Scaife ATLAS

CTS Library / De consolatione philosophiae

De consolatione philosophiae (3.P4-3.P6)

urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa001.perseus-lat2:3.P4-3.P6
Refs {'start': {'reference': '3.P4', 'human_reference': 'Book 3 Section P4'}, 'end': {'reference': '3.P6', 'human_reference': 'Book 3 Section P6'}}
Ancestors [{'reference': '3'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de-

p.240
pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius
5
nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis
10
honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis
15
honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit.
20
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.

In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos

25
pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere,
30
si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam
35
tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria
p.242
uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint qui dignitates -eas esse non aestimant.

Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero

40
apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Vt
45
enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium
50
aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

Quamuis se Tyrio superbus ostro
Comeret et niueis lapillis,
Inuisus tamen omnibus uigebat
Luxuriae Nero saeuientis.
Sed quondam dabat improbus uerendis
Patribus indecores curules.
Quis illos igitur putet beatos
Quos miseri tribuunt honores?

An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum

p.244
uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges
5
felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet? Sed quamuis
10
late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae
15
portionem. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi
20
uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere? Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur, in seruientium
25
manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad
30
eligendae mortis coegit arbitrium. Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed
35
dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit
p.246
effecit. Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis. An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna
40
conciliat? Sed quem felicitas amicum iecit, intortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus.

Qui se uolet esse potentem
Animos domet ille feroces
Nec uicta libidine colla
Foedis submittat habenis.
Etenim licet Indica longe
Tellus tua iura tremescat
Et seruiat ultima Thyle,
Tamen atras pellere curas
Miserasque fugare querelas
Non nosse potentia non est.

Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat:

δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
5
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari
p.248
potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit
10
conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse
15
necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec
20
umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio
25
facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.

Tokens

Sed 1 w 3
dignitates 1 w 13
honorabilem 1 w 24
reuerendumque 1 w 37
cui 1 w 40
prouenerint 1 w 51
reddunt 1 w 58
Num 1 w 62
uis 1 w 65
ea 1 w 67
est 1 w 70
magistratibus 1 w 83
ut 1 w 85
utentium 1 w 93
mentibus 1 w 101
uirtutes 1 w 109
inserant 1 w 117
uitia 1 w 122
de- 1 w 125
pellant 1 w 132
Atqui 1 w 138
non 1 w 141
fugare 1 w 147
sed 1 w 150
illustrare 1 w 160
potius 1 w 166
nequitiam 1 w 175
solent 1 w 181
quo 1 w 185
fit 1 w 188
ut 4 w 190
indignemur 1 w 200
eas 1 w 203
saepe 1 w 208
nequissimis 1 w 219
hominibus 1 w 228
contigisse 1 w 238
unde 1 w 243
Catullus 1 w 251
licet 1 w 256
in 5 w 258
curuli 1 w 264
Nonium 1 w 270
sedentem 1 w 278
strumam 1 w 285
tamen 1 w 290
appellat 1 w 298
Videsne 1 w 306
quantum 1 w 313
malis 1 w 318
dedecus 1 w 325
adiciant 1 w 333
dignitates 2 w 343
Atqui 2 w 349
minus 1 w 354
eorum 1 w 359
patebit 1 w 366
indignitas 1 w 376
si 2 w 379
nullis 1 w 385
honoribus 1 w 394
inclarescant 1 w 406
Tu 1 w 409
quoque 1 w 415
num 1 w 418
tandem 1 w 424
tot 1 w 427
periculis 1 w 436
adduci 1 w 442
potuisti 1 w 450
ut 5 w 452
cum 1 w 455
Decorato 1 w 463
gerere 1 w 469
magistratum 1 w 480
putares 1 w 487
cum 2 w 491
in 9 w 493
eo 2 w 495
mentem 1 w 501
nequissimi 2 w 511
scurrae 1 w 518
delatorisque 1 w 530
respiceres 1 w 540
Non 2 w 544
enim 1 w 548
possumus 1 w 556
ob 1 w 558
honores 1 w 565
reuerentia 1 w 575
dignos 1 w 581
iudicare 1 w 589
quos 1 w 593
ipsis 1 w 598
honoribus 2 w 607
iudicamus 1 w 616
indignos 1 w 624
At 3 w 627
si 5 w 629
quem 1 w 633
sapientia 1 w 642
praeditum 1 w 651
uideres 1 w 658
num 2 w 662
posses 1 w 668
eum 1 w 671
uel 1 w 674
reuerentia 2 w 684
uel 2 w 687
ea 3 w 689
qua 2 w 692
est 2 w 695
praeditus 1 w 704
sapientia 2 w 713
non 2 w 716
dignum 1 w 722
putare 2 w 728
Minime 1 w 735
Inest 1 w 741
enim 2 w 745
dignitas 2 w 753
propria 1 w 760
uirtuti 1 w 767
quam 1 w 772
protinus 1 w 780
in 13 w 782
eos 1 w 785
quibus 1 w 791
fuerit 1 w 797
adiuncta 1 w 805
transfundit 1 w 816
Quod 1 w 821
quia 1 w 825
populares 1 w 834
facere 1 w 840
nequeunt 1 w 848
honores 2 w 855
liquet 1 w 862
eos 2 w 865
propriam 1 w 873
dignitatis 1 w 883
pulchritudinem 1 w 897
non 3 w 900
habere 1 w 906
In 2 w 909
quo 4 w 912
illud 1 w 917
est 4 w 920
animaduertendum 1 w 935
magis 3 w 940
Nam 1 w 944
si 6 w 946
eo 5 w 948
abiectior 1 w 957
est 5 w 960
quo 5 w 963
magis 4 w 968
a 67 w 969
pluribus 1 w 977
quisque 1 w 984
contemnitur 1 w 995
cum 3 w 999
reuerendos 1 w 1009
facere 2 w 1015
nequeat 1 w 1022
quos 2 w 1026
pluribus 2 w 1034
ostentat 1 w 1042
despectiores 1 w 1055
potius 2 w 1061
improbos 1 w 1069
dignitas 3 w 1077
facit 1 w 1082
Verum 1 w 1088
non 4 w 1091
impune 1 w 1097
reddunt 2 w 1105
namque 1 w 1111
improbi 1 w 1118
parem 1 w 1123
dignitatibus 1 w 1135
uicem 1 w 1140
quas 1 w 1144
sua 1 w 1147
contagione 1 w 1157
commaculant 1 w 1168
Atque 1 w 1174
ut 9 w 1176
agnoscas 1 w 1184
ueram 1 w 1189
illam 1 w 1194
reuerentiam 1 w 1205
per 2 w 1208
has 1 w 1211
umbratiles 1 w 1221
dignitates 3 w 1231
non 5 w 1234
posse 2 w 1239
confingere 1 w 1249
si 7 w 1252
qui 9 w 1255
multiplici 1 w 1265
consulatu 1 w 1274
functus 1 w 1281
in 16 w 1283
barbaras 1 w 1291
nationes 1 w 1299
forte 1 w 1304
deuenerit 1 w 1313
uenerandumne 1 w 1326
barbaris 1 w 1334
honor 6 w 1339
faciet 1 w 1345
Atqui 3 w 1351
si 8 w 1353
hoc 1 w 1356
naturale 1 w 1364
munus 1 w 1369
dignitatibus 2 w 1381
foret 1 w 1386
ab 4 w 1389
officio 1 w 1396
suo 1 w 1399
quoquo 1 w 1405
gentium 1 w 1412
nullo 1 w 1417
modo 1 w 1421
cessarent 1 w 1430
sicut 1 w 1436
ignis 1 w 1441
ubique 1 w 1447
terrarum 1 w 1455
numquam 1 w 1462
tamen 2 w 1467
calere 1 w 1473
desistit 1 w 1481
sed 3 w 1485
quoniam 1 w 1492
id 3 w 1494
eis 1 w 1497
non 6 w 1500
propria 3 w 1507
uis 6 w 1510
sed 4 w 1513
hominum 1 w 1520
fallax 1 w 1526
adnectit 1 w 1534
opinio 1 w 1540
uanescunt 1 w 1550
ilico 1 w 1555
cum 4 w 1559
ad 6 w 1561
eos 3 w 1564
uenerint 2 w 1572
qui 11 w 1575
dignitates 4 w 1585
eas 2 w 1589
esse 1 w 1593
non 7 w 1596
aestimant 1 w 1605
Sed 2 w 1609
hoc 2 w 1612
apud 1 w 1616
exteras 1 w 1623
nationes 2 w 1631
Inter 1 w 1637
eos 4 w 1640
uero 1 w 1644
apud 2 w 1648
quos 3 w 1652
ortae 1 w 1657
sunt 1 w 1661
3 1 w 1662
num 6 w 1665
perpetuo 1 w 1673
perdurant 1 w 1682
Atqui 4 w 1688
praetura 1 w 1696
magna 1 w 1701
olim 1 w 1705
potestas 1 w 1713
nunc 1 w 1717
inane 1 w 1722
nomen 1 w 1727
et 7 w 1729
senatorii 1 w 1738
census 1 w 1744
grauis 1 w 1750
sarcina 1 w 1757
si 11 w 1760
quis 4 w 1764
populi 1 w 1770
quondam 1 w 1777
curasset 1 w 1785
annonam 1 w 1792
magnus 1 w 1799
habebatur 1 w 1808
nunc 2 w 1813
ea 6 w 1815
praefectura 1 w 1826
quid 1 w 1830
abiectius 1 w 1839
Vt 1 w 1842
enim 3 w 1846
paulo 1 w 1851
ante 1 w 1855
diximus 1 w 1862
quod 1 w 1867
nihil 1 w 1872
habet 1 w 1877
proprii 1 w 1884
decoris 1 w 1891
opinione 1 w 1900
utentium 2 w 1908
nunc 3 w 1912
splendorem 1 w 1922
accipit 1 w 1929
nunc 4 w 1933
amittit 1 w 1940
Si 1 w 1943
igitur 1 w 1949
reuerendos 2 w 1959
facere 3 w 1965
nequeunt 2 w 1973
dignitates 5 w 1983
si 12 w 1986
ultro 1 w 1991
improborum 1 w 2001
contagione 2 w 2011
sordescunt 1 w 2021
si 13 w 2024
mutatione 1 w 2033
temporum 1 w 2041
splendere 1 w 2050
desinunt 1 w 2058
si 15 w 2061
gentium 2 w 2068
aestimatione 1 w 2080
uilescunt 1 w 2089
quid 2 w 2094
est 9 w 2097
quod 2 w 2101
in 24 w 2103
se 12 w 2105
expetendae 1 w 2115
pulchritudinis 1 w 2129
habeant 1 w 2136
nedum 1 w 2142
aliis 1 w 2147
praestent 1 w 2156
Quamuis 1 w 2164
se 13 w 2166
Tyrio 1 w 2171
superbus 1 w 2179
ostro 1 w 2184
Comeret 1 w 2191
et 12 w 2193
niueis 1 w 2199
lapillis 1 w 2207
Inuisus 1 w 2215
tamen 3 w 2220
omnibus 1 w 2227
uigebat 1 w 2234
Luxuriae 1 w 2242
Nero 1 w 2246
saeuientis 1 w 2256
Sed 3 w 2260
quondam 2 w 2267
dabat 1 w 2272
improbus 1 w 2280
uerendis 1 w 2288
Patribus 1 w 2296
indecores 1 w 2305
curules 1 w 2312
Quis 1 w 2317
illos 1 w 2322
igitur 2 w 2328
putet 1 w 2333
beatos 1 w 2339
Quos 1 w 2343
miseri 1 w 2349
tribuunt 1 w 2357
honores 3 w 2364
An 1 w 2367
uero 2 w 2371
regna 1 w 2376
regumque 1 w 2384
familiaritas 1 w 2396
efficere 1 w 2404
potentem 1 w 2412
ualet 1 w 2417
Quidni 1 w 2424
quando 1 w 2431
eorum 2 w 2436
felicitas 1 w 2445
perpetuo 2 w 2453
perdurat 1 w 2461
Atqui 5 w 2467
plena 1 w 2472
est 11 w 2475
exemplorum 1 w 2485
uetustas 1 w 2493
plena 2 w 2499
etiam 1 w 2504
praesens 1 w 2512
aetas 1 w 2517
qui 17 w 2521
reges 1 w 2526
felicitatem 1 w 2537
calamitate 1 w 2547
mutaueruit 1 w 2557
O 1 w 2559
praeclara 1 w 2568
potentia 1 w 2576
quae 1 w 2580
ne 28 w 2582
ad 7 w 2584
conseruationem 1 w 2598
quidem 1 w 2604
sui 1 w 2607
satis 1 w 2612
efficax 1 w 2619
inuenitur 1 w 2628
Quod 2 w 2633
si 16 w 2635
haec 1 w 2639
regnorum 1 w 2647
potestas 2 w 2655
beatitudinis 1 w 2667
auctor 1 w 2673
est 13 w 2676
nonne 1 w 2682
si 17 w 2684
qua 8 w 2687
parte 1 w 2692
defuerit 1 w 2700
felicitatem 2 w 2712
minuat 1 w 2718
miseriam 1 w 2727
inportet 1 w 2735
Sed 4 w 2739
quamuis 1 w 2746
late 1 w 2750
humana 1 w 2756
tendantur 1 w 2765
imperia 1 w 2772
plures 1 w 2779
necesse 1 w 2786
est 14 w 2789
gentes 1 w 2795
relinqui 1 w 2803
quibus 2 w 2809
regum 2 w 2814
quisque 2 w 2821
non 10 w 2824
imperet 1 w 2831
Qua 2 w 2835
uero 3 w 2839
parte 2 w 2844
beatos 2 w 2850
faciens 1 w 2857
desinit 1 w 2864
potestas 3 w 2872
hac 1 w 2876
inpotentia 1 w 2886
subintrat 1 w 2895
quae 2 w 2899
miseros 1 w 2906
facit 2 w 2911
hoc 3 w 2915
igitur 3 w 2921
modo 2 w 2925
maiorem 1 w 2932
regibus 1 w 2939
inesse 1 w 2945
necesse 2 w 2952
est 16 w 2955
miseriae 1 w 2963
portionem 1 w 2972
Expertus 1 w 2981
sortis 1 w 2987
suae 1 w 2991
periculorum 1 w 3002
tyrannus 1 w 3010
regni 1 w 3015
metus 1 w 3020
pendentis 1 w 3029
supra 1 w 3034
uerticem 1 w 3042
gladii 1 w 3048
terrore 1 w 3055
simulauit 1 w 3064
Quae 1 w 3069
est 17 w 3072
igitur 4 w 3078
haec 2 w 3082
potestas 4 w 3090
quae 3 w 3094
sollicitudinum 1 w 3108
morsus 1 w 3114
expellere 1 w 3123
quae 4 w 3128
formidinum 1 w 3138
aculeos 1 w 3145
uitare 1 w 3151
nequit 2 w 3157
Atqui 6 w 3163
uellent 1 w 3170
ipsi 2 w 3174
uixisse 1 w 3181
securi 1 w 3187
sed 5 w 3191
nequeunt 3 w 3199
dehinc 1 w 3206
de 23 w 3208
potestate 1 w 3217
gloriantur 1 w 3227
An 2 w 3230
tu 32 w 3232
potentem 2 w 3240
censes 1 w 3246
quem 2 w 3250
uideas 1 w 3256
uelle 2 w 3261
quod 3 w 3265
non 11 w 3268
possit 1 w 3274
efficere 2 w 3282
Potentem 1 w 3291
censes 2 w 3297
qui 24 w 3300
satellite 1 w 3309
latus 1 w 3314
ambit 1 w 3319
qui 25 w 3323
quos 4 w 3327
terret 1 w 3333
ipse 1 w 3337
plus 1 w 3341
metuit 1 w 3347
qui 26 w 3351
ut 15 w 3353
potens 1 w 3359
esse 5 w 3363
uideatur 1 w 3371
in 39 w 3374
seruientium 1 w 3385
manu 1 w 3389
situm 1 w 3394
est 20 w 3397
Nam 2 w 3401
quid 4 w 3405
ego 1 w 3408
de 26 w 3410
regum 3 w 3415
familiaribus 1 w 3427
disseram 1 w 3435
cum 5 w 3439
regna 2 w 3444
ipsa 1 w 3448
tantae 1 w 3454
inbecillitatis 1 w 3468
plena 3 w 3473
demonstrem 1 w 3483
Quos 2 w 3488
quidem 2 w 3494
regia 1 w 3499
potestas 5 w 3507
saepe 2 w 3512
incolumis 1 w 3521
saepe 3 w 3526
autem 1 w 3531
lapsa 1 w 3536
prosternit 1 w 3546
Nero 2 w 3551
Senecam 1 w 3558
familiarem 1 w 3568
praeceptoremque 1 w 3583
suum 1 w 3587
ad 9 w 3589
eligendae 1 w 3598
mortis 1 w 3604
coegit 1 w 3610
arbitrium 1 w 3619
Papinianum 1 w 3630
diu 2 w 3633
inter 1 w 3638
aulicos 1 w 3645
potentem 3 w 3653
militum 1 w 3660
gladiis 1 w 3667
Antoninus 1 w 3676
obiecit 1 w 3683
Atqui 7 w 3689
uterque 1 w 3696
potentiae 1 w 3705
suae 2 w 3709
renuntiare 1 w 3719
uoluerunt 1 w 3728
quorum 1 w 3735
Seneca 2 w 3741
opes 1 w 3745
etiam 2 w 3750
suas 1 w 3754
tradere 1 w 3761
Neroni 1 w 3767
seque 1 w 3772
in 45 w 3774
otium 1 w 3779
conferre 1 w 3787
conatus 1 w 3794
est 22 w 3797
sed 6 w 3801
dum 5 w 3804
ruituros 1 w 3812
moles 1 w 3817
ipsa 2 w 3821
trahit 1 w 3827
neuter 1 w 3834
quod 4 w 3838
uoluit 1 w 3844
effecit 1 w 3851
Quae 2 w 3856
est 23 w 3859
igitur 5 w 3865
ista 1 w 3869
potentia 4 w 3877
quam 4 w 3881
pertimescunt 1 w 3893
habentes 1 w 3901
quam 5 w 3906
nec 6 w 3909
cum 6 w 3912
habere 2 w 3918
uelis 1 w 3923
tutus 1 w 3928
sis 3 w 3931
et 25 w 3933
cum 7 w 3936
deponere 1 w 3944
cupias 1 w 3950
uitare 2 w 3956
non 12 w 3959
possis 1 w 3965
An 4 w 3968
praesidio 1 w 3977
sunt 2 w 3981
amici 1 w 3986
quos 5 w 3990
non 13 w 3993
uirtus 1 w 3999
sed 7 w 4002
fortuna 1 w 4009
conciliat 1 w 4018
Sed 5 w 4022
quem 3 w 4026
felicitas 2 w 4035
amicum 1 w 4041
iecit 2 w 4046
intortunium 1 w 4058
faciet 2 w 4064
inimicum 1 w 4072
Quae 3 w 4077
uero 4 w 4081
pestis 1 w 4087
efficacior 1 w 4097
ad 12 w 4099
nocendum 1 w 4107
quam 6 w 4111
familiaris 1 w 4121
inimicus 1 w 4129
Qui 3 w 4133
se 35 w 4135
uolet 1 w 4140
esse 6 w 4144
potentem 4 w 4152
Animos 1 w 4158
domet 1 w 4163
ille 1 w 4167
feroces 1 w 4174
Nec 1 w 4177
uicta 1 w 4182
libidine 1 w 4190
colla 1 w 4195
Foedis 1 w 4201
submittat 1 w 4210
habenis 1 w 4217
Etenim 1 w 4224
licet 2 w 4229
Indica 1 w 4235
longe 1 w 4240
Tellus 1 w 4246
tua 1 w 4249
iura 1 w 4253
tremescat 1 w 4262
Et 2 w 4264
seruiat 1 w 4271
ultima 1 w 4277
Thyle 1 w 4282
Tamen 1 w 4288
atras 1 w 4293
pellere 2 w 4300
curas 2 w 4305
Miserasque 1 w 4315
fugare 2 w 4321
querelas 1 w 4329
Non 3 w 4332
nosse 1 w 4337
potentia 5 w 4345
non 14 w 4348
est 25 w 4351
Gloria 1 w 4358
uero 5 w 4362
quam 7 w 4366
fallax 2 w 4372
saepe 4 w 4377
quam 8 w 4382
turpis 1 w 4388
est 26 w 4391
Vnde 1 w 4396
non 15 w 4399
iniuria 1 w 4406
tragicus 1 w 4414
exclamat 1 w 4422
1 w 4424
δόξα 1 w 4428
δόξα 2 w 4432
μυρίοισι 1 w 4440
δὴ 1 w 4442
βροτῶν 1 w 4448
οὐδὲν 1 w 4453
γεγῶσι 1 w 4459
βίοτον 1 w 4465
ὤγκωσας 1 w 4472
μέγαν 1 w 4477
Plures 1 w 4484
enim 5 w 4488
magnum 1 w 4494
saepe 5 w 4499
nomen 2 w 4504
falsis 1 w 4510
uulgi 1 w 4515
opinionibus 1 w 4526
abstulerunt 1 w 4537
quo 20 w 4541
quid 6 w 4545
turpius 1 w 4552
excogitari 1 w 4562
potest 7 w 4568
Nam 3 w 4572
qui 31 w 4575
falso 1 w 4580
praedicantur 1 w 4592
suis 1 w 4597
ipsi 3 w 4601
necesse 3 w 4608
est 28 w 4611
laudibus 1 w 4619
erubescant 1 w 4629
Quae 4 w 4634
si 28 w 4636
etiam 3 w 4641
meritis 1 w 4648
conquisita 1 w 4658
sit 4 w 4661
quid 7 w 4666
tamen 4 w 4671
sapientis 1 w 4680
adiecerit 1 w 4689
conscientiae 1 w 4701
qui 34 w 4704
bonum 1 w 4709
suum 2 w 4713
non 16 w 4716
populari 1 w 4724
rumore 1 w 4730
sed 8 w 4734
conscientiae 2 w 4746
ueritate 1 w 4754
metitur 1 w 4761
Quod 3 w 4766
si 31 w 4768
hoc 4 w 4771
ipsum 1 w 4776
propagasse 1 w 4786
nomen 3 w 4791
pulchrum 1 w 4799
uidetur 1 w 4806
consequens 1 w 4817
est 29 w 4820
ut 20 w 4822
foedum 1 w 4828
non 17 w 4831
extendisse 1 w 4841
iudicetur 1 w 4850
Sed 6 w 4854
cum 10 w 4857
uti 2 w 4861
paulo 2 w 4866
ante 2 w 4870
disserui 1 w 4878
plures 2 w 4885
gentes 2 w 4891
esse 8 w 4895
necesse 4 w 4902
sit 5 w 4905
ad 14 w 4907
quas 2 w 4911
unius 1 w 4916
fama 1 w 4920
hominis 1 w 4927
nequeat 2 w 4934
peruenire 1 w 4943
fit 2 w 4947
ut 22 w 4949
quem 4 w 4953
tu 54 w 4955
aestimas 1 w 4963
esse 10 w 4967
gloriosum 1 w 4976
pro 13 w 4980
maxima 1 w 4986
parte 3 w 4991
terrarum 2 w 4999
uideatur 2 w 5007
inglorius 1 w 5016
Inter 2 w 5022
haec 3 w 5026
uero 6 w 5030
popularem 1 w 5039
gratiam 1 w 5046
ne 46 w 5048
commemoratione 1 w 5062
quidem 3 w 5068
dignam 1 w 5074
puto 1 w 5078
quae 5 w 5083
nec 9 w 5086
iudicio 1 w 5093
prouenit 1 w 5101
nec 10 w 5104
umquam 2 w 5110
firma 1 w 5115
perdurat 2 w 5123
Iam 1 w 5127
uero 7 w 5131
quam 10 w 5135
sit 6 w 5138
inane 2 w 5143
quam 11 w 5147
futtile 1 w 5154
nobilitatis 1 w 5165
nomen 4 w 5170
quis 7 w 5175
non 18 w 5178
nideat 1 w 5184
Quae 5 w 5189
si 34 w 5191
ad 15 w 5193
claritudinem 1 w 5205
refertur 1 w 5213
aliena 1 w 5220
est 31 w 5223
Videtur 1 w 5231
namque 2 w 5237
esse 11 w 5241
nobilitas 1 w 5250
quaedam 1 w 5257
de 37 w 5259
meritis 2 w 5266
ueniens 1 w 5273
laus 1 w 5277
parentum 1 w 5285
Quod 4 w 5290
si 35 w 5292
claritudinem 2 w 5304
praedicatio 1 w 5315
facit 3 w 5320
illi 3 w 5325
sint 1 w 5329
clari 3 w 5334
necesse 5 w 5341
est 32 w 5344
qui 37 w 5347
praedicantur 2 w 5359
Quare 1 w 5365
splendidum 1 w 5375
te 75 w 5377
si 37 w 5380
tuam 1 w 5384
non 19 w 5387
habes 1 w 5392
aliena 2 w 5399
claritudo 1 w 5408
non 20 w 5411
efficit 1 w 5418
Quod 5 w 5423
si 38 w 5425
quid 9 w 5429
est 33 w 5432
in 58 w 5434
nobilitate 1 w 5444
bonum 2 w 5449
id 24 w 5452
esse 13 w 5456
arbitror 1 w 5464
solum 1 w 5469
ut 25 w 5472
inposita 1 w 5480
nobilibus 1 w 5489
necessitudo 1 w 5500
uideatur 3 w 5508
ne 55 w 5510
a 417 w 5511
maiorum 1 w 5518
uirtute 2 w 5525
degeneret 1 w 5534