Scaife ATLAS

CTS Library / De Baptismo

De Baptismo (4.26-4.28)

urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1:4.26-4.28
Refs {'start': {'reference': '4.26', 'human_reference': 'Book 4 Section 26'}, 'end': {'reference': '4.28', 'human_reference': 'Book 4 Section 28'}}
Ancestors [{'reference': '4'}]
Children []
prev
plain textXML
next

19
His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum
non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est,
inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere
audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt,
debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad
Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur
quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,\'
errare. neque fornicatores neque idolis seruientes [*]
253
neque adulteri neque molles neque masculorum
concubitores neque fures neque auari neque ebriosi
neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt.
non ait: \'qui haec omnia uitia simul habuerint
regnum dei non possidebunt\', sed: \'neque illi neque illi\', ut
in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt.
sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic
auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem
poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt,
pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis
acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus
peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra
ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam
uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum
dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum
uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi
possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille
iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid
aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est
quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius,
licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro
criminum diuersitate supplicia.

20
Utrum autem catholicum pessimis moribus alicui
haeretico, in cuius uita praeter id quod haereticus est non
inueniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus,
non audeo praecipitare sententiam. si autem quis dicat: \'quia
haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia [*] [*]
254
consequantur; carnalis est enim et animalis ac per hoc et aemulus
sit necesse est et animosus et inuidus et inimicus ipsi ueritati
ab eaque dissentiens, intellegat et de illis malis quod
unum mitius elegerit solum in quoquam esse non posse, ea
scilicet causa, quoniam carnalis et animalis est. uelut ebriositas,
quam non solum sine horrore nominare sed etiam cum hilaritate
praedicare iam populi consuerunt, numquid in quo fuerit
sola esse poterit? quis enim ebriosus non et contentiosus et
animosus et inuidus et a praeceptorum sanitate dissentiens et
arguentibus se grauiter inimicus? iam uero ut et fornicator
et adulter non sit, difficile est. potest tamen non esse haereticus,
sicut haereticus potest non esse ebriosus nec adulter
aut fornicator nec luxuriosus aut amator pecuniae aut ueneficus
et simul haec omnia potest non esse. neque enim unum
aliquod uitium omnia cetera consequuntur. propositis itaque
duobus, uno catholico cum his omnibus uitiis, alio haeretico
sine his quae possunt non esse in haeretico, quamuis contra
fidem non uterque disputet et tamen contra fidem uterque
uiuat et spe uana uterque fallatur et a caritate spiritali uterque
dissentiat et ob hoc uterque ab illius unicae columbae
corpore alienus sit, cur in uno eorum sacramentum Christi
cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius aut huius sit,
cum in utroque idem sit et non nisi dei sit et quamuis in
pessimis bonum sit? et si hominum qui hoc habent alius est
alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo
quam in isto, quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit
alio deterior, deteriorem baptismum gerit, nec si unus eorum
sit bonus alius malus, in malo malus est baptismus et in bono [*] [*]
255
bonus, sed in utroque bonus, sicut lumen solis uel etiam
lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam
in melioribus, sed idem in utrisque, quamuis eos diuerse pro
illorum diuersitate uel laetificet uel excruciet.

21
Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano,
quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi
etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non
satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos
cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni
admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum
caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum
diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere.
sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo
baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis,
quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam
aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum
putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato
fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio
Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et
ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum
inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius
si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti
tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est,
non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed
diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate [*] [*]
256
distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem
uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem
bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum
caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit:
nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non
intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi
abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum
et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est:
nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non
intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo
secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit
iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum caelorum. alterum
sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis
heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis
quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse
coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana
quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae
sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes
tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum
caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —, sic non est inprobandum
euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra
ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad
salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque
prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem
corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est
agnoscamus. [*] [*]
257

Tokens

His 1 w 3
igitur 1 w 9
omnibus 1 w 16
uitiis 1 w 22
circumsaeptum 1 w 35
catholicum 1 w 45
non 1 w 48
adulemus 1 w 56
nec 1 w 59
ei 1 w 61
quia 1 w 66
christianus 1 w 77
catholicus 1 w 87
est 1 w 90
inpunitatem 1 w 102
quam 1 w 106
scriptura 1 w 115
diuina 1 w 121
non 2 w 124
promittit 1 w 133
promittere 1 w 143
audeamus 1 w 151
nec 2 w 155
si 1 w 157
aliquid 1 w 164
unum 1 w 168
habeat 1 w 174
ex 1 w 176
his 1 w 179
quae 1 w 183
dicta 1 w 188
sunt 1 w 192
debemus 1 w 200
ei 2 w 202
societatem 1 w 212
supernae 1 w 220
illius 1 w 226
patriae 1 w 233
polliceri 1 w 242
ad 2 w 245
Corinthios 1 w 255
enim 1 w 259
singula 1 w 266
enumerat 1 w 274
in 5 w 277
quibus 1 w 283
singulis 1 w 291
subauditur 1 w 301
quod 1 w 305
regnum 1 w 311
dei 1 w 314
non 3 w 317
possidebunt 1 w 328
nolite 1 w 335
inquit 1 w 342
errare 1 w 351
neque 1 w 357
fornicatores 1 w 369
neque 2 w 374
idolis 1 w 380
seruientes 1 w 390
9 1 w 391
Gal 1 w 394
5 1 w 396
21 1 w 399
12 1 w 401
cf 1 w 403
I 1 w 405
Ioh 1 w 408
1 3 w 410
8 1 w 412
14 1 w 414
Eph 1 w 417
5 2 w 419
5-6 1 w 423
27 1 w 425
I 3 w 426
Cor 2 w 429
6 2 w 431
9-10 1 w 436
2 4 w 437
sed 1 w 440
haereticum 1 w 450
v 1 w 451
5 4 w 452
luxoriosum 1 w 462
Mmlq 1 w 466
7 2 w 467
commessatorem 1 w 480
L 1 w 481
commisatorem 1 w 493
M 2 w 494
comesatorem 1 w 505
Nm2 1 w 508
comissatorem 1 w 520
ç 1 w 521
comessatorem 1 w 533
Vv 1 w 535
sed 2 w 538
catholicum 2 w 548
v 3 w 549
9 3 w 550
conclusit 1 w 559
11 1 w 562
possedebunt 1 w 573
Nml 1 w 576
saepius 1 w 584
14 2 w 587
et 3 w 589
om 9 w 591
M 3 w 593
enim 2 w 597
autem 1 w 603
βυ 1 w 605
Eug 1 w 608
quoniam 1 w 616
quod 2 w 621
d 17 w 623
s 47 w 624
Z 1 w 626
N 3 w 629
18 1 w 631
de 6 w 633
om 10 w 635
L 2 w 637
21 2 w 639
circumseptum 1 w 651
codd 1 w 655
praeter 1 w 663
NVm2 1 w 667
circumsepto 1 w 678
catholico 1 w 687
v 4 w 688
22 1 w 690
adulemur 1 w 698
Jm2Vv 1 w 703
23 1 w 705
impunitatem 1 w 716
KNm2 1 w 720
24 1 w 723
iis 2 w 726
v 6 w 727
26 1 w 729
corinteos 1 w 738
Nml 2 w 741
27 2 w 743
inquid 1 w 749
ç 2 w 750
neque 3 w 755
adulteri 1 w 763
neque 4 w 768
molles 1 w 774
neque 5 w 779
masculorum 1 w 789
concubitores 1 w 801
neque 6 w 806
fures 1 w 811
neque 7 w 816
auari 1 w 821
neque 8 w 826
ebriosi 1 w 833
neque 9 w 838
maledici 1 w 846
neque 10 w 851
rapaces 1 w 858
regnum 2 w 864
dei 2 w 867
possidebunt 2 w 878
non 4 w 882
ait 1 w 885
qui 6 w 891
haec 1 w 895
omnia 1 w 900
uitia 1 w 905
simul 1 w 910
habuerint 1 w 919
regnum 3 w 925
dei 3 w 928
non 5 w 931
possidebunt 3 w 942
sed 4 w 948
neque 11 w 956
illi 2 w 960
neque 12 w 965
illi 3 w 969
ut 2 w 974
in 11 w 976
singulis 2 w 984
hoc 1 w 987
subaudias 1 w 996
quod 3 w 1000
nulli 1 w 1005
eorum 1 w 1010
regnum 4 w 1016
dei 4 w 1019
possidebunt 4 w 1030
sicut 1 w 1036
ergo 1 w 1040
haeretici 1 w 1049
regnum 5 w 1055
dei 5 w 1058
non 6 w 1061
possidebunt 5 w 1072
sic 2 w 1076
auari 2 w 1081
regnum 6 w 1087
dei 6 w 1090
non 7 w 1093
possidebunt 6 w 1104
nec 3 w 1108
dubitandum 1 w 1118
est 2 w 1121
quidem 1 w 1127
poenas 1 w 1133
ipsas 1 w 1138
quibus 2 w 1145
cruciabuntur 1 w 1157
qui 9 w 1160
regnum 7 w 1166
dei 7 w 1169
non 8 w 1172
possidebunt 7 w 1183
pro 3 w 1187
diuersitate 1 w 1198
criminum 1 w 1206
esse 1 w 1210
diuersas 1 w 1218
et 6 w 1220
alias 1 w 1225
aliis 1 w 1230
acriores 1 w 1238
ut 4 w 1241
in 14 w 1243
ipso 1 w 1247
igne 1 w 1251
aeterno 1 w 1258
pro 4 w 1261
disparibus 1 w 1271
ponderibus 1 w 1281
peccatorum 1 w 1291
sint 1 w 1295
disparia 1 w 1303
tormenta 1 w 1311
poenarum 1 w 1319
neque 13 w 1325
enim 3 w 1329
frustra 1 w 1336
ipse 1 w 1340
dominus 1 w 1347
ait 2 w 1350
tolerabilius 1 w 1363
erit 1 w 1367
Sodomis 1 w 1374
quam 2 w 1378
uobisin 1 w 1385
die 1 w 1388
iudicii 1 w 1395
sed 5 w 1399
tamen 1 w 1404
ad 5 w 1406
non 9 w 1409
possidendum 1 w 1420
regnum 8 w 1426
dei 8 w 1429
tantundem 1 w 1438
ualet 1 w 1443
ex 2 w 1445
uitiis 2 w 1451
illis 1 w 1456
quod 4 w 1460
elegeris 1 w 1468
mitius 1 w 1474
quantum 1 w 1482
uel 1 w 1485
plura 1 w 1490
uel 2 w 1493
unum 2 w 1497
quod 5 w 1501
perspexeris 1 w 1512
grauius 1 w 1519
et 9 w 1522
quia 2 w 1526
illi 5 w 1530
possessuri 1 w 1540
sunt 2 w 1544
regnum 9 w 1550
dei 9 w 1553
quos 1 w 1557
ad 6 w 1559
dextram 1 w 1566
constituet 1 w 1576
ille 1 w 1580
iudex 1 w 1585
nec 4 w 1589
eis 1 w 1592
qui 11 w 1595
ad 7 w 1597
dextram 2 w 1604
constitui 1 w 1613
non 10 w 1616
merebuntur 1 w 1626
aliquid 2 w 1633
aliud 1 w 1638
quam 3 w 1642
ad 8 w 1644
sinistram 1 w 1653
esse 2 w 1657
remanebit 1 w 1666
nulla 1 w 1672
uox 1 w 1675
reliqua 1 w 1682
est 3 w 1685
quam 4 w 1689
sicut 2 w 1694
haedi 1 w 1699
audiant 1 w 1706
ex 7 w 1708
ore 9 w 1711
pastoris 1 w 1719
nisi 1 w 1723
ite 2 w 1727
in 19 w 1729
ignem 1 w 1734
aeternum 1 w 1742
qui 13 w 1746
paratus 1 w 1753
est 4 w 1756
diabolo 1 w 1763
et 12 w 1765
angelis 1 w 1772
eius 1 w 1776
licet 1 w 1782
ex 8 w 1784
illo 1 w 1788
igne 3 w 1792
sicut 3 w 1798
dixi 1 w 1802
diuersa 2 w 1810
possint 1 w 1817
distribui 1 w 1826
pro 5 w 1829
criminum 2 w 1837
diuersitate 2 w 1848
supplicia 1 w 1857
Utrum 1 w 1863
autem 2 w 1868
catholicum 3 w 1878
pessimis 1 w 1886
moribus 1 w 1893
alicui 1 w 1899
haeretico 1 w 1908
in 22 w 1911
cuius 1 w 1916
uita 1 w 1920
praeter 2 w 1927
id 14 w 1929
quod 6 w 1933
haereticus 1 w 1943
est 5 w 1946
non 11 w 1949
inueniunt 1 w 1958
homines 1 w 1965
quod 7 w 1969
reprehendant 1 w 1981
praeponere 1 w 1992
debeamus 1 w 2000
non 12 w 2004
audeo 1 w 2009
praecipitare 1 w 2021
sententiam 1 w 2031
si 28 w 2034
autem 3 w 2039
quis 1 w 2043
dicat 1 w 2048
quia 3 w 2055
haereticus 2 w 2065
est 6 w 2068
non 13 w 2072
potest 1 w 2078
hoc 2 w 2081
solum 1 w 2086
esse 3 w 2090
quin 1 w 2095
et 18 w 2097
alia 2 w 2101
13 1 w 2103
Matth 1 w 2108
11 2 w 2111
24 2 w 2114
20 1 w 2116
Matth 2 w 2121
25 1 w 2124
41 1 w 2127
6 4 w 2128
in 26 w 2130
s 160 w 2131
Z 2 w 2133
L 3 w 2135
om 15 w 2138
p 54 w 2140
Eug 2 w 2143
subaudiatis 1 w 2155
N 7 w 2156
9 4 w 2157
ipsas 2 w 2162
poenas 2 w 2168
v 7 w 2169
cruciabantur 1 w 2181
Jml 1 w 2184
qui 17 w 2187
quibus 3 w 2194
L 4 w 2195
11 3 w 2197
disparilibus 1 w 2209
N 8 w 2210
12 2 w 2212
peccatorim 1 w 2222
Jml 2 w 2225
frustra 2 w 2232
enim 4 w 2236
Lml 1 w 2239
13 2 w 2241
ait 3 w 2244
dicit 1 w 2250
Mv 1 w 2252
17 1 w 2254
sint 3 w 2258
p 59 w 2259
ml 7 w 2262
dexteram 1 w 2270
JVfit 1 w 2275
item 1 w 2281
lin 1 w 2284
18 2 w 2287
19 1 w 2289
sinistra 2 w 2297
L 6 w 2298
reliqua 2 w 2305
uox 2 w 2308
v 9 w 2309
20 2 w 2311
hedi 1 w 2315
KLMNp 1 w 2320
ç 3 w 2322
21 3 w 2324
diabulo 1 w 2331
J 5 w 2332
22 2 w 2334
dixit 1 w 2339
ppr 1 w 2342
possunt 1 w 2350
N 10 w 2351
26 2 w 2353
proponere 1 w 2362
Vmlpml 1 w 2368
27 3 w 2370
quis 2 w 2374
autem 4 w 2379
L 8 w 2380
28 1 w 2382
qui 20 w 2385
ne 25 w 2387
talia 1 w 2392
pr 13 w 2394
consequantur 1 w 2407
carnalis 1 w 2416
est 8 w 2419
enim 5 w 2423
et 19 w 2425
animalis 1 w 2433
ac 3 w 2435
per 3 w 2438
hoc 3 w 2441
et 20 w 2443
aemulus 1 w 2450
sit 4 w 2453
necesse 1 w 2460
est 9 w 2463
et 21 w 2465
animosus 1 w 2473
et 22 w 2475
inuidus 1 w 2482
et 23 w 2484
inimicus 1 w 2492
ipsi 1 w 2496
ueritati 1 w 2504
ab 8 w 2506
eaque 1 w 2511
dissentiens 1 w 2522
intellegat 1 w 2533
et 24 w 2535
de 31 w 2537
illis 2 w 2542
malis 2 w 2547
quod 8 w 2551
unum 3 w 2555
mitius 2 w 2561
elegerit 1 w 2569
solum 2 w 2574
in 33 w 2576
quoquam 1 w 2583
esse 5 w 2587
non 14 w 2590
posse 3 w 2595
ea 5 w 2598
scilicet 1 w 2606
causa 1 w 2611
quoniam 2 w 2619
carnalis 2 w 2627
et 26 w 2629
animalis 2 w 2637
est 10 w 2640
uelut 1 w 2646
ebriositas 1 w 2656
quam 6 w 2661
non 15 w 2664
solum 3 w 2669
sine 1 w 2673
horrore 1 w 2680
nominare 1 w 2688
sed 6 w 2691
etiam 1 w 2696
cum 8 w 2699
hilaritate 1 w 2709
praedicare 1 w 2719
iam 5 w 2722
populi 1 w 2728
consuerunt 1 w 2738
numquid 1 w 2746
in 36 w 2748
quo 13 w 2751
fuerit 1 w 2757
sola 1 w 2761
esse 6 w 2765
poterit 1 w 2772
quis 3 w 2777
enim 6 w 2781
ebriosus 1 w 2789
non 16 w 2792
et 28 w 2794
contentiosus 1 w 2806
et 29 w 2808
animosus 2 w 2816
et 30 w 2818
inuidus 2 w 2825
et 31 w 2827
a 186 w 2828
praeceptorum 1 w 2840
sanitate 1 w 2848
dissentiens 2 w 2859
et 32 w 2861
arguentibus 1 w 2872
se 23 w 2874
grauiter 1 w 2882
inimicus 2 w 2890
iam 6 w 2894
uero 1 w 2898
ut 11 w 2900
et 33 w 2902
fornicator 2 w 2912
et 34 w 2914
adulter 2 w 2921
non 17 w 2924
sit 6 w 2927
difficile 1 w 2937
est 11 w 2940
potest 2 w 2947
tamen 2 w 2952
non 18 w 2955
esse 7 w 2959
haereticus 3 w 2969
sicut 4 w 2975
haereticus 4 w 2985
potest 3 w 2991
non 19 w 2994
esse 8 w 2998
ebriosus 2 w 3006
nec 6 w 3009
adulter 3 w 3016
aut 5 w 3019
fornicator 3 w 3029
nec 7 w 3032
luxuriosus 1 w 3042
aut 6 w 3045
amator 1 w 3051
pecuniae 1 w 3059
aut 7 w 3062
ueneficus 1 w 3071
et 37 w 3073
simul 2 w 3078
haec 2 w 3082
omnia 2 w 3087
potest 4 w 3093
non 20 w 3096
esse 9 w 3100
neque 14 w 3106
enim 7 w 3110
unum 4 w 3114
aliquod 1 w 3121
uitium 1 w 3127
omnia 3 w 3132
cetera 1 w 3138
consequuntur 1 w 3150
propositis 1 w 3161
itaque 1 w 3167
duobus 1 w 3173
uno 1 w 3177
catholico 2 w 3186
cum 9 w 3189
his 2 w 3192
omnibus 2 w 3199
uitiis 3 w 3205
alio 1 w 3210
haeretico 2 w 3219
sine 2 w 3223
his 3 w 3226
quae 2 w 3230
possunt 2 w 3237
non 21 w 3240
esse 10 w 3244
in 40 w 3246
haeretico 3 w 3255
quamuis 1 w 3263
contra 1 w 3269
fidem 1 w 3274
non 22 w 3277
uterque 1 w 3284
disputet 1 w 3292
et 42 w 3294
tamen 3 w 3299
contra 2 w 3305
fidem 2 w 3310
uterque 2 w 3317
uiuat 1 w 3322
et 43 w 3324
spe 2 w 3327
uana 1 w 3331
uterque 3 w 3338
fallatur 1 w 3346
et 44 w 3348
a 226 w 3349
caritate 1 w 3357
spiritali 1 w 3366
uterque 4 w 3373
dissentiat 1 w 3383
et 45 w 3385
ob 3 w 3387
hoc 4 w 3390
uterque 5 w 3397
ab 9 w 3399
illius 2 w 3405
unicae 1 w 3411
columbae 1 w 3419
corpore 1 w 3426
alienus 1 w 3433
sit 8 w 3436
cur 1 w 3440
in 41 w 3442
uno 2 w 3445
eorum 2 w 3450
sacramentum 1 w 3461
Christi 1 w 3468
cognoscimus 1 w 3479
in 42 w 3482
alio 2 w 3486
nolumus 1 w 3493
quasi 1 w 3499
aut 8 w 3502
huius 1 w 3507
aut 9 w 3510
huius 2 w 3515
sit 9 w 3518
cum 10 w 3522
in 43 w 3524
utroque 1 w 3531
idem 4 w 3535
sit 10 w 3538
et 46 w 3540
non 23 w 3543
nisi 2 w 3547
dei 10 w 3550
sit 11 w 3553
et 47 w 3555
quamuis 2 w 3562
in 44 w 3564
pessimis 2 w 3572
bonum 1 w 3577
sit 12 w 3580
et 48 w 3583
si 48 w 3585
hominum 1 w 3592
qui 23 w 3595
hoc 5 w 3598
habent 1 w 3604
alius 1 w 3609
est 15 w 3612
alio 3 w 3616
deterior 1 w 3624
non 24 w 3628
ideo 1 w 3632
illud 1 w 3637
quod 10 w 3641
habent 2 w 3647
deterius 1 w 3655
est 16 w 3658
in 46 w 3660
illo 2 w 3664
quam 9 w 3668
in 47 w 3670
isto 1 w 3674
quia 4 w 3679
nec 8 w 3682
in 48 w 3684
duobus 2 w 3690
catholicis 1 w 3700
malis 4 w 3705
si 49 w 3708
unus 1 w 3712
sit 13 w 3715
alio 4 w 3719
deterior 2 w 3727
deteriorem 1 w 3738
baptismum 1 w 3747
gerit 2 w 3752
nec 9 w 3756
si 51 w 3758
unus 2 w 3762
eorum 3 w 3767
sit 14 w 3770
bonus 1 w 3775
alius 2 w 3780
malus 1 w 3785
in 49 w 3788
malo 1 w 3792
malus 2 w 3797
est 17 w 3800
baptismus 1 w 3809
et 53 w 3811
in 50 w 3813
bono 1 w 3817
20 3 w 3819
cf 2 w 3821
Cant 1 w 3826
6 6 w 3828
8 5 w 3830
2 28 w 3831
ueritate 1 w 3839
Nml 3 w 3842
3 4 w 3843
habeaque 1 w 3851
p 91 w 3852
ml 11 w 3855
4 6 w 3856
eligeret 1 w 3864
L 9 w 3865
5 6 w 3866
est 18 w 3869
et 55 w 3871
ani-_ 1 w 3876
malis 5 w 3881
L 10 w 3882
7 6 w 3883
populi 2 w 3889
praedicare 2 w 3899
iam 7 w 3902
consueuerunt 1 w 3914
v 10 w 3915
8 6 w 3916
potuerit 1 w 3924
L 11 w 3925
11 4 w 3927
post 1 w 3931
in 51 w 3934
mg 1 w 3936
potest 5 w 3943
Lml 2 w 3947
pot 8 w 3950
est 20 w 3954
p 99 w 3955
13 3 w 3958
luxoriosus 1 w 3968
ç 4 w 3969
pecunia 2 w 3977
Vml 2 w 3980
jl 1 w 3984
15 1 w 3987
consecuntur 1 w 3998
1 w 4000
17 2 w 4003
iis 6 w 4006
Vv 3 w 4008
18 3 w 4010
pr 18 w 4012
utraque 1 w 4020
Jml 3 w 4023
19 2 w 4025
a 268 w 4026
om 21 w 4028
L 13 w 4030
i 444 w 4032
pr 19 w 4034
20 4 w 4037
ob 5 w 4039
ab 13 w 4042
Nml 4 w 4045
illis 3 w 4050
L 14 w 4051
22 3 w 4053
agnoscimus 1 w 4063
v 12 w 4064
23 2 w 4066
cum 11 w 4069
8 8 w 4070
l 137 w 4072
K 3 w 4074
26 3 w 4076
alt 1 w 4079
in 52 w 4082
om 22 w 4084
N 13 w 4086
28 2 w 4088
malo 2 w 4092
malum 1 w 4098
fis 1 w 4101
bonus 2 w 4106
sed 7 w 4110
in 53 w 4112
utroque 2 w 4119
bonus 3 w 4124
sicut 5 w 4130
lumen 1 w 4135
solis 1 w 4140
uel 4 w 4143
etiam 2 w 4148
lucernae 1 w 4156
non 25 w 4159
utique 1 w 4165
deterius 2 w 4173
est 21 w 4176
in 54 w 4178
oculis 1 w 4184
deterioribus 1 w 4196
quam 10 w 4200
in 55 w 4202
melioribus 1 w 4212
sed 8 w 4216
idem 5 w 4220
in 56 w 4222
utrisque 1 w 4230
quamuis 3 w 4238
eos 2 w 4241
diuerse 1 w 4248
pro 8 w 4251
illorum 1 w 4258
diuersitate 3 w 4269
uel 5 w 4272
laetificet 1 w 4282
uel 6 w 4285
excruciet 1 w 4294
Illud 1 w 4300
sane 1 w 4304
quod 11 w 4308
de 44 w 4310
catechumenis 1 w 4322
obiciebatur 1 w 4333
Cypriano 1 w 4341
quod 12 w 4346
in 57 w 4348
martyrio 1 w 4356
deprehensi 1 w 4366
et 62 w 4368
pro 9 w 4371
Christi 2 w 4378
nomine 1 w 4384
occisi 1 w 4390
etiam 3 w 4395
sine 3 w 4399
baptismo 1 w 4407
coronarentur 1 w 4419
quid 6 w 4424
ad 11 w 4426
rem 8 w 4429
pertineat 1 w 4438
non 26 w 4441
satis 1 w 4446
intellego 1 w 4455
nisi 3 w 4460
forte 1 w 4465
quia 5 w 4469
dicebant 1 w 4477
multo 1 w 4482
magis 1 w 4487
haereticos 1 w 4497
cum 12 w 4500
baptismo 2 w 4508
Christi 3 w 4515
posse 4 w 4520
ad 12 w 4522
regnum 10 w 4528
eius 2 w 4532
admitti 1 w 4539
quo 18 w 4542
catechumeni 2 w 4553
admitterentur 1 w 4566
cum 13 w 4570
ipse 2 w 4574
dixerit 1 w 4581
nisi 4 w 4586
quis 4 w 4590
renatus 1 w 4597
fuerit 2 w 4603
ex 11 w 4605
aqua 1 w 4609
et 65 w 4611
spiritu 1 w 4618
non 27 w 4622
intrabit 1 w 4630
in 63 w 4632
regnum 11 w 4638
caelorum 1 w 4646
qua 20 w 4650
in 64 w 4652
re 55 w 4654
nec 10 w 4657
ego 2 w 4660
dubito 1 w 4666
catechumenum 1 w 4678
catholicum 4 w 4688
diuina 2 w 4694
caritate 2 w 4702
flagrantem 1 w 4712
haeretico 5 w 4721
baptizato 1 w 4730
anteponere 1 w 4740
sed 9 w 4744
etiam 4 w 4749
in 66 w 4751
ipsa 3 w 4755
intus 1 w 4760
catholica 1 w 4769
bonum 2 w 4774
catechumenum 2 w 4786
malo 3 w 4790
baptizato 2 w 4799
anteponimus 1 w 4810
nec 11 w 4814
ideo 2 w 4818
tamen 4 w 4823
sacramento 1 w 4833
baptismatis 1 w 4844
quo 19 w 4848
iste 1 w 4852
nondum 1 w 4858
ille 2 w 4863
iam 11 w 4866
inbutus 1 w 4873
est 22 w 4876
facimus 1 w 4884
iniuriam 1 w 4892
aut 10 w 4895
catechumeni 3 w 4906
sacramentum 2 w 4917
sacramento 2 w 4927
baptismi 1 w 4935
praeferendum 1 w 4947
putamus 1 w 4954
cum 15 w 4958
aliquem 1 w 4965
catechumenum 3 w 4977
aliquo 2 w 4983
baptizato 3 w 4992
fideliorem 1 w 5002
melioremque 1 w 5013
cognoscimus 2 w 5024
melior 3 w 5031
enim 8 w 5035
centurio 1 w 5043
Cornelius 1 w 5052
nondum 2 w 5058
baptizatus 1 w 5068
Simone 1 w 5074
baptizato 4 w 5083
iste 2 w 5088
enim 9 w 5092
et 68 w 5094
ante 4 w 5098
baptismum 2 w 5107
sancto 1 w 5113
spiritu 2 w 5120
impletus 1 w 5128
est 23 w 5131
ille 3 w 5136
et 70 w 5138
post 2 w 5142
baptismum 3 w 5151
inmundo 1 w 5158
spiritu 3 w 5165
inflatus 1 w 5173
est 24 w 5176
uerumtamen 1 w 5187
Cornelius 2 w 5196
si 60 w 5198
etiam 5 w 5203
spiritu 4 w 5210
sancto 2 w 5216
iam 14 w 5219
accepto 1 w 5226
baptizari 1 w 5235
noluisset 1 w 5244
contempti 1 w 5254
tanti 1 w 5259
sacramenti 1 w 5269
reus 1 w 5273
fieret 1 w 5279
cum 16 w 5283
autem 5 w 5288
baptizatus 2 w 5298
est 25 w 5301
non 30 w 5305
utique 2 w 5311
melius 1 w 5317
sacramentum 3 w 5328
quam 12 w 5332
Simon 2 w 5337
accepit 1 w 5344
sed 10 w 5348
diuersa 3 w 5355
hominum 2 w 5362
merita 1 w 5368
sub 4 w 5371
eiusdem 1 w 5378
sacramenti 2 w 5388
pari 4 w 5392
sanctitate 1 w 5402
5 8 w 5403
cf 3 w 5405
Cypr 2 w 5410
ep 13 w 5413
73 1 w 5416
22 4 w 5419
10 2 w 5421
Ioh 2 w 5424
3 8 w 5426
5 9 w 5428
21 4 w 5430
cf 4 w 5432
Act 1 w 5436
cap 1 w 5440
10 3 w 5443
cf 5 w 5445
Act 2 w 5449
8 10 w 5451
13 4 w 5454
18 4 w 5457
19 3 w 5460
3 10 w 5461
alt 2 w 5464
in 73 w 5467
non 31 w 5471
Nml 5 w 5474
5 10 w 5475
de 49 w 5477
om 25 w 5479
L 15 w 5481
cathecumenus 1 w 5493
JmlK 1 w 5497
constantert 1 w 5508
cathecuminus 1 w 5520
M 8 w 5521
cet 5 w 5525
uariant 1 w 5533
7 9 w 5534
conarentur 1 w 5544
L 16 w 5545
pertineant 1 w 5555
L 17 w 5556
9 8 w 5557
quo 21 w 5560
o 305 w 5562
in 76 w 5564
ras 1 w 5567
L 18 w 5570
q 102 w 5571
J 8 w 5574
11 5 w 5576
intrauit 1 w 5584
Ntnl 1 w 5588
16 1 w 5590
imbutus 1 w 5597
KMYp 1 w 5601
17 3 w 5604
sacramento 3 w 5614
om 26 w 5616
ppr 2 w 5620
baptismo 3 w 5629
Mm2 1 w 5632
19 4 w 5634
enim 10 w 5638
add 1 w 5642
erat 2 w 5647
Mm2 2 w 5650
20 5 w 5652
simomone 1 w 5660
Lml 3 w 5663
21 5 w 5665
sancto 3 w 5671
baptismum 4 w 5681
om 28 w 5683
L 20 w 5685
sanctum 1 w 5692
spiritum 1 w 5700
Nml 6 w 5703
22 5 w 5705
immundo 1 w 5712
KNm2 2 w 5716
j 2 w 5719
qv 1 w 5722
23 3 w 5724
uoluisset 1 w 5733
L 21 w 5734
contemtu 1 w 5742
J 9 w 5743
contenti 2 w 5751
Vml 3 w 5754
contemti 1 w 5762
mlç 1 w 5769
24 3 w 5771
baptizatus 3 w 5781
om 29 w 5784
est 26 w 5788
p 149 w 5790
baptizatur 1 w 5801
M 12 w 5802
25 2 w 5804
sinon 1 w 5809
q 104 w 5810
distincta 1 w 5819
sunt 5 w 5823
ita 20 w 5827
non 33 w 5830
auget 1 w 5835
aut 12 w 5838
minuit 1 w 5844
baptismatis 2 w 5855
sanctitatem 1 w 5866
uel 7 w 5869
bonum 3 w 5874
uel 8 w 5877
malum 2 w 5882
hominis 1 w 5889
meritum 1 w 5896
sicut 6 w 5902
autem 6 w 5907
bono 2 w 5911
catechumeno 1 w 5922
baptismus 2 w 5931
deest 1 w 5936
ad 16 w 5938
capessendum 1 w 5949
regnum 12 w 5955
caelorum 2 w 5963
sic 8 w 5967
malo 4 w 5971
baptizato 5 w 5980
uera 1 w 5984
conuersio 1 w 5993
qui 28 w 5997
enim 11 w 6001
dixit 2 w 6006
nisi 5 w 6011
quis 5 w 6015
renatus 2 w 6022
fuerit 3 w 6028
ex 12 w 6030
aqua 2 w 6034
et 77 w 6036
spiritu 6 w 6043
non 34 w 6047
intrabit 2 w 6055
in 83 w 6057
regnum 13 w 6063
caelorum 3 w 6071
ipse 3 w 6076
etiam 6 w 6081
dixit 3 w 6086
nisi 6 w 6091
abundauerit 1 w 6102
iustitia 1 w 6110
uestra 1 w 6116
plus 1 w 6120
quam 13 w 6124
scribarum 1 w 6133
et 79 w 6135
Pharisaeorum 1 w 6147
non 35 w 6151
intrabitis 1 w 6161
in 85 w 6163
regnum 14 w 6169
caelorum 4 w 6177
namque 1 w 6184
ne 47 w 6186
secura 1 w 6192
esset 1 w 6197
iustitia 2 w 6205
catechumeni 4 w 6216
dictum 1 w 6223
est 29 w 6226
nisi 7 w 6231
quis 6 w 6235
renatus 3 w 6242
fuerit 4 w 6248
ex 13 w 6250
aqua 3 w 6254
et 81 w 6256
spiritu 7 w 6263
non 36 w 6267
intrabit 4 w 6275
in 87 w 6277
regnum 15 w 6283
caelorum 5 w 6291
rursus 1 w 6298
ne 48 w 6300
percepto 1 w 6308
baptismo 4 w 6316
secura 2 w 6322
esset 2 w 6327
iniquitas 1 w 6336
dictum 2 w 6343
est 30 w 6346
nisi 8 w 6351
abundauerit 2 w 6362
iustitia 3 w 6370
uestra 2 w 6376
plus 2 w 6380
quam 14 w 6384
scribarum 2 w 6393
et 83 w 6395
Pharisaeorum 2 w 6407
non 37 w 6411
intrabitis 2 w 6421
in 90 w 6423
regnum 16 w 6429
caelorum 6 w 6437
alterum 1 w 6445
sine 4 w 6449
altero 1 w 6455
parum 1 w 6460
est 32 w 6463
utrumque 1 w 6472
perficit 1 w 6480
illius 3 w 6486
possessionis 1 w 6498
heredem 1 w 6505
sicut 7 w 6511
ergo 2 w 6515
non 38 w 6518
debemus 2 w 6525
inprobare 1 w 6534
iustitiam 1 w 6543
hominis 2 w 6550
quae 3 w 6554
prius 1 w 6559
esse 14 w 6563
coepit 1 w 6569
quam 15 w 6573
coniungeretur 1 w 6586
ecclesiae 1 w 6595
sicut 8 w 6601
esse 15 w 6605
coeperat 1 w 6613
Cornelii 1 w 6621
iustitia 5 w 6629
prius 2 w 6634
quam 16 w 6638
esset 3 w 6643
ipse 4 w 6647
in 94 w 6649
plebe 1 w 6654
christiana 1 w 6664
quae 4 w 6669
neque 15 w 6674
si 75 w 6676
inprobaretur 1 w 6688
dixisset 1 w 6696
ei 17 w 6698
angelus 1 w 6705
acceptatae 1 w 6716
sunt 6 w 6720
elemosynae 1 w 6730
tuae 1 w 6734
et 88 w 6736
exauditae 1 w 6745
sunt 7 w 6749
orationes 1 w 6758
tuae 2 w 6762
neque 16 w 6768
si 76 w 6770
sufficeret 1 w 6780
ad 17 w 6782
capessendum 2 w 6793
regnum 17 w 6799
caelorum 7 w 6807
ut 42 w 6809
ad 18 w 6811
Petrum 1 w 6817
mitteret 1 w 6825
moneretur 1 w 6834
sic 11 w 6839
non 39 w 6842
est 33 w 6845
inprobandum 1 w 6856
euangelicum 1 w 6867
baptismi 2 w 6875
sacramentum 4 w 6886
etiamsi 1 w 6894
extra 3 w 6899
ecclesiam 1 w 6908
fuerit 5 w 6914
acceptum 1 w 6922
quod 13 w 6927
tamen 6 w 6932
quia 6 w 6936
non 40 w 6939
proficit 1 w 6947
ad 19 w 6949
salutem 1 w 6956
nisi 9 w 6961
ille 4 w 6965
qui 33 w 6968
habet 1 w 6973
integritatem 1 w 6985
baptismi 3 w 6993
sua 1 w 6996
quoque 1 w 7002
prauitate 1 w 7011
correcta 1 w 7019
incorporetur 1 w 7031
ecclesiae 2 w 7040
sic 12 w 7044
haereticorum 1 w 7056
errorem 1 w 7063
corrigamus 1 w 7073
ut 44 w 7076
quod 14 w 7080
in 99 w 7082
eis 2 w 7085
non 41 w 7088
eorum 6 w 7093
sed 11 w 7096
Christi 4 w 7103
est 34 w 7106
agnoscamus 1 w 7116
5 12 w 7118
10 4 w 7121
Ioh 3 w 7124
3 12 w 7126
5 13 w 7128
6 9 w 7129
12 3 w 7132
Matth 3 w 7137
5 14 w 7139
20 6 w 7142
19 5 w 7144
Act 3 w 7147
10 5 w 7150
31 1 w 7153
1 47 w 7154
ita 26 w 7157
add 2 w 7161
ut 45 w 7164
L 22 w 7165
3 14 w 7166
capescendum 1 w 7177
Nml 7 w 7180
4 8 w 7181
conuersio 2 w 7190
uer 26 w 7194
in 100 w 7196
ras 2 w 7199
Nm2 4 w 7204
6 10 w 7205
intrauit 2 w 7213
Nml 8 w 7216
8 12 w 7217
farisseorum 1 w 7228
N 21 w 7229
item 2 w 7234
lin 2 w 7237
13 5 w 7240
9 11 w 7241
cathecumeni 1 w 7252
JKNml 1 w 7257
cathecumini 1 w 7268
cet 6 w 7271
11 6 w 7274
introibit 1 w 7283
Mp 1 w 7285
12 4 w 7288
iniquitas 2 w 7297
inquit 2 w 7304
N 23 w 7305
iniquitas 3 w 7314
baptizatorum 1 w 7326
v 14 w 7327
18 5 w 7329
corneli 1 w 7336
Mws 1 w 7339
iustitia 6 w 7347
Cornelii 2 w 7355
v 15 w 7356
ipse 5 w 7360
esset 4 w 7365
v 16 w 7366
christiani 1 w 7376
Nml 10 w 7379
19 6 w 7381
acceptae 1 w 7389
qm2v 1 w 7393
21 6 w 7395
si 84 w 7397
om 32 w 7399
L 23 w 7401
26 4 w 7403
non 42 w 7406
corporetur 2 w 7416
L 24 w 7417
errore 2 w 7423
Kml 1 w 7426
corrigamus 2 w 7436
errorem 2 w 7443
v 18 w 7444
28 3 w 7446
agnoscimus 2 w 7456
L 25 w 7457