Scaife ATLAS

CTS Library / De Mendacio

De Mendacio (41-43)

urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050.opp-lat1:41-43
Refs {'start': {'reference': '41', 'human_reference': 'Section 41'}, 'end': {'reference': '43', 'human_reference': 'Section 43'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

20
Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut
mendacium, quod non uiolat doctrinam pietatis neque ipsam
pietatem neque innocentiam neque beniuolentiam, pro pudicitia
corporis admittendum sit. et tamen, si quisquam proponeret
sibi sic amandam ueritatem, non tantum quae in [*] [*]
462
contemplando est, sed etiam in uero enuntiando, quod in suo quoque
rerum genere uerum est, et non aliter proferendam
ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta
est, ut fidei ueridicam pulchritudinem non solum auro
et argento et gemmis et amoenis praediis, sed et ipsi uniuersae
temporali uitae omnique corporis bono praeponeret, nescio
utrum sapienter a quoquam errare diceretur et, si hoc suis
omnibus talibus rebus recte anteferret plurisque penderet.
recte etiam temporalibus rebus aliorum hominum, quos innocentia
beniuolentiaque sua seruare atque adiuuare deberet.
amaret enim perfectam fidem non solum bene credendi ea.
quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur, sed
etiam fideliter enuntiandi, quae ipse dicenda iudicaret ac
diceret. fides enim appellata est in latina lingua ex eo, quia
fit quod dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem.
quae etsi minus uiolatur, cum ita quisque mentitur, ut
ei nullo incommodo nullaque pernicie credatur addita etiam
intentione uel salutis tuendae uel pudicitiae corporalis, uiolatur
tamen, et res uiolatur in animi castitate atque sanctitate
seruanda. unde cogimur non opinione hominum, quae plerumque
in errore est, sed ipsa quae omnibus supereminet atque
una inuictissima est ueritate etiam pudicitiae corporis perfectam
fidem anteponere. est enim animi castitas amor ordinatus non
subdens maiora minoribus. minus est autem, quidquid in
corpore quam quidquid in animo uiolari potest. certe enim
cum pro pudicitia corporali quisque mentitur, uidet quidem
corrumpendo corpori suo non suam, sed alienam inminere
libidinem, cauet tamen, ne saltem permittendo sit particeps. [*]
463
permissio uero illa ubi nisi in animo est? etiam corporalis
ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non potest: quo non
consentiente neque permittente nullo modo recte dicitur uiolari
pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena libidine
perpetratum. unde colligitur multo magis animi castitatem
seruandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis.
quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et
conuersatione muniendum est atque sepiendum, ne aliunde
uioletur. cum autem utrumque non potest, quid pro quo sit
contemnendum quis non uideat? cum uideat, quid cui sit praeponendum,
animus corpori an corpus animo, animi castitas
pudicitiae corporis, an pudicitia corporis castitati animi, et
quid magis in peccatis cauendum, permissio facti alieni. an
commissio facti tui.

21
Elucet itaque discussis omnibus nihil aliud illa
testimonia scripturarum monere nisi numquam esse omnino
mentiendum, quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum
imitatione digna in moribus factisque sanctorum inueniantur,
quod ad eas adtinet scripturas, quae ad nullam figuratam significationem
referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus apostolorum.
nam domini omnia in euangelio, quae inperitioribus
mendacia uidentur, figuratae significationes sunt. et quod ait
apostolus: omnibus omnia factus sum, ut omnes
lucrifacerem, non eum mentiendo, sed conpatiendo fecisse
recte intellegitur, ut tanta caritate cum eis liberandis ageret,
ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. non
est igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim
scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est [*] [*]
464
mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria.
non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius
iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere
propter mendacii libidinem, quae per se ipsam uitiosa est.
non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine
placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium,
quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est!
non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam
testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute
corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est
opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad
bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum
est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios atque ita
non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei
praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo.
neque septimo genere mentiendum est; non enim
cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei
praeferenda est. nec si quisquam in recte factis nostris tam
male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate
remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis
praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus,
quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda
est apostolica illa sententia: aliis quidem sumus odor
uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. et ad
haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est,
quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis
id, quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus maius est. in his
autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur,
quanto emergit ad octauum, tanto amplius, quanto deuergit [*] [*]
465
ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod
peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum
honestum se deceptorem arbitratur aliorum.

Tanta porro caecitas hominum animos occupauit, ut
eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia non esse peccata,
nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium
recusemus, eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut
etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum,
dicant usum fuisse apostolum Paulum. nam in epistula ad
Galatas, quae utique sicut ceterae ad doctrinam religionis
pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum,
ubi ait de Petro\' et Barnaba: cum uidissem, quia non
recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii. cum
enim uolunt Petrum ab errore atque ab illa, in quam inciderat,
uiae prauitate defendere, ipsam religionis uiam, in qua salus
est omnibus, confracta et comminuta scripturarum auctoritate
conantur euertere. in quo non uident non solum mendacii
crimen, sed etiam periurii se obicere apostolo in ipsa doctrina
pietatis, hoc est in epistula, in qua praedicat euangelium;
ibi quippe ait, priusquam ista narraret: quae autem scribo
uobis, ecce coram deo quia non mentior. sed iam
sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione
et pertractatione nihil prae ceteris cogitandum atque orandum
est quam illud, quod idem apostolus dicit: fidelis deus,
qui non uos sinet temptari supra quam potestis [*] [*] [*] [*]

466
ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum,
ut possitis sustinere. [*]

Tokens

Conficitur 1 w 10
ergo 1 w 14
ex 1 w 16
his 1 w 19
omnibus 1 w 26
haec 1 w 30
sententia 1 w 39
ut 1 w 42
mendacium 1 w 51
quod 1 w 56
non 1 w 59
uiolat 1 w 65
doctrinam 1 w 74
pietatis 1 w 82
neque 1 w 87
ipsam 1 w 92
pietatem 1 w 100
neque 2 w 105
innocentiam 1 w 116
neque 3 w 121
beniuolentiam 1 w 134
pro 1 w 138
pudicitia 1 w 147
corporis 1 w 155
admittendum 1 w 166
sit 1 w 169
et 3 w 172
tamen 1 w 177
si 2 w 180
quisquam 1 w 188
proponeret 1 w 198
sibi 1 w 202
sic 1 w 205
amandam 1 w 212
ueritatem 1 w 221
non 2 w 225
tantum 1 w 231
quae 1 w 235
in 3 w 237
12 1 w 239
cf 1 w 241
I 1 w 243
Cor 1 w 246
15 1 w 249
53 1 w 252
1 3 w 253
nostri 1 w 259
om 2 w 261
MR 1 w 264
ipse 1 w 268
M 2 w 269
2 2 w 270
carni 1 w 275
bd 1 w 277
delectione 1 w 287
β 1 w 288
4 1 w 289
autem 1 w 294
om 3 w 296
P 1 w 298
5 3 w 299
beneuolentia 1 w 311
Ebd 1 w 314
7 1 w 315
beneuolentia 2 w 327
frbd 1 w 331
cui 1 w 334
poasumus 1 w 342
Mt 1 w 344
SF 1 w 347
11 1 w 349
omni 2 w 353
modo 1 w 357
omnino 1 w 364
F 2 w 365
poenitus 1 w 373
M 4 w 374
12 2 w 376
cum 1 w 379
oin 1 w 382
SF 2 w 385
in 6 w 387
hoc 1 w 390
9 1 w 391
13 1 w 393
incorruptionem-induerit 1 w 416
om 6 w 418
RS 1 w 421
corruptionem 2 w 433
M1 1 w 435
15 2 w 437
illa 1 w 441
9 2 w 442
16 1 w 444
corporehorum 1 w 456
M 6 w 457
corpore 2 w 464
orum 2 w 469
S 4 w 470
18 1 w 472
corrumpi 1 w 480
cor 7 w 484
MR 2 w 486
19 1 w 488
quis 2 w 492
P 2 w 493
20 1 w 495
repararetur 1 w 506
M 8 w 507
21 1 w 509
castite 1 w 516
9 4 w 517
25 1 w 519
beneuolentiam 1 w 532
BFLfod 1 w 538
pudicitiJ 1 w 547
B 2 w 548
26 1 w 550
ammittendum 1 w 561
MRS 1 w 564
poneret 2 w 571
S 6 w 572
contemplando 1 w 584
est 1 w 587
sed 1 w 591
etiam 1 w 596
in 9 w 598
uero 1 w 602
enuntiando 1 w 612
quod 2 w 617
in 10 w 619
suo 1 w 622
quoque 1 w 628
rerum 1 w 633
genere 1 w 639
uerum 1 w 644
est 2 w 647
et 8 w 650
non 3 w 653
aliter 1 w 659
proferendam 1 w 670
ore 3 w 673
corporis 2 w 681
sententiam 1 w 691
quam 2 w 696
in 11 w 698
animo 1 w 703
concepta 1 w 711
atque 1 w 716
conspecta 1 w 725
est 3 w 728
ut 3 w 731
fidei 1 w 736
ueridicam 1 w 745
pulchritudinem 1 w 759
non 4 w 762
solum 1 w 767
auro 1 w 771
et 9 w 773
argento 1 w 780
et 10 w 782
gemmis 1 w 788
et 11 w 790
amoenis 1 w 797
praediis 1 w 805
sed 2 w 809
et 12 w 811
ipsi 1 w 815
uniuersae 1 w 824
temporali 1 w 833
uitae 1 w 838
omnique 1 w 845
corporis 3 w 853
bono 1 w 857
praeponeret 1 w 868
nescio 1 w 875
utrum 1 w 880
sapienter 1 w 889
a 53 w 890
quoquam 1 w 897
errare 1 w 903
diceretur 1 w 912
et 15 w 914
si 6 w 917
hoc 2 w 920
suis 1 w 924
omnibus 2 w 931
talibus 1 w 938
rebus 1 w 943
recte 1 w 948
anteferret 1 w 958
plurisque 1 w 967
penderet 1 w 975
recte 2 w 981
etiam 2 w 986
temporalibus 1 w 998
rebus 2 w 1003
aliorum 1 w 1010
hominum 1 w 1017
quos 1 w 1022
innocentia 2 w 1032
beniuolentiaque 1 w 1047
sua 1 w 1050
seruare 1 w 1057
atque 2 w 1062
adiuuare 1 w 1070
deberet 1 w 1077
amaret 1 w 1084
enim 1 w 1088
perfectam 1 w 1097
fidem 1 w 1102
non 5 w 1105
solum 2 w 1110
bene 4 w 1114
credendi 1 w 1122
ea 1 w 1124
quae 2 w 1129
sibi 2 w 1133
excellenti 1 w 1143
et 21 w 1145
fide 3 w 1149
digna 1 w 1154
auctoritate 1 w 1165
dicerentur 1 w 1175
sed 3 w 1179
etiam 3 w 1184
fideliter 1 w 1193
enuntiandi 1 w 1203
quae 3 w 1208
ipse 2 w 1212
dicenda 1 w 1219
iudicaret 1 w 1228
ac 2 w 1230
diceret 2 w 1237
fides 1 w 1243
enim 2 w 1247
appellata 1 w 1256
est 4 w 1259
in 15 w 1261
latina 1 w 1267
lingua 1 w 1273
ex 3 w 1275
eo 1 w 1277
quia 1 w 1282
fit 1 w 1285
quod 3 w 1289
dicitur 1 w 1296
quam 4 w 1301
manifestum 1 w 1311
est 6 w 1314
non 6 w 1317
exhibere 1 w 1325
mentientem 1 w 1335
quae 4 w 1340
etsi 1 w 1344
minus 1 w 1349
uiolatur 1 w 1357
cum 2 w 1361
ita 4 w 1364
quisque 1 w 1371
mentitur 1 w 1379
ut 5 w 1382
ei 2 w 1384
nullo 1 w 1389
incommodo 1 w 1398
nullaque 1 w 1406
pernicie 1 w 1414
credatur 1 w 1422
addita 1 w 1428
etiam 4 w 1433
intentione 1 w 1443
uel 1 w 1446
salutis 1 w 1453
tuendae 1 w 1460
uel 2 w 1463
pudicitiae 1 w 1473
corporalis 1 w 1483
uiolatur 2 w 1492
tamen 2 w 1497
et 27 w 1500
res 1 w 1503
uiolatur 3 w 1511
in 21 w 1513
animi 1 w 1518
castitate 1 w 1527
atque 3 w 1532
sanctitate 1 w 1542
seruanda 1 w 1550
unde 1 w 1555
cogimur 1 w 1562
non 7 w 1565
opinione 1 w 1573
hominum 2 w 1580
quae 5 w 1585
plerumque 1 w 1594
in 24 w 1596
errore 1 w 1602
est 7 w 1605
sed 4 w 1609
ipsa 2 w 1613
quae 6 w 1617
omnibus 3 w 1624
supereminet 1 w 1635
atque 4 w 1640
una 1 w 1643
inuictissima 1 w 1655
est 8 w 1658
ueritate 2 w 1666
etiam 5 w 1671
pudicitiae 2 w 1681
corporis 4 w 1689
perfectam 2 w 1698
fidem 2 w 1703
anteponere 1 w 1713
est 9 w 1717
enim 3 w 1721
animi 2 w 1726
castitas 1 w 1734
amor 1 w 1738
ordinatus 1 w 1747
non 8 w 1750
subdens 1 w 1757
maiora 1 w 1763
minoribus 1 w 1772
minus 2 w 1778
est 10 w 1781
autem 2 w 1786
quidquid 1 w 1795
in 30 w 1797
corpore 3 w 1804
quam 5 w 1808
quidquid 2 w 1816
in 31 w 1818
animo 2 w 1823
uiolari 1 w 1830
potest 1 w 1836
certe 1 w 1842
enim 4 w 1846
cum 3 w 1849
pro 4 w 1852
pudicitia 4 w 1861
corporali 2 w 1870
quisque 2 w 1877
mentitur 2 w 1885
uidet 1 w 1891
quidem 1 w 1897
corrumpendo 1 w 1908
corpori 5 w 1915
suo 2 w 1918
non 9 w 1921
suam 1 w 1925
sed 5 w 1929
alienam 1 w 1936
inminere 1 w 1944
libidinem 1 w 1953
cauet 1 w 1959
tamen 3 w 1964
ne 23 w 1967
saltem 1 w 1973
permittendo 1 w 1984
sit 2 w 1987
particeps 1 w 1996
1 14 w 1998
etiam 6 w 2003
et 33 w 2006
SF 3 w 2008
uerum 2 w 2015
SF 4 w 2017
2 8 w 2018
et 34 w 2020
in 35 w 2022
non 10 w 2025
MRf 1 w 2028
proferenda 2 w 2038
MRT 1 w 2041
proferendo 1 w 2051
F1 1 w 2053
3 3 w 2054
ore 6 w 2057
motu 1 w 2062
MR7ab 1 w 2067
sententia 3 w 2076
MRy 1 w 2079
5 6 w 2080
et 35 w 2082
prim 1 w 2086
om 13 w 2089
qp 1 w 2092
geminis 1 w 2099
T 2 w 2100
amenis 1 w 2106
β 2 w 2107
sed 6 w 2110
et 36 w 2112
atque 5 w 2118
MSRjy 1 w 2123
uniuerse 1 w 2131
MR 8 w 2133
6 3 w 2134
boni 1 w 2138
S 10 w 2139
praeponere 2 w 2149
ify1 1 w 2153
10 1 w 2155
beneuolentiaque 1 w 2170
fłbd 1 w 2174
12 3 w 2176
excellent 2 w 2185
S 11 w 2186
et 37 w 2188
ac 3 w 2191
Sy 1 w 2193
dediqua 1 w 2200
p 67 w 2201
13 2 w 2203
ac 4 w 2205
diceret 3 w 2212
om 14 w 2214
5 7 w 2216
14 1 w 2218
quia 2 w 2222
quod 4 w 2227
2 10 w 2228
1 21 w 2232
15 3 w 2234
exibere 1 w 2241
Fa 1 w 2243
19 2 w 2245
uiolatur 4 w 2253
om 15 w 2255
T 3 w 2257
20 2 w 2259
in 37 w 2261
opinione 2 w 2269
3 5 w 2270
22 1 w 2273
est 12 w 2276
om 16 w 2278
F 9 w 2280
23 1 w 2282
antepenere 1 w 2292
R 11 w 2293
24 1 w 2295
quicquid 1 w 2303
SM 1 w 2305
27 1 w 2307
corrumpendi 1 w 2318
SF1 1 w 2321
28 1 w 2323
saltim 1 w 2329
MRSfi 1 w 2334
permissio 1 w 2343
uero 2 w 2347
illa 2 w 2351
ubi 1 w 2354
nisi 1 w 2358
in 39 w 2360
animo 3 w 2365
est 13 w 2368
etiam 7 w 2374
corporalis 2 w 2384
ergo 2 w 2388
pudicitia 5 w 2397
corrumpi 2 w 2405
nisi 2 w 2409
in 40 w 2411
animo 4 w 2416
non 11 w 2419
potest 2 w 2425
quo 8 w 2429
non 12 w 2432
consentiente 1 w 2444
neque 4 w 2449
permittente 1 w 2460
nullo 2 w 2465
modo 3 w 2469
recte 3 w 2474
dicitur 2 w 2481
uiolari 2 w 2488
pudicitia 6 w 2497
corporalis 3 w 2507
quidquid 3 w 2516
in 41 w 2518
corpore 4 w 2525
fuerit 1 w 2531
aliena 2 w 2537
libidine 2 w 2545
perpetratum 1 w 2556
unde 2 w 2561
colligitur 1 w 2571
multo 1 w 2576
magis 1 w 2581
animi 3 w 2586
castitatem 1 w 2596
seruandam 1 w 2605
esse 1 w 2609
in 43 w 2611
animo 5 w 2616
in 44 w 2619
quo 9 w 2622
tutela 1 w 2628
est 15 w 2631
pudicitiae 3 w 2641
corporalis 4 w 2651
quamobrem 1 w 2661
quod 5 w 2665
in 45 w 2667
nobis 1 w 2672
est 16 w 2675
utrumque 1 w 2684
sanctis 1 w 2691
moribus 1 w 2698
et 41 w 2700
conuersatione 1 w 2713
muniendum 1 w 2722
est 17 w 2725
atque 6 w 2730
sepiendum 1 w 2739
ne 31 w 2742
aliunde 1 w 2749
uioletur 1 w 2757
cum 4 w 2761
autem 3 w 2766
utrumque 2 w 2774
non 13 w 2777
potest 3 w 2783
quid 9 w 2788
pro 7 w 2791
quo 11 w 2794
sit 3 w 2797
contemnendum 1 w 2809
quis 5 w 2813
non 14 w 2816
uideat 1 w 2822
cum 5 w 2826
uideat 2 w 2832
quid 10 w 2837
cui 2 w 2840
sit 4 w 2843
praeponendum 1 w 2855
animus 1 w 2862
corpori 6 w 2869
an 23 w 2871
corpus 1 w 2877
animo 6 w 2882
animi 4 w 2888
castitas 2 w 2896
pudicitiae 4 w 2906
corporis 5 w 2914
an 26 w 2917
pudicitia 9 w 2926
corporis 6 w 2934
castitati 1 w 2943
animi 5 w 2948
et 43 w 2951
quid 11 w 2955
magis 2 w 2960
in 46 w 2962
peccatis 1 w 2970
cauendum 1 w 2978
permissio 2 w 2988
facti 1 w 2993
alieni 1 w 2999
an 28 w 3002
commissio 1 w 3011
facti 2 w 3016
tui 1 w 3019
Elucet 1 w 3026
itaque 1 w 3032
discussis 1 w 3041
omnibus 4 w 3048
nihil 1 w 3053
aliud 1 w 3058
illa 3 w 3062
testimonia 1 w 3072
scripturarum 1 w 3084
monere 1 w 3090
nisi 3 w 3094
numquam 1 w 3101
esse 2 w 3105
omnino 2 w 3111
mentiendum 1 w 3121
quandoquidem 1 w 3134
nec 1 w 3137
ulla 2 w 3141
exempla 1 w 3148
mendaciorum 1 w 3159
imitatione 1 w 3169
digna 2 w 3174
in 48 w 3176
moribus 2 w 3183
factisque 1 w 3192
sanctorum 1 w 3201
inueniantur 1 w 3212
quod 6 w 3217
ad 4 w 3219
eas 1 w 3222
adtinet 1 w 3229
scripturas 1 w 3239
quae 7 w 3244
ad 6 w 3246
nullam 1 w 3252
figuratam 1 w 3261
significationem 1 w 3276
referuntur 1 w 3286
sicuti 1 w 3293
sunt 1 w 3297
res 2 w 3300
gestae 1 w 3306
in 51 w 3308
Actibus 1 w 3315
apostolorum 1 w 3326
nam 3 w 3330
domini 1 w 3336
omnia 1 w 3341
in 53 w 3343
euangelio 1 w 3352
quae 8 w 3357
inperitioribus 1 w 3371
mendacia 1 w 3379
uidentur 1 w 3387
figuratae 1 w 3397
significationes 1 w 3412
sunt 2 w 3416
et 46 w 3419
quod 7 w 3423
ait 1 w 3426
apostolus 1 w 3435
omnibus 5 w 3443
omnia 2 w 3448
factus 1 w 3454
sum 2 w 3457
ut 13 w 3460
omnes 1 w 3465
lucrifacerem 1 w 3477
non 15 w 3481
eum 1 w 3484
mentiendo 1 w 3493
sed 7 w 3497
conpatiendo 1 w 3508
fecisse 1 w 3515
recte 4 w 3520
intellegitur 1 w 3532
ut 14 w 3535
tanta 1 w 3540
caritate 1 w 3548
cum 6 w 3551
eis 1 w 3554
liberandis 1 w 3564
ageret 1 w 3570
ac 12 w 3573
si 23 w 3575
ipse 3 w 3579
in 56 w 3581
eo 2 w 3583
malo 1 w 3587
esset 1 w 3592
a 261 w 3594
quo 14 w 3597
illos 1 w 3602
sanare 1 w 3608
cupiebat 1 w 3616
non 16 w 3620
est 21 w 3623
igitur 2 w 3629
mentiendum 2 w 3639
in 57 w 3641
doctrina 2 w 3649
pietatis 2 w 3657
magnum 1 w 3664
enim 5 w 3668
scelus 1 w 3674
est 22 w 3677
et 50 w 3679
primum 1 w 3685
genus 1 w 3690
detestabilis 1 w 3702
mendacii 1 w 3710
non 17 w 3714
est 24 w 3717
23 2 w 3719
I 2 w 3720
Cor 2 w 3723
9 6 w 3725
22 2 w 3728
7 4 w 3729
sciasimis 1 w 3738
9 7 w 3739
8 3 w 3740
saepiendum 1 w 3750
JSqp 1 w 3754
alicunde 1 w 3762
py 1 w 3764
9 8 w 3765
pro 8 w 3768
quo 15 w 3771
sit 5 w 3774
prQStt 1 w 3781
in 59 w 3784
mg 1 w 3786
pro 9 w 3790
alio 2 w 3794
sit 6 w 3797
F 11 w 3799
prosit 1 w 3805
S 18 w 3806
10 2 w 3808
contera 1 w 3815
nendum 3 w 3822
S 19 w 3823
12 4 w 3825
casti 7 w 3830
n 300 w 3833
M 18 w 3834
13 3 w 3836
facta 1 w 3841
S 20 w 3842
16 2 w 3844
nonquam 1 w 3851
7 5 w 3852
omnino 3 w 3858
esse 4 w 3862
F 12 w 3863
18 2 w 3865
imitationem 1 w 3876
R 13 w 3877
19 3 w 3879
figuratam 2 w 3888
figurationem 1 w 3901
M 19 w 3902
20 3 w 3904
res 3 w 3907
om 26 w 3909
SF 6 w 3912
gesta 2 w 3917
SF 7 w 3919
21 2 w 3921
domini 2 w 3927
oni 3 w 3930
F 15 w 3932
quae 9 w 3936
in 62 w 3938
euangelio 2 w 3947
sic 3 w 3951
coni 1 w 3955
F 16 w 3958
24 2 w 3960
eum 2 w 3963
enim 6 w 3968
F1 3 w 3970
ea 5 w 3972
F2 1 w 3974
25 2 w 3976
recte 5 w 3981
certe 2 w 3987
cp 1 w 3989
tanta 2 w 3994
castitate 3 w 4003
SF1 2 w 4006
27 2 w 4008
est 26 w 4011
om 28 w 4013
Eug 1 w 4017
magnam 1 w 4023
M 20 w 4024
mentiendum 3 w 4035
secundo 1 w 4042
genere 2 w 4048
quia 3 w 4053
nulli 1 w 4058
facienda 1 w 4066
est 27 w 4069
iniuria 1 w 4076
non 19 w 4080
est 28 w 4083
mentiendum 4 w 4093
tertio 1 w 4099
genere 3 w 4105
quia 4 w 4110
nulli 2 w 4115
cum 7 w 4118
alterius 1 w 4126
iniuria 2 w 4133
consulendum 1 w 4144
est 29 w 4147
non 20 w 4151
est 30 w 4154
mentiendum 5 w 4164
quarto 1 w 4170
genere 4 w 4176
propter 1 w 4183
mendacii 2 w 4191
libidinem 2 w 4200
quae 10 w 4205
per 11 w 4208
se 26 w 4210
ipsam 2 w 4215
uitiosa 1 w 4222
est 31 w 4225
non 21 w 4229
est 32 w 4232
mentiendum 6 w 4242
quinto 1 w 4248
genere 5 w 4254
quia 5 w 4259
nec 2 w 4262
ipsa 4 w 4266
ueritas 1 w 4273
fine 1 w 4277
placendi 1 w 4285
hominibus 1 w 4294
enuntianda 1 w 4304
est 33 w 4307
quanto 1 w 4314
minus 3 w 4319
mendacium 2 w 4328
quod 8 w 4333
per 12 w 4336
se 27 w 4338
ipsum 1 w 4343
quia 6 w 4348
mendacium 3 w 4357
est 34 w 4360
utique 1 w 4367
turpe 1 w 4372
est 35 w 4375
non 22 w 4379
est 36 w 4382
mentiendum 7 w 4392
sexto 1 w 4397
genere 6 w 4403
neque 5 w 4409
enim 7 w 4413
recte 6 w 4418
etiam 8 w 4423
testimonii 1 w 4433
ueritas 2 w 4440
pro 12 w 4443
cuiusquam 1 w 4452
temporali 3 w 4461
commodo 2 w 4468
ac 20 w 4470
salute 1 w 4476
corrumpitur 1 w 4487
ad 7 w 4490
sempiternam 1 w 4501
uero 3 w 4505
salutem 1 w 4512
nullus 1 w 4518
ducendus 1 w 4526
est 38 w 4529
opitulante 1 w 4539
mendacio 2 w 4547
non 23 w 4551
enim 8 w 4555
malis 1 w 4560
conuertentium 1 w 4573
moribus 3 w 4580
ad 8 w 4582
bonos 1 w 4587
mores 1 w 4592
conuertendus 1 w 4604
est 39 w 4607
quia 7 w 4612
si 29 w 4615
erga 1 w 4619
illum 1 w 4624
faciendum 1 w 4633
est 40 w 4636
debet 1 w 4642
etiam 9 w 4647
ipse 4 w 4651
conuersus 1 w 4660
facere 2 w 4666
erga 2 w 4670
alios 1 w 4675
atque 7 w 4680
ita 20 w 4683
non 24 w 4686
ad 9 w 4688
bonos 2 w 4693
sed 8 w 4697
ad 10 w 4699
malos 1 w 4704
mores 2 w 4709
conuertitur 1 w 4720
cum 8 w 4724
hoc 3 w 4727
ei 4 w 4729
praebetur 1 w 4738
imitandum 1 w 4747
conuerso 1 w 4755
quod 9 w 4760
ei 5 w 4762
praestitum 1 w 4772
est 42 w 4775
conuertendo 1 w 4786
neque 6 w 4792
septimo 1 w 4799
genere 7 w 4805
mentiendum 8 w 4815
est 43 w 4818
non 25 w 4822
enim 9 w 4826
cuiusquam 2 w 4835
commoditas 1 w 4845
aut 4 w 4848
salus 1 w 4853
temporalis 1 w 4863
perficiendae 1 w 4875
fidei 2 w 4880
praeferenda 1 w 4891
est 44 w 4894
nec 3 w 4898
si 30 w 4900
quisquam 2 w 4908
in 70 w 4910
recte 7 w 4915
factis 2 w 4921
nostris 1 w 4928
tam 8 w 4931
male 1 w 4935
mouetur 1 w 4942
ut 19 w 4945
fiat 1 w 4949
etiam 10 w 4954
animo 7 w 4959
deterior 1 w 4967
longeque 1 w 4975
a 358 w 4976
pietate 2 w 4983
remotior 1 w 4991
propterea 1 w 5001
recte 8 w 5006
facta 2 w 5011
deserenda 1 w 5020
sunt 3 w 5024
cum 9 w 5028
id 28 w 5030
nobis 2 w 5035
praecipue 1 w 5044
tenendum 1 w 5052
sit 8 w 5055
quo 18 w 5059
uocare 1 w 5065
atque 8 w 5070
inuitare 1 w 5078
debemus 1 w 5085
quos 2 w 5090
sicut 2 w 5095
nosmet 1 w 5101
ipsos 1 w 5106
diligimus 1 w 5115
fortissimoque 1 w 5129
animo 8 w 5134
bibenda 1 w 5141
est 45 w 5144
apostolica 1 w 5154
illa 4 w 5158
sententia 4 w 5167
aliis 1 w 5173
quidem 3 w 5179
sumus 2 w 5184
odor 1 w 5188
uitae 2 w 5193
in 72 w 5195
uitam 1 w 5200
aliis 2 w 5206
odor 2 w 5210
mortis 1 w 5216
in 73 w 5218
mortem 1 w 5224
et 61 w 5227
ad 11 w 5229
haec 2 w 5233
quis 7 w 5237
idoneus 1 w 5244
nec 4 w 5248
octauo 1 w 5254
genere 8 w 5260
mentiendum 9 w 5270
est 46 w 5273
quia 8 w 5278
et 62 w 5280
in 74 w 5282
bonis 1 w 5287
castitas 3 w 5295
animi 6 w 5300
pudicitia 10 w 5309
corporis 7 w 5317
et 63 w 5319
in 75 w 5321
malis 2 w 5326
id 31 w 5328
quod 10 w 5333
ipsi 2 w 5337
facimus 1 w 5344
eo 3 w 5347
quod 11 w 5351
fieri 1 w 5356
sinimus 1 w 5363
maius 1 w 5368
est 47 w 5371
in 77 w 5374
his 2 w 5377
autem 4 w 5382
octo 1 w 5386
generibus 1 w 5395
tanto 1 w 5400
quisque 3 w 5407
minus 4 w 5412
peccat 2 w 5418
cum 10 w 5422
mentitur 3 w 5430
quanto 2 w 5437
emergit 1 w 5444
ad 12 w 5446
octauum 1 w 5453
tanto 2 w 5459
amplius 1 w 5466
quanto 3 w 5473
deuergit 1 w 5481
23 3 w 5483
II 1 w 5485
Cor 3 w 5488
2 29 w 5490
16 3 w 5493
4 5 w 5494
ipsa 5 w 5498
MRqJ 1 w 5502
5 10 w 5503
fine 2 w 5507
sine 1 w 5512
p 150 w 5513
6 6 w 5514
hominibus 2 w 5523
om 33 w 5525
T 4 w 5527
10 3 w 5529
dicendos 1 w 5537
β 3 w 5538
13 4 w 5540
ipse 5 w 5544
ille 1 w 5549
F 20 w 5550
alios 2 w 5555
filios 1 w 5562
Fl 1 w 5564
14 2 w 5566
ęį 1 w 5568
P 3 w 5569
15 4 w 5571
praebet 2 w 5578
8 5 w 5579
prestituta 1 w 5589
M 22 w 5590
16 4 w 5592
est 49 w 5595
om 34 w 5597
y 6 w 5599
18 3 w 5601
si 37 w 5603
om 35 w 5605
p 154 w 5607
20 4 w 5609
rectis 1 w 5615
y 7 w 5616
22 3 w 5618
fortismoque 1 w 5629
M 23 w 5630
27 3 w 5632
fieri 2 w 5637
seris 1 w 5643
cp 2 w 5645
29 1 w 5647
octauum 2 w 5654
primum 2 w 5661
in 82 w 5663
ras 2 w 5666
S 24 w 5668
tanto-primum 1 w 5680
om 36 w 5682
S 25 w 5684
mergir 1 w 5690
F 22 w 5691
mergit 2 w 5697
LRMy 1 w 5701
1 41 w 5703
emergit 2 w 5710
fr 2 w 5712
deuergit 2 w 5721
E 4 w 5722
emergit 3 w 5729
Eug 2 w 5732
ad 13 w 5734
primum 4 w 5740
quisquis 1 w 5749
autem 5 w 5754
esse 5 w 5758
aliquod 1 w 5765
genus 2 w 5770
mendacii 3 w 5778
quod 13 w 5783
peccatum 1 w 5791
non 26 w 5794
sit 9 w 5797
putauerit 1 w 5807
decipiet 1 w 5816
se 38 w 5818
ipsum 2 w 5823
turpiter 1 w 5831
cum 11 w 5835
honestum 1 w 5843
se 39 w 5845
deceptorem 1 w 5855
arbitratur 1 w 5865
aliorum 2 w 5872
Tanta 1 w 5878
porro 1 w 5883
caecitas 1 w 5891
hominum 3 w 5898
animos 1 w 5904
occupauit 1 w 5913
ut 25 w 5916
eis 2 w 5919
parum 1 w 5924
sit 10 w 5927
si 40 w 5930
dicamus 1 w 5937
quaedam 1 w 5944
mendacia 2 w 5952
non 27 w 5955
esse 6 w 5959
peccata 1 w 5966
nisi 4 w 5971
etiam 11 w 5976
in 84 w 5978
quibusdam 1 w 5987
peccatum 2 w 5995
dicant 1 w 6001
esse 7 w 6005
si 42 w 6008
mendacium 4 w 6017
recusemus 1 w 6026
eoque 1 w 6032
perducti 1 w 6040
sunt 4 w 6044
defendendo 1 w 6054
mendacium 5 w 6063
ut 26 w 6066
etiam 12 w 6071
primo 1 w 6076
illo 2 w 6080
genere 9 w 6086
quod 14 w 6091
est 51 w 6094
omnium 1 w 6100
sceleratissimum 1 w 6115
dicant 2 w 6122
usum 1 w 6126
fuisse 1 w 6132
apostolum 1 w 6141
Paulum 1 w 6147
nam 6 w 6151
in 85 w 6153
epistula 1 w 6161
ad 14 w 6163
Galatas 1 w 6170
quae 12 w 6175
utique 2 w 6181
sicut 3 w 6186
ceterae 1 w 6193
ad 15 w 6195
doctrinam 2 w 6204
religionis 1 w 6214
pietatisque 1 w 6225
conscripta 1 w 6235
est 52 w 6238
illo 3 w 6243
loco 1 w 6247
dicunt 1 w 6253
eum 3 w 6256
esse 8 w 6260
mentitum 1 w 6268
ubi 2 w 6272
ait 2 w 6275
de 36 w 6277
Petro 1 w 6282
et 71 w 6286
Barnaba 1 w 6293
cum 12 w 6297
uidissem 1 w 6305
quia 9 w 6310
non 28 w 6313
recte 9 w 6318
ingrediuntur 1 w 6330
ad 16 w 6332
ueritatem 2 w 6341
euangelii 1 w 6350
cum 13 w 6354
enim 10 w 6358
uolunt 1 w 6364
Petrum 1 w 6370
ab 4 w 6372
errore 2 w 6378
atque 9 w 6383
ab 5 w 6385
illa 5 w 6389
in 88 w 6392
quam 12 w 6396
inciderat 1 w 6405
uiae 1 w 6410
prauitate 1 w 6419
defendere 1 w 6428
ipsam 3 w 6434
religionis 2 w 6444
uiam 1 w 6448
in 90 w 6451
qua 31 w 6454
salus 2 w 6459
est 53 w 6462
omnibus 6 w 6469
confracta 1 w 6479
et 73 w 6481
comminuta 1 w 6490
scripturarum 2 w 6502
auctoritate 2 w 6513
conantur 1 w 6521
euertere 1 w 6529
in 92 w 6532
quo 25 w 6535
non 29 w 6538
uident 2 w 6544
non 30 w 6547
solum 3 w 6552
mendacii 4 w 6560
crimen 1 w 6566
sed 9 w 6570
etiam 13 w 6575
periurii 1 w 6583
se 47 w 6585
obicere 1 w 6592
apostolo 2 w 6600
in 93 w 6602
ipsa 7 w 6606
doctrina 4 w 6614
pietatis 4 w 6622
hoc 4 w 6626
est 54 w 6629
in 95 w 6631
epistula 2 w 6639
in 96 w 6642
qua 32 w 6645
praedicat 1 w 6654
euangelium 1 w 6664
ibi 6 w 6668
quippe 1 w 6674
ait 3 w 6677
priusquam 1 w 6687
ista 1 w 6691
narraret 1 w 6699
quae 13 w 6704
autem 6 w 6709
scribo 1 w 6715
uobis 1 w 6720
ecce 1 w 6725
coram 1 w 6730
deo 1 w 6733
quia 10 w 6737
non 31 w 6740
mentior 1 w 6747
sed 10 w 6751
iam 19 w 6754
sit 11 w 6757
huius 1 w 6762
disputationis 1 w 6775
modus 1 w 6780
in 97 w 6783
cuius 3 w 6788
totius 1 w 6794
consideratione 1 w 6808
et 77 w 6810
pertractatione 1 w 6824
nihil 2 w 6829
prae 11 w 6833
ceteris 1 w 6840
cogitandum 1 w 6850
atque 10 w 6855
orandum 1 w 6862
est 55 w 6865
quam 14 w 6869
illud 1 w 6874
quod 15 w 6879
idem 6 w 6883
apostolus 2 w 6892
dicit 14 w 6897
fidelis 1 w 6905
deus 1 w 6909
qui 38 w 6913
non 32 w 6916
uos 3 w 6919
sinet 1 w 6924
temptari 1 w 6932
supra 1 w 6937
quam 15 w 6941
potestis 1 w 6949
12 5 w 6951
Gal 2 w 6954
2 36 w 6956
14 3 w 6959
20 5 w 6961
Gal 3 w 6964
1 44 w 6966
20 6 w 6969
24 3 w 6971
I 5 w 6972
Cor 4 w 6975
10 4 w 6978
13 5 w 6981
3 12 w 6982
deceptorem 2 w 6992
acceptorem 1 w 7003
M 25 w 7004
4 9 w 7005
porro 2 w 7010
tanta 3 w 7015
y 9 w 7016
animas 1 w 7022
SFL 1 w 7025
5 12 w 7026
uoce 1 w 7030
sit 12 w 7033
finitur 1 w 7040
fol 1 w 7043
94x 1 w 7047
codicis 1 w 7054
M 26 w 7055
cetera 2 w 7062
pars 1 w 7066
folii 1 w 7071
praesecta 1 w 7080
est 57 w 7083
6 8 w 7084
esse 9 w 7088
dicant 3 w 7094
y 10 w 7095
10 5 w 7097
galathas 1 w 7105
KSFfa 1 w 7110
11 2 w 7113
eum 4 w 7116
om 41 w 7118
Pftp 1 w 7123
mentita 1 w 7130
ex 9 w 7132
mentiendum 10 w 7142
cp 3 w 7144
14 4 w 7146
ceciderat 1 w 7155
Fy 1 w 7157
15 5 w 7159
prauitatem 1 w 7169
R 16 w 7170
16 5 w 7172
comminuta 2 w 7181
commutata 1 w 7191
S 28 w 7192
auctoritate 3 w 7203
scripturarum 3 w 7215
F 26 w 7216
18 4 w 7218
periurio 1 w 7226
Fl 2 w 7228
apostolum 2 w 7237
F 28 w 7238
19 4 w 7240
est 58 w 7243
er 124 w 7245
in 101 w 7248
S 29 w 7249
praedicatur 1 w 7260
S 30 w 7261
20 7 w 7263
ibi 7 w 7266
ubi 3 w 7270
Tcp 1 w 7273
uoce 2 w 7277
ista 2 w 7281
incipit 1 w 7288
fol 3 w 7291
94b 1 w 7295
cod 2 w 7298
M 27 w 7300
21 3 w 7302
uobis 2 w 7307
om 44 w 7309
SW 1 w 7312
quia 11 w 7316
om 45 w 7318
SW 2 w 7321
22 4 w 7323
deputationis 1 w 7335
ep 18 w 7337
tutius 1 w 7343
SW 3 w 7345
23 4 w 7347
et 81 w 7349
pertractatione 2 w 7363
om 46 w 7365
SFW 1 w 7369
XXXXI 1 w 7374
Aug 1 w 7377
Sect 1 w 7382
V 1 w 7384
pars 2 w 7388
III 1 w 7391
30 1 w 7394
ferre 2 w 7399
sed 11 w 7403
faciet 1 w 7409
cum 14 w 7412
temptatione 1 w 7423
etiam 14 w 7428
exitum 1 w 7434
ut 36 w 7437
possitis 1 w 7445
sustinere 1 w 7454
1 56 w 7456
etiam 15 w 7461
cum 15 w 7464
temptatione 2 w 7475
F 30 w 7476
exitus 1 w 7482
q 142 w 7483
2 45 w 7485
amen 5 w 7489
F 31 w 7490
a 554 w 7491
codicibus 1 w 7500
M 28 w 7501
fol 4 w 7504
94b 2 w 7508
et 85 w 7510
R 17 w 7511
fol 5 w 7514
183 1 w 7518
subscriptio 1 w 7530
abest 1 w 7535
Explicit 1 w 7543
liber 2 w 7548
beati 1 w 7553
Augustini 1 w 7562
de 49 w 7564
mendacio 3 w 7572
fol 6 w 7575
46 1 w 7578
S 36 w 7580
fol 7 w 7584
137 1 w 7588
E 7 w 7590
Explicit 2 w 7598
liber 3 w 7603
aci 19 w 7606
Angnstini 1 w 7615
presbiteri 1 w 7625
de 50 w 7627
mendatio 1 w 7635
fol 8 w 7638
157 1 w 7642
F 32 w 7644
a 560 w 7645
codice 1 w 7651
Y 1 w 7652
fol 9 w 7655
13 7 w 7658
subscriptio 2 w 7670
abest 2 w 7675
Explicit 3 w 7683
liber 4 w 7688
de 51 w 7690
mendatio 2 w 7698
Anrelii 1 w 7705
Augustini 2 w 7714
doctoris 1 w 7722
contra 1 w 7728
mendatiani 1 w 7738
liber 5 w 7743
incipit 2 w 7750
ad 17 w 7752
Consentiam 1 w 7762
fol 10 w 7765
2o 1 w 7768
a 568 w 7770
Explicit 4 w 7778
de 52 w 7780
mendacio 4 w 7788
Anrelii 2 w 7795
Augustini 3 w 7804
liber 6 w 7809
do 27 w 7811
gratias 1 w 7818
fol 11 w 7821
255b 1 w 7826
9 15 w 7827
Codicis 1 w 7834
L 4 w 7835
partes 1 w 7841
tantum 2 w 7847
comparaui 1 w 7856