5509
non 23 w 5512
ualuit 1 w 5518
permanendo 1 w 5528
Itaque 1 w 5535
si 64 w 5537
digna 1 w 5542
rebus 2 w 5547
nomina 1 w 5553
uelimus 1 w 5560
imponere 1 w 5568
Platonem 1 w 5577
sequentes 1 w 5586
deum 1 w 5590
quidem 3 w 5596
aeternum 5 w 5604
mundum 3 w 5611
uero 7 w 5615
dicamus 1 w 5622
esse 21 w 5626
perpetuum 1 w 5635
Quoniam 3 w 5643
igitur 12 w 5649
omne 2 w 5653
iudicium 4 w 5661
seeundum 1 w 5669
sui 3 w 5672
naturam 2 w 5679
quae 9 w 5683
sibi 7 w 5687
subiecta 4 w 5695
sunt 4 w 5699
comprehendit 3 w 5711
est 26 w 5715
autem 2 w 5720
deo 1 w 5723
semper 2 w 5729
aeternus 1 w 5737
ac 15 w 5739
praesentarius 1 w 5752
status 2 w 5758
scientia 5 w 5767
quoque 4 w 5773
eius 3 w 5777
omnem 1 w 5782
temporis 7 w 5790
supergressa 1 w 5801
motionem 1 w 5809
in 90 w 5811
suae 4 w 5815
manet 1 w 5820
simplicitate 2 w 5832
praescntiae 1 w 5843
infinitaque 1 w 5854
praeteriti 4 w 5864
ac 16 w 5866
futuri 3 w 5872
spatia 2 w 5878
complectens 1 w 5889
omnia 2 w 5894
quasi 2 w 5899
iam 18 w 5902
gerantur 1 w 5910
in 93 w 5912
sua 8 w 5915
simplici 5 w 5923
cognitione 4 w 5933
considerat 1 w 5943
Itaque 2 w 5950
si 70 w 5952
praesentiam 3 w 5963
pensare 1 w 5970
uelis 1 w 5975
qua 32 w 5978
cuncta 1 w 5984
dinoscit 1 w 5992
non 24 w 5996
esse 22 w 6000
praescientiam 1 w 6013
quasi 3 w 6018
futuri 4 w 6024
sed 8 w 6027
scientiam 3 w 6036
numquam 2 w 6043
deficientis 1 w 6054
instantiae 1 w 6064
rectius 1 w 6071
aestimabis 1 w 6081
j 1 w 6082
unde 1 w 6086
non 25 w 6089
praeuidentia 1 w 6101
sed 9 w 6104
prouidentia 1 w 6115
potius 5 w 6121
dicitur 1 w 6128
quod 15 w 6133
porro 1 w 6138
ab 17 w 6140
rebus 3 w 6145
infimis 1 w 6152
constituta 1 w 6162
quasi 4 w 6167
ab 18 w 6169
excelso 1 w 6176
rerum 4 w 6181
cacumine 1 w 6189
cuncta 2 w 6195
prospiciat 1 w 6205
Quid 3 w 6210
igitur 13 w 6216
postulas 1 w 6224
ut 32 w 6226
necessaria 1 w 6236
fiant 1 w 6241
quae 10 w 6245
diuino 1 w 6251
lumine 1 w 6257
lustrentur 1 w 6267
cum 11 w 6271
ne 54 w 6273
homines 1 w 6280
quidem 4 w 6286
necessaria 2 w 6296
faciant 1 w 6303
esse 23 w 6307
quae 11 w 6311
uideant 3 w 6318
Num 1 w 6322
enim 8 w 6326
quae 12 w 6330
praesentia 6 w 6340
cernis 1 w 6346
aliquam 1 w 6354
eis 1 w 6357
necessitatem 1 w 6369
tuus 1 w 6373
addit 1 w 6378
intuitus 1 w 6386
Minime 1 w 6393
Atqui 1 w 6399
si 74 w 6401
est 28 w 6404
diuini 2 w 6410
humanique 1 w 6419
praesentis 1 w 6429
digna 2 w 6434
collatio 2 w 6442
uti 4 w 6446
uos 1 w 6449
uestro 1 w 6455
hoc 3 w 6458
temporario 1 w 6468
praesenti 8 w 6477
quaedam 1 w 6484
uidetis 1 w 6491
ita 36 w 6495
ille 2 w 6499
omnia 3 w 6504
suo 1 w 6507
cernit 1 w 6513
aeterno 1 w 6520
Quare 2 w 6526
haec 3 w 6530
diuina 7 w 6536
praenotio 2 w 6545
naturam 3 w 6552
rerum 5 w 6557
proprietatemque 1 w 6572
non 26 w 6575
mutat 1 w 6580
taliaque 1 w 6588
apud 1 w 6592
se 83 w 6594
praesentia 7 w 6604
spectat 1 w 6611
qualia 1 w 6617
in 105 w 6619
tempore 3 w 6626
olim 1 w 6630
futura 4 w 6636
prouenient 1 w 6646
Nec 1 w 6650
rerum 6 w 6655
iudicia 1 w 6662
confundit 1 w 6671
unoque 1 w 6677
suae 5 w 6681
mentis 5 w 6687
intuitu 2 w 6694
tam 12 w 6697
necessarie 1 w 6707
quam 12 w 6711
non 27 w 6714
necessarie 2 w 6724
uentura 2 w 6731
dinoscit 2 w 6739
sicuti 2 w 6746
uos 2 w 6749
cum 12 w 6752
pariter 6 w 6759
ambulare 1 w 6767
in 108 w 6769
terra 3 w 6774
hominem 1 w 6781
et 57 w 6783
oriri 1 w 6788
in 110 w 6790
caelo 1 w 6795
solem 1 w 6800
uidetis 2 w 6807
quamquam 1 w 6816
simul 3 w 6821
utrumque 1 w 6829
conspectum 1 w 6839
tamen 4 w 6844
discernitis 1 w 6855
et 59 w 6857
hoc 4 w 6860
uoluntarium 1 w 6871
illud 4 w 6876
esse 24 w 6880
necessarium 1 w 6891
iudicatis 1 w 6900
ita 37 w 6904
igitur 14 w 6910
cuncta 3 w 6916
despiciens 1 w 6926
diuinus 1 w 6933
intuitus 2 w 6941
qualitatem 1 w 6951
rerum 7 w 6956
minime 1 w 6962
perturbat 1 w 6971
apud 2 w 6975
se 86 w 6977
quidem 5 w 6983
praesentium 1 w 6994
ad 8 w 6997
condicionem 2 w 7008
uero 8 w 7012
temporis 8 w 7020
futurarum 1 w 7029
Quo 9 w 7033
fit 2 w 7036
ut 39 w 7038
hoc 5 w 7041
non 28 w 7044
sit 18 w 7047
opinio 2 w 7053
sed 10 w 7056
ueritate 1 w 7064
potius 6 w 7070
nixa 1 w 7074
cognitio 6 w 7082
cum 13 w 7086
exstaturum 1 w 7096
quid 13 w 7100
esse 25 w 7104
cognoscit 4 w 7113
quod 16 w 7117
idem 6 w 7121
exsistendi 1 w 7131
necessitate 3 w 7142
carere 1 w 7148
non 29 w 7151
nesciat 1 w 7158
Hic 1 w 7162
si 80 w 7164
dicas 1 w 7169
quod 17 w 7173
euenturum 1 w 7182
deus 2 w 7186
uidet 5 w 7191
id 47 w 7193
non 30 w 7196
euenire 1 w 7203
non 31 w 7206
posse 5 w 7211
quod 18 w 7216
autem 3 w 7221
non 32 w 7224
potest 3 w 7230
non 33 w 7233
euenire 2 w 7240
id 48 w 7242
ex 21 w 7244
necessitate 4 w 7255
contingere 1 w 7265
meque 1 w 7271
ad 9 w 7273
hoc 6 w 7276
nomen 1 w 7281
necessitatis 1 w 7293
adstringas 1 w 7303
fatebor 1 w 7311
rem 6 w 7314
quidem 6 w 7320
solidissimae 1 w 7332
ueritatis 1 w 7341
sed 11 w 7344
cui 3 w 7347
uix 1 w 7350
aliquis 2 w 7357
nisi 3 w 7361
diuini 3 w 7367
speculator 1 w 7377
accesserit 1 w 7387
Respondebo 1 w 7398
namque 1 w 7404
idem 8 w 7408
futurum 1 w 7415
cum 14 w 7419
ad 11 w 7421
diuinam 3 w 7428
notionem 1 w 7436
refertur 1 w 7444
necessarium 2 w 7456
cum 15 w 7460
uero 9 w 7464
in 119 w 7466
sua 10 w 7469
natura 7 w 7475
perpenditur 1 w 7486
liberum 1 w 7494
prorsus 1 w 7501
atque 4 w 7506
absolutum 1 w 7515
uideri 2 w 7521
Duae 1 w 7526
sunt 5 w 7530
etenim 1 w 7536
necessitates 1 w 7548
simplex 1 w 7556
una 1 w 7559
ueluti 1 w 7566
quod 19 w 7570
necesse 2 w 7577
est 31 w 7580
omnes 1 w 7585
homines 2 w 7592
esse 28 w 7596
mortales 1 w 7604
altera 1 w 7611
condicionis 1 w 7622
ut 44 w 7625
si 87 w 7627
aliquem 1 w 7634
ambulare 2 w 7642
scias 1 w 7647
eum 4 w 7651
ambulare 3 w 7659
necesse 3 w 7666
est 32 w 7669
quod 20 w 7674
enim 10 w 7678
quisque 1 w 7685
uouit 1 w 7690
id 53 w 7693
esse 30 w 7697
aliter 1 w 7703
ac 20 w 7705
notum 2 w 7710
est 33 w 7713
nequit 1 w 7719
sed 12 w 7723
haec 4 w 7727
condicio 4 w 7735
minime 2 w 7741
secum 1 w 7746
illam 1 w 7751
simplicem 1 w 7760
trahit 1 w 7766
Hanc 1 w 7771
enim 11 w 7775
necessitatem 2 w 7787
non 34 w 7790
propria 1 w 7797
facit 2 w 7802
natura 8 w 7808
sed 13 w 7811
condicionis 2 w 7822
adiectio 1 w 7830
nulla 2 w 7836
enim 12 w 7840
necessitas 1 w 7850
cogit 1 w 7855
incedere 1 w 7863
uoluntate 1 w 7872
gradientem 1 w 7882
quamuis 2 w 7890
eum 5 w 7893
tum 21 w 7896
cum 17 w 7899
graditur 1 w 7907
incedere 2 w 7915
necessarium 3 w 7926
sit 25 w 7929
Eodem 1 w 7935
igitur 15 w 7941
modo 6 w 7945
si 92 w 7948
quid 15 w 7952
prouidentia 2 w 7963
praesens 3 w 7971
uidet 6 w 7976
id 57 w 7979
esse 31 w 7983
necesse 4 w 7990
est 34 w 7993
tametsi 1 w 8001
nullam 1 w 8007
naturae 2 w 8014
habeat 1 w 8020
necessitatem 3 w 8032
Atqui 2 w 8038
deus 3 w 8042
ea 14 w 8044
futura 6 w 8050
quae 14 w 8054
ex 23 w 8056
arbitrii 1 w 8064
libertate 1 w 8073
proueniunt 1 w 8083
praesentia 8 w 8093
contuetur 1 w 8102
Haec 3 w 8107
igitur 16 w 8113
ad 15 w 8115
intuitum 1 w 8123
relata 1 w 8129
di 74 w 8131
uinum 1 w 8136
necessaria 3 w 8146
fiant 2 w 8151
per 15 w 8154
condicionem 3 w 8165
diuinae 5 w 8172
notionis 1 w 8180
per 16 w 8184
se 104 w 8186
uero 10 w 8190
considerat 2 w 8200
ab 21 w 8204
absoluta 2 w 8212
naturae 3 w 8219
suae 6 w 8223
libertate 2 w 8232
non 35 w 8235
desinunt 1 w 8243
Fient 1 w 8249
igitur 17 w 8255
procul 1 w 8261
dubio 1 w 8266
cuncta 4 w 8272
quae 15 w 8276
futura 7 w 8282
deus 4 w 8286
esse 33 w 8290
praenoscit 1 w 8300
sed 14 w 8304
eorum 2 w 8309
quaedam 2 w 8316
de 67 w 8318
libero 1 w 8324
proficiscuntur 1 w 8338
arbitrio 1 w 8346
quae 17 w 8351
quamuis 3 w 8358
eueniant 1 w 8366
exsistendo 1 w 8377
tamen 5 w 8382
naturam 4 w 8389
propriam 1 w 8397
non 36 w 8400
amittunt 1 w 8408
qua 52 w 8412
priusquam 1 w 8421
fierent 1 w 8428
etiam 5 w 8433
non 37 w 8436
euenire 3 w 8443
potuissent 1 w 8453
Quid 4 w 8458
igitur 18 w 8464
refert 2 w 8470
non 38 w 8473
esse 34 w 8477
necessaria 4 w 8487
cum 18 w 8491
propter 1 w 8498
diuinae 6 w 8505
scientiae 2 w 8514
condicionem 4 w 8525
modis 1 w 8530
omnibus 1 w 8537
necessitatis 2 w 8549
instar 1 w 8555
eueniet 1 w 8562
Hoc 1 w 8566
scilicet 1 w 8574
quod 21 w 8578
ea 15 w 8580
quae 18 w 8584
paulo 2 w 8589
ante 3 w 8593
proposui 1 w 8601
sol 9 w 8605
oriens 1 w 8611
et 68 w 8613
gradiens 1 w 8621
homo 1 w 8625
Quae 2 w 8630
dum 9 w 8633
fiunt 1 w 8638
non 39 w 8642
fieri 2 w 8647
non 40 w 8650
possunt 1 w 8657
eorum 3 w 8663
tamen 6 w 8668
unum 1 w 8672
prius 2 w 8677
quoque 5 w 8683
quam 18 w 8687
fieret 1 w 8693
necesse 5 w 8701
erat 3 w 8705
exsistere 1 w 8714
alterum 1 w 8722
uero 11 w 8726
minime 3 w 8732
Ita 3 w 8736
etiam 6 w 8741
quae 19 w 8745
praesentia 9 w 8755
deus 5 w 8759
habet 2 w 8764
dubio 2 w 8770
procul 2 w 8776
exsistent 1 w 8785
sed 15 w 8789
eorum 4 w 8794
hoc 7 w 8797
quidem 7 w 8803
de 70 w 8805
rerum 8 w 8810
necessitate 8 w 8821
descendit 1 w 8830
illud 5 w 8836
uero 12 w 8840
de 72 w 8842
potestate 1 w 8851
facientium 1 w 8861
Haud 1 w 8866
igitur 19 w 8872
iniuria 1 w 8879
diximus 1 w 8886
haec 5 w 8890
si 102 w 8892
ad 17 w 8894
diuinam 4 w 8901
notitiam 1 w 8909
referantur 1 w 8919
necessaria 5 w 8929
si 103 w 8932
per 17 w 8935
se 112 w 8937
considerentur 1 w 8950
necessitatis 3 w 8962
esse 36 w 8966
nexibus 1 w 8973
absoluta 3 w 8981
sicuti 3 w 8988
omne 5 w 8992
quod 22 w 8996
sensibus 2 w 9004
patet 1 w 9009
si 108 w 9012
ad 18 w 9014
rationem 2 w 9022
referas 1 w 9029
uniuersale 3 w 9040
est 36 w 9043
si 109 w 9046
ad 19 w 9048
se 115 w 9050
ipsa 2 w 9054
respicias 1 w 9063
singulare 2 w 9073
Sed 2 w 9078
si 111 w 9080
in 134 w 9082
mea 2 w 9085
inquies 1 w 9094
potestate 2 w 9105
situm 1 w 9110
est 38 w 9113
mutare 1 w 9119
propositum 1 w 9129
euacuabo 1 w 9138
prouidentiam 1 w 9150
cum 19 w 9154
quae 20 w 9158
illa 3 w 9162
praenoscit 2 w 9172
forte 1 w 9177
mutauero 1 w 9185
Respondebo 2 w 9197
propositum 2 w 9208
te 125 w 9210
quidem 8 w 9216
tuum 2 w 9220
posse 6 w 9225
deflectere 1 w 9235
sed 16 w 9239
quoniam 4 w 9246
et 73 w 9248
id 64 w 9250
te 127 w 9252
posse 7 w 9257
et 74 w 9259
an 49 w 9261
facias 1 w 9267
quoue 1 w 9272
conuertas 1 w 9281
praesens 4 w 9289
prouidentiae 1 w 9301
ueritas 1 w 9308
intuetur 1 w 9316
diuinam 5 w 9324
te 128 w 9326
praescientiam 2 w 9339
non 41 w 9342
posse 8 w 9347
uitare 1 w 9353
sicuti 4 w 9360
praesentis 2 w 9370
oculi 1 w 9375
effugere 1 w 9383
non 42 w 9386
possis 1 w 9392
intuitum 2 w 9400
quamuis 4 w 9408
te 129 w 9410
in 139 w 9412
uarias 1 w 9418
actiones 1 w 9426
libera 1 w 9432
uoluntate 2 w 9441
conuerteris 1 w 9452
Quid 5 w 9457
igitur 20 w 9463
inquies 2 w 9470
Ex 1 w 9473
meane 1 w 9478
dispositione 1 w 9490
scientia 10 w 9498
diuina 13 w 9504
mutabitur 1 w 9513
ut 54 w 9516
cum 20 w 9519
ego 1 w 9522
nunc 2 w 9526
hoc 8 w 9529
nunc 3 w 9533
aliud 2 w 9538
uelim 2 w 9543
illa 4 w 9548
quoque 6 w 9554
noscendi 1 w 9562
uices 1 w 9567
alternare 1 w 9576
uideatur 1 w 9584
Minime 2 w 9591
Omne 1 w 9596
namque 2 w 9602
futurum 2 w 9609
diuinus 2 w 9616
praecurrit 1 w 9626
intuitus 3 w 9634
et 76 w 9636
ad 20 w 9638
praesentiam 4 w 9649
propriae 1 w 9657
cognitionis 1 w 9668
retorquet 1 w 9677
ac 26 w 9679
reuocat 1 w 9686
nec 35 w 9689
alternat 1 w 9697
ut 56 w 9700
aestimas 1 w 9708
nunc 4 w 9713
hoc 9 w 9716
nunc 5 w 9720
illud 6 w 9725
praenoscendi 1 w 9737
uice 2 w 9741
sed 17 w 9745
uno 2 w 9748
ictu 1 w 9752
mutationes 1 w 9762
tuas 1 w 9766
manens 1 w 9772
praeuenit 1 w 9781
atque 5 w 9786
complectitur 2 w 9798
Quam 2 w 9803
comprehendendi 1 w 9817
omnia 4 w 9822
uisendique 1 w 9832
praesentiam 5 w 9843
non 43 w 9846
ex 28 w 9848
futurarum 2 w 9857
prouentu 1 w 9865
rerum 9 w 9870
sed 18 w 9874
ex 29 w 9876
propria 4 w 9883
deus 6 w 9887
simplicitate 3 w 9899
sortitus 1 w 9907
est 40 w 9910
Ex 2 w 9913
quo 36 w 9916
illud 7 w 9921
quoque 7 w 9927
re- 1 w 9930
soluitur 1 w 9938
quod 23 w 9942
paulo 3 w 9947
ante 4 w 9951
posuisti 1 w 9959
indignum 1 w 9967
esse 37 w 9971
si 119 w 9974
scientiae 3 w 9983
dei 1 w 9986
causam 2 w 9992
futura 9 w 9998
nostra 1 w 10004
praestare 1 w 10013
dicantur 1 w 10021
Haec 4 w 10026
enim 13 w 10030
scientiae 4 w 10039
uis 17 w 10042
praesentaria 1 w 10054
notione 2 w 10061
cuncta 5 w 10067
complectens 2 w 10078
rebus 4 w 10083
modum 1 w 10088
omnibus 2 w 10095
ipsa 3 w 10099
constituit 1 w 10109
nihil 4 w 10115
uero 14 w 10119
posterioribus 1 w 10132
debet 2 w 10137
Quae 3 w 10142
cum 21 w 10145
ita 54 w 10148
sint 1 w 10152
manet 2 w 10158
intemerata 1 w 10168
mortalibus 1 w 10178
arbitrii 2 w 10186
libertas 1 w 10194
nec 36 w 10197
iniquae 1 w 10204
leges 1 w 10209
solutis 1 w 10216
omni 7 w 10220
necessitate 9 w 10231
uoluntatibus 1 w 10243
praemia 1 w 10250
poenasque 1 w 10259
proponunt 1 w 10268
Manet 1 w 10274
etiam 7 w 10279
spectator 1 w 10288
desuper 1 w 10295
cunctorum 2 w 10304
praescius 1 w 10313
deus 7 w 10317
uisionisque 1 w 10328
eius 4 w 10332
praesens 5 w 10340
semper 3 w 10346
aeternitas 1 w 10356
cum 22 w 10359
nostrorum 1 w 10368
actuum 1 w 10374
futura 10 w 10380
qualitate 3 w 10389
concurrit 1 w 10398
bonis 1 w 10403
praemia 2 w 10410
malis 1 w 10415
supplicia 1 w 10424
dispensans 1 w 10434
Nec 2 w 10438
frustra 1 w 10445
sunt 7 w 10449
in 149 w 10451
deo 2 w 10454
positae 1 w 10461
spes 1 w 10465
precesque 1 w 10474
quae 22 w 10479
cum 23 w 10482
rectae 1 w 10488
sunt 8 w 10492
inefficaces 1 w 10504
esse 38 w 10508
non 44 w 10511
possunt 2 w 10518
Auersamini 1 w 10529
igitur 21 w 10535
uitia 1 w 10540
colite 1 w 10547
uirtutes 1 w 10555
ad 21 w 10558
rectas 1 w 10564
spes 2 w 10568
animum 2 w 10574
subleuate 1 w 10583
humiles 1 w 10591
preces 2 w 10597
in 152 w 10599
excelsa 1 w 10606
porrigite 1 w 10615
Magna 1 w 10621
uobis 1 w 10626
est 42 w 10629
si 124 w 10632
dissimulare 1 w 10643
non 45 w 10646
uultis 1 w 10652
necessitas 2 w 10663
indicta 1 w 10670
probitatis 1 w 10680
cum 24 w 10684
ante 5 w 10688
oculos 1 w 10694
agitis 1 w 10700
iudicis 1 w 10707
cuncta 6 w 10713
cernentis 1 w 10722