Scaife ATLAS

CTS Library / Contra Partem Donati Post Gesta

Contra Partem Donati Post Gesta (52-55)

urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:52-55
Refs {'start': {'reference': '52', 'human_reference': 'Section 52'}, 'end': {'reference': '55', 'human_reference': 'Section 55'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

30
Iam illud, si montes aureos daremus, quando
emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent
eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in
eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt,
quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem
pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime
perturbati et in horrendas contrusi angustias [*]
153
responderunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae,
his paucissimis uerbis totam nostram causam, de qua cum
eis superius confligebamus, omnino inuictam esse firmantes?
quid enim aliud agebamus, tot testimoniis sanctorum eloquiorum,
tanta auctoritate prophetarum apostolorum episcoporum
ipsorumque aduersariorum demonstrantes bonos a malis sacramentorum
communione non pollui, si corde uoluntate moribus
operibus diuersas habeant causas gerantque personas? quid
enim aliud laborabamus, nisi ut appareret nec causam causae
nec personam praeiudicare personae? hoc ipsi breuiter conpulsi
summa necessitate dixerunt, quia, cum a nobis diu
diceretur, ueritati cedere noluerunt.

31
Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus,
quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod
maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos
Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque
gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum
etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua
uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod
apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba
Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: \'illi
portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus
euangelia\'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem
suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae
persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe
prostrata. leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt,
quia leguntur etiam suscriptiones eorum. tenemus eos confitentes
profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem
grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum [*] [*]
154
persequentibus eis ab imperatore damnatum. non ergo iam clament
segregationem suam ideo esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem
non facit sed patitur, aut fateantur non eam fuisse ecclesiam
ueritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. si
enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur, bonus
-erat Caecilianus quando patiebatur; si autem potest quidem
fieri, ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt
esse qui faciunt, non erant boni maiores eorum quando Caecilianum
persequebantur. porro si fieri potest, ut et boni faciant
et mali patiantur, non ideo nos culpandi sumus nec ideo isti
laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus
suis facientibus passum esse gloriantur. et tamen Caecilianum ab
imperatore damnatum omnino non constitit, sed in eius absolutione
atque. purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis
recitatione constiterat, nihil postea probari potuit inmutatum.
ita factum est, ut remota, Caeciliani damnatione, de qua ipsi
mentiti sunt, remanserit persecutio, quam maiores suos fecisse
confessi sunt.

Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum
et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent.
insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta
fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse
firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore
iudicio in contrarium commutato. nam primo Mileuitanae
ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt,
pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore
-damnatum. quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo
risum potuit continere. qui tamen risus non utique conscriptioni
gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et [*] [*]

155
ipsum latere non sinerent dicentes: \'audiant qui riserunt.\' hoc
sane scriptum est et suscriptum. quod enim pro se legi uoluerunt,
ambiguum fuit. unde cum rectissime cognitor iussisset
paulo superius recitari, ut inde si possent uerba illa clarescerent,
hoc recitatum est quod nolebant, id est Caecilianum fuisse
purgatum, quem prius legendum dederant non sicut iactabant
damnatum, sed Brixae bono pacis retentum. hic cum dixissent
illis uerbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare uoluisse,
dictum est eis, ut euidentem Caeciliani damnationem
aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi,
qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. hoc
cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis
omnium morarum superfluis ambagibus apertissime nos adiuuare
coeperunt. tamquam enim a nobis essent instructi uel
tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam
declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut, si possent,
ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab
imperatore damnatum, cuius imperatoris litteras legeramus
quae illum ostenderant absolutum, protulerunt libellum maiorum
suorum ad eundem Constantinum imperatorem datum, quo
apertissime demonstrarant illius iudicio se potius fuisse damnatos.
contigit enim eis apud imperatoriam potestatem quod
inimicis sancti Danihelis, qui hoc ab eisdem leonibus passi
sunt quod pati uoluerant innocentem. hic cum breuiter admonuissemus
illum libellum pro nobis contra se potius recitasse,
aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad
Uerinum uicarium datas, ubi eos grauiter detestatus et domini [*] [*]
156
iudicio, qui iam in eos coeperat uindicare, dimittens ignominiosissima
indulgentia de exilio relaxauit. ita manifestissime constitit
non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea
consecutam, uerum etiam eius absolutionem atque purgationem
et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam.
haec tam excellentia documenta., quod fatendum est, non habe
bamus in manibus, sed forsitan, si alicubi esse audiremus,
unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perueniremus
ut nobis describenda permitterentur. quantum autem
daremus, si uenale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis
aduersariis legerentur?

32
Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius
adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim
causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus,
cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano
cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de
isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum
iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec
ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime
innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius,
qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse
confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi
uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis
reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia
gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator,
ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores
istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari,
nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam [*] [*]
*
157
uerborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum
eius ostendit. haec nos omnia documenta causae Felicis in
manibus habebamus et disposueramus tradere recitanda. in
quo ipsi nos praeuenerunt et easdem imperatoris litteras
de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt et recitauerunt,
iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus
etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius
exigi uideretur. sed aduersariis nostris id agentibus, ut persecutio,
quam maiores eorum apud imperatores nostris maioribus
fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent,
quid faceremus nisi oblata libenter accipere et gratias domino
in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt,
ipsi recitauerunt. incredibile uidetur esse quod dico, sed gesta
testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur suscriptiones.
ipsi, inquam, recitauerunt Constantinum suscripsisse,
quod Aelianus pro consule in causa Felicis (audientiam) praebuerit
conpetentem et quod a crimine traditionis innocentem
Felicem fuisse constiterit, sed Ingentium ad comitatum suum
propterea mitti uoluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum
agunt et diurnis diebus interpellare non
desinunt, praesentibus et coram adsistentibus apparere
et intimari posset frustra eos Caeciliano
inuidiam conparasse et aduersus eum uiolenter
insurgere uoluisse. ipsi recitauerunt. quis nostrum hoc auderet
optare, ut, quos iniquitas fecerat nostros accusatores,
eos ueritas nostros faceret defensores? sic et illum Balaam,
quem temporibus antiquis ad maledicendum dei populum conduxit
iniquitas, benedicere conpulit ueritas. [*] [*]
158

Tokens

Iam 1 w 3
illud 1 w 8
si 1 w 11
montes 1 w 17
aureos 1 w 23
daremus 1 w 30
quando 1 w 37
emere 1 w 42
possemus 1 w 50
quod 1 w 55
obiecta 1 w 62
sibi 1 w 66
Maximiani 1 w 75
causa 1 w 80
ut 1 w 83
intellegerent 1 w 96
eo 2 w 98
modo 1 w 102
non 1 w 105
obfuisse 1 w 113
Caeciliano 1 w 123
concilium 1 w 132
quo 2 w 136
in 2 w 138
eum 1 w 141
absentem 1 w 149
septuaginta 1 w 160
episcopi 1 w 168
quod 2 w 172
uoluerunt 1 w 181
pronuntiauerunt 1 w 196
quomodo 1 w 204
non 2 w 207
obfuit 1 w 213
Primiano 1 w 221
cum 1 w 225
similiter 1 w 234
absentem 2 w 242
pro 2 w 245
Maximiano 1 w 254
centum 1 w 260
ferme 1 w 265
episcopi 2 w 273
damnauerunt 1 w 284
uehementissime 1 w 299
perturbati 1 w 309
et 1 w 311
in 4 w 313
horrendas 1 w 322
contrusi 1 w 330
angustias 1 w 339
5 1 w 340
inaximianistrarum 1 w 357
B 1 w 358
6 1 w 359
nec 1 w 362
c 12 w 363
ne 2 w 365
ABCb 1 w 369
non 3 w 372
v 1 w 373
12 1 w 375
ergo 1 w 379
del 1 w 382
Bm2 1 w 386
om 2 w 389
b 9 w 391
14 1 w 393
refrenandum 1 w 404
Bm2b 1 w 408
refragandum 1 w 420
mg 1 w 422
Bm2 3 w 426
16 1 w 428
ex 1 w 430
omni 1 w 434
BCb 2 w 437
17 1 w 439
attingerunt 1 w 450
Bml 1 w 453
18 1 w 455
haec 1 w 459
omnia 1 w 464
contra 1 w 470
bml 1 w 473
nullam 1 w 479
Bml 2 w 482
19 1 w 484
saltim 1 w 490
Am2BmlC 1 w 497
25 1 w 499
possumus 1 w 507
v 2 w 508
26 1 w 510
concilio 1 w 518
Bml 4 w 521
29 1 w 523
uehementisse 1 w 535
b 13 w 536
responderunt 1 w 548
nec 2 w 551
causam 1 w 557
causae 1 w 563
nec 3 w 566
personam 1 w 574
praeiudicare 1 w 586
personae 1 w 594
his 1 w 598
paucissimis 1 w 609
uerbis 1 w 615
totam 1 w 620
nostram 1 w 627
causam 2 w 633
de 3 w 636
qua 2 w 639
cum 2 w 642
eis 1 w 645
superius 1 w 653
confligebamus 1 w 666
omnino 1 w 673
inuictam 1 w 681
esse 1 w 685
firmantes 1 w 694
quid 1 w 699
enim 1 w 703
aliud 1 w 708
agebamus 1 w 716
tot 2 w 720
testimoniis 1 w 731
sanctorum 1 w 740
eloquiorum 1 w 750
tanta 1 w 756
auctoritate 1 w 767
prophetarum 1 w 778
apostolorum 1 w 789
episcoporum 1 w 800
ipsorumque 1 w 810
aduersariorum 1 w 823
demonstrantes 1 w 836
bonos 1 w 841
a 68 w 842
malis 1 w 847
sacramentorum 1 w 860
communione 1 w 870
non 4 w 873
pollui 1 w 879
si 7 w 882
corde 1 w 887
uoluntate 1 w 896
moribus 1 w 903
operibus 1 w 911
diuersas 1 w 919
habeant 1 w 926
causas 1 w 932
gerantque 1 w 941
personas 1 w 949
quid 2 w 954
enim 2 w 958
aliud 2 w 963
laborabamus 1 w 974
nisi 1 w 979
ut 2 w 981
appareret 1 w 990
nec 4 w 993
causam 3 w 999
causae 2 w 1005
nec 5 w 1008
personam 2 w 1016
praeiudicare 2 w 1028
personae 2 w 1036
hoc 1 w 1040
ipsi 1 w 1044
breuiter 1 w 1052
conpulsi 1 w 1060
summa 1 w 1065
necessitate 1 w 1076
dixerunt 1 w 1084
quia 1 w 1089
cum 3 w 1093
a 97 w 1094
nobis 1 w 1099
diu 2 w 1102
diceretur 1 w 1111
ueritati 1 w 1120
cedere 1 w 1126
noluerunt 1 w 1135
Illud 1 w 1141
etiam 1 w 1146
quibus 1 w 1152
thesauris 1 w 1161
quibus 2 w 1168
opibus 1 w 1174
quibus 3 w 1181
pretiosorum 1 w 1192
lapidum 1 w 1199
aggeribus 1 w 1208
emendum 1 w 1215
fuit 2 w 1219
quod 3 w 1224
maiores 1 w 1231
suos 1 w 1235
apud 1 w 1239
imperatorem 1 w 1250
Constantinum 1 w 1262
persecutos 1 w 1272
Caecilianum 1 w 1283
non 5 w 1286
confiteri 1 w 1295
tantum 1 w 1301
uerum 1 w 1307
etiam 2 w 1312
profiteri 1 w 1321
atque 1 w 1326
gloriari 1 w 1334
minime 1 w 1340
dubitarunt 1 w 1350
eumque 1 w 1356
ab 6 w 1358
imperatore 2 w 1368
damnatum 1 w 1376
etiam 3 w 1381
mentiendo 1 w 1390
adseuerare 1 w 1400
conati 1 w 1406
sunt 1 w 1410
ubi 2 w 1414
est 2 w 1417
illa 1 w 1421
uox 1 w 1424
qua 3 w 1428
uos 2 w 1431
decipere 1 w 1439
consuerunt 1 w 1449
nobis 2 w 1454
inuidiam 1 w 1462
concitantes 1 w 1473
quod 4 w 1478
apud 2 w 1482
imperatorem 2 w 1493
causam 4 w 1499
agamus 1 w 1505
ecclesiae 1 w 1514
ubi 3 w 1518
sunt 2 w 1522
uerba 1 w 1527
Primiani 1 w 1535
apud 3 w 1539
acta 1 w 1543
magistratus 1 w 1554
Carthaginiensis 1 w 1569
expressa 1 w 1577
illi 1 w 1584
portant 1 w 1591
multorum 1 w 1599
imperatorum 1 w 1610
sacras 1 w 1616
nos 3 w 1620
sola 1 w 1624
offerimus 1 w 1633
euangelia 1 w 1642
ubi 4 w 1648
est 3 w 1651
illa 2 w 1655
praeclara 1 w 1664
laudatio 1 w 1672
qua 4 w 1676
extollunt 1 w 1685
separationem 1 w 1697
suam 1 w 1701
dicentes 1 w 1710
eam 1 w 1713
esse 2 w 1717
ecclesiam 1 w 1726
ueritatis 1 w 1735
quae 1 w 1739
persecutionem 1 w 1752
patitur 1 w 1759
non 6 w 1763
quae 2 w 1767
facit 1 w 1772
nempe 1 w 1778
elisa 1 w 1783
est 4 w 1786
nempe 2 w 1792
prostrata 1 w 1801
leguntur 1 w 1810
prosecutiones 1 w 1823
eorum 1 w 1828
negare 1 w 1835
non 7 w 1838
possunt 1 w 1845
quia 2 w 1850
leguntur 2 w 1858
etiam 4 w 1863
suscriptiones 1 w 1876
eorum 2 w 1881
tenemus 1 w 1889
eos 2 w 1892
confitentes 1 w 1903
profitentes 1 w 1914
gloriantes 1 w 1924
maiores 2 w 1931
suos 2 w 1935
Caecilianum 2 w 1946
apud 4 w 1950
imperatorem 3 w 1961
grauiter 1 w 1969
persecutos 2 w 1979
tenemus 2 w 1987
etiam 5 w 1992
Caecilianum 3 w 2003
24 1 w 2005
cf 1 w 2007
cap 1 w 2011
16 2 w 2014
20 1 w 2017
extr 1 w 2021
2 11 w 2023
hiis 1 w 2027
b 37 w 2028
6 5 w 2029
malos 1 w 2034
a 185 w 2035
bonis 1 w 2040
codd 1 w 2044
9 3 w 2046
laboramus 1 w 2055
BCb 3 w 2058
10 1 w 2060
personam 3 w 2068
personae 3 w 2076
praeiudicare 3 w 2088
BCb 4 w 2091
11 1 w 2093
sumna 1 w 2098
C 12 w 2099
qui 9 w 2102
coni 1 w 2106
v 3 w 2108
19 2 w 2110
consueuerunt 1 w 2122
v 4 w 2123
21 1 w 2125
carthaginensis 1 w 2139
Bb 1 w 2141
22 1 w 2143
sacra 3 w 2148
codd 2 w 2152
soli 1 w 2157
Aml 1 w 2160
26 2 w 2162
persecutiones 1 w 2175
Bbv 1 w 2178
29 2 w 2180
prosequentibus 1 w 2194
Bm2b 2 w 2198
persequentibus 1 w 2212
eis 2 w 2215
ab 8 w 2217
imperatore 5 w 2227
damnatum 2 w 2235
non 8 w 2239
ergo 2 w 2243
iam 8 w 2246
clament 1 w 2253
segregationem 1 w 2266
suam 2 w 2270
ideo 1 w 2274
esse 3 w 2278
ecclesiam 2 w 2287
ueritatis 2 w 2296
quia 3 w 2301
persecutionem 2 w 2314
non 9 w 2317
facit 2 w 2322
sed 1 w 2325
patitur 2 w 2332
aut 1 w 2336
fateantur 1 w 2345
non 10 w 2348
eam 2 w 2351
fuisse 2 w 2357
ecclesiam 3 w 2366
ueritatis 3 w 2375
quando 2 w 2382
a 217 w 2383
maioribus 1 w 2392
eorum 3 w 2397
Caecilianus 1 w 2408
patiebatur 1 w 2418
si 18 w 2421
enim 3 w 2425
continuo 1 w 2433
boni 2 w 2437
sunt 4 w 2441
qui 11 w 2444
persecutionem 3 w 2457
patiuntur 1 w 2466
bonus 1 w 2472
erat 7 w 2477
Caecilianus 2 w 2488
quando 3 w 2494
patiebatur 2 w 2504
si 19 w 2507
autem 1 w 2512
potest 1 w 2518
quidem 1 w 2524
fieri 1 w 2529
ut 12 w 2532
et 11 w 2534
mali 2 w 2538
persecutionem 4 w 2551
patiantur 1 w 2560
sed 2 w 2564
boni 3 w 2568
non 11 w 2571
possunt 2 w 2578
esse 4 w 2582
qui 13 w 2585
faciunt 1 w 2592
non 12 w 2596
erant 2 w 2601
boni 4 w 2605
maiores 3 w 2612
eorum 4 w 2617
quando 4 w 2623
Caecilianum 4 w 2634
persequebantur 1 w 2648
porro 1 w 2654
si 20 w 2656
fieri 2 w 2661
potest 2 w 2667
ut 14 w 2670
et 12 w 2672
boni 5 w 2676
faciant 1 w 2683
et 13 w 2685
mali 3 w 2689
patiantur 2 w 2698
non 13 w 2702
ideo 2 w 2706
nos 4 w 2709
culpandi 1 w 2717
sumus 2 w 2722
nec 7 w 2725
ideo 3 w 2729
isti 1 w 2733
laudandi 1 w 2741
quia 4 w 2746
tale 1 w 2750
aliquid 1 w 2757
patiuntur 2 w 2766
quale 1 w 2772
Caecilianum 5 w 2783
maioribus 2 w 2792
suis 1 w 2796
facientibus 1 w 2807
passum 1 w 2813
esse 5 w 2817
gloriantur 1 w 2827
et 14 w 2830
tamen 1 w 2835
Caecilianum 6 w 2846
ab 9 w 2848
imperatore 6 w 2858
damnatum 3 w 2866
omnino 2 w 2872
non 14 w 2875
constitit 1 w 2884
sed 3 w 2888
in 16 w 2890
eius 1 w 2894
absolutione 1 w 2905
atque 2 w 2910
purgatione 1 w 2921
quae 3 w 2926
iudicii 1 w 2933
episcopalis 1 w 2944
et 15 w 2946
imperialis 1 w 2956
recitatione 1 w 2967
constiterat 1 w 2978
nihil 1 w 2984
postea 1 w 2990
probari 1 w 2997
potuit 1 w 3003
inmutatum 1 w 3012
ita 10 w 3016
factum 1 w 3022
est 7 w 3025
ut 17 w 3028
remota 1 w 3034
Caeciliani 1 w 3045
damnatione 1 w 3055
de 12 w 3058
qua 12 w 3061
ipsi 2 w 3065
mentiti 1 w 3072
sunt 6 w 3076
remanserit 1 w 3087
persecutio 6 w 3097
quam 1 w 3102
maiores 4 w 3109
suos 3 w 3113
fecisse 1 w 3120
confessi 1 w 3128
sunt 7 w 3132
Parum 1 w 3138
fuit 3 w 3142
ut 19 w 3145
Caecilianum 7 w 3156
ab 11 w 3158
imperatore 7 w 3168
damnatum 4 w 3176
et 16 w 3178
mentiendo 2 w 3187
gloriari 2 w 3195
auderent 1 w 3203
et 17 w 3205
asserendo 1 w 3214
probare 1 w 3221
non 15 w 3224
possent 1 w 3231
insuper 1 w 3239
etiam 6 w 3244
probauerunt 1 w 3255
et 19 w 3257
nostra 2 w 3263
in 19 w 3265
eam 3 w 3268
rem 7 w 3271
documenta 1 w 3280
fortius 1 w 3287
adiuuerunt 1 w 3297
Caeciliani 2 w 3308
absolutionem 1 w 3320
mansisse 1 w 3328
firmissimam 1 w 3339
non 16 w 3343
sicut 1 w 3349
mentiti 2 w 3356
fuerant 1 w 3363
imperatoris 1 w 3375
posteriore 1 w 3385
iudicio 1 w 3392
in 20 w 3394
contrarium 1 w 3404
commutato 1 w 3413
nam 4 w 3417
primo 1 w 3422
Mileuitanae 1 w 3433
ecclesiae 2 w 3442
catholicum 1 w 3452
episcopum 1 w 3461
Optatum 1 w 3468
recitandum 1 w 3478
petiuerunt 1 w 3488
pollicentes 1 w 3500
inde 1 w 3504
se 36 w 3506
probaturos 1 w 3516
Caecilianum 8 w 3527
ab 13 w 3529
imperatore 8 w 3539
damnatum 5 w 3548
quae 4 w 3553
lectio 1 w 3559
cum 6 w 3562
magis 2 w 3567
contra 3 w 3573
eos 3 w 3576
recitaretur 1 w 3587
nemo 1 w 3592
risum 1 w 3597
potuit 2 w 3603
continere 1 w 3612
qui 16 w 3616
tamen 2 w 3621
risus 1 w 3626
non 17 w 3629
utique 1 w 3635
conscriptioni 1 w 3648
gestorum 1 w 3656
potuisset 1 w 3665
adiungi 1 w 3672
et 23 w 3674
omnino 3 w 3680
latuisset 1 w 3689
nisi 2 w 3694
et 25 w 3696
25 2 w 3698
cf 2 w 3700
Breuic 1 w 3707
III 1 w 3711
20 2 w 3713
38 1 w 3716
1 13 w 3717
eis 3 w 3720
8 3 w 3721
1 14 w 3723
Bml 5 w 3727
et 26 w 3730
b 68 w 3731
om 10 w 3734
ACc 1 w 3738
eis 4 w 3741
persequentibus 2 w 3755
v 6 w 3756
2 20 w 3757
se 40 w 3759
congregationem 1 w 3773
BCb 5 w 3776
11 2 w 3778
patiantur 3 w 3787
BCb 6 w 3790
13 1 w 3792
imperatorem 4 w 3803
cml 1 w 3806
15 1 w 3808
nil 1 w 3811
v 7 w 3812
20 3 w 3814
alt 2 w 3817
et 27 w 3820
ea 7 w 3823
et 28 w 3825
BmlCm2 1 w 3831
ea 8 w 3833
Cml 1 w 3836
24 2 w 3838
miliuitanae 1 w 3849
BCm2b 1 w 3854
25 3 w 3856
obtatum 1 w 3863
BC 8 w 3865
petiuerunt 2 w 3875
scripsi 1 w 3882
putauerunt 1 w 3892
codd 3 w 3896
v 8 w 3898
cf 3 w 3901
p 121 w 3903
87 1 w 3906
4 4 w 3908
27 1 w 3910
qu 47 w 3912
allelectio 1 w 3923
i 380 w 3925
eras 1 w 3929
A 5 w 3932
quae 5 w 3936
electio 2 w 3943
ex 5 w 3945
qua 16 w 3948
electio 3 w 3955
Cm2 3 w 3958
et 30 w 3961
c 143 w 3962
ipsum 1 w 3967
latere 1 w 3973
non 18 w 3976
sinerent 1 w 3984
dicentes 2 w 3992
audiant 1 w 4002
qui 17 w 4005
riserunt 1 w 4013
hoc 2 w 4019
sane 1 w 4023
scriptum 1 w 4031
est 9 w 4034
et 31 w 4036
suscriptum 1 w 4046
quod 5 w 4051
enim 4 w 4055
pro 13 w 4058
se 42 w 4060
legi 1 w 4064
uoluerunt 2 w 4073
ambiguum 1 w 4082
fuit 4 w 4086
unde 1 w 4091
cum 7 w 4094
rectissime 1 w 4104
cognitor 1 w 4112
iussisset 1 w 4121
paulo 1 w 4126
superius 2 w 4134
recitari 1 w 4142
ut 25 w 4145
inde 2 w 4149
si 32 w 4151
possent 2 w 4158
uerba 2 w 4163
illa 3 w 4167
clarescerent 1 w 4179
hoc 3 w 4183
recitatum 1 w 4192
est 10 w 4195
quod 6 w 4199
nolebant 1 w 4207
id 10 w 4210
est 11 w 4213
Caecilianum 9 w 4224
fuisse 3 w 4230
purgatum 1 w 4238
quem 1 w 4243
prius 1 w 4248
legendum 1 w 4256
dederant 1 w 4264
non 19 w 4267
sicut 2 w 4272
iactabant 1 w 4281
damnatum 6 w 4289
sed 4 w 4293
Brixae 1 w 4299
bono 2 w 4303
pacis 1 w 4308
retentum 1 w 4316
hic 1 w 4320
cum 8 w 4323
dixissent 1 w 4332
illis 1 w 4337
uerbis 2 w 4343
Optatum 2 w 4350
damnationem 1 w 4361
Caeciliani 3 w 4371
extenuare 1 w 4380
uoluisse 1 w 4388
dictum 1 w 4395
est 12 w 4398
eis 5 w 4401
ut 27 w 4404
euidentem 1 w 4413
Caeciliani 4 w 4423
damnationem 2 w 4434
aliunde 1 w 4441
recitarent 1 w 4451
ut 28 w 4454
ab 15 w 4456
Optato 1 w 4462
eam 4 w 4465
extenuatam 1 w 4475
posset 1 w 4481
ostendi 1 w 4488
qui 18 w 4492
apertissime 1 w 4503
scripserat 1 w 4513
Caecilianum 10 w 4524
fuisse 4 w 4530
purgatum 2 w 4538
hoc 4 w 4542
cum 9 w 4545
facere 1 w 4551
omnino 4 w 4557
non 20 w 4560
possent 3 w 4567
interiectis 1 w 4579
atque 3 w 4584
consummatis 1 w 4595
omnium 1 w 4601
morarum 1 w 4608
superfluis 1 w 4618
ambagibus 1 w 4627
apertissime 2 w 4638
nos 6 w 4641
adiuuare 1 w 4649
coeperunt 1 w 4658
tamquam 1 w 4666
enim 5 w 4670
a 407 w 4671
nobis 3 w 4676
essent 1 w 4682
instructi 1 w 4691
uel 1 w 4694
tamquam 2 w 4701
nobiscum 1 w 4709
ad 6 w 4711
innocentiam 1 w 4722
Caeciliani 5 w 4732
defendendam 1 w 4743
declarandamque 1 w 4757
delecti 1 w 4764
cum 11 w 4768
quaereretur 1 w 4779
ab 16 w 4781
eis 6 w 4784
ut 29 w 4787
si 36 w 4790
possent 4 w 4797
ostenderent 1 w 4809
quod 7 w 4813
dicebant 1 w 4821
posteriore 2 w 4832
iudicio 2 w 4839
Caecilianum 11 w 4850
ab 17 w 4852
imperatore 10 w 4862
damnatum 7 w 4870
cuius 1 w 4876
imperatoris 2 w 4887
litteras 1 w 4895
legeramus 1 w 4904
quae 7 w 4908
illum 1 w 4913
ostenderant 1 w 4924
absolutum 1 w 4933
protulerunt 1 w 4945
libellum 1 w 4953
maiorum 1 w 4960
suorum 1 w 4966
ad 7 w 4968
eundem 1 w 4974
Constantinum 2 w 4986
imperatorem 5 w 4997
datum 1 w 5002
quo 10 w 5006
apertissime 3 w 5017
demonstrarant 1 w 5030
illius 1 w 5036
iudicio 3 w 5043
se 55 w 5045
potius 1 w 5051
fuisse 5 w 5057
damnatos 1 w 5065
contigit 1 w 5074
enim 6 w 5078
eis 7 w 5081
apud 5 w 5085
imperatoriam 1 w 5097
potestatem 1 w 5107
quod 8 w 5111
inimicis 1 w 5119
sancti 1 w 5125
Danihelis 1 w 5134
qui 19 w 5138
hoc 5 w 5141
ab 19 w 5143
eisdem 1 w 5149
leonibus 1 w 5157
passi 1 w 5162
sunt 8 w 5166
quod 9 w 5170
pati 10 w 5174
uoluerant 1 w 5183
innocentem 1 w 5193
hic 2 w 5197
cum 12 w 5200
breuiter 2 w 5208
admonuissemus 1 w 5221
illum 2 w 5226
libellum 2 w 5234
pro 15 w 5237
nobis 5 w 5242
contra 4 w 5248
se 58 w 5250
potius 2 w 5256
recitasse 1 w 5265
aliud 3 w 5271
addiderunt 1 w 5281
proferentes 1 w 5293
eiusdem 1 w 5300
imperatoris 3 w 5311
litteras 2 w 5319
ad 10 w 5321
Uerinum 1 w 5328
uicarium 1 w 5336
datas 1 w 5341
ubi 5 w 5345
eos 4 w 5348
grauiter 2 w 5356
detestatus 1 w 5366
et 37 w 5368
domini 1 w 5374
19 3 w 5376
cf 4 w 5378
Breuic 2 w 5385
III 2 w 5389
21 2 w 5391
39 1 w 5394
23 1 w 5396
cf 5 w 5398
Dan 2 w 5402
6 7 w 5404
24 3 w 5407
26 3 w 5409
cf 6 w 5411
Breuic 3 w 5418
III 3 w 5422
22 2 w 5424
40 1 w 5427
6 9 w 5428
legendo 1 w 5435
didicerant 1 w 5445
mg 2 w 5447
B 26 w 5449
mg 3 w 5451
b 96 w 5453
7 4 w 5454
brixe 1 w 5459
Cml 2 w 5462
brixiae 1 w 5469
cet 1 w 5472
v 9 w 5475
dixisset 1 w 5484
BCb 7 w 5487
8 5 w 5488
uoluisset 1 w 5497
B 28 w 5498
11 3 w 5500
quia 5 w 5504
Bb 3 w 5506
apertissime 4 w 5517
om 14 w 5519
Bb 4 w 5522
scribserat 1 w 5532
AC 2 w 5534
12 2 w 5536
intericectis 1 w 5548
Cml 3 w 5551
consumatis 1 w 5561
BC 10 w 5563
18 2 w 5565
legeremus 1 w 5574
Bml 7 w 5577
19 4 w 5579
libello 1 w 5586
Cml 4 w 5589
21 3 w 5591
demonstrabant 1 w 5604
Bm2b 3 w 5608
demonstrarent 1 w 5621
cv 1 w 5623
22 3 w 5625
imperatorem 6 w 5636
am 66 w 5638
Cvil 1 w 5642
23 2 w 5644
danielis 1 w 5652
BCb 8 w 5655
v 12 w 5657
24 4 w 5660
ammonuissemus 1 w 5673
c 208 w 5674
26 4 w 5676
proferentes 2 w 5687
profe 3 w 5693
in 36 w 5695
ras 5 w 5698
m2 10 w 5701
A 7 w 5703
et 41 w 5706
cv 2 w 5708
parentes 1 w 5716
BmlC 3 w 5720
pariter 1 w 5727
Bm2b 4 w 5731
27 2 w 5733
ueninum 1 w 5740
Cml 5 w 5743
detestatur 1 w 5753
Av 1 w 5755
iudicio 4 w 5762
qui 21 w 5766
iam 14 w 5769
in 38 w 5771
eos 5 w 5774
coeperat 1 w 5782
uindicare 1 w 5791
dimittens 1 w 5801
ignominiosissima 1 w 5817
indulgentia 1 w 5828
de 36 w 5830
exilio 1 w 5836
relaxauit 1 w 5845
ita 19 w 5849
manifestissime 1 w 5863
constitit 2 w 5872
non 21 w 5875
solum 1 w 5880
nullam 2 w 5886
Caeciliani 6 w 5896
damnationem 3 w 5907
fuisse 6 w 5913
postea 2 w 5919
consecutam 1 w 5929
uerum 2 w 5935
etiam 7 w 5940
eius 3 w 5944
absolutionem 2 w 5956
atque 4 w 5961
purgationem 1 w 5972
et 44 w 5974
poena 1 w 5979
illorum 1 w 5986
et 45 w 5988
detestabili 1 w 5999
indulgentia 2 w 6010
fuisse 7 w 6016
firmatam 1 w 6024
haec 2 w 6029
tam 10 w 6032
excellentia 1 w 6043
documenta 2 w 6052
quod 10 w 6058
fatendum 1 w 6066
est 18 w 6069
non 22 w 6073
habe 2 w 6077
bamus 4 w 6082
in 43 w 6084
manibus 1 w 6091
sed 5 w 6095
forsitan 1 w 6103
si 44 w 6106
alicubi 1 w 6113
esse 7 w 6117
audiremus 1 w 6126
unde 4 w 6131
nobis 6 w 6136
gratis 1 w 6142
dari 1 w 6146
non 23 w 6149
possent 5 w 6156
quolibet 1 w 6165
praemio 1 w 6172
perueniremus 1 w 6184
ut 33 w 6186
nobis 7 w 6191
describenda 1 w 6202
permitterentur 1 w 6216
quantum 1 w 6224
autem 2 w 6229
daremus 2 w 6236
si 45 w 6239
uenale 1 w 6245
proponeretur 1 w 6257
ut 35 w 6260
pro 20 w 6263
nobis 8 w 6268
etiam 8 w 6273
ab 24 w 6275
ipsis 1 w 6280
aduersariis 1 w 6291
legerentur 1 w 6301
Quid 1 w 6306
uidetur 1 w 6313
addi 2 w 6317
iam 17 w 6320
posse 8 w 6325
ut 36 w 6328
nos 7 w 6331
cumulatius 1 w 6341
adiuuarent 1 w 6351
et 51 w 6354
tamen 3 w 6359
addiderunt 2 w 6369
commemorauerunt 1 w 6385
enim 7 w 6389
causam 5 w 6395
Felicis 1 w 6402
Aptugensis 1 w 6412
a 542 w 6414
quo 15 w 6417
Caecilianus 3 w 6428
fuerat 1 w 6434
ordinatus 1 w 6443
cui 2 w 6447
Felici 2 w 6453
traditionis 1 w 6464
crimen 1 w 6470
intenderant 1 w 6481
absoluto 1 w 6490
autem 3 w 6495
Caeciliano 2 w 6505
cum 15 w 6508
perficiendae 1 w 6520
instaretur 1 w 6530
unitati 1 w 6537
quaestionem 1 w 6549
de 43 w 6551
isto 1 w 6555
Felice 1 w 6561
commouerant 1 w 6572
eo 15 w 6575
modo 3 w 6579
posse 9 w 6584
arbitrantes 1 w 6595
Caecilianum 12 w 6606
iam 18 w 6609
purgatum 3 w 6617
alienis 1 w 6624
criminibus 1 w 6634
inretiri 1 w 6642
etiam 9 w 6648
haec 3 w 6652
ergo 3 w 6656
causa 10 w 6661
Felicis 2 w 6668
discussa 1 w 6676
est 20 w 6679
proconsulari 1 w 6691
iudicio 5 w 6698
ubi 7 w 6702
liquidissime 1 w 6714
innocentia 2 w 6724
Felicis 3 w 6731
apparuit 1 w 6739
sed 6 w 6743
quoniam 1 w 6750
quidam 1 w 6756
Ingentius 1 w 6765
qui 24 w 6769
eodem 1 w 6774
iudicio 6 w 6781
aduersum 1 w 6789
Felicem 1 w 6796
falsum 1 w 6802
se 73 w 6804
fecisse 2 w 6811
confessus 1 w 6820
est 21 w 6823
nec 8 w 6827
puniri 1 w 6833
facile 1 w 6839
debuit 1 w 6845
ubi 8 w 6849
causa 11 w 6854
episcopi 3 w 6862
uertebatur 1 w 6872
nec 9 w 6876
facile 2 w 6882
a 583 w 6883
proconsule 1 w 6893
dimitti 1 w 6900
potuit 3 w 6906
tanti 3 w 6911
criminis 1 w 6919
reus 1 w 6923
nisi 3 w 6927
imperatore 13 w 6937
consulto 1 w 6945
quo 17 w 6949
instante 1 w 6957
illa 4 w 6961
omnia 2 w 6966
gerebantur 1 w 6976
rettulit 1 w 6985
inde 3 w 6989
pro 23 w 6992
consule 2 w 6999
et 56 w 7001
rescripsit 1 w 7011
imperator 19 w 7020
ut 39 w 7023
ad 17 w 7025
eius 4 w 7029
comitatum 1 w 7038
idem 2 w 7042
Ingentius 2 w 7051
mitteretur 1 w 7061
uolens 1 w 7068
maiores 5 w 7075
istorum 1 w 7082
a 594 w 7084
quibus 4 w 7090
cotidie 1 w 7097
interpellabatur 1 w 7112
in 54 w 7115
praesentia 1 w 7125
confutari 1 w 7134
nihil 2 w 7140
tamen 4 w 7145
dubitans 1 w 7153
de 48 w 7155
purgatione 3 w 7165
immo 1 w 7170
eam 5 w 7173
14 2 w 7175
cf 7 w 7177
Breuic 4 w 7184
III 4 w 7188
23 3 w 7190
41 1 w 7193
sqq 1 w 7196
Optat 4 w 7202
I 17 w 7204
27 3 w 7206
5 6 w 7207
poena 2 w 7212
scripsi 3 w 7219
poenam 1 w 7225
codd 4 w 7229
v 15 w 7231
alt 3 w 7234
et 58 w 7237
om 20 w 7239
cv 3 w 7242
detestabilem 1 w 7254
Bm2b 5 w 7258
indulgentiam 1 w 7270
Bb 5 w 7272
9 9 w 7273
describenda 2 w 7284
scripsi 4 w 7291
scribenda 3 w 7300
codd 5 w 7304
v 17 w 7306
12 3 w 7308
qui 26 w 7311
C 51 w 7312
14 3 w 7314
Aptugnensis 1 w 7325
v 18 w 7326
15 2 w 7328
intenderat 1 w 7338
ACc 2 w 7341
16 3 w 7343
instauretur 1 w 7354
BmJCml 1 w 7360
instauraretur 1 w 7373
Bm2b 6 w 7377
18 3 w 7379
iam 22 w 7382
ut 41 w 7385
BmlC 4 w 7389
del 3 w 7393
Bm2 9 w 7397
om 21 w 7400
b 137 w 7402
20 4 w 7404
quidem 2 w 7410
BCb 9 w 7413
21 4 w 7415
eodem 2 w 7420
scripsi 5 w 7427
eidem 1 w 7432
codd 6 w 7436
v 19 w 7438
25 4 w 7440
retulit 1 w 7447
BCbcv 1 w 7452
proconsul 3 w 7461
Bbcv 1 w 7465
26 5 w 7467
cominitatum 1 w 7478
Bm 20 w 7480
27 4 w 7483
confutare 1 w 7492
Binl 1 w 7496
uerborum 1 w 7505
quoque 1 w 7511
suorum 2 w 7517
manifestatione 1 w 7531
confirmans 1 w 7541
sicut 3 w 7547
rescriptum 1 w 7557
eius 5 w 7561
ostendit 1 w 7569
haec 4 w 7574
nos 8 w 7577
omnia 3 w 7582
documenta 3 w 7591
causae 3 w 7597
Felicis 4 w 7604
in 61 w 7606
manibus 2 w 7613
habebamus 1 w 7622
et 63 w 7624
disposueramus 1 w 7637
tradere 1 w 7644
recitanda 1 w 7653
in 62 w 7656
quo 19 w 7659
ipsi 9 w 7663
nos 9 w 7666
praeuenerunt 1 w 7678
et 64 w 7680
easdem 1 w 7686
imperatoris 4 w 7697
litteras 3 w 7705
de 58 w 7707
Ingentio 1 w 7715
ad 19 w 7717
se 76 w 7719
mittendo 1 w 7727
priores 1 w 7734
protulerunt 2 w 7745
et 65 w 7747
recitauerunt 1 w 7759
iam 23 w 7763
fortasse 1 w 7771
nobis 9 w 7776
ea 13 w 7778
non 24 w 7781
recitaturis 1 w 7792
quia 6 w 7797
sufficere 1 w 7806
putabamus 1 w 7815
etiam 10 w 7820
causam 6 w 7826
Caeciliani 7 w 7836
ita 28 w 7839
peractam 1 w 7847
esse 8 w 7851
ut 45 w 7854
nihil 3 w 7859
amplius 1 w 7866
exigi 1 w 7871
uideretur 1 w 7880
sed 7 w 7884
aduersariis 2 w 7895
nostris 1 w 7902
id 24 w 7904
agentibus 1 w 7913
ut 46 w 7916
persecutio 7 w 7926
quam 4 w 7931
maiores 6 w 7938
eorum 5 w 7943
apud 6 w 7947
imperatores 1 w 7958
nostris 2 w 7965
maioribus 3 w 7974
fecerunt 1 w 7982
et 68 w 7985
eorum 6 w 7990
calumniae 1 w 7999
superatae 1 w 8008
cumulatius 2 w 8018
apparerent 1 w 8028
quid 8 w 8033
faceremus 1 w 8042
nisi 4 w 8046
oblata 1 w 8052
libenter 1 w 8060
accipere 1 w 8068
et 69 w 8070
gratias 1 w 8077
domino 1 w 8083
in 64 w 8085
omnibus 1 w 8092
agere 1 w 8097
Constantini 1 w 8109
ergo 4 w 8113
litteras 4 w 8121
ipsi 10 w 8125
protulerunt 3 w 8136
ipsi 11 w 8141
recitauerunt 2 w 8153
incredibile 1 w 8165
uidetur 2 w 8172
esse 9 w 8176
quod 11 w 8180
dico 1 w 8184
sed 8 w 8188
gesta 1 w 8193
testantur 1 w 8202
conscriptae 1 w 8214
sunt 9 w 8218
eorum 7 w 8223
prosecutiones 2 w 8236
tenentur 1 w 8245
suscriptiones 2 w 8258
ipsi 12 w 8263
inquam 1 w 8270
recitauerunt 3 w 8283
Constantinum 3 w 8295
suscripsisse 1 w 8307
quod 12 w 8312
Aelianus 1 w 8320
pro 28 w 8323
consule 3 w 8330
in 69 w 8332
causa 14 w 8337
Felicis 5 w 8344
audientiam 1 w 8355
praebuerit 1 w 8366
conpetentem 1 w 8377
et 72 w 8379
quod 13 w 8383
a 693 w 8384
crimine 1 w 8391
traditionis 2 w 8402
innocentem 2 w 8412
Felicem 2 w 8419
fuisse 8 w 8425
constiterit 1 w 8436
sed 9 w 8440
Ingentium 1 w 8449
ad 22 w 8451
comitatum 2 w 8460
suum 1 w 8464
propterea 1 w 8473
mitti 2 w 8478
uoluisse 3 w 8486
ut 49 w 8489
his 2 w 8492
inquit 1 w 8499
qui 31 w 8503
in 73 w 8505
praesentiarum 1 w 8518
agunt 1 w 8523
et 73 w 8525
diurnis 1 w 8532
diebus 1 w 8538
interpellare 1 w 8550
non 25 w 8553
desinunt 1 w 8561
praesentibus 1 w 8574
et 74 w 8576
coram 1 w 8581
adsistentibus 1 w 8594
apparere 3 w 8602
et 75 w 8604
intimari 1 w 8612
posset 2 w 8618
frustra 1 w 8625
eos 6 w 8628
Caeciliano 3 w 8638
inuidiam 2 w 8646
conparasse 1 w 8656
et 77 w 8658
aduersus 1 w 8666
eum 3 w 8669
uiolenter 1 w 8678
insurgere 1 w 8687
uoluisse 4 w 8695
ipsi 14 w 8700
recitauerunt 4 w 8712
quis 1 w 8717
nostrum 1 w 8724
hoc 6 w 8727
auderet 1 w 8734
optare 1 w 8740
ut 50 w 8743
quos 1 w 8748
iniquitas 1 w 8757
fecerat 1 w 8764
nostros 1 w 8771
accusatores 1 w 8782
eos 7 w 8786
ueritas 1 w 8793
nostros 2 w 8800
faceret 1 w 8807
defensores 1 w 8817
sic 4 w 8821
et 80 w 8823
illum 3 w 8828
Balaam 1 w 8834
quem 2 w 8839
temporibus 1 w 8849
antiquis 1 w 8857
ad 25 w 8859
maledicendum 1 w 8871
dei 1 w 8874
populum 1 w 8881
conduxit 1 w 8889
iniquitas 2 w 8898
benedicere 1 w 8909
conpulit 1 w 8917
ueritas 2 w 8924
15 3 w 8927
Rescriptum 1 w 8937
Constantini 2 w 8948
ad 26 w 8950
Probianum 1 w 8959
cf 8 w 8962
Breuic 5 w 8969
III 5 w 8973
23 4 w 8975
41 2 w 8978
Cresc 1 w 8984
III 6 w 8988
70 1 w 8990
81 1 w 8993
27 5 w 8995
cf 9 w 8997
Num 1 w 9001
23 5 w 9004
1 38 w 9005
quoque 2 w 9011
om 27 w 9013
c 338 w 9015
2 59 w 9016
causa 15 w 9021
codd 7 w 9025
6 13 w 9027
nos 15 w 9030
b 160 w 9031
recitaturus 1 w 9042
BmlC 5 w 9046
recita- 1 w 9053
tari 3 w 9057
b 161 w 9058
10 2 w 9060
fecerunt 2 w 9068
Bbv 2 w 9071
fecerant 1 w 9079
8 9 w 9080
l 248 w 9082
Am2 2 w 9086
om 28 w 9089
Cc 3 w 9092
15 4 w 9094
scripsisse 2 w 9104
v 23 w 9105
16 4 w 9107
elianus 2 w 9114
ACc 3 w 9117
alienus 1 w 9124
Bb 8 w 9126
proconsul 4 w 9135
Bm2bcv 1 w 9141
audientiam 2 w 9151
om 29 w 9153
codd 8 w 9158
19 5 w 9161
hiis 2 w 9165
b 165 w 9166
20 5 w 9168
diurnis 2 w 9175
scripsi 8 w 9182
diuturnis 1 w 9191
codd 9 w 9195
v 25 w 9197
21 5 w 9199
apparere 4 w 9207
apponere 1 w 9216
BmlC 6 w 9220
apponi 1 w 9226
Bm2b 8 w 9230
22 4 w 9232
possit 1 w 9238
v 26 w 9239
23 6 w 9241
conparare 1 w 9250
Augustinus 1 w 9260
11 4 w 9262
cc 8 w 9265
aduerBos 1 w 9274
A 16 w 9275
25 5 w 9277
faceret 2 w 9284
Bb 9 w 9286