Scaife ATLAS

CTS Library / Asclepius

Asclepius (1.11-1.15)

urn:cts:latinLit:stoa0030p.stoa001.nd-dlc-lat1:1.11-1.15
Refs {'start': {'reference': '1.11', 'human_reference': 'Text 1 Section 11'}, 'end': {'reference': '1.15', 'human_reference': 'Text 1 Section 15'}}
Ancestors [{'reference': '1'}]
Children []
prev
plain textXML
next

sic enim humanitas ex parte divina, ex alia parte effecta mortalis est in corpore consistens. est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnis religio, quam sequitur bonitas. ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem alienarum omnium rerum sit despectus virtute munita. sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecumque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito possessionum nomine nuncupantur, quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt: idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea, quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem, quae sibi iuncta mortalis est mundi inferioris necessitate

47
servandi, despiciat atque contemnat. nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum, manibus et pedibus utrisque binis aliisque corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, sensus, memoriae atque providentiae, quarum ratione cuncta divina norit atque suspiciat. unde efficitur, ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi et nimio corporis vitio has naturae rerum causas, quae verae sunt, proprie pervidere non possit. hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum servando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum siquidem, cum dei opera sit mundus, eius pulchritudinem qui diligentia servat atque auget, operam suam cum dei voluntate coniungit, cum speciem, quam ille divina intentione formavit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si foret divinae pietati conplacitum, optamus piissimis votis, id est ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris parti[s], id est divinae, puros sanctosque restituat?'
48

'Iuste et vere dicis, o Trismegiste. haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo viventibus. secus enim inpieque qui vixerint, et reditus denegatur in caelum et constituitur in corpora alia indigna animo sancto et foeda migratio. ut iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana vita periclitantur; sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan videatur esse deridendum. res enim dulcis est in hac corporali vita, qui capitur de possessionibus fructus. quare animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui, qua mortalis est, inhaereat, nec sinit partem divinitatis agnoscere invidens inmortalitati malignitas. ego enim tibi quasi praedivinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem, qui est philosophiae, quae sola est in cognoscenda divinitate frequens obtutus et sancta religio. multi etenim et eam multifaria ratione confundunt. quomodo ergo multi inconprehensibilem philosophiam efficiunt aut quemadmodum eam multifaria ratione confundunt?'

'O Asclepi, hoc modo: in varias disciplinas nec conprehensibiles eam callida commentatione miscentes, ἀριθμητικὴν et musicen et geometriam. puram autem philosophiam eamque e divina tantum religione pendentem tantum intendere in reliquas oportebit, ut apocatastasis

49
astrorum, stationes praefinitas cursumque commutationis numeris constare miretur; terrae vero dimensiones, qualitates, quantitates, maris profunda, ignis vim et horum omnium effectus naturamque cognoscens miretur, adoret atque conlaudet artem mentemque divinam. musicen vero nosse nihil aliud est, nisi cunctarum [omnium] rerum ordinem scire quaeque sit divina ratio sortita: ordo enim rerum singularum in unum omnium artifici ratione conlatus concentum quendam melo divino dulcissimum verissimumque conficiet.

qui ergo homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti a vera, pura sanctaque philosophia avertentur. simplici enim mente et anima divinitatem colere eiusque facta venerari, agere etiam dei voluntati gratias, quae est bonitatis sola plenissima, haec est nulla animi inportuna curiositate violata philosophia. et de his sit hucusque tractatus. de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium. fuit deus et ὕλη, quem Graece credimus mundum, et mundo comitabatur spiritus vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo nec deo haec, de quibus mundus. idcirco non erant, quia nata non erant, sed in eo iam tunc erant, unde nasci habuerunt. non enim ea sola non nata dicuntur, quae necdum nata sunt, sed ea, quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit. quaecumque ergo sunt, quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt, de quibus nasci potest, tametsi ea ex se nata sunt. neque enim dubitatur ex his, quae ex se nata sunt, facile

50
nasci posse, de quibus cuncta nascuntur. deus ergo sempiternus, deus aeternus nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei. ὕλη autem vel mundi natura et spiritus, quamvis nata non videantur a principio, tamen in se nascendi procreandique vim possident atque naturam. fecunditatis etenim initium in qualitate naturae est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque materiam.

haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis. at vero ea, quae vim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita discernenda sunt, ut hic locus mundi cum his, quae in se sunt, videatur esse non natus, qui utique in se vim totius naturae habet. locum autem dico, in quo sint omnia. neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset, qui omnia sustinere potuisset. omnibus enim rebus, quae fuerint, praecavendum est loco. nec qualitates etenim nec quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum, quae nusquam sunt. sic ergo et mundus, quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet. hoc est ergo totum qualitatis materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. sicuti enim in natura materiae qualitas fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda.

Tokens

sic 1 w 3
enim 1 w 7
humanitas 1 w 16
ex 1 w 18
parte 1 w 23
divina 1 w 29
ex 2 w 32
alia 1 w 36
parte 2 w 41
effecta 1 w 48
mortalis 1 w 56
est 1 w 59
in 2 w 61
corpore 1 w 68
consistens 1 w 78
est 2 w 82
autem 1 w 87
mensura 1 w 94
eius 1 w 98
utriusque 1 w 107
id 1 w 110
est 3 w 113
hominis 1 w 120
ante 1 w 125
omnis 1 w 130
religio 1 w 137
quam 1 w 142
sequitur 1 w 150
bonitas 1 w 157
ea 1 w 160
demum 1 w 165
tunc 1 w 169
videtur 1 w 176
esse 1 w 180
perfecta 1 w 188
si 3 w 191
contra 1 w 197
cupiditatem 1 w 208
alienarum 1 w 217
omnium 1 w 223
rerum 1 w 228
sit 1 w 231
despectus 1 w 240
virtute 1 w 247
munita 1 w 253
sunt 1 w 258
ab 1 w 260
omnibus 1 w 267
cognationis 1 w 278
divinae 1 w 285
partibus 1 w 293
aliena 2 w 299
omnia 1 w 304
quaecumque 1 w 315
terrena 1 w 322
corporali 1 w 331
cupiditate 2 w 341
possidentur 1 w 352
quae 2 w 357
merito 1 w 363
possessionum 1 w 375
nomine 1 w 381
nuncupantur 1 w 392
quoniam 1 w 400
non 1 w 403
nata 1 w 407
nobiscum 1 w 415
sed 1 w 419
postea 1 w 425
a 39 w 426
nobis 2 w 431
possideri 1 w 440
coeperunt 1 w 449
idcirco 1 w 457
etiam 1 w 462
possessionum 2 w 474
nomine 2 w 480
nuncupantur 2 w 491
omnia 2 w 497
ergo 1 w 501
huiusmodi 1 w 510
ab 2 w 512
homine 1 w 518
aliena 3 w 524
sunt 2 w 528
etiam 2 w 534
corpus 1 w 540
ut 4 w 543
et 4 w 545
ea 3 w 547
quae 3 w 552
adpetimus 1 w 561
et 6 w 564
illud 1 w 569
ex 3 w 572
quo 2 w 575
adpetentiae 1 w 586
nobis 3 w 591
est 4 w 594
vitium 1 w 600
despiciamus 1 w 612
ut 5 w 615
enim 2 w 619
meum 1 w 623
animum 1 w 629
rationis 1 w 637
ducit 1 w 642
intentio 1 w 650
homo 1 w 655
hactenus 1 w 663
esse 2 w 667
debuit 1 w 673
ut 6 w 676
contemplatione 1 w 690
divinitatis 1 w 701
partem 1 w 707
quae 4 w 712
sibi 1 w 716
iuncta 1 w 722
mortalis 2 w 730
est 5 w 733
mundi 1 w 738
inferioris 1 w 748
necessitate 1 w 759
servandi 1 w 767
despiciat 1 w 777
atque 1 w 782
contemnat 1 w 791
nam 1 w 795
ut 7 w 797
homo 2 w 801
ex 4 w 803
utraque 1 w 810
parte 4 w 815
possit 1 w 821
esse 3 w 825
plenissimus 1 w 836
quaternis 1 w 846
eum 2 w 849
utriusque 2 w 858
partis 1 w 864
elementis 1 w 873
animadverte 1 w 884
esse 4 w 888
formatum 1 w 896
manibus 1 w 904
et 8 w 906
pedibus 1 w 913
utrisque 1 w 921
binis 1 w 926
aliisque 1 w 934
corporis 1 w 942
membris 1 w 949
quibus 1 w 956
inferiori 2 w 965
id 8 w 968
est 6 w 971
terreno 1 w 978
mundo 1 w 984
deserviat 1 w 993
illis 1 w 999
vero 1 w 1003
partibus 2 w 1011
quattuor 1 w 1019
animi 1 w 1024
sensus 1 w 1031
memoriae 1 w 1040
atque 2 w 1045
providentiae 1 w 1057
quarum 1 w 1064
ratione 1 w 1071
cuncta 1 w 1077
divina 3 w 1083
norit 1 w 1088
atque 3 w 1093
suspiciat 1 w 1102
unde 1 w 1107
efficitur 1 w 1116
ut 11 w 1119
rerum 2 w 1124
diversitates 1 w 1136
qualitates 1 w 1147
effectus 1 w 1156
quantitates 1 w 1168
suspiciosa 1 w 1178
indagatione 1 w 1189
sectetur 1 w 1197
retardatus 1 w 1208
vero 2 w 1212
gravi 1 w 1217
et 11 w 1219
nimio 1 w 1224
corporis 2 w 1232
vitio 1 w 1237
has 1 w 1240
naturae 1 w 1247
rerum 3 w 1252
causas 1 w 1258
quae 5 w 1263
verae 1 w 1268
sunt 3 w 1272
proprie 1 w 1280
pervidere 1 w 1289
non 2 w 1292
possit 2 w 1298
hunc 1 w 1303
ergo 2 w 1307
sic 2 w 1310
effectum 1 w 1318
conformatumque 1 w 1332
et 12 w 1334
tali 3 w 1338
ministerio 1 w 1348
obsequioque 1 w 1359
praepositum 1 w 1370
a 111 w 1371
summo 1 w 1376
deo 1 w 1379
eumque 1 w 1386
conpetenter 1 w 1398
munde 1 w 1404
mundum 1 w 1410
servando 1 w 1418
deum 1 w 1423
pie 1 w 1426
colendo 1 w 1433
digne 1 w 1439
et 14 w 1441
conpetenter 2 w 1452
in 16 w 1454
utroque 1 w 1461
dei 1 w 1464
voluntati 1 w 1473
parentem 1 w 1481
talem 1 w 1487
quo 3 w 1490
munere 1 w 1496
credis 1 w 1502
esse 5 w 1506
munerandum 1 w 1516
siquidem 1 w 1525
cum 3 w 1529
dei 2 w 1532
opera 1 w 1537
sit 7 w 1540
mundus 1 w 1546
eius 2 w 1551
pulchritudinem 1 w 1565
qui 5 w 1568
diligentia 1 w 1578
servat 1 w 1584
atque 4 w 1589
auget 1 w 1594
operam 1 w 1601
suam 1 w 1605
cum 4 w 1608
dei 3 w 1611
voluntate 1 w 1620
coniungit 1 w 1629
cum 5 w 1633
speciem 1 w 1640
quam 2 w 1645
ille 1 w 1649
divina 4 w 1655
intentione 1 w 1665
formavit 1 w 1673
adminiculo 1 w 1684
sui 1 w 1687
corporis 3 w 1695
diurno 1 w 1701
opere 1 w 1706
curaque 1 w 1713
conponit 1 w 1721
nisi 1 w 1726
eo 2 w 1728
quo 4 w 1732
parentes 1 w 1740
nostri 1 w 1746
munerati 1 w 1754
sunt 4 w 1758
quo 5 w 1762
etiam 3 w 1767
nos 2 w 1770
quoque 1 w 1776
munerari 1 w 1784
si 20 w 1787
foret 1 w 1792
divinae 2 w 1799
pietati 1 w 1806
conplacitum 1 w 1817
optamus 1 w 1825
piissimis 1 w 1834
votis 1 w 1839
id 12 w 1842
est 7 w 1845
ut 13 w 1847
emeritos 1 w 1855
atque 5 w 1860
exutos 1 w 1866
mundana 1 w 1873
custodia 1 w 1881
nexibus 1 w 1889
mortalitatis 1 w 1901
absolutos 1 w 1910
naturae 2 w 1918
superioris 1 w 1928
parti 4 w 1933
s 150 w 1935
id 13 w 1939
est 8 w 1942
divinae 3 w 1949
puros 1 w 1955
sanctosque 1 w 1965
restituat 1 w 1974
Iuste 1 w 1982
et 20 w 1984
vere 1 w 1988
dicis 1 w 1993
o 123 w 1995
Trismegiste 1 w 2006
haec 1 w 2011
est 10 w 2014
enim 3 w 2018
merces 1 w 2024
pie 3 w 2027
sub 1 w 2030
deo 2 w 2033
diligenter 1 w 2044
cum 6 w 2047
mundo 2 w 2052
viventibus 1 w 2062
secus 1 w 2068
enim 4 w 2072
inpieque 1 w 2080
qui 6 w 2083
vixerint 1 w 2091
et 21 w 2094
reditus 1 w 2101
denegatur 1 w 2110
in 25 w 2112
caelum 1 w 2118
et 22 w 2120
constituitur 1 w 2132
in 26 w 2134
corpora 2 w 2141
alia 2 w 2145
indigna 1 w 2152
animo 1 w 2157
sancto 2 w 2163
et 23 w 2165
foeda 1 w 2170
migratio 1 w 2178
ut 16 w 2181
iste 4 w 2185
rationis 2 w 2193
sermo 1 w 2198
processit 1 w 2207
o 136 w 2209
Trismegiste 2 w 2220
futurae 1 w 2228
aeternitatis 1 w 2240
spe 3 w 2243
animae 1 w 2249
in 28 w 2251
mundana 2 w 2258
vita 1 w 2262
periclitantur 1 w 2275
sed 2 w 2279
aliis 2 w 2284
incredibile 1 w 2295
aliis 3 w 2301
fabulosum 1 w 2310
aliis 4 w 2316
forsitan 1 w 2324
videatur 1 w 2332
esse 6 w 2336
deridendum 1 w 2346
res 2 w 2350
enim 5 w 2354
dulcis 1 w 2360
est 11 w 2363
in 30 w 2365
hac 2 w 2368
corporali 2 w 2377
vita 2 w 2381
qui 7 w 2385
capitur 1 w 2392
de 25 w 2394
possessionibus 1 w 2408
fructus 1 w 2415
quare 1 w 2421
animam 1 w 2427
obtorto 1 w 2434
ut 18 w 2437
aiunt 1 w 2442
detinet 1 w 2450
collo 1 w 2455
ut 19 w 2458
in 32 w 2460
parte 5 w 2465
sui 2 w 2468
qua 14 w 2472
mortalis 3 w 2480
est 12 w 2483
inhaereat 1 w 2493
nec 2 w 2497
sinit 1 w 2502
partem 2 w 2508
divinitatis 2 w 2519
agnoscere 1 w 2528
invidens 1 w 2536
inmortalitati 1 w 2549
malignitas 1 w 2559
ego 1 w 2563
enim 6 w 2567
tibi 1 w 2571
quasi 1 w 2576
praedivinans 1 w 2588
dixero 1 w 2594
nullum 1 w 2600
post 2 w 2604
nos 4 w 2607
habiturum 1 w 2616
dilectum 1 w 2624
simplicem 1 w 2633
qui 8 w 2637
est 13 w 2640
philosophiae 1 w 2652
quae 6 w 2657
sola 1 w 2661
est 14 w 2664
in 39 w 2666
cognoscenda 1 w 2677
divinitate 1 w 2687
frequens 1 w 2695
obtutus 1 w 2702
et 27 w 2704
sancta 1 w 2710
religio 2 w 2717
multi 1 w 2723
etenim 1 w 2729
et 29 w 2731
eam 1 w 2734
multifaria 1 w 2744
ratione 2 w 2751
confundunt 1 w 2761
quomodo 1 w 2769
ergo 3 w 2773
multi 3 w 2778
inconprehensibilem 1 w 2796
philosophiam 1 w 2808
efficiunt 1 w 2817
aut 2 w 2820
quemadmodum 1 w 2831
eam 2 w 2834
multifaria 2 w 2844
ratione 3 w 2851
confundunt 2 w 2861
O 1 w 2865
Asclepi 1 w 2872
hoc 1 w 2876
modo 2 w 2880
in 42 w 2883
varias 1 w 2889
disciplinas 1 w 2900
nec 3 w 2903
conprehensibiles 1 w 2919
eam 3 w 2922
callida 1 w 2929
commentatione 1 w 2942
miscentes 1 w 2951
ἀριθμητικὴν 1 w 2963
et 30 w 2965
musicen 1 w 2972
et 31 w 2974
geometriam 1 w 2984
puram 1 w 2990
autem 2 w 2995
philosophiam 2 w 3007
eamque 1 w 3013
e 338 w 3015
divina 8 w 3022
tantum 1 w 3028
religione 1 w 3037
pendentem 1 w 3046
tantum 2 w 3052
intendere 1 w 3061
in 46 w 3063
reliquas 1 w 3071
oportebit 1 w 3080
ut 23 w 3083
apocatastasis 1 w 3096
astrorum 1 w 3104
stationes 1 w 3114
praefinitas 1 w 3125
cursumque 1 w 3134
commutationis 1 w 3147
numeris 1 w 3154
constare 1 w 3162
miretur 1 w 3169
terrae 1 w 3176
vero 3 w 3180
dimensiones 1 w 3191
qualitates 2 w 3202
quantitates 2 w 3214
maris 1 w 3220
profunda 1 w 3228
ignis 1 w 3234
vim 1 w 3237
et 34 w 3239
horum 1 w 3244
omnium 2 w 3250
effectus 2 w 3258
naturamque 1 w 3268
cognoscens 1 w 3278
miretur 2 w 3285
adoret 1 w 3292
atque 6 w 3297
conlaudet 1 w 3306
artem 3 w 3311
mentemque 1 w 3320
divinam 1 w 3327
musicen 2 w 3335
vero 4 w 3339
nosse 1 w 3344
nihil 1 w 3349
aliud 1 w 3354
est 15 w 3357
nisi 2 w 3362
cunctarum 1 w 3371
omnium 3 w 3378
rerum 4 w 3384
ordinem 1 w 3391
scire 1 w 3396
quaeque 1 w 3403
sit 10 w 3406
divina 10 w 3412
ratio 7 w 3417
sortita 1 w 3424
ordo 1 w 3429
enim 8 w 3433
rerum 5 w 3438
singularum 1 w 3448
in 52 w 3450
unum 1 w 3454
omnium 4 w 3460
artifici 1 w 3468
ratione 4 w 3475
conlatus 1 w 3483
concentum 1 w 3492
quendam 1 w 3499
melo 1 w 3503
divino 1 w 3509
dulcissimum 1 w 3520
verissimumque 1 w 3533
conficiet 1 w 3542
qui 9 w 3546
ergo 4 w 3550
homines 1 w 3557
post 3 w 3561
nos 8 w 3564
erunt 2 w 3569
sophistarum 1 w 3581
calliditate 1 w 3592
decepti 1 w 3599
a 274 w 3600
vera 2 w 3604
pura 2 w 3609
sanctaque 1 w 3618
philosophia 4 w 3629
avertentur 1 w 3639
simplici 1 w 3648
enim 9 w 3652
mente 2 w 3657
et 39 w 3659
anima 4 w 3664
divinitatem 1 w 3675
colere 1 w 3681
eiusque 1 w 3688
facta 1 w 3693
venerari 1 w 3701
agere 1 w 3707
etiam 4 w 3712
dei 4 w 3715
voluntati 2 w 3724
gratias 1 w 3731
quae 8 w 3736
est 16 w 3739
bonitatis 1 w 3748
sola 2 w 3752
plenissima 1 w 3762
haec 2 w 3767
est 17 w 3770
nulla 1 w 3775
animi 2 w 3780
inportuna 1 w 3789
curiositate 1 w 3800
violata 1 w 3807
philosophia 5 w 3818
et 41 w 3821
de 33 w 3823
his 2 w 3826
sit 12 w 3829
hucusque 1 w 3837
tractatus 1 w 3846
de 34 w 3849
spiritu 1 w 3856
vero 5 w 3860
et 42 w 3862
de 35 w 3864
his 3 w 3867
similibus 1 w 3876
hinc 1 w 3880
sumatur 1 w 3887
exordium 1 w 3895
fuit 1 w 3900
deus 1 w 3904
et 43 w 3906
ὕλη 1 w 3909
quem 2 w 3914
Graece 1 w 3920
credimus 1 w 3928
mundum 2 w 3934
et 44 w 3937
mundo 3 w 3942
comitabatur 1 w 3953
spiritus 1 w 3961
vel 1 w 3964
inerat 1 w 3970
mundo 4 w 3975
spiritus 2 w 3983
sed 3 w 3987
non 3 w 3990
similiter 1 w 3999
ut 25 w 4001
deo 3 w 4004
nec 4 w 4007
deo 4 w 4010
haec 3 w 4014
de 39 w 4017
quibus 2 w 4023
mundus 2 w 4029
idcirco 2 w 4037
non 4 w 4040
erant 1 w 4045
qu 72 w 4048
i 467 w 4050
a 313 w 4052
n 289 w 4053
a 314 w 4055
ta 63 w 4058
non 5 w 4061
erant 2 w 4066
sed 4 w 4070
in 59 w 4072
eo 7 w 4074
iam 10 w 4077
tunc 2 w 4081
erant 3 w 4086
unde 3 w 4091
nasci 1 w 4096
habuerunt 1 w 4105
non 6 w 4109
enim 10 w 4113
ea 10 w 4115
sola 3 w 4119
non 7 w 4122
nata 2 w 4126
dicuntur 1 w 4134
quae 9 w 4139
necdum 1 w 4145
nata 3 w 4149
sunt 5 w 4153
sed 5 w 4157
ea 11 w 4159
quae 10 w 4164
carent 1 w 4170
fecunditate 1 w 4181
generandi 1 w 4190
ita 31 w 4194
ut 26 w 4196
ex 8 w 4198
his 4 w 4201
nihil 2 w 4206
nasci 2 w 4211
possit 3 w 4217
quaecumque 2 w 4228
ergo 5 w 4232
sunt 6 w 4236
quibus 3 w 4243
inest 1 w 4248
natura 4 w 4254
generandi 2 w 4263
haec 4 w 4268
et 45 w 4270
generabilia 1 w 4281
sunt 7 w 4285
de 41 w 4288
quibus 4 w 4294
nasci 3 w 4299
potest 1 w 4305
tametsi 1 w 4313
ea 12 w 4315
ex 9 w 4317
se 26 w 4319
nata 4 w 4323
sunt 8 w 4327
neque 1 w 4333
enim 11 w 4337
dubitatur 1 w 4346
ex 10 w 4348
his 5 w 4351
quae 12 w 4356
ex 11 w 4358
se 27 w 4360
nata 5 w 4364
sunt 9 w 4368
facile 1 w 4375
nasci 4 w 4380
posse 4 w 4385
de 42 w 4388
quibus 5 w 4394
cuncta 3 w 4400
nascuntur 1 w 4409
deus 2 w 4414
ergo 6 w 4418
sempiternus 1 w 4429
deus 3 w 4434
aeternus 1 w 4442
nec 6 w 4445
nasci 5 w 4450
potest 2 w 4456
nec 7 w 4459
potuit 1 w 4465
hoc 2 w 4469
est 21 w 4472
hoc 3 w 4476
fuit 2 w 4480
hoc 4 w 4484
erit 3 w 4488
semper 1 w 4494
haec 5 w 4499
ergo 7 w 4503
est 22 w 4506
quae 13 w 4511
ex 12 w 4513
se 31 w 4515
tota 1 w 4519
est 23 w 4522
natura 5 w 4529
dei 5 w 4532
ὕλη 2 w 4536
autem 3 w 4541
vel 2 w 4544
mundi 2 w 4549
natura 6 w 4555
et 48 w 4557
spiritus 3 w 4565
quamvis 1 w 4573
nata 6 w 4577
non 8 w 4580
videantur 1 w 4589
a 369 w 4590
principio 1 w 4599
tamen 1 w 4605
in 62 w 4607
se 32 w 4609
nascendi 1 w 4617
procreandique 1 w 4630
vim 2 w 4633
possident 2 w 4642
atque 7 w 4647
naturam 2 w 4654
fecunditatis 1 w 4667
etenim 2 w 4673
initium 1 w 4680
in 64 w 4682
qualitate 3 w 4691
naturae 3 w 4698
est 24 w 4701
quae 14 w 4706
et 50 w 4708
conceptus 1 w 4717
et 51 w 4719
partus 1 w 4725
in 65 w 4727
se 33 w 4729
possidet 1 w 4737
vim 3 w 4740
atque 8 w 4745
materiam 1 w 4753
haec 6 w 4758
itaque 1 w 4764
sine 1 w 4768
alieno 1 w 4774
conceptu 2 w 4782
est 25 w 4785
sola 4 w 4789
generabilis 1 w 4800
at 87 w 4803
vero 6 w 4807
ea 15 w 4809
quae 15 w 4814
vim 4 w 4817
solam 1 w 4822
concipiendi 1 w 4833
habent 1 w 4839
ex 13 w 4841
alterius 1 w 4849
commixtione 1 w 4860
naturae 4 w 4867
ita 36 w 4871
discernenda 1 w 4882
sunt 10 w 4886
ut 28 w 4889
hic 1 w 4892
locus 1 w 4897
mundi 3 w 4902
cum 8 w 4905
his 6 w 4908
quae 16 w 4913
in 67 w 4915
se 34 w 4917
sunt 11 w 4921
videatur 2 w 4930
esse 7 w 4934
non 9 w 4937
natus 1 w 4942
qui 14 w 4946
utique 1 w 4952
in 68 w 4954
se 36 w 4956
vim 5 w 4959
totius 1 w 4965
naturae 5 w 4972
habet 1 w 4977
locum 1 w 4983
autem 4 w 4988
dico 1 w 4992
in 69 w 4995
quo 8 w 4998
sint 1 w 5002
omnia 3 w 5007
neque 2 w 5013
enim 13 w 5017
haec 7 w 5021
omnia 4 w 5026
esse 8 w 5030
potuissent 1 w 5040
si 51 w 5043
locus 2 w 5048
deesset 1 w 5055
qui 15 w 5059
omnia 5 w 5064
sustinere 1 w 5073
potuisset 1 w 5082
omnibus 2 w 5090
enim 14 w 5094
rebus 1 w 5099
quae 17 w 5104
fuerint 1 w 5111
praecavendum 1 w 5124
est 26 w 5127
loco 1 w 5131
nec 8 w 5135
qualitates 3 w 5145
etenim 3 w 5151
nec 9 w 5154
quantitates 3 w 5165
nec 10 w 5168
positiones 1 w 5178
nec 11 w 5181
effectus 3 w 5189
dinosci 1 w 5196
potuissent 2 w 5206
earum 1 w 5211
rerum 6 w 5216
quae 18 w 5221
nusquam 1 w 5228
sunt 12 w 5232
sic 5 w 5236
ergo 8 w 5240
et 57 w 5242
mundus 3 w 5248
quamvis 2 w 5256
natus 2 w 5261
non 10 w 5264
sit 15 w 5267
in 74 w 5270
se 42 w 5272
tamen 2 w 5277
omnium 5 w 5283
naturas 1 w 5290
habet 2 w 5295
utpote 1 w 5302
qui 16 w 5305
his 7 w 5308
omnibus 3 w 5315
ad 7 w 5317
concipiendum 1 w 5329
fecundissimos 1 w 5342
sinus 1 w 5347
praestet 1 w 5355
hoc 5 w 5359
est 28 w 5362
ergo 9 w 5366
totum 1 w 5371
qualitatis 1 w 5381
materiae 1 w 5389
quae 19 w 5394
creabilis 1 w 5403
est 29 w 5406
tametsi 2 w 5414
creata 1 w 5420
non 11 w 5423
est 30 w 5426
sicuti 1 w 5433
enim 16 w 5437
in 76 w 5439
natura 12 w 5445
materiae 2 w 5453
qualitas 1 w 5461
fecunda 1 w 5468
est 31 w 5471
sic 7 w 5475
et 61 w 5477
malignitatis 1 w 5489
eadem 1 w 5494
est 32 w 5497
aeque 2 w 5502
fecunda 2 w 5509