Scaife ATLAS

CTS Library / Asclepius

Asclepius (1.31-1.35)

urn:cts:latinLit:stoa0030p.stoa001.nd-dlc-lat1:1.31-1.35
Refs {'start': {'reference': '1.31', 'human_reference': 'Text 1 Section 31'}, 'end': {'reference': '1.35', 'human_reference': 'Text 1 Section 35'}}
Ancestors [{'reference': '1'}]
Children []
prev
plain textXML
next

deus ergo stabilis fuit semper semperque similiter cum eo aeternitas constitit mundum non natum, quem recte sensibilem dicimus, intra se habens. huius dei imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. habet autem tempus stabilitatis suae vim atque naturam, quamvis semper agitetur, ea ipsa in se revertendi necessitate. itaque quamvis sit aeternitas stabilis, inmobilis atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper revocatur agitatio eaque mobilitas ratione temporis vertitur, efficitur, ut et ipsa aeternitas inmobilis quidem sola per tempus, in quo ipsa est et est

70
in eo omnis agitatio, videatur agitari. sic efficitur, ut et aeternitatis stabilitas moveatur et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. stabilitatis etenim ipsius in magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobilis lex est. hoc ergo, quod est tale, quod non subicitur sensibus, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. ubi enim et quo et unde aut quomodo aut quale sit, incertum est. fertur enim in summa stabilitate et in ipso stabilitas sua, sive deus sive aeternitas sive uterque sive alter in altero sive uterque in utroque sunt. propter quod aeternitas sine definitione est temporis. tempus autem, quod definiri potest vel numero vel alternatione vel alterius per ambitudinem reditu, aeternum est. uirumque ergo infinitum, utrumque videtur aeternum. stabilitas enim utpote defixa, quod sustinere, quae agitabilia sunt, possit, beneficio firmitatis merito obtinet principatum.

omnium ergo, quae sunt, primordia deus est et aeternitas. mundus autem, quod sit mobilis, non habet principatum; praevenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in legem agitationis sempiternae habendo inmobilem firmitatem. omnis ergo sensus divinitatis similis inmobilis ipse in stabilitate se commovet sua: sanctus et incorruptus ei sempiternus est et, si quid potest melius nuncupari,

71
dei summi in ipsa veritate consistens aeternitas, plenissimus omnium sensibilium et totius disciplinae, consistens, ut ita dixerim, cum deo. sensus vero mundanus receptaculum est sensibilium omnium specierum et disciplinarum. humanus vero *** ex memoriae tenacitate, quod memor sit omnium, quas gesserit, rerum. usque ad humanum enim animal sensus divinitas descendendo pervenit. deus enim summus divinum sensum cunctis [animantibus] confundi noluit, ne erubesceret aliorum commixtione animantium. intellegentia enim sensus humani, qualis aut quanta sit, tota in memoria est praeteritorum. per eam enim memoriae tenacitatem et gubernator effectus est terrae. intellectus autem naturae et qualitatis sensus mundi ex omnibus, quae in mundo sensibilia sunt, poterit pervideri. aeternitatis, quae secunda est, ex sensibili mundo sensus datur qualitasque dinoscitur. at intellectus qualitatis qualitasque sensus summi dei sola veritas est, cuius veritatis in mundo nequidem extrema linea umbrave dinoscitur. ubi enim quid temporum dimensione dinoscitur, ibi sunt mendacia; ubi geniturae, ibi errores videntur. vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus aut quae audeamus adtingere. sed tibi, deus summe,
72
gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti lumine. et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate. hoc autem differt intellectus a sensu, quod intellectus noster ad qualitatem sensus mundi intellegendam et dinoscendam mentis pervenit intentione. intellectus autem mundi pervenit ad aeternitatem et deos noscendos, qui supra se sunt. et sic contingit hominibus, ut quasi per caliginem, quae in caelo sunt, videamus, quantum possibile est per condicionem sensus humani. haec autem intentio pervidendis tantis angustissima est nobis, latissima vero, cum viderit, felicitas est conscientiae.

de inani vero, quod tam magnum videtur esse quam plurimis, sic sentio: inane nec esse aliquid nec esse potuisse nec futurum umquam. omnia enim mundi sunt membra plenissima, ut ipse mundus sit plenus atque perfectus corporibus qualitate formaque diversis et speciem suam habentibus et magnitudinem. quorum unum est alio maius aut alio aliud minus et validitate et tenuitate diversa. nam et quaedam eorum validiora facilius videntur sicuti et maiora; minora vero aut tenuiora aut vix videri aut omnino non possunt, quas solum res esse adtrectatione cognoscimus.

73
unde contigit multis credere haec non esse corpora et esse inanes locos, quod est inpossibile. sicuti enim quod dicitur extra mundum, si tamen est aliquid nec istud enim credo sic ab eo plenum esse intellegibilium rerum, id est divinitati suae similium, ut hic etiam sensibilis mundus qui dicitur sit plenissimus corporum et animalium naturae suae et qualitati convenientium, quorum facies non omnes videmus sed quasdam ultra modum grandes, quasdam brevissimas, cum aut propter spatii interiecti longitudinem aut quod acie sumus obtunsi, tales nobis esse videantur aut omnino propter nimiam brevitatem multis non esse credantur. dico nunc daemonas, quos credo commorari nobiscum, et heroas, quos inter aëris purissimam partem supra nos et aethera, ubi nec nebulis locus est nec nubibus nec ex signorum aliquorum agitatione commotio. propter quod, Asclepi, inane nihil dixeris, nisi cuius rei inane sit hoc, quod dicis inane, praedixeris, ut inane ab igni, ab aqua et his similibus, quod, etsi contigerit videri, quod inane possit esse a rebus huiusmodi, quamvis sit breve vel magnum, quod inane videtur, spiritu tamen et aëre vacuum esse non possit.

similiter vero de loco dicendum est, quod vocabulum solum in-

74
tellectu caret. locus enim ex eo, cuius est, quid sit, apparet. principali etenim dempto nomine significatio mutilatur. quare aquae locus, ignis locus aut his similium recte dicemus. sicuti enim inane esse aliquid inpossibile est, sic et locus solus quid sit, dinosci non potest. nam si posueris locum sine eo, cuius est, inanis videbitur locus, quem in mundo esse non credo. quodsi inane nihil est, nec per se quid sit locus, apparet, nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris, ut corporibus hominum, signa. his ergo sic se habentibus, o Asclepi et vos, qui adestis, scitote intellegibilem mundum, id est qui mentis solo obtutu dinoscitur, esse incorporalem nec eius naturae misceri aliquid posse corporale, id est quod possit qualitate, quantitate numerisque dinosci. in ipso enim nihil tale consistit. hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum, qualitatum vel corporum, quae omnia sine deo vegetari non possunt. omnia enim deus et ab eo omnia et eius omnia voluntatis. quod totum est bonum, decens et prudens, inimitabile et ipsi soli sensibile atque intellegibile et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudines et omniformes species. quas si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo. sin totum
75
animadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et, quae in eo sunt, omnia a superiore illo mundo quasi ex vestimento esse contecta.

unumquodque enim genus animalium, o Asclepi, cuiuscumque vel mortalis vel inmortalis vel rationalis vel inrationalis sive sit animans sive sine anima sit, prout cuique est genus, sic singula generis sui imagines habent. et quamvis unumquodque animalis genus omnem generis sui possideat formam, in eadem forma singula tamen sui dissimilia sunt, ut hominum genus quamvis sit uniforme, ut homo dinosci ex aspectu possit, singuli tamen in eadem forma sui dissimiles sunt. species enim, quae divina est, incorporalis est, ut quicquid mente conprehenditur. cum itaque haec duo, ex quibus constant formae, corpora et incorporalia sint, inpossibile est formam unamquamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis; sed inmutantur totiens, quot hora momenta habet circuli circumcurrentis, in quo est ille omniformis quem diximus deus. species ergo permanet ex se totiens pariens imagines tantas tamque diversas, quanta habet conversio mundi momenta, quia mundus in conversione mutatur; species vero nec mutatur nec convertitur. sic generum singulorum formae sunt permanentes in eadem sua forma dissimiles.'

Tokens

deus 1 w 4
ergo 1 w 8
stabilis 1 w 16
fuit 1 w 20
semper 1 w 27
semperque 1 w 37
similiter 1 w 46
cum 1 w 49
eo 1 w 51
aeternitas 1 w 61
constitit 1 w 70
mundum 1 w 76
non 1 w 79
natum 1 w 84
quem 1 w 89
recte 1 w 94
sensibilem 1 w 104
dicimus 1 w 111
intra 1 w 117
se 4 w 119
habens 1 w 125
huius 1 w 131
dei 1 w 134
imago 1 w 139
hic 1 w 142
effectus 1 w 150
est 1 w 153
mundus 1 w 159
aeternitatis 1 w 172
imitator 1 w 180
habet 1 w 186
autem 1 w 191
tempus 1 w 197
stabilitatis 1 w 209
suae 1 w 213
vim 1 w 216
atque 1 w 221
naturam 1 w 228
quamvis 1 w 236
semper 3 w 242
agitetur 1 w 250
ea 1 w 253
ipsa 1 w 257
in 2 w 259
se 6 w 261
revertendi 1 w 271
necessitate 1 w 282
itaque 1 w 289
quamvis 2 w 296
sit 2 w 299
aeternitas 2 w 309
stabilis 2 w 317
inmobilis 1 w 327
atque 2 w 332
fixa 1 w 336
tamen 1 w 342
quoniam 1 w 349
temporis 1 w 357
quod 1 w 362
mobile 1 w 368
est 2 w 371
in 4 w 374
aeternitatem 1 w 386
semper 4 w 392
revocatur 1 w 401
agitatio 1 w 409
eaque 1 w 414
mobilitas 1 w 423
ratione 1 w 430
temporis 2 w 438
vertitur 1 w 446
efficitur 1 w 456
ut 2 w 459
et 7 w 461
ipsa 2 w 465
aeternitas 3 w 475
inmobilis 2 w 484
quidem 1 w 490
sola 1 w 494
per 5 w 497
tempus 2 w 503
in 6 w 506
quo 3 w 509
ipsa 3 w 513
est 3 w 516
et 9 w 518
est 4 w 521
in 7 w 523
eo 2 w 525
omnis 1 w 530
agitatio 2 w 538
videatur 1 w 547
agitari 1 w 554
sic 1 w 558
efficitur 2 w 567
ut 3 w 570
et 10 w 572
aeternitatis 2 w 584
stabilitas 1 w 594
moveatur 1 w 602
et 12 w 604
temporis 3 w 612
mobilitas 2 w 621
stabilis 3 w 629
fiat 1 w 633
fixa 2 w 637
lege 1 w 641
currendi 1 w 649
sic 2 w 653
et 13 w 655
deum 1 w 659
agitari 2 w 666
credibile 1 w 675
est 5 w 678
in 8 w 680
se 8 w 682
ipsum 1 w 687
eadem 1 w 692
inmobilitate 1 w 704
stabilitatis 2 w 717
etenim 1 w 723
ipsius 1 w 729
in 10 w 731
magnitudine 1 w 742
est 6 w 745
inmobilis 3 w 754
agitatio 3 w 762
ipsius 2 w 769
enim 2 w 773
magnitudinis 1 w 785
inmobilis 4 w 794
lex 1 w 797
est 7 w 800
hoc 1 w 804
ergo 2 w 808
quod 2 w 813
est 8 w 816
tale 1 w 820
quod 3 w 825
non 2 w 828
subicitur 1 w 837
sensibus 1 w 845
indefinitum 1 w 857
inconprehensibile 1 w 875
inaestimabile 1 w 889
est 10 w 892
nec 2 w 896
sustineri 1 w 905
etenim 2 w 911
nec 3 w 914
ferri 1 w 919
nec 4 w 922
indagari 1 w 930
potest 1 w 936
ubi 2 w 940
enim 4 w 944
et 16 w 946
quo 6 w 949
et 17 w 951
unde 1 w 955
aut 2 w 958
quomodo 1 w 965
aut 3 w 968
quale 1 w 973
sit 3 w 976
incertum 1 w 985
est 12 w 988
fertur 1 w 995
enim 5 w 999
in 22 w 1001
summa 1 w 1006
stabilitate 1 w 1017
et 18 w 1019
in 23 w 1021
ipso 1 w 1025
stabilitas 2 w 1035
sua 2 w 1038
sive 1 w 1043
deus 2 w 1047
sive 2 w 1051
aeternitas 4 w 1061
sive 3 w 1065
uterque 1 w 1072
sive 4 w 1076
alter 1 w 1081
in 24 w 1083
altero 1 w 1089
sive 5 w 1093
uterque 2 w 1100
in 25 w 1102
utroque 1 w 1109
sunt 1 w 1113
propter 1 w 1121
quod 4 w 1125
aeternitas 5 w 1135
sine 1 w 1139
definitione 1 w 1150
est 13 w 1153
temporis 4 w 1161
tempus 3 w 1168
autem 2 w 1173
quod 5 w 1178
definiri 1 w 1186
potest 2 w 1192
vel 1 w 1195
numero 1 w 1201
vel 2 w 1204
alternatione 1 w 1216
vel 3 w 1219
alterius 1 w 1227
per 6 w 1230
ambitudinem 1 w 1241
reditu 1 w 1247
aeternum 1 w 1256
est 15 w 1259
uirumque 1 w 1268
ergo 3 w 1272
infinitum 1 w 1281
utrumque 1 w 1290
videtur 1 w 1297
aeternum 2 w 1305
stabilitas 3 w 1316
enim 6 w 1320
utpote 1 w 1326
defixa 1 w 1332
quod 6 w 1337
sustinere 1 w 1346
quae 1 w 1351
agitabilia 1 w 1361
sunt 2 w 1365
possit 1 w 1372
beneficio 1 w 1382
firmitatis 1 w 1392
merito 1 w 1398
obtinet 1 w 1405
principatum 1 w 1416
omnium 1 w 1423
ergo 4 w 1427
quae 2 w 1432
sunt 3 w 1436
primordia 1 w 1446
deus 3 w 1450
est 16 w 1453
et 25 w 1455
aeternitas 6 w 1465
mundus 2 w 1472
autem 3 w 1477
quod 7 w 1482
sit 5 w 1485
mobilis 5 w 1492
non 3 w 1496
habet 2 w 1501
principatum 2 w 1512
praevenit 1 w 1522
enim 7 w 1526
mobilitas 3 w 1535
eius 1 w 1539
stabilitatem 1 w 1551
suam 1 w 1555
in 36 w 1557
legem 1 w 1562
agitationis 1 w 1573
sempiternae 1 w 1584
habendo 1 w 1591
inmobilem 1 w 1600
firmitatem 1 w 1610
omnis 2 w 1616
ergo 5 w 1620
sensus 1 w 1626
divinitatis 1 w 1637
similis 1 w 1644
inmobilis 5 w 1653
ipse 1 w 1657
in 40 w 1659
stabilitate 3 w 1670
se 13 w 1672
commovet 1 w 1680
sua 4 w 1683
sanctus 1 w 1691
et 29 w 1693
incorruptus 1 w 1704
ei 3 w 1706
sempiternus 1 w 1717
est 17 w 1720
et 30 w 1722
si 21 w 1725
quid 2 w 1729
potest 3 w 1735
melius 1 w 1741
nuncupari 1 w 1750
dei 2 w 1754
summi 1 w 1759
in 42 w 1761
ipsa 4 w 1765
veritate 1 w 1773
consistens 1 w 1783
aeternitas 7 w 1793
plenissimus 1 w 1805
omnium 2 w 1811
sensibilium 1 w 1822
et 32 w 1824
totius 1 w 1830
disciplinae 1 w 1841
consistens 2 w 1852
ut 13 w 1855
ita 37 w 1858
dixerim 1 w 1865
cum 2 w 1869
deo 1 w 1872
sensus 2 w 1879
vero 1 w 1883
mundanus 1 w 1891
receptaculum 1 w 1903
est 19 w 1906
sensibilium 2 w 1917
omnium 3 w 1923
specierum 1 w 1932
et 33 w 1934
disciplinarum 1 w 1947
humanus 1 w 1955
vero 2 w 1959
ex 2 w 1964
memoriae 1 w 1972
tenacitate 1 w 1982
quod 8 w 1987
memor 2 w 1992
sit 6 w 1995
omnium 4 w 2001
quas 1 w 2006
gesserit 1 w 2014
rerum 1 w 2020
usque 1 w 2026
ad 2 w 2028
humanum 1 w 2035
enim 8 w 2039
animal 1 w 2045
sensus 3 w 2051
divinitas 1 w 2060
descendendo 1 w 2071
pervenit 1 w 2079
deus 4 w 2084
enim 9 w 2088
summus 1 w 2094
divinum 1 w 2101
sensum 1 w 2107
cunctis 1 w 2114
animantibus 1 w 2126
confundi 1 w 2135
noluit 1 w 2141
ne 15 w 2144
erubesceret 1 w 2155
aliorum 1 w 2162
commixtione 1 w 2173
animantium 1 w 2183
intellegentia 1 w 2197
enim 10 w 2201
sensus 4 w 2207
humani 1 w 2213
qualis 1 w 2220
aut 6 w 2223
quanta 1 w 2229
sit 7 w 2232
tota 1 w 2237
in 48 w 2239
memoria 2 w 2246
est 20 w 2249
praeteritorum 1 w 2262
per 8 w 2266
eam 1 w 2269
enim 11 w 2273
memoriae 2 w 2281
tenacitatem 1 w 2292
et 36 w 2294
gubernator 1 w 2304
effectus 2 w 2312
est 21 w 2315
terrae 1 w 2321
intellectus 1 w 2333
autem 4 w 2338
naturae 1 w 2345
et 37 w 2347
qualitatis 1 w 2357
sensus 5 w 2363
mundi 1 w 2368
ex 3 w 2370
omnibus 1 w 2377
quae 3 w 2382
in 50 w 2384
mundo 1 w 2389
sensibilia 1 w 2399
sunt 4 w 2403
poterit 1 w 2411
pervideri 1 w 2420
aeternita 11 w 2430
ti 28 w 2433
s 210 w 2435
quae 4 w 2440
secunda 1 w 2447
est 22 w 2450
ex 4 w 2453
sensibili 4 w 2462
mundo 2 w 2467
sensus 6 w 2473
datur 1 w 2478
qualitasque 1 w 2489
dinoscitur 1 w 2499
at 38 w 2502
intellectus 2 w 2513
qualitatis 2 w 2523
qualitasque 2 w 2534
sensus 7 w 2540
summi 2 w 2545
dei 3 w 2548
sola 2 w 2552
veritas 1 w 2559
est 23 w 2562
cuius 1 w 2568
veritatis 1 w 2577
in 53 w 2579
mundo 3 w 2584
nequidem 1 w 2592
extrema 1 w 2599
linea 1 w 2604
umbrave 1 w 2611
dinoscitur 2 w 2621
ubi 3 w 2625
enim 12 w 2629
quid 4 w 2633
temporum 1 w 2641
dimensione 1 w 2651
dinoscitur 3 w 2661
ibi 8 w 2665
sunt 5 w 2669
mendacia 1 w 2677
ubi 4 w 2681
geniturae 1 w 2690
ibi 9 w 2694
errores 1 w 2701
videntur 1 w 2709
vides 1 w 2715
ergo 6 w 2719
o 112 w 2721
Asclepi 1 w 2728
in 57 w 2731
quibus 1 w 2737
constituti 1 w 2747
quae 5 w 2751
tractemus 1 w 2760
aut 8 w 2763
quae 6 w 2767
audeamus 1 w 2775
adtingere 1 w 2784
sed 1 w 2788
tibi 1 w 2792
deus 5 w 2797
summe 1 w 2802
gratias 1 w 2810
ago 2 w 2813
qui 6 w 2817
me 12 w 2819
videndae 1 w 2827
divinitatis 2 w 2838
luminasti 1 w 2847
lumine 1 w 2853
et 39 w 2856
vos 1 w 2859
o 116 w 2861
Tat 1 w 2864
et 40 w 2866
Asclepi 2 w 2873
et 41 w 2875
Hammon 1 w 2881
intra 2 w 2887
secreta 1 w 2894
pectoris 1 w 2902
divina 1 w 2908
mysteria 1 w 2916
silentio 1 w 2924
tegite 1 w 2930
et 43 w 2932
taciturnitate 1 w 2945
celate 1 w 2951
hoc 2 w 2955
autem 5 w 2960
differt 1 w 2967
intellectus 3 w 2978
a 219 w 2979
sensu 9 w 2984
quod 9 w 2989
intellectus 4 w 3000
noster 1 w 3006
ad 4 w 3008
qualitatem 1 w 3018
sensus 8 w 3024
mundi 2 w 3029
intellegendam 1 w 3042
et 44 w 3044
dinoscendam 1 w 3055
mentis 1 w 3061
pervenit 2 w 3069
intentione 1 w 3079
intellectus 5 w 3091
autem 6 w 3096
mundi 3 w 3101
pervenit 3 w 3109
ad 5 w 3111
aeternitatem 2 w 3123
et 46 w 3125
deos 1 w 3129
noscendos 1 w 3138
qui 7 w 3142
supra 1 w 3147
se 32 w 3149
sunt 6 w 3153
et 47 w 3156
sic 3 w 3159
contingit 1 w 3168
hominibus 1 w 3177
ut 20 w 3180
quasi 1 w 3185
per 12 w 3188
caliginem 1 w 3197
quae 7 w 3202
in 73 w 3204
caelo 1 w 3209
sunt 7 w 3213
videamus 1 w 3222
quantum 1 w 3230
possibile 1 w 3239
est 24 w 3242
per 13 w 3245
condicionem 1 w 3256
sensus 9 w 3262
humani 2 w 3268
haec 1 w 3273
autem 7 w 3278
intentio 2 w 3286
pervidendis 1 w 3297
tantis 1 w 3303
angustissima 1 w 3315
est 25 w 3318
nobis 1 w 3323
latissima 1 w 3333
vero 3 w 3337
cum 3 w 3341
viderit 1 w 3348
felicitas 1 w 3358
est 26 w 3361
conscientiae 1 w 3373
de 32 w 3376
inani 1 w 3381
vero 4 w 3385
quod 10 w 3390
tam 2 w 3393
magnum 1 w 3399
videtur 2 w 3406
esse 2 w 3410
quam 3 w 3414
plurimis 1 w 3422
sic 4 w 3426
sentio 1 w 3432
inane 1 w 3438
nec 5 w 3441
esse 3 w 3445
aliquid 1 w 3452
nec 6 w 3455
esse 4 w 3459
potuisse 1 w 3467
nec 7 w 3470
futurum 1 w 3477
umquam 1 w 3483
omnia 1 w 3489
enim 13 w 3493
mundi 4 w 3498
sunt 8 w 3502
membra 1 w 3508
plenissima 1 w 3518
ut 23 w 3521
ipse 2 w 3525
mundus 3 w 3531
sit 8 w 3534
plenus 1 w 3540
atque 3 w 3545
perfectus 1 w 3554
corporibus 1 w 3564
qualitate 2 w 3573
formaque 1 w 3581
diversis 1 w 3589
et 49 w 3591
speciem 1 w 3598
suam 2 w 3602
habentibus 1 w 3612
et 50 w 3614
magnitudinem 1 w 3626
quorum 1 w 3633
unum 1 w 3637
est 27 w 3640
alio 2 w 3644
maius 1 w 3649
aut 12 w 3652
alio 3 w 3656
aliud 1 w 3661
minus 1 w 3666
et 51 w 3668
validitate 1 w 3678
et 52 w 3680
tenuitate 1 w 3689
diversa 1 w 3696
nam 1 w 3700
et 53 w 3702
quaedam 1 w 3709
eorum 1 w 3714
validiora 1 w 3723
facilius 1 w 3731
videntur 2 w 3739
sicuti 1 w 3745
et 54 w 3747
maiora 1 w 3753
minora 1 w 3760
vero 5 w 3764
aut 13 w 3767
tenuiora 1 w 3775
aut 14 w 3778
vix 1 w 3781
videri 3 w 3787
aut 15 w 3790
omnino 1 w 3796
non 4 w 3799
possunt 1 w 3806
quas 3 w 3811
solum 1 w 3816
res 2 w 3819
esse 5 w 3823
adtrectatione 1 w 3836
cognoscimus 1 w 3847
unde 2 w 3852
contigit 1 w 3860
multis 1 w 3866
credere 1 w 3873
haec 2 w 3877
non 5 w 3880
esse 6 w 3884
corpora 1 w 3891
et 55 w 3893
esse 7 w 3897
inanes 1 w 3903
locos 1 w 3908
quod 11 w 3913
est 28 w 3916
inpossibile 1 w 3927
sicuti 2 w 3934
enim 14 w 3938
quod 12 w 3942
dicitur 1 w 3949
extra 1 w 3954
mundum 2 w 3960
si 45 w 3963
tamen 2 w 3968
est 29 w 3971
aliquid 2 w 3978
nec 8 w 3982
istud 1 w 3987
enim 15 w 3991
credo 1 w 3996
sic 7 w 4000
ab 19 w 4002
eo 6 w 4004
plenum 1 w 4010
esse 8 w 4014
intellegibilium 1 w 4029
rerum 2 w 4034
id 21 w 4037
est 30 w 4040
divinitati 3 w 4050
suae 2 w 4054
similium 1 w 4062
ut 30 w 4065
hic 2 w 4068
etiam 1 w 4073
sensibilis 1 w 4083
mundus 4 w 4089
qui 10 w 4092
dicitur 2 w 4099
sit 9 w 4102
plenissimus 2 w 4113
corporum 1 w 4121
et 57 w 4123
animalium 1 w 4132
naturae 2 w 4139
suae 3 w 4143
et 58 w 4145
qualitati 3 w 4154
convenientium 1 w 4167
quorum 2 w 4174
facies 1 w 4180
non 6 w 4183
omnes 1 w 4188
videmus 1 w 4195
sed 2 w 4198
quasdam 1 w 4205
ultra 1 w 4210
modum 1 w 4215
grandes 1 w 4222
quasdam 2 w 4230
brevissimas 1 w 4241
cum 4 w 4246
aut 16 w 4250
propter 2 w 4257
spatii 1 w 4263
interiecti 1 w 4273
longitudinem 1 w 4285
aut 17 w 4288
quod 13 w 4292
acie 2 w 4296
sumus 1 w 4301
obtunsi 1 w 4308
tales 1 w 4314
nobis 2 w 4319
esse 9 w 4323
videantur 1 w 4332
aut 18 w 4335
omnino 2 w 4341
propter 3 w 4348
nimiam 1 w 4354
brevitatem 1 w 4364
multis 2 w 4370
non 7 w 4373
esse 10 w 4377
credantur 1 w 4386
dico 1 w 4391
nunc 2 w 4395
daemonas 1 w 4403
quos 1 w 4408
credo 2 w 4413
commorari 1 w 4422
nobiscum 1 w 4430
et 59 w 4433
heroas 1 w 4439
quos 2 w 4444
inter 2 w 4449
aëris 1 w 4454
purissimam 1 w 4464
partem 1 w 4470
supra 2 w 4475
nos 8 w 4478
et 60 w 4480
aethera 1 w 4487
ubi 5 w 4491
nec 9 w 4494
nebulis 1 w 4501
locus 1 w 4506
est 31 w 4509
nec 10 w 4512
nubibus 1 w 4519
nec 11 w 4522
ex 7 w 4524
signorum 1 w 4532
aliquorum 1 w 4541
agitatione 1 w 4551
commotio 1 w 4559
propter 4 w 4567
quod 14 w 4571
Asclepi 3 w 4579
inane 3 w 4585
nihil 1 w 4590
dixeris 1 w 4597
nisi 1 w 4602
cuius 2 w 4607
rei 1 w 4610
inane 4 w 4615
sit 10 w 4618
hoc 3 w 4621
quod 15 w 4626
dicis 1 w 4631
inane 5 w 4636
praedixeris 1 w 4648
ut 34 w 4651
inane 6 w 4656
ab 20 w 4658
igni 1 w 4662
ab 21 w 4665
aqua 1 w 4669
et 62 w 4671
his 1 w 4674
similibus 1 w 4683
quod 16 w 4688
etsi 1 w 4693
contigerit 1 w 4703
videri 4 w 4709
quod 17 w 4714
inane 7 w 4719
possit 2 w 4725
esse 11 w 4729
a 346 w 4730
rebus 1 w 4735
huiusmodi 1 w 4744
quamvis 3 w 4752
sit 12 w 4755
breve 1 w 4760
vel 4 w 4763
magnum 2 w 4769
quod 18 w 4774
inane 8 w 4779
videtur 3 w 4786
spiritu 1 w 4794
tamen 3 w 4799
et 65 w 4801
aëre 1 w 4805
vacuum 1 w 4811
esse 12 w 4815
non 8 w 4818
possit 3 w 4824
similiter 2 w 4834
vero 6 w 4838
de 43 w 4840
loco 2 w 4844
dicendum 1 w 4852
est 32 w 4855
quod 19 w 4860
vocabulum 1 w 4869
solum 2 w 4874
in- 1 w 4877
tellectu 6 w 4885
caret 1 w 4890
locus 2 w 4896
enim 16 w 4900
ex 8 w 4902
eo 7 w 4904
cuius 3 w 4910
est 33 w 4913
quid 7 w 4918
sit 14 w 4921
apparet 1 w 4929
principali 1 w 4940
etenim 3 w 4946
dempto 1 w 4952
nomine 1 w 4958
significatio 1 w 4970
mutilatur 1 w 4979
quare 1 w 4985
aquae 1 w 4990
locus 3 w 4995
ignis 1 w 5001
locus 4 w 5006
aut 19 w 5009
his 2 w 5012
similium 2 w 5020
recte 2 w 5025
dicemus 1 w 5032
sicuti 3 w 5039
enim 18 w 5043
inane 9 w 5048
esse 13 w 5052
aliquid 3 w 5059
inpossibile 2 w 5070
est 34 w 5073
sic 9 w 5077
et 69 w 5079
locus 5 w 5084
solus 1 w 5089
quid 9 w 5093
sit 15 w 5096
dinosci 4 w 5104
non 9 w 5107
potest 4 w 5113
nam 2 w 5117
si 70 w 5119
posueris 1 w 5127
locum 1 w 5132
sine 2 w 5136
eo 8 w 5138
cuius 4 w 5144
est 36 w 5147
inanis 1 w 5154
videbitur 1 w 5163
locus 6 w 5168
quem 2 w 5173
in 103 w 5175
mundo 4 w 5180
esse 14 w 5184
non 10 w 5187
credo 3 w 5192
quodsi 1 w 5199
inane 10 w 5204
nihil 2 w 5209
est 37 w 5212
nec 12 w 5216
per 16 w 5219
se 52 w 5221
quid 10 w 5225
sit 16 w 5228
locus 7 w 5233
apparet 2 w 5241
nisi 2 w 5246
ei 7 w 5248
aut 20 w 5251
longitudinis 1 w 5263
aut 21 w 5266
latitudinis 1 w 5277
aut 22 w 5280
altitudinis 1 w 5291
addideris 1 w 5300
ut 41 w 5303
corporibus 2 w 5313
hominum 1 w 5320
signa 1 w 5326
his 3 w 5330
ergo 7 w 5334
sic 10 w 5337
se 53 w 5339
habentibus 2 w 5349
o 252 w 5351
Asclepi 4 w 5358
et 71 w 5360
vos 2 w 5363
qui 15 w 5367
adestis 1 w 5374
scitote 1 w 5382
intellegibilem 1 w 5396
mundum 3 w 5402
id 32 w 5405
est 39 w 5408
qui 16 w 5411
mentis 2 w 5417
solo 1 w 5421
obtutu 1 w 5427
dinoscitur 4 w 5437
esse 15 w 5442
incorporalem 1 w 5454
nec 13 w 5457
eius 2 w 5461
naturae 3 w 5468
misceri 1 w 5475
aliquid 4 w 5482
posse 1 w 5487
corporale 2 w 5496
id 34 w 5499
est 40 w 5502
quod 21 w 5506
possit 4 w 5512
qualitate 3 w 5521
quantitate 1 w 5532
numerisque 1 w 5542
dinosci 6 w 5549
in 113 w 5552
ipso 2 w 5556
enim 19 w 5560
nihil 3 w 5565
tale 3 w 5569
consistit 1 w 5578
hic 3 w 5582
ergo 8 w 5586
sensibilis 2 w 5596
qui 18 w 5599
dicitur 3 w 5606
mundus 5 w 5612
receptaculum 2 w 5624
est 41 w 5627
omnium 5 w 5633
sensibilium 3 w 5644
specierum 2 w 5653
qualitatum 1 w 5664
vel 5 w 5667
corporum 2 w 5675
quae 10 w 5680
omnia 2 w 5685
sine 3 w 5689
deo 3 w 5692
vegetari 1 w 5700
non 11 w 5703
possunt 2 w 5710
omnia 3 w 5716
enim 20 w 5720
deus 6 w 5724
et 73 w 5726
ab 24 w 5728
eo 10 w 5730
omnia 4 w 5735
et 74 w 5737
eius 3 w 5741
omnia 5 w 5746
voluntatis 1 w 5756
quod 22 w 5761
totum 1 w 5766
est 42 w 5769
bonum 1 w 5774
decens 1 w 5781
et 75 w 5783
prudens 1 w 5790
inimitabile 1 w 5802
et 76 w 5804
ipsi 3 w 5808
soli 1 w 5812
sensibile 2 w 5821
atque 4 w 5826
intellegibile 2 w 5839
et 77 w 5841
sine 4 w 5845
hoc 4 w 5848
nec 14 w 5851
fuit 2 w 5855
aliquid 5 w 5862
nec 15 w 5865
est 43 w 5868
nec 16 w 5871
erit 10 w 5875
omnia 6 w 5881
enim 21 w 5885
ab 26 w 5887
eo 11 w 5889
et 78 w 5891
in 118 w 5893
ipso 3 w 5897
et 79 w 5899
per 17 w 5902
ipsum 2 w 5907
et 80 w 5910
variae 1 w 5916
et 81 w 5918
multiformes 1 w 5929
qualitates 1 w 5939
et 82 w 5941
magnae 1 w 5947
quantitates 1 w 5958
et 83 w 5960
omnes 2 w 5965
mensuras 1 w 5973
excedentes 1 w 5983
magnitudines 1 w 5995
et 84 w 5997
omniformes 1 w 6007
species 1 w 6014
quas 6 w 6019
si 85 w 6021
intellexeris 1 w 6033
o 294 w 6035
Asclepi 5 w 6042
gratias 2 w 6050
acturus 1 w 6057
es 78 w 6059
deo 4 w 6062
sin 5 w 6066
totum 2 w 6071
animadvertes 1 w 6083
vera 1 w 6088
ratione 2 w 6095
perdisces 1 w 6104
mundum 4 w 6110
ipsum 3 w 6115
sensibilem 2 w 6125
et 85 w 6127
quae 11 w 6132
in 122 w 6134
eo 13 w 6136
sunt 11 w 6140
omnia 7 w 6146
a 426 w 6147
superiore 1 w 6156
illo 1 w 6160
mundo 5 w 6165
quasi 2 w 6170
ex 11 w 6172
vestimento 1 w 6182
esse 16 w 6186
contecta 1 w 6194
unumquodque 1 w 6206
enim 22 w 6210
genus 1 w 6215
animalium 2 w 6224
o 306 w 6226
Asclepi 6 w 6233
cuiuscumque 1 w 6245
vel 6 w 6248
mortalis 1 w 6256
vel 7 w 6259
inmortalis 1 w 6269
vel 8 w 6272
rationalis 1 w 6282
vel 9 w 6286
inrationalis 1 w 6298
sive 6 w 6303
sit 18 w 6306
animans 1 w 6313
sive 7 w 6317
sine 5 w 6321
anima 8 w 6326
sit 19 w 6329
prout 1 w 6335
cuique 1 w 6341
est 45 w 6344
genus 2 w 6349
sic 11 w 6353
singula 1 w 6360
generis 1 w 6367
sui 1 w 6370
imagines 1 w 6378
habent 3 w 6384
et 86 w 6387
quamvis 4 w 6394
unumquodque 2 w 6405
animalis 1 w 6413
genus 3 w 6418
omnem 1 w 6423
generis 2 w 6430
sui 2 w 6433
possideat 1 w 6442
formam 1 w 6448
in 128 w 6451
eadem 2 w 6456
forma 3 w 6461
singula 2 w 6468
tamen 4 w 6473
sui 3 w 6476
dissimilia 1 w 6486
sunt 12 w 6490
ut 44 w 6493
hominum 2 w 6500
genus 4 w 6505
quamvis 5 w 6512
sit 20 w 6515
uniforme 1 w 6523
ut 45 w 6526
homo 1 w 6530
dinosci 7 w 6537
ex 12 w 6539
aspectu 1 w 6546
possit 5 w 6552
singuli 1 w 6560
tamen 5 w 6565
in 133 w 6567
eadem 3 w 6572
forma 4 w 6577
sui 4 w 6580
dissimiles 1 w 6590
sunt 13 w 6594
species 2 w 6602
enim 23 w 6606
quae 12 w 6611
divina 2 w 6617
est 46 w 6620
incorporalis 1 w 6633
est 47 w 6636
ut 46 w 6639
quicquid 1 w 6647
mente 1 w 6652
conprehenditur 1 w 6666
cum 8 w 6670
itaque 2 w 6676
haec 3 w 6680
duo 1 w 6683
ex 13 w 6686
quibus 2 w 6692
constant 1 w 6700
formae 1 w 6706
corpora 5 w 6714
et 87 w 6717
incorporalia 1 w 6730
sint 1 w 6734
inpossibile 3 w 6746
est 48 w 6749
formam 2 w 6755
unamquamque 1 w 6766
alteri 2 w 6772
simillimam 1 w 6782
nasci 1 w 6787
horarum 1 w 6794
et 88 w 6796
climatum 1 w 6804
distantibus 1 w 6815
punctis 1 w 6822
sed 3 w 6826
inmutantur 1 w 6836
totiens 1 w 6843
quot 1 w 6848
hora 2 w 6852
momenta 1 w 6859
habet 3 w 6864
circuli 1 w 6871
circumcurrentis 1 w 6886
in 140 w 6889
quo 35 w 6892
est 49 w 6895
ille 1 w 6899
omniformis 1 w 6909
quem 3 w 6913
diximus 1 w 6920
deus 7 w 6924
species 3 w 6932
ergo 9 w 6936
permanet 1 w 6944
ex 14 w 6946
se 62 w 6948
totiens 2 w 6955
pariens 1 w 6962
imagines 2 w 6970
tantas 1 w 6976
tamque 1 w 6982
diversas 1 w 6990
quanta 2 w 6997
habet 4 w 7002
conversio 1 w 7011
mundi 5 w 7016
momenta 2 w 7023
qui 23 w 7027
a 493 w 7029
mundus 6 w 7036
in 142 w 7038
conversione 1 w 7049
mutatur 1 w 7056
species 4 w 7064
vero 7 w 7068
nec 17 w 7071
mutatur 2 w 7078
nec 18 w 7081
convertitur 1 w 7092
sic 12 w 7096
generum 1 w 7103
singulorum 1 w 7113
formae 2 w 7119
sunt 14 w 7123
permanentes 1 w 7134
in 144 w 7136
eadem 4 w 7141
sua 8 w 7144
forma 8 w 7149
dissimiles 2 w 7159