Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (5.8.23-5.10.26)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:5.8.23-5.10.26
Refs {'start': {'reference': '5.8.23', 'human_reference': 'Day 5 Section 8 Subsection 23'}, 'end': {'reference': '5.10.26', 'human_reference': 'Day 5 Section 10 Subsection 26'}}
Ancestors [{'reference': '5'}, {'reference': '5.8'}]
Children []
prev
plain textXML
next

sunt igitur homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis inrepant et infirmitatem propriae uirtutis astu quodam subfulciant, fratri dolum nectant et alterius pascantur aerumna: tu autem proprio esto contentus et aliena te damna non pascant. bonus cibus est simplicitas innocentiae, sua bona habens insidiari nescit alienis nec auaritiae facibus

158
inardescit, cui lucrum omne ad uirtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium, et ideo beata est, si bona sua nouerit, cum ueritate paupertas et omnibus praeferenda thensauris, quia melius est exiguum datum cum dei timore quam thensauri magni sine timore. quantum est enim quod hominem alat? aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est; melior est enim hospitalitas in holeribus cum gratia quam uitulorum pinguium praeparatio cum discordia. utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.

Echinus, animal exiguum, uile ac despectabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquillitatis adnuntius solet esse nauigantibus. denique cum procellam uentorum praesenserit, calculum ualidum arripit eumque uelut saburram uehit et tamquam ancoram trahit, ne excutiatur fluctibus. itaque non suis se librat uiribus, sed alieno stabilit et regit pondere. quo indicio nautae uelut signum futurae perturbationis capessunt et sibi praecauent, ne eos inparatos turbo inprouisus inueniat. qui mathematicus, qui astrologus quiue Chaldaeus potest sic siderum cursus, sic caeli motus et signa conprehendere? quo ingenio ista

159
collegit, quo doctore percepit? quis ei fuit tanti interpres augurii? homines confusionem aeris uident et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat: echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.

unde exiguo animali tantam scientiam, ut futura praenuntiet? quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam domini rerum omnium hic quoque praescientiae huius munus acceperit. etenim si faenum deus sic uestit, ut miremur, si pascit uolatilia, si parauit coruo escam pulli enim eius ad dominum clamant —, si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit inmunem, si ipse uirtutem equo dedit. et soluit de ceruice eius formidinem, ut exultet in campo et occurrens regibus inrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si haec inrationabilia pleraque et alia insensibilia ut faenum, ut lilia repleuit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae? nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. omnia uidet qui pascit omnia, omnia replet sapientia qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. et ideo si echinum uisitationis suae exortem non praetermisit, si eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non considerat?

160
immo uero considerat, sicut testatur eius diuina sapientia dicens: si respicit uolatilia; si pascit illa, nonne uos pluris estis illis? si enim faenum agri, quod hodie est et cras in ignem mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos minimae fidei?

An uero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus ? quis geometra his diuisit habitacula nullis rumpenda temporibus? sed geometram audiuimus, thalassometram numquam audiuimus: et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram eius quod oporteat, ut tantum satis sit unicuique quantum ad usum abundet, non quantum auiditas quaedam inmoderata sibi uindicet. lex quaedam naturae est tantum quaerere quantum sufficiat ad uictum et alimentorum modo sortem censere patrimonii. hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. denique non repperies confusa genera piscium, sed quod hic abundat alibi deest iterum. ille sinus maris cephalos alit, lupos ille, ille saxatiles, lucustas alius. non est libera uagandi potestas, nec tamen aut interclusa montibus copia aut fluuiis interlabentibus

161
transitus inpeditur, sed usus natura inpressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere et ultra incolas prodire suspectum.

Tokens

sunt 1 w 4
igitur 1 w 10
homines 1 w 17
qui 1 w 21
cancri 1 w 27
usu 1 w 30
in 2 w 32
alienae 1 w 39
usum 1 w 43
circumscriptionis 1 w 60
inrepant 1 w 68
et 1 w 70
infirmitatem 1 w 82
propriae 1 w 90
uirtutis 1 w 98
astu 1 w 102
quodam 1 w 108
subfulciant 1 w 119
fratri 1 w 126
dolum 1 w 131
nectant 1 w 138
et 2 w 140
alterius 1 w 148
pascantur 1 w 157
aerumna 1 w 164
tu 5 w 167
autem 1 w 172
proprio 1 w 179
esto 1 w 183
contentus 1 w 192
et 3 w 194
aliena 2 w 200
te 5 w 202
damna 1 w 207
non 1 w 210
pascant 2 w 217
bonus 1 w 223
cibus 1 w 228
est 2 w 231
simplicitas 1 w 242
innocentiae 1 w 253
sua 1 w 257
bona 1 w 261
habens 1 w 267
insidiari 1 w 276
nescit 1 w 282
alienis 1 w 289
nec 2 w 292
auaritiae 1 w 301
facibus 1 w 308
inardescit 1 w 318
cui 1 w 322
lucrum 1 w 328
omne 1 w 332
ad 1 w 334
uirtutem 1 w 342
dispendium 1 w 352
est 3 w 355
ad 2 w 358
cupiditatem 1 w 369
incendium 1 w 378
et 4 w 381
ideo 1 w 385
beata 1 w 390
est 4 w 393
si 3 w 396
bona 2 w 400
sua 2 w 403
nouerit 1 w 410
cum 2 w 414
ueritate 1 w 422
paupertas 1 w 431
et 5 w 433
omnibus 1 w 440
praeferenda 1 w 451
thensauris 1 w 461
quia 1 w 466
melius 1 w 472
est 5 w 475
exiguum 1 w 482
datum 1 w 487
cum 3 w 490
dei 1 w 493
timore 1 w 499
quam 1 w 503
thensauri 2 w 512
magni 1 w 517
sine 1 w 521
timore 2 w 527
quantum 1 w 535
est 6 w 538
enim 1 w 542
quod 2 w 546
hominem 1 w 553
alat 1 w 557
aut 2 w 561
si 5 w 563
quaeris 1 w 570
quod 3 w 574
etiam 1 w 579
aliis 1 w 584
abundet 1 w 591
ad 3 w 593
gratiam 1 w 600
id 4 w 603
quoque 1 w 609
non 2 w 612
multum 1 w 618
est 7 w 621
melior 1 w 628
est 8 w 631
enim 2 w 635
hospitalitas 1 w 647
in 11 w 649
holeribus 1 w 658
cum 4 w 661
gratia 2 w 667
quam 2 w 671
uitulorum 1 w 680
pinguium 1 w 688
praeparatio 1 w 699
cum 5 w 702
discordia 1 w 711
utamur 1 w 718
ergo 1 w 722
ingenio 1 w 729
ad 4 w 731
quaerendam 1 w 741
gratiam 2 w 748
et 8 w 750
salutem 1 w 757
tuendam 1 w 764
non 3 w 768
ad 5 w 770
alienam 1 w 777
circumscribendam 1 w 793
innocentiam 1 w 804
licet 1 w 810
nobis 1 w 815
uti 2 w 818
exemplis 1 w 826
maritimis 1 w 835
ad 6 w 837
profectum 1 w 846
nostrae 1 w 853
salutis 1 w 860
non 4 w 864
ad 7 w 866
alienae 2 w 873
periculum 1 w 882
Echinus 1 w 890
animal 1 w 897
exiguum 2 w 904
uile 1 w 909
ac 2 w 911
despectabile 1 w 923
maritimum 1 w 933
loquor 1 w 939
plerumque 1 w 949
index 1 w 954
futurae 1 w 961
tempestatis 1 w 972
aut 3 w 975
tranquillitatis 1 w 990
adnuntius 1 w 999
solet 1 w 1004
esse 1 w 1008
nauigantibus 1 w 1020
denique 1 w 1028
cum 7 w 1031
procellam 1 w 1040
uentorum 1 w 1048
praesenserit 1 w 1060
calculum 1 w 1069
ualidum 1 w 1076
arripit 1 w 1083
eumque 1 w 1089
uelut 1 w 1094
saburram 1 w 1102
uehit 1 w 1107
et 11 w 1109
tamquam 1 w 1116
ancoram 1 w 1123
trahit 1 w 1129
ne 8 w 1132
excutiatur 1 w 1142
fluctibus 1 w 1151
itaque 1 w 1158
non 5 w 1161
suis 1 w 1165
se 4 w 1167
librat 1 w 1173
uiribus 1 w 1180
sed 1 w 1184
alieno 1 w 1190
stabilit 1 w 1198
et 12 w 1200
regit 1 w 1205
pondere 1 w 1212
quo 6 w 1216
indicio 1 w 1223
nautae 1 w 1229
uelut 2 w 1234
signum 1 w 1240
futurae 2 w 1247
perturbationis 1 w 1261
capessunt 1 w 1270
et 13 w 1272
sibi 1 w 1276
praecauent 1 w 1286
ne 9 w 1289
eos 1 w 1292
inparatos 1 w 1301
turbo 1 w 1306
inprouisus 1 w 1316
inueniat 1 w 1324
qui 4 w 1328
mathematicus 1 w 1340
qui 5 w 1344
astrologus 1 w 1354
quiue 1 w 1359
Chaldaeus 1 w 1368
potest 1 w 1374
sic 1 w 1377
siderum 1 w 1384
cursus 1 w 1390
sic 2 w 1394
caeli 1 w 1399
motus 1 w 1404
et 14 w 1406
signa 1 w 1411
conprehendere 1 w 1424
quo 7 w 1428
ingenio 2 w 1435
ista 1 w 1439
collegit 1 w 1447
quo 8 w 1451
doctore 1 w 1458
percepit 1 w 1466
quis 1 w 1471
ei 2 w 1473
fuit 1 w 1477
tanti 1 w 1482
interpres 1 w 1491
augurii 1 w 1498
homines 2 w 1506
confusionem 1 w 1517
aeris 2 w 1522
uident 1 w 1528
et 15 w 1530
saepe 1 w 1535
falluntur 1 w 1544
quod 4 w 1549
plerumque 2 w 1558
eam 1 w 1561
sine 2 w 1565
tempestate 1 w 1575
discutiat 1 w 1584
echinus 1 w 1592
non 6 w 1595
fallitur 1 w 1603
echinum 1 w 1611
sua 3 w 1614
nequaquam 1 w 1623
signa 2 w 1628
praetereunt 1 w 1639
unde 2 w 1644
exiguo 1 w 1650
animali 1 w 1657
tantam 1 w 1663
scientiam 1 w 1672
ut 17 w 1675
futura 3 w 1681
praenuntiet 1 w 1692
quo 10 w 1696
magis 1 w 1701
in 27 w 1703
eo 3 w 1705
nihil 1 w 1710
est 12 w 1713
quo 11 w 1717
tantam 2 w 1723
possit 1 w 1729
habere 1 w 1735
prudentiam 1 w 1745
crede 1 w 1751
quod 5 w 1755
per 5 w 1758
indulgentiam 1 w 1770
domini 1 w 1776
rerum 1 w 1781
omnium 1 w 1787
hic 1 w 1790
quoque 2 w 1796
praescientiae 1 w 1809
huius 1 w 1814
munus 1 w 1819
acceperit 1 w 1828
etenim 1 w 1835
si 16 w 1837
faenum 1 w 1843
deus 1 w 1847
sic 3 w 1850
uestit 1 w 1856
ut 19 w 1859
miremur 1 w 1866
si 18 w 1869
pascit 1 w 1875
uolatilia 1 w 1884
si 19 w 1887
parauit 1 w 1894
coruo 1 w 1899
escam 1 w 1904
pulli 1 w 1910
enim 4 w 1914
eius 1 w 1918
ad 9 w 1920
dominum 1 w 1927
clamant 1 w 1934
si 20 w 1938
mulieribus 1 w 1948
dedit 1 w 1953
texturae 1 w 1961
sapientiam 1 w 1971
si 21 w 1974
araneam 1 w 1981
quae 3 w 1986
tam 5 w 1989
subtiliter 1 w 1999
ac 4 w 2001
docte 1 w 2006
laxos 1 w 2011
casses 1 w 2017
suspendit 1 w 2026
in 31 w 2028
foribus 1 w 2035
sapientiae 1 w 2046
non 7 w 2049
reliquit 1 w 2057
inmunem 1 w 2064
si 22 w 2067
ipse 1 w 2071
uirtutem 2 w 2079
equo 1 w 2083
dedit 2 w 2088
et 19 w 2091
soluit 1 w 2097
de 18 w 2099
ceruice 1 w 2106
eius 2 w 2110
formidinem 1 w 2120
ut 21 w 2123
exultet 1 w 2130
in 34 w 2132
campo 1 w 2137
et 21 w 2139
occurrens 1 w 2148
regibus 1 w 2155
inrideat 1 w 2163
odoretur 1 w 2172
bellum 1 w 2178
eminus 1 w 2184
excitetur 1 w 2194
sono 1 w 2198
tubae 1 w 2203
si 23 w 2206
haec 1 w 2210
inrationabilia 1 w 2224
pleraque 1 w 2232
et 24 w 2234
alia 1 w 2238
insensibilia 1 w 2250
ut 22 w 2252
faenum 2 w 2258
ut 23 w 2261
lilia 1 w 2266
repleuit 1 w 2274
suae 1 w 2278
dispositione 1 w 2290
sapientiae 2 w 2300
quid 1 w 2305
dubitamus 1 w 2314
quod 6 w 2318
etiam 2 w 2323
in 39 w 2325
echinum 2 w 2332
contulerit 1 w 2342
huius 2 w 2347
gratiam 3 w 2354
praescientiae 2 w 2367
nihil 2 w 2373
enim 5 w 2377
inexploratum 1 w 2389
nihil 3 w 2395
dissimulatum 1 w 2407
reliquit 2 w 2415
omnia 1 w 2421
uidet 1 w 2426
qui 11 w 2429
pascit 2 w 2435
omnia 2 w 2440
omnia 3 w 2446
replet 1 w 2452
sapientia 4 w 2461
qui 12 w 2464
omnia 4 w 2469
in 42 w 2471
sapientia 5 w 2480
fecit 1 w 2485
ut 24 w 2488
scriptum 1 w 2496
est 14 w 2499
et 28 w 2502
ideo 2 w 2506
si 27 w 2508
echinum 3 w 2515
uisitationis 1 w 2527
suae 2 w 2531
exortem 1 w 2538
non 8 w 2541
praetermisit 1 w 2553
si 30 w 2556
eum 2 w 2559
considerat 1 w 2569
et 30 w 2571
futurorum 1 w 2580
informat 1 w 2588
indiciis 1 w 2596
tua 1 w 2600
non 9 w 2603
considerat 2 w 2613
immo 1 w 2618
uero 1 w 2622
considerat 3 w 2632
sicut 1 w 2638
testatur 1 w 2646
eius 3 w 2650
diuina 1 w 2656
sapientia 6 w 2665
dicens 1 w 2671
si 35 w 2674
respicit 1 w 2682
uolatilia 2 w 2691
si 36 w 2694
pascit 3 w 2700
illa 1 w 2704
nonne 1 w 2710
uos 1 w 2713
pluris 1 w 2719
estis 1 w 2724
illis 1 w 2729
si 37 w 2732
enim 6 w 2736
faenum 3 w 2742
agri 1 w 2746
quod 7 w 2751
hodie 1 w 2756
est 17 w 2759
et 31 w 2761
cras 1 w 2765
in 47 w 2767
ignem 1 w 2772
mittitur 1 w 2780
deus 2 w 2785
sic 5 w 2788
uestit 2 w 2794
quanto 1 w 2801
magis 2 w 2806
uos 2 w 2809
minimae 1 w 2816
fidei 1 w 2821
An 1 w 2824
uero 2 w 2828
sine 3 w 2832
quadam 1 w 2838
dote 1 w 2842
naturae 1 w 2849
manere 1 w 2855
piscibus 1 w 2863
etiam 3 w 2868
illam 1 w 2873
putamus 1 w 2880
gratiam 4 w 2887
quod 8 w 2892
unumquodque 1 w 2903
genus 1 w 2908
piscium 1 w 2915
praescripta 1 w 2926
sibi 3 w 2930
domicilia 1 w 2939
habet 1 w 2944
quae 4 w 2949
sui 2 w 2952
generis 1 w 2959
nullus 1 w 2965
excedat 1 w 2972
non 11 w 2976
incurset 1 w 2984
alienus 1 w 2991
quis 2 w 2996
geometra 1 w 3004
his 1 w 3007
diuisit 1 w 3014
habitacula 1 w 3024
nullis 1 w 3030
rumpenda 1 w 3038
temporibus 1 w 3048
sed 2 w 3052
geometram 1 w 3061
audiuimus 1 w 3070
thalassometram 1 w 3085
numquam 1 w 3092
audiuimus 2 w 3101
et 38 w 3104
tamen 1 w 3109
pisces 1 w 3115
mensuram 1 w 3123
suam 1 w 3127
norunt 1 w 3133
non 12 w 3137
muris 1 w 3142
urbium 1 w 3148
portisque 1 w 3157
praescriptam 1 w 3169
non 13 w 3173
aedificiis 1 w 3183
domorum 1 w 3190
non 14 w 3194
agrorum 1 w 3201
finibus 1 w 3208
limitatam 1 w 3217
sed 3 w 3221
mensuram 2 w 3229
eius 4 w 3233
quod 10 w 3237
oporteat 1 w 3245
ut 28 w 3248
tantum 1 w 3254
satis 1 w 3259
sit 6 w 3262
unicuique 1 w 3271
quantum 2 w 3278
ad 11 w 3280
usum 2 w 3284
abundet 2 w 3291
non 15 w 3295
quantum 3 w 3302
auiditas 1 w 3310
quaedam 1 w 3317
inmoderata 1 w 3327
sibi 4 w 3331
uindicet 1 w 3339
lex 1 w 3343
quaedam 2 w 3350
naturae 2 w 3357
est 19 w 3360
tantum 2 w 3366
quaerere 1 w 3374
quantum 4 w 3381
sufficiat 1 w 3390
ad 12 w 3392
uictum 1 w 3398
et 41 w 3400
alimentorum 1 w 3411
modo 1 w 3415
sortem 1 w 3421
censere 1 w 3428
patrimonii 1 w 3438
hoc 1 w 3442
genus 2 w 3447
piscium 2 w 3454
in 54 w 3456
illo 1 w 3460
sinu 1 w 3464
maris 1 w 3469
alitur 1 w 3475
et 42 w 3477
gignitur 1 w 3485
illud 1 w 3491
in 56 w 3493
alio 1 w 3497
denique 2 w 3505
non 16 w 3508
repperies 1 w 3517
confusa 1 w 3524
genera 1 w 3530
piscium 3 w 3537
sed 4 w 3541
quod 11 w 3545
hic 2 w 3548
abundat 1 w 3555
alibi 1 w 3560
deest 1 w 3565
iterum 1 w 3571
ille 1 w 3576
sinus 1 w 3581
maris 2 w 3586
cephalos 1 w 3594
alit 3 w 3598
lupos 1 w 3604
ille 2 w 3608
ille 3 w 3613
saxatiles 1 w 3622
lucustas 1 w 3631
alius 1 w 3636
non 17 w 3640
est 21 w 3643
libera 1 w 3649
uagandi 1 w 3656
potestas 1 w 3664
nec 3 w 3668
tamen 2 w 3673
aut 5 w 3676
interclusa 1 w 3686
montibus 1 w 3694
copia 1 w 3699
aut 6 w 3702
fluuiis 1 w 3709
interlabentibus 1 w 3724
transitus 1 w 3733
inpeditur 1 w 3742
sed 5 w 3746
usus 1 w 3750
natura 3 w 3756
inpressus 1 w 3765
tamquam 2 w 3772
patriae 1 w 3779
finibus 2 w 3786
unumquemque 1 w 3797
sese 1 w 3801
tenere 1 w 3807
et 43 w 3809
ultra 1 w 3814
incolas 1 w 3821
prodire 1 w 3828
suspectum 1 w 3837