Scaife ATLAS

CTS Library / De Beata Vita

De Beata Vita (31-35)

urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1:31-35
Refs {'start': {'reference': '31', 'human_reference': 'Section 31'}, 'end': {'reference': '35', 'human_reference': 'Section 35'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius;
non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim
Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam,
tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum
formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis
castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum
dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras,
inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere
statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum
adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas
contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate,
apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia,
plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem
multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam
in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat;
ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et [*] [*]

113
temperantiam, uirtutem maximam iudico : prorsus
doctissime ac decentissime; considerauit enim frugem, id est
illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. sed propter
uulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parsimonia
dici solet, duobus consequentibus quid senserit inlustrauit
subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo uerba diligentius
adtendamus.

Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia.
ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam
nec minus. ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus,
multo melius, quam si abundantiam poneremus. in
abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis
effusio. quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi
desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. ergo nec ab
ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus
aliena sunt. ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil
aliud tenere quam modum. nam non nisi ab ope dicta est opulentia.
quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius
sit saepe quam parum ? quidquid igitur uel parum uel nimium est,
quia modo eget, obnoxium est egestati. modus ergo animi
sapientia est. etenim sapientia contraria stultitiae non negatur
et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia
igitur plenitudo. in plenitudine autem modus: modus igitur animo
in sapientia est. unde illud praeclarum est et non inmerito
diffamatum:
hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis.

Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae,
quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum
beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo [*] [*] [*] [*]

114
beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem.
si autem quaeritis, quid sit sapientia, iam et ipsam ratio, quantum
in praesentia potuit, euoluit atque eruit; nihil est enim aliud quam
modus animi, hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in
nimium neque infra quam plenum est coartetur. excurrit autem in
luxurias dominationes superbias ceteraque id genus, quibus inmoderatorum
miserorumque animi sibi laetitias atque potentias conparari
putant. coartatur autem sordibus timoribus maerore cupiditate
atque aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam
miseri confitentur. cum uero sapientiam contemplatur inuentam
cumque, ut huius pueri uerbo utar, ad ipsam se tenet nec se ad simulacrorum
fallaciam, quorum pondus amplexus a deo suo cadere atque
demergi solet, ulla commotus inanitate conuertit, nihil inmoderationis
et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. habet
ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est.

Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia
est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse
aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum
habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit,
cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam
nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum
ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum,
a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo
modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum
modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus
modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur,
ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque
modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est:
ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus
modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit, [*] [*]

115
beatus est. hoc est animis deum habere, id est deo perfrui. cetera
enim quamuis a deo habeantur, non habent deum.

Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum
recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus,
de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus
nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod
loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis
oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud
etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente
perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est
omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum
ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad
nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo
adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur
plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere,
a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per
quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus
unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis
ostendunt. Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus
inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis
nostri:
foue precantes, trinitas,
laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita,
quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida
fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est.

Tokens

Postea 1 w 6
inquam 1 w 13
de 1 w 16
uerbo 1 w 21
quaeremus 1 w 30
fortasse 1 w 38
diligentius 1 w 49
non 1 w 53
enim 1 w 57
hoc 1 w 60
curandum 1 w 68
est 1 w 71
in 2 w 73
conquisitione 1 w 86
ueritatis 1 w 95
quamuis 1 w 103
enim 2 w 107
Sallustius 1 w 117
lectissimus 1 w 129
pensator 1 w 137
uerborum 1 w 145
egestati 1 w 154
opposuerit 1 w 164
opulentiam 1 w 174
tamen 1 w 180
accipio 1 w 187
istam 1 w 192
plenitudinem 1 w 204
non 2 w 208
enim 3 w 212
nec 1 w 215
hic 1 w 218
grammaticorum 1 w 231
formidine 1 w 240
liberabimur 1 w 251
aut 1 w 254
metuendum 1 w 263
est 3 w 266
ne 5 w 269
ab 2 w 271
eis 1 w 274
castigemur 1 w 284
quod 1 w 289
incuriose 1 w 298
utimur 1 w 304
uerbis 1 w 310
qui 2 w 314
res 1 w 317
suas 1 w 321
nobis 1 w 326
ad 1 w 328
utendum 1 w 335
dederunt 1 w 343
Ubi 1 w 348
cum 1 w 351
adrisissent 1 w 362
Ergo 1 w 367
quia 1 w 371
mentes 1 w 377
uestras 1 w 384
inquam 2 w 391
cum 2 w 395
intenti 1 w 402
estis 1 w 407
in 8 w 409
deum 1 w 413
uelut 1 w 419
quaedam 1 w 426
oracula 1 w 433
non 3 w 436
contemnere 1 w 446
statui 1 w 452
uideamus 1 w 461
quid 1 w 466
sibi 1 w 470
uelit 1 w 475
hoc 2 w 478
nomen 1 w 483
nam 1 w 487
nullum 1 w 493
adcommodatius 1 w 506
esse 1 w 510
arbitror 1 w 518
ueritati 2 w 526
plenitudo 1 w 536
igitur 1 w 542
et 2 w 544
egestas 1 w 551
contraria 1 w 560
sunt 1 w 564
at 8 w 567
etiam 1 w 572
hic 2 w 575
similiter 1 w 584
ut 5 w 587
in 9 w 589
nequitia 1 w 597
et 4 w 599
frugalitate 1 w 610
apparent 1 w 619
illa 1 w 623
duo 1 w 626
esse 2 w 631
et 5 w 633
non 4 w 636
esse 3 w 640
et 6 w 643
si 6 w 646
egestas 2 w 653
est 8 w 656
ipsa 1 w 660
stultitia 1 w 669
plenitudo 2 w 679
erit 4 w 683
sapientia 1 w 692
merito 1 w 699
etiam 2 w 704
uirtutum 1 w 712
omnium 1 w 718
matrem 1 w 724
multi 1 w 729
frugalitatem 1 w 741
esse 4 w 745
dixerunt 1 w 753
quibus 1 w 760
consentiens 1 w 771
Tullius 1 w 778
etiam 3 w 783
in 10 w 785
populari 1 w 793
oratione 1 w 801
ait 1 w 804
ut 7 w 807
uolet 1 w 812
quisque 1 w 819
accipiat 1 w 827
ego 1 w 831
tamen 2 w 836
frugalitatem 2 w 848
id 4 w 851
est 9 w 856
modestiam 1 w 865
et 10 w 867
16 1 w 869
cf 1 w 871
Sall 2 w 876
Cat 1 w 880
c 24 w 882
52 1 w 885
28 1 w 887
Cic 1 w 890
Deiot 1 w 896
26 1 w 899
1 2 w 900
ne 9 w 902
quicquam 1 w 910
Mm2 1 w 913
2 5 w 914
iis 1 w 917
m 55 w 918
3 1 w 919
frugalitate 4 w 930
fruga 5 w 936
in 11 w 938
ras 2 w 941
m2 2 w 944
A 1 w 946
atque 1 w 951
et 11 w 954
p 16 w 955
4 1 w 956
egestate 1 w 964
Am 1 w 966
6 3 w 968
trigecius 1 w 977
A 3 w 978
7 1 w 979
contrarium 1 w 989
A 4 w 990
8 2 w 991
solent 1 w 997
LM 1 w 999
edd 1 w 1002
12 1 w 1005
egestatis 1 w 1014
A 5 w 1015
13 1 w 1017
si 7 w 1019
om 4 w 1021
Am1 1 w 1025
14 1 w 1027
quaerimus 1 w 1036
Aml 1 w 1039
quaeramus 1 w 1048
ap 3 w 1050
15 1 w 1052
hoc 3 w 1055
curandum 2 w 1063
obscurandum 1 w 1075
A 8 w 1076
inquisitione 1 w 1088
am 18 w 1090
16 2 w 1092
salustius 1 w 1101
M 3 w 1102
lectissimus 2 w 1113
eius 1 w 1118
dilectissimus 1 w 1131
L 2 w 1132
electissimus 1 w 1144
ap 4 w 1146
oppolentiam 1 w 1157
A 9 w 1158
17 1 w 1160
nec 2 w 1163
hic 3 w 1166
A 10 w 1167
hic 4 w 1170
LMmp 1 w 1174
18 1 w 1176
formidinem 1 w 1186
L 4 w 1187
liberauimur 1 w 1198
L 5 w 1199
laborabimus 1 w 1210
m 76 w 1211
19 1 w 1213
ad 4 w 1215
utendum 2 w 1222
nobis 2 w 1227
p 22 w 1228
22 1 w 1230
statui 2 w 1236
in 14 w 1238
ras 3 w 1241
A 11 w 1243
24 1 w 1245
at 21 w 1247
ut 9 w 1250
Am 4 w 1252
aut 2 w 1256
M 5 w 1257
lrugilitate 1 w 1268
A 13 w 1269
27 1 w 1271
dixerint 1 w 1279
L 6 w 1280
temperantiam 1 w 1292
uirtutem 1 w 1301
maximam 1 w 1308
iudico 1 w 1314
prorsus 1 w 1322
doctissime 1 w 1332
ac 4 w 1334
decentissime 1 w 1346
considerauit 1 w 1359
enim 4 w 1363
frugem 1 w 1369
id 7 w 1372
est 13 w 1375
illud 1 w 1380
quod 2 w 1385
esse 5 w 1389
dicimus 1 w 1396
cui 1 w 1400
est 14 w 1403
non 5 w 1406
esse 6 w 1410
contrarium 2 w 1420
sed 1 w 1424
propter 1 w 1431
uulgarem 1 w 1439
loquendi 1 w 1447
consuetudinem 1 w 1460
qua 9 w 1464
frugalitas 1 w 1474
quasi 1 w 1479
parsimonia 1 w 1489
dici 2 w 1493
solet 1 w 1498
duobus 1 w 1505
consequentibus 1 w 1519
quid 2 w 1523
senserit 1 w 1531
inlustrauit 1 w 1542
subiciendo 1 w 1552
modestiam 2 w 1561
et 14 w 1563
temperantiam 2 w 1575
et 15 w 1578
haec 1 w 1582
duo 3 w 1585
uerba 1 w 1590
diligentius 2 w 1601
adtendamus 1 w 1611
Modestia 1 w 1620
utique 1 w 1626
dicta 1 w 1631
est 17 w 1634
a 122 w 1635
modo 1 w 1639
et 16 w 1641
a 123 w 1642
temperie 1 w 1650
temperantia 3 w 1661
ubi 2 w 1665
autem 1 w 1670
modus 1 w 1675
est 18 w 1678
atque 2 w 1683
temperies 1 w 1692
nec 3 w 1696
plus 1 w 1700
est 19 w 1703
quicquam 2 w 1711
nec 4 w 1714
minus 1 w 1719
ipsa 2 w 1724
est 20 w 1727
igitur 2 w 1733
plenitudo 3 w 1742
quam 6 w 1747
egestati 3 w 1755
contrariam 1 w 1765
posueramus 1 w 1775
multo 1 w 1781
melius 1 w 1787
quam 7 w 1792
si 17 w 1794
abundantiam 1 w 1805
poneremus 1 w 1814
in 19 w 1817
abundantia 2 w 1827
enim 5 w 1831
intellegitur 1 w 1843
affluentia 1 w 1853
et 17 w 1855
quasi 2 w 1860
rei 1 w 1863
nimium 1 w 1869
exuberantis 1 w 1880
effusio 1 w 1887
quod 3 w 1892
cum 3 w 1895
euenit 1 w 1901
ultra 1 w 1906
quam 8 w 1910
satis 1 w 1915
est 22 w 1918
etiam 4 w 1924
ibi 2 w 1927
desideratur 1 w 1938
modus 2 w 1943
et 19 w 1945
res 2 w 1948
quae 5 w 1953
nimia 1 w 1958
est 23 w 1961
modo 2 w 1966
eget 1 w 1970
ergo 1 w 1975
nec 5 w 1978
ab 7 w 1980
ipsa 3 w 1984
redundantia 1 w 1995
egestas 3 w 2002
aliena 1 w 2008
est 25 w 2011
a 160 w 2013
modo 3 w 2017
autem 2 w 2022
et 21 w 2024
plus 2 w 2028
et 22 w 2030
minus 2 w 2035
aliena 2 w 2041
sunt 2 w 2045
ipsam 1 w 2051
etiam 5 w 2056
opulentiam 2 w 2066
si 21 w 2068
discutias 1 w 2077
inuenies 1 w 2086
eam 2 w 2089
nihil 1 w 2094
aliud 1 w 2099
tenere 1 w 2105
quam 9 w 2109
modum 1 w 2114
nam 2 w 2118
non 6 w 2121
nisi 1 w 2125
ab 8 w 2127
ope 1 w 2130
dicta 2 w 2135
est 26 w 2138
opulentia 3 w 2147
quomodo 1 w 2155
autem 3 w 2160
opitulatur 1 w 2170
quod 4 w 2175
nimium 2 w 2181
est 27 w 2184
cum 4 w 2188
incommodius 1 w 2199
sit 3 w 2202
saepe 1 w 2207
quam 10 w 2211
parum 1 w 2216
quidquid 1 w 2225
igitur 3 w 2231
uel 3 w 2234
parum 2 w 2239
uel 4 w 2242
nimium 3 w 2248
est 28 w 2251
quia 2 w 2256
modo 5 w 2260
eget 2 w 2264
obnoxium 1 w 2273
est 29 w 2276
egestati 4 w 2284
modus 3 w 2290
ergo 2 w 2294
animi 1 w 2299
sapientia 2 w 2308
est 31 w 2311
etenim 1 w 2318
sapientia 3 w 2327
contraria 3 w 2336
stultitiae 1 w 2346
non 7 w 2349
negatur 1 w 2356
et 26 w 2358
stultitia 3 w 2367
egestas 4 w 2374
egestati 5 w 2383
autem 4 w 2388
contraria 4 w 2397
plenitudo 4 w 2406
sapientia 4 w 2416
igitur 4 w 2422
plenitudo 5 w 2431
in 24 w 2434
plenitudine 2 w 2445
autem 5 w 2450
modus 4 w 2455
modus 5 w 2461
igitur 5 w 2467
animo 1 w 2472
in 26 w 2474
sapientia 5 w 2483
est 34 w 2486
unde 1 w 2491
illud 2 w 2496
praeclarum 1 w 2506
est 35 w 2509
et 27 w 2511
non 8 w 2514
inmerito 1 w 2522
diffamatum 1 w 2532
hoc 4 w 2536
primum 1 w 2542
in 28 w 2544
uita 1 w 2548
esse 7 w 2552
utile 1 w 2557
ut 20 w 2560
ne 21 w 2562
quid 5 w 2566
nimis 1 w 2571
Dixeramus 1 w 2581
autem 6 w 2586
in 29 w 2588
exordio 1 w 2595
hodiernae 1 w 2604
disputationis 1 w 2617
nostrae 1 w 2624
quod 5 w 2629
si 24 w 2632
inueniremus 1 w 2643
nihil 2 w 2648
esse 8 w 2652
aliud 2 w 2657
miseriam 1 w 2665
quam 11 w 2669
egestatem 1 w 2678
eum 2 w 2682
beatum 1 w 2688
esse 9 w 2692
fateremur 1 w 2701
qui 16 w 2705
non 9 w 2708
egeret 1 w 2714
est 37 w 2718
autem 7 w 2723
inuentum 1 w 2731
ergo 3 w 2736
20 1 w 2738
Ter 1 w 2741
Andr 1 w 2746
61 1 w 2749
27 2 w 2751
cf 2 w 2753
4 4 w 2755
23 1 w 2758
p 57 w 2760
106 1 w 2764
2G 1 w 2767
1 14 w 2769
uirtutem 2 w 2777
esse 10 w 2781
am 44 w 2783
uirtutum 2 w 2791
esse 11 w 2795
p 58 w 2796
3 4 w 2797
diximus 1 w 2804
p 59 w 2805
cui 2 w 2808
tui 3 w 2812
Aml 2 w 2815
4 5 w 2816
parcimonia 1 w 2826
edd 2 w 2829
11 1 w 2832
habundantiam 1 w 2844
Aml 3 w 2847
12 2 w 2849
afflueatu 1 w 2858
om- 1 w 2863
et 29 w 2865
Aml 4 w 2869
15 2 w 2871
reduntia 1 w 2879
AMm1 1 w 2883
etiam 6 w 2888
et 31 w 2890
plus 3 w 2894
minusque 1 w 2902
p 62 w 2903
1G 1 w 2905
inueni 3 w 2911
es 55 w 2913
a 231 w 2915
ras 4 w 2918
A 19 w 2921
inuenias 1 w 2929
L 7 w 2930
19 2 w 2932
nimium 4 w 2938
minimum 1 w 2946
L 8 w 2947
20 2 w 2949
quia 3 w 2953
modo 6 w 2958
m 195 w 2960
ras 5 w 2963
A 20 w 2966
igitur 6 w 2972
p 63 w 2973
21 1 w 2975
est 38 w 2978
etenim 2 w 2985
est 39 w 2989
enim 8 w 2993
A 21 w 2994
23 2 w 2996
animi 2 w 3001
Lm2am 1 w 3006
24 2 w 3008
aliud 3 w 3013
Migne 1 w 3018
25 1 w 3020
diffamatus 1 w 3030
4 7 w 3032
diffamatur 1 w 3042
LM 3 w 3044
edd 3 w 3047
26hoc 1 w 3053
primum 2 w 3059
adprime 1 w 3067
Terentii 1 w 3075
libri 1 w 3080
utile 2 w 3085
m 206 w 3086
p 66 w 3088
ut 27 w 3090
ex 3 w 3092
et 33 w 3094
A 22 w 3095
27 3 w 3097
hodierna 2 w 3105
L 11 w 3106
28 2 w 3108
aliud 4 w 3113
esse 12 w 3117
edd 4 w 3120
29 1 w 3123
fatemur 1 w 3130
I 1 w 3131
LXIII 1 w 3137
Auijust 1 w 3145
I 5 w 3147
pars 2 w 3151
III 2 w 3154
ed 10 w 3157
KnoeLl 1 w 3164
s 221 w 3166
beatum 2 w 3172
esse 13 w 3176
nihil 3 w 3181
est 40 w 3184
aliud 5 w 3189
quam 12 w 3193
non 10 w 3196
egere 2 w 3201
hoc 6 w 3205
est 41 w 3208
esse 14 w 3212
sapientem 1 w 3221
si 25 w 3224
autem 8 w 3229
quaeritis 1 w 3238
quid 6 w 3243
sit 4 w 3246
sapientia 6 w 3255
iam 18 w 3259
et 34 w 3261
ipsam 2 w 3266
ratio 2 w 3271
quantum 1 w 3279
in 36 w 3281
praesentia 1 w 3291
potuit 1 w 3297
euoluit 1 w 3305
atque 3 w 3310
eruit 1 w 3315
nihil 4 w 3321
est 42 w 3324
enim 9 w 3328
aliud 6 w 3333
quam 13 w 3337
modus 6 w 3342
animi 3 w 3347
hoc 7 w 3351
est 43 w 3354
quo 7 w 3357
sese 1 w 3361
animus 1 w 3367
librat 1 w 3373
ut 29 w 3376
neque 1 w 3381
excurrat 1 w 3389
in 37 w 3391
nimium 5 w 3397
neque 2 w 3402
infra 1 w 3407
quam 14 w 3411
plenum 1 w 3417
est 44 w 3420
coartetur 1 w 3429
excurrit 1 w 3438
autem 9 w 3443
in 39 w 3445
luxurias 1 w 3453
dominationes 1 w 3465
superbias 1 w 3474
ceteraque 1 w 3483
id 14 w 3485
genus 1 w 3490
quibus 2 w 3497
inmoderatorum 1 w 3510
miserorumque 1 w 3522
animi 4 w 3527
sibi 2 w 3531
laetitias 1 w 3540
atque 4 w 3545
potentias 1 w 3554
conparari 1 w 3563
putant 1 w 3569
coartatur 1 w 3579
autem 10 w 3584
sordibus 1 w 3592
timoribus 1 w 3601
maerore 1 w 3608
cupiditate 1 w 3618
atque 5 w 3623
aliis 1 w 3628
quaecumque 1 w 3639
sunt 3 w 3643
quibus 3 w 3650
homines 1 w 3657
miseros 1 w 3664
etiam 7 w 3669
miseri 2 w 3675
confitentur 1 w 3686
cum 6 w 3690
uero 1 w 3694
sapientiam 1 w 3704
contemplatur 1 w 3716
inuentam 1 w 3724
cumque 2 w 3730
ut 33 w 3733
huius 1 w 3738
pueri 1 w 3743
uerbo 3 w 3748
utar 1 w 3752
ad 7 w 3755
ipsam 3 w 3760
se 30 w 3762
tenet 1 w 3767
nec 6 w 3770
se 31 w 3772
ad 8 w 3774
simulacrorum 1 w 3786
fallaciam 1 w 3795
quorum 1 w 3802
pondus 1 w 3808
amplexus 1 w 3816
a 308 w 3817
deo 1 w 3820
suo 1 w 3823
cadere 1 w 3829
atque 6 w 3834
demergi 1 w 3841
solet 2 w 3846
ulla 1 w 3851
commotus 1 w 3859
inanitate 1 w 3868
conuertit 1 w 3877
nihil 5 w 3883
inmoderationis 1 w 3897
et 41 w 3899
ideo 1 w 3903
nihil 6 w 3908
egestatis 2 w 3917
nihil 7 w 3923
igitur 7 w 3929
miseriae 1 w 3937
pertimescit 1 w 3948
habet 1 w 3954
ergo 4 w 3958
modum 2 w 3963
suum 1 w 3967
id 17 w 3970
est 46 w 3973
sapientiam 2 w 3983
quisquis 1 w 3992
beatus 1 w 3998
est 47 w 4001
Quae 1 w 4006
est 48 w 4009
autem 11 w 4014
dicenda 1 w 4021
sapientia 9 w 4030
nisi 2 w 4034
quae 8 w 4038
dei 1 w 4041
sapientia 10 w 4050
est 49 w 4053
accepimus 1 w 4063
autem 12 w 4068
etiam 8 w 4073
auctoritate 1 w 4084
diuina 1 w 4090
dei 2 w 4093
filium 1 w 4099
nihil 8 w 4104
esse 15 w 4108
aliud 7 w 4113
quam 15 w 4117
dei 3 w 4120
sapientiam 3 w 4130
et 44 w 4133
est 50 w 4136
dei 4 w 4139
filius 1 w 4145
profecto 1 w 4153
deus 1 w 4157
deum 2 w 4162
habet 2 w 4167
igitur 8 w 4173
quisquis 2 w 4181
beatus 2 w 4187
est 51 w 4190
quod 6 w 4195
omnibus 1 w 4202
nobis 3 w 4207
iam 25 w 4210
ante 1 w 4214
placuit 1 w 4221
cum 8 w 4225
hoc 8 w 4228
conuiuium 1 w 4237
ingressi 1 w 4245
sumus 1 w 4250
sed 2 w 4254
quid 7 w 4258
putatis 1 w 4265
esse 16 w 4269
sapientiam 4 w 4279
nisi 3 w 4283
ueritatem 1 w 4292
etiam 9 w 4298
hoc 9 w 4301
enim 10 w 4305
dictum 1 w 4311
est 52 w 4314
ego 2 w 4318
sum 2 w 4321
ueritas 1 w 4328
ueritas 2 w 4336
autem 13 w 4341
ut 39 w 4343
sit 5 w 4346
fit 2 w 4350
per 8 w 4353
aliquem 1 w 4360
summum 1 w 4366
modum 3 w 4371
a 353 w 4373
quo 10 w 4376
procedit 1 w 4384
et 47 w 4386
in 48 w 4388
quem 2 w 4392
se 36 w 4394
perfecta 1 w 4402
conuertit 2 w 4411
ipsi 1 w 4416
autem 14 w 4421
summo 1 w 4426
modo 7 w 4430
nullus 1 w 4436
alius 1 w 4441
modus 7 w 4446
inponitur 1 w 4455
si 34 w 4458
enim 11 w 4462
summus 1 w 4468
modus 8 w 4473
per 10 w 4476
summum 2 w 4482
modum 4 w 4487
modus 9 w 4492
est 53 w 4495
per 11 w 4499
se 37 w 4501
ipsum 1 w 4506
modus 10 w 4511
est 54 w 4514
sed 3 w 4518
etiam 10 w 4523
summus 2 w 4529
modus 11 w 4534
necesse 1 w 4541
est 55 w 4544
ut 41 w 4547
uerus 1 w 4552
modus 12 w 4557
sit 6 w 4560
ut 42 w 4563
igitur 9 w 4569
ueritas 3 w 4576
modo 8 w 4580
gignitur 1 w 4588
ita 17 w 4592
modus 13 w 4597
ueritate 2 w 4605
cognoscitur 1 w 4616
neque 3 w 4622
igitur 10 w 4628
ueritas 4 w 4635
sine 1 w 4639
modo 9 w 4643
neque 4 w 4648
modus 14 w 4653
sine 2 w 4657
ueritate 3 w 4665
umquam 1 w 4671
fuit 1 w 4675
quis 8 w 4680
est 56 w 4683
dei 5 w 4686
filius 2 w 4692
dictum 2 w 4699
est 57 w 4702
ueritas 5 w 4710
quis 9 w 4715
est 58 w 4718
qui 28 w 4722
non 11 w 4725
habet 3 w 4730
patrem 1 w 4736
quis 10 w 4741
alius 2 w 4746
quam 17 w 4750
summus 3 w 4756
modus 15 w 4761
quisquis 3 w 4770
igitur 11 w 4776
ad 10 w 4778
summum 3 w 4784
modum 5 w 4789
per 12 w 4792
ueritatem 2 w 4801
uenerit 1 w 4808
11 2 w 4811
cf 3 w 4813
3 6 w 4815
18 2 w 4818
p 105 w 4820
103 1 w 4824
2 27 w 4826
5 5 w 4828
17 2 w 4831
cf 4 w 4833
I 9 w 4835
Cor 1 w 4838
1 28 w 4840
24 3 w 4843
21 2 w 4845
Ioh 1 w 4848
14 2 w 4851
8 6 w 4853
1 31 w 4854
egeret 2 w 4860
4 10 w 4862
sapientem 2 w 4871
esse 18 w 4875
p 107 w 4876
2 30 w 4877
iam 29 w 4880
AM 2 w 4882
nam 3 w 4885
L 14 w 4886
edd 5 w 4889
ipsa 7 w 4894
La 1 w 4896
3 8 w 4897
uoluit 2 w 4904
A 25 w 4905
enim 12 w 4909
aliud 8 w 4914
est 59 w 4917
M 11 w 4918
enim 13 w 4922
est 60 w 4925
a 377 w 4926
p 109 w 4928
nihil 9 w 4933
est 61 w 4936
m 332 w 4937
4 11 w 4938
quo 11 w 4941
a 378 w 4943
quo 12 w 4946
A 26 w 4947
se 41 w 4949
a 379 w 4950
animus 2 w 4956
A 27 w 4957
7 7 w 4958
animis 1 w 4964
ibi 4 w 4967
Aml 5 w 4970
8 7 w 4971
merore 1 w 4977
A 29 w 4978
12 3 w 4980
fallatiam 1 w 4989
A 30 w 4990
quibus 4 w 4996
p 110 w 4997
14 3 w 4999
inegestatis 1 w 5010
A 31 w 5011
16 3 w 5015
autem 15 w 5020
om 12 w 5022
p 111 w 5024
17 3 w 5026
etiam 11 w 5031
om 13 w 5033
LMp 1 w 5037
18 3 w 5039
et 52 w 5041
est 63 w 5044
LM 5 w 5046
id 19 w 5048
est 64 w 5051
A 32 w 5052
19 3 w 5054
placuit 2 w 5061
ante 2 w 5065
L 18 w 5066
21 3 w 5068
enim 14 w 5072
hoc 10 w 5075
L 19 w 5076
22 2 w 5078
utadd 1 w 5083
Am2s 1 w 5088
l 127 w 5090
28 3 w 5093
quid 8 w 5097
L 20 w 5098
est 65 w 5101
Am2 2 w 5104
s 385 w 5105
l 128 w 5106
29 2 w 5109
alt 1 w 5112
quis 13 w 5117
est 66 w 5124
eras 1 w 5128
A 35 w 5131
30 1 w 5133
sunimu 1 w 5139
s 390 w 5142
ras 7 w 5145
A 36 w 5148
beatus 3 w 5154
est 67 w 5157
hoc 11 w 5161
est 68 w 5164
animis 2 w 5170
deum 3 w 5174
habere 1 w 5180
id 21 w 5183
est 69 w 5186
deo 3 w 5189
perfrui 1 w 5196
cetera 2 w 5203
enim 15 w 5207
quamuis 2 w 5214
a 399 w 5215
deo 4 w 5218
habeantur 1 w 5227
non 12 w 5231
habent 1 w 5237
deum 4 w 5241
Admonitio 1 w 5251
autem 16 w 5256
quaedam 2 w 5263
quae 10 w 5268
nobiscum 1 w 5276
agit 1 w 5280
ut 46 w 5283
deum 5 w 5287
recordemur 1 w 5297
ut 47 w 5300
eum 7 w 5303
quaeramus 2 w 5312
ut 48 w 5315
eum 8 w 5318
pulso 1 w 5323
omni 3 w 5327
fastidio 1 w 5335
sitiamus 1 w 5343
de 33 w 5346
ipso 1 w 5350
ad 12 w 5352
nos 3 w 5355
fonte 1 w 5360
ueritatis 2 w 5369
emanat 1 w 5375
hoc 12 w 5379
interioribus 1 w 5391
luminibus 1 w 5400
nostris 1 w 5407
iubar 1 w 5412
sol 4 w 5415
ille 1 w 5419
secretus 1 w 5427
infundit 1 w 5435
huius 2 w 5441
est 70 w 5444
uerum 1 w 5449
omne 1 w 5453
quod 7 w 5458
loquimur 1 w 5466
etiam 12 w 5472
quando 1 w 5478
adhuc 1 w 5483
uel 5 w 5486
minus 4 w 5491
sanis 1 w 5496
uel 6 w 5499
repente 1 w 5506
apertis 1 w 5513
oculis 1 w 5519
audacter 1 w 5527
conuerti 3 w 5535
et 56 w 5537
totum 1 w 5542
intueri 1 w 5549
trepidamus 1 w 5559
nihilque 1 w 5568
aliud 9 w 5573
etiam 13 w 5578
hoc 13 w 5581
apparet 1 w 5588
esse 19 w 5592
quam 19 w 5596
deum 6 w 5600
nulla 1 w 5605
degeneratione 1 w 5618
inpediente 1 w 5628
perfectum 1 w 5637
nam 4 w 5641
ibi 5 w 5644
totum 2 w 5649
atque 7 w 5654
omne 2 w 5658
perfectum 2 w 5667
est 71 w 5670
simulque 1 w 5678
est 72 w 5681
omnipotentissimus 1 w 5698
deus 2 w 5702
sed 4 w 5706
tamen 3 w 5711
quamdiu 1 w 5718
quaerimus 2 w 5727
nondum 1 w 5734
ipso 2 w 5738
fonte 2 w 5743
atque 8 w 5748
ut 49 w 5751
illo 1 w 5755
uerbo 4 w 5760
utar 2 w 5764
plenitudine 3 w 5776
saturati 1 w 5784
nondum 2 w 5790
ad 14 w 5792
nostrum 1 w 5799
modum 6 w 5804
nos 6 w 5807
peruenisse 1 w 5817
fateamur 1 w 5825
et 59 w 5827
ideo 2 w 5831
quamuis 3 w 5838
iam 35 w 5841
deo 6 w 5844
adiuuante 1 w 5853
nondum 3 w 5859
tamen 4 w 5864
sapientes 1 w 5873
ac 11 w 5875
beati 1 w 5880
sumus 2 w 5885
illa 2 w 5890
est 73 w 5893
igitur 12 w 5899
plena 1 w 5904
satietas 1 w 5912
animorum 1 w 5920
hoc 14 w 5924
est 74 w 5927
beata 1 w 5932
uita 2 w 5936
pie 16 w 5940
perfecteque 1 w 5951
cognoscere 1 w 5961
a 460 w 5963
quo 14 w 5966
inducaris 1 w 5975
in 61 w 5977
ueritatem 3 w 5986
qua 39 w 5990
ueritate 6 w 5998
perfruaris 1 w 6008
per 20 w 6012
quid 9 w 6016
conectaris 1 w 6026
summo 2 w 6031
modo 10 w 6035
quae 13 w 6040
tria 1 w 6044
unum 1 w 6048
deum 7 w 6052
intellegentibus 1 w 6067
unamque 1 w 6074
substantiam 1 w 6085
exclusis 1 w 6093
uanitatibus 1 w 6104
uariae 1 w 6110
superstitionis 1 w 6124
ostendunt 1 w 6133
Hic 1 w 6138
mater 1 w 6143
recognitis 1 w 6153
uerbis 2 w 6159
quae 14 w 6164
suae 1 w 6168
memoriae 1 w 6176
penitus 1 w 6183
inhaerebant 1 w 6194
et 61 w 6197
quasi 3 w 6202
euigilans 1 w 6211
in 64 w 6213
fidem 1 w 6218
suam 1 w 6222
uersum 1 w 6228
illum 1 w 6233
sacerdotis 1 w 6243
nostri 2 w 6249
foue 1 w 6254
precantes 1 w 6263
trinitas 1 w 6272
laeta 1 w 6278
effudit 1 w 6285
atque 9 w 6290
subiecit 1 w 6298
Haec 1 w 6303
est 75 w 6306
nullo 1 w 6311
ambigente 1 w 6320
beata 2 w 6325
uita 3 w 6329
quae 15 w 6334
uita 4 w 6338
perfecta 2 w 6346
est 76 w 6349
ad 16 w 6352
quam 22 w 6356
nos 9 w 6359
festinantes 1 w 6370
posse 1 w 6375
perduci 1 w 6382
solida 1 w 6388
fide 2 w 6392
alacri 1 w 6398
spe 1 w 6401
flagranti 1 w 6410
caritate 1 w 6418
praesumendum 1 w 6430
est 78 w 6433