Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (5.6.15-5.7.18)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:5.6.15-5.7.18
Refs {'start': {'reference': '5.6.15', 'human_reference': 'Day 5 Section 6 Subsection 15'}, 'end': {'reference': '5.7.18', 'human_reference': 'Day 5 Section 7 Subsection 18'}}
Ancestors [{'reference': '5'}, {'reference': '5.6'}]
Children []
prev
plain textXML
next

piscis ergo es, o homo. audi quia

151
piscis es: simile est regnum caelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregaujt. cum autem esset inpletum, duxerunt id ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasis suis, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi. exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. sunt ergo et boni et mali pisces; boni seruantur ad pretium, mali statim ardent. bonum piscem nec retia inuoluunt, sed eleuant, nec amus internecat atque interficit, sed pretiosi uulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium repperitur, quo tributum apostolicum et census Christi possit exsolui. sic enim scriptum est dicente domino: reges terrae a quibus accipiunt tributum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? et respondente Petro 'ab alienis' ait dominus: uade ad mare et mitte amum et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius inuenies ibi staterem; illum sumens dabis pro me et te.

noli igitur, o bone piscis, Petri amum timere; non occidit, sed consecrat. noli quasi uilem te contemnere, quia uides corpus infirmum. habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. noli timere Petri retia, cui dicit Iesus: duc in altum et laxato retia; non enim in sinistram partem mittit, sed in dextram, sicut iussus a Christo est. noli timere sinus eius, quia dictum est ei: ex hoc eris homines uiuificans.

152
ideo misit retia et conplexus est Stephanum, qui de euangelio primus ascendit habens in ore suo statera iustitiae. unde confessione constanti clamauit dicens: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei. pro hoc pisce stabat dominus Iesus; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. denique glorioso martyrio et Petri iudicium atque doctrinam et Christi gratiam locuples adsertor inpleuit.

Nec te moueat, quod pro mari euangelium posui. euangelium est, in quo Christus ambulauit: euangelium est, in quo, licet titubauerit Petrus, quando megauit, tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis inuenit gratiam: euangelium est, de quo martyr ascendit: euangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quod mittitur rete, quod simile est regno caelorum: euangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria: euangelium est mare, in quo Hebraeus euasit, Aegyptius interemptus est: euangelium est mare, quia sponsa Christi ecclesia et diuinae gratiae plenitudo, quae super maria fundata est, sicut dixit propheta: ipse super maria fundauit eam. exili super undas, o homo, quia piscis es. non te opprimant saeculi istius fluctus. si tempestas est, pete altum et profundum: si serenitas, lude in fluctibus: si procella, caue scopuloso litore, ne te in rupem furens aestus inlidat; scriptum est enim: estote astuti sicut serpentes.

et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda

153
et seruanda coniugia, diligamus tributa nobis consortia. et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se conuenerint et si uir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla abstinentia conplacitam minuat caritatem. eadem lex praesentes absentesque conectit, idem naturae uinculum inter distantes et consistentes coniugalis caritatis iura constrinxit, eodem iugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiamsi alter obeat separatarum regionum longa diuortia, quia non corporis ceruice, sed mentis iugum gratiae receperunt. uipera, nequissimum genus bestiae et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem adsumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam uel nouam praeparat progressaque ad litus sibilo testificata praesentiam sui ad coniugalem amplexum illam euocat, muraena autem inuitata non deest et uenenatae serpenti expetitos usus suae coniunctionis inpertit. quid sibi uult sermo huiusmodi nisi ferendos esse mores coniugum et, si absens est, eius operiendam praesentiam? sit licet asper fallax inconditus lubricus temulentus: quid peius ueneno, quod in coniuge muraena non refugit? uocata non deest et serpentis lubricum sedula caritate conplectitur. ille tua mala portat et leuitatis femineae facilitatem, tu uirum tuum non potes, mulier, sustinere? Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. quem uocauit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur. sed horridus et
154
incultus est: semel placuit. numquid uir frequenter est eligendus? comparem suum et bos requirit et equus diligit et, si mutetur alius, tamen trahere iugum nescit compar alterius et se non totum putat: tu iugalem repudias tuum et putas saepe mutandum et, si uno defuerit die, superducis riualem et statim incognita causa quasi cognita iniuriam pudoris exsequeris. uipera absentem requirit, absentem uocat et blando proclamat sibilo atque, ubi aduentare comparem senserit, uenenum euomit reuerentiam marito deferens, uerecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, aduenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. uipera mare prospectat, explorat iter coniugis: tu iniuriis uiam uiro obstruis, tu litium moues uenena, non reicis, tu coniugalis amplexus tempore dirum uirus exaestuas nec erubescis nuptias nec reuereris maritum.

Tokens

piscis 1 w 6
ergo 1 w 10
es 1 w 12
o 2 w 14
homo 1 w 18
audi 1 w 23
quia 1 w 27
piscis 2 w 33
es 2 w 35
simile 1 w 42
est 1 w 45
regnum 1 w 51
caelorum 1 w 59
reti 1 w 63
misso 1 w 68
in 1 w 70
mare 1 w 74
quod 1 w 79
ex 1 w 81
omni 1 w 85
genere 1 w 91
piscium 1 w 98
congregaujt 1 w 109
cum 1 w 113
autem 1 w 118
esset 1 w 123
inpletum 1 w 131
duxerunt 1 w 140
id 1 w 142
ad 1 w 144
litus 1 w 149
et 4 w 151
sedentes 1 w 159
elegerunt 1 w 168
optimos 1 w 175
in 3 w 177
uasis 1 w 182
suis 1 w 186
malos 1 w 192
autem 2 w 197
foras 1 w 202
miserunt 1 w 210
sic 1 w 214
erit 1 w 218
in 4 w 220
consummatione 1 w 233
saeculi 1 w 240
exibunt 1 w 248
angeli 1 w 254
et 5 w 256
separabunt 1 w 266
malos 2 w 271
de 2 w 273
medio 1 w 278
iustorum 1 w 286
et 6 w 288
mittent 1 w 295
eos 1 w 298
in 5 w 300
caminum 1 w 307
ignis 1 w 312
sunt 1 w 317
ergo 2 w 321
et 7 w 323
boni 1 w 327
et 8 w 329
mali 1 w 333
pisces 1 w 339
boni 2 w 344
seruantur 1 w 353
ad 2 w 355
pretium 1 w 362
mali 2 w 367
statim 1 w 373
ardent 1 w 379
bonum 1 w 385
piscem 1 w 391
nec 1 w 394
retia 1 w 399
inuoluunt 1 w 408
sed 2 w 412
eleuant 1 w 419
nec 2 w 423
amus 1 w 427
internecat 1 w 437
atque 1 w 442
interficit 1 w 452
sed 3 w 456
pretiosi 1 w 464
uulneris 1 w 472
perfundit 1 w 481
sanguine 1 w 489
in 11 w 492
cuius 1 w 497
oris 1 w 501
confessione 1 w 512
bonum 2 w 517
pretium 2 w 524
repperitur 1 w 534
quo 2 w 538
tributum 1 w 546
apostolicum 1 w 557
et 13 w 559
census 1 w 565
Christi 1 w 572
possit 1 w 578
exsolui 1 w 585
sic 2 w 589
enim 1 w 593
scriptum 1 w 601
est 2 w 604
dicente 1 w 611
domino 1 w 617
reges 1 w 623
terrae 1 w 629
a 33 w 630
quibus 1 w 636
accipiunt 1 w 645
tributum 2 w 653
uel 1 w 656
censum 1 w 662
a 35 w 664
filiis 1 w 670
suis 2 w 674
aut 3 w 677
ab 2 w 679
alienis 1 w 686
et 14 w 689
respondente 1 w 700
Petro 1 w 705
ab 3 w 708
alienis 2 w 715
ait 1 w 719
dominus 1 w 726
uade 1 w 731
ad 4 w 733
mare 2 w 737
et 16 w 739
mitte 2 w 744
amum 1 w 748
et 17 w 750
eum 1 w 753
piscem 2 w 759
qui 3 w 763
primus 1 w 769
ascenderit 1 w 779
tolle 1 w 785
et 18 w 788
aperto 1 w 794
ore 1 w 797
eius 1 w 801
inuenies 1 w 809
ibi 1 w 812
staterem 1 w 820
illum 1 w 826
sumens 1 w 832
dabis 1 w 837
pro 1 w 840
me 3 w 842
et 19 w 844
te 12 w 846
noli 1 w 851
igitur 1 w 857
o 45 w 859
bone 1 w 863
piscis 3 w 869
Petri 1 w 875
amum 2 w 879
timere 1 w 885
non 1 w 889
occidit 1 w 896
sed 4 w 900
consecrat 1 w 909
noli 2 w 914
quasi 1 w 919
uilem 1 w 924
te 13 w 926
contemnere 1 w 936
quia 2 w 941
uides 1 w 946
corpus 1 w 952
infirmum 1 w 960
habes 1 w 966
in 16 w 968
ore 2 w 971
tuo 1 w 974
quod 2 w 978
et 21 w 980
pro 2 w 983
Petro 2 w 988
et 23 w 990
pro 3 w 993
Christo 1 w 1000
offeras 1 w 1007
noli 3 w 1012
timere 2 w 1018
Petri 2 w 1023
retia 2 w 1028
cui 2 w 1032
dicit 1 w 1037
Iesus 1 w 1042
duc 1 w 1046
in 17 w 1048
altum 1 w 1053
et 26 w 1055
laxato 1 w 1061
retia 3 w 1066
non 2 w 1070
enim 2 w 1074
in 18 w 1076
sinistram 1 w 1085
partem 1 w 1091
mittit 1 w 1097
sed 5 w 1101
in 20 w 1103
dextram 1 w 1110
sicut 1 w 1116
iussus 1 w 1122
a 64 w 1123
Christo 2 w 1130
est 3 w 1133
noli 4 w 1138
timere 3 w 1144
sinus 1 w 1149
eius 2 w 1153
quia 3 w 1158
dictum 1 w 1164
est 4 w 1167
ei 3 w 1169
ex 5 w 1172
hoc 1 w 1175
eris 2 w 1179
homines 1 w 1186
uiuificans 1 w 1196
ideo 1 w 1201
misit 1 w 1206
retia 4 w 1211
et 29 w 1213
conplexus 1 w 1222
est 5 w 1225
Stephanum 1 w 1234
qui 6 w 1238
de 10 w 1240
euangelio 1 w 1249
primus 2 w 1255
ascendit 1 w 1263
habens 1 w 1269
in 23 w 1271
ore 3 w 1274
suo 1 w 1277
statera 1 w 1284
iustitiae 1 w 1293
unde 1 w 1298
confessione 2 w 1309
constanti 1 w 1318
clamauit 1 w 1326
dicens 1 w 1332
ecce 1 w 1337
uideo 1 w 1342
caelos 1 w 1348
apertos 1 w 1355
et 30 w 1357
filium 1 w 1363
hominis 1 w 1370
stantem 1 w 1377
ad 5 w 1379
dexteram 1 w 1387
dei 1 w 1390
pro 4 w 1394
hoc 2 w 1397
pisce 4 w 1402
stabat 1 w 1408
dominus 2 w 1415
Iesus 2 w 1420
sciebat 1 w 1428
enim 3 w 1432
esse 2 w 1436
in 26 w 1438
ore 4 w 1441
eius 3 w 1445
pretium 3 w 1452
sui 3 w 1455
census 2 w 1461
denique 1 w 1469
glorioso 1 w 1477
martyrio 1 w 1485
et 32 w 1487
Petri 3 w 1492
iudicium 1 w 1500
atque 2 w 1505
doctrinam 1 w 1514
et 34 w 1516
Christi 2 w 1523
gratiam 1 w 1530
locuples 1 w 1538
adsertor 1 w 1546
inpleuit 1 w 1554
Nec 1 w 1558
te 20 w 1560
moueat 1 w 1566
quod 3 w 1571
pro 5 w 1574
mari 1 w 1578
euangelium 1 w 1588
posui 1 w 1593
euangelium 2 w 1604
est 6 w 1607
in 29 w 1610
quo 5 w 1613
Christus 1 w 1621
ambulauit 1 w 1630
euangelium 3 w 1641
est 7 w 1644
in 30 w 1647
quo 6 w 1650
licet 1 w 1656
titubauerit 1 w 1667
Petrus 1 w 1673
quando 1 w 1680
megauit 1 w 1687
tamen 1 w 1693
per 5 w 1696
dexteram 2 w 1704
Christi 3 w 1711
fidei 1 w 1716
munimentum 1 w 1726
stationis 1 w 1736
inuenit 1 w 1743
gratiam 2 w 1750
euangelium 4 w 1761
est 8 w 1764
de 18 w 1767
quo 7 w 1770
martyr 2 w 1776
ascendit 2 w 1784
euangelium 5 w 1795
est 9 w 1798
mare 3 w 1802
in 32 w 1805
quo 8 w 1808
piscantur 1 w 1817
apostoli 2 w 1825
in 33 w 1828
quod 4 w 1832
mittitur 1 w 1840
rete 1 w 1844
quod 5 w 1849
simile 2 w 1855
est 10 w 1858
regno 1 w 1863
caelorum 2 w 1871
euangelium 6 w 1882
est 11 w 1885
mare 4 w 1889
in 34 w 1892
quo 11 w 1895
Christi 4 w 1902
figurantur 1 w 1912
mysteria 1 w 1920
euangelium 7 w 1931
est 12 w 1934
mare 5 w 1938
in 35 w 1941
quo 12 w 1944
Hebraeus 1 w 1952
euasit 1 w 1958
Aegyptius 1 w 1968
interemptus 1 w 1979
est 13 w 1982
euangelium 8 w 1993
est 14 w 1996
mare 6 w 2000
quia 4 w 2005
sponsa 1 w 2011
Christi 5 w 2018
ecclesia 1 w 2026
et 38 w 2028
diuinae 1 w 2035
gratiae 1 w 2042
plenitudo 1 w 2051
quae 1 w 2056
super 1 w 2061
maria 1 w 2066
fundata 1 w 2073
est 15 w 2076
sicut 2 w 2082
dixit 1 w 2087
propheta 1 w 2095
ipse 1 w 2100
super 2 w 2105
maria 2 w 2110
fundauit 1 w 2118
eam 1 w 2121
exili 1 w 2127
super 3 w 2132
undas 1 w 2137
o 112 w 2139
homo 2 w 2143
quia 5 w 2148
piscis 4 w 2154
es 34 w 2156
non 3 w 2160
te 25 w 2162
opprimant 1 w 2171
saeculi 2 w 2178
istius 1 w 2184
fluctus 1 w 2191
si 18 w 2194
tempestas 1 w 2203
est 17 w 2206
pete 1 w 2211
altum 2 w 2216
et 41 w 2218
profundum 1 w 2227
si 19 w 2230
serenitas 1 w 2239
lude 1 w 2244
in 38 w 2246
fluctibus 1 w 2255
si 20 w 2258
procella 1 w 2266
caue 1 w 2271
scopuloso 1 w 2280
litore 1 w 2286
ne 13 w 2289
te 28 w 2291
in 39 w 2293
rupem 1 w 2298
furens 1 w 2304
aestus 1 w 2310
inlidat 1 w 2317
scriptum 2 w 2326
est 19 w 2329
enim 4 w 2333
estote 1 w 2340
astuti 1 w 2346
sicut 3 w 2351
serpentes 1 w 2360
et 42 w 2363
quia 6 w 2367
de 20 w 2369
serpentibus 1 w 2380
astutis 1 w 2387
propositum 1 w 2397
exemplum 1 w 2405
est 21 w 2408
simus 1 w 2414
astuti 3 w 2420
circa 1 w 2425
quaerenda 1 w 2434
et 43 w 2436
seruanda 1 w 2444
coniugia 1 w 2452
diligamus 1 w 2462
tributa 1 w 2469
nobis 1 w 2474
consortia 1 w 2483
et 44 w 2486
si 24 w 2488
ii 2 w 2490
qui 10 w 2493
longinquis 1 w 2503
fuerant 1 w 2510
ortus 1 w 2515
sui 5 w 2518
tempore 1 w 2525
regionibus 1 w 2535
separati 1 w 2543
inter 4 w 2548
se 19 w 2550
conuenerint 1 w 2561
et 45 w 2563
si 25 w 2565
uir 1 w 2568
ad 7 w 2570
peregrina 1 w 2579
contenderit 1 w 2590
nulla 1 w 2596
longinquitas 1 w 2608
nulla 2 w 2614
abstinentia 1 w 2625
conplacitam 1 w 2636
minuat 1 w 2642
caritatem 1 w 2651
eadem 1 w 2657
lex 2 w 2660
praesentes 1 w 2670
absentesque 1 w 2681
conectit 1 w 2689
idem 1 w 2694
naturae 1 w 2701
uinculum 1 w 2709
inter 5 w 2714
distantes 1 w 2723
et 46 w 2725
consistentes 1 w 2737
coniugalis 1 w 2747
caritatis 1 w 2756
iura 1 w 2760
constrinxit 1 w 2771
eodem 1 w 2777
iugo 1 w 2781
benedictionis 1 w 2794
utriusque 1 w 2803
colla 1 w 2808
sociantur 1 w 2817
etiamsi 1 w 2825
alter 1 w 2830
obeat 1 w 2835
separatarum 1 w 2846
regionum 1 w 2854
longa 1 w 2859
diuortia 1 w 2867
quia 7 w 2872
non 4 w 2875
corporis 1 w 2883
ceruice 1 w 2890
sed 6 w 2894
mentis 1 w 2900
iugum 1 w 2905
gratiae 2 w 2912
receperunt 1 w 2922
uipera 1 w 2929
nequissimum 1 w 2941
genus 1 w 2946
bestiae 1 w 2953
et 48 w 2955
super 4 w 2960
omnia 1 w 2965
quae 3 w 2969
serpentini 1 w 2979
sunt 2 w 2983
generis 1 w 2990
astutior 1 w 2998
ubi 1 w 3002
coeundi 1 w 3009
cupiditatem 1 w 3020
adsumpserit 1 w 3031
muraenae 1 w 3040
maritimae 1 w 3049
notam 1 w 3054
sibi 1 w 3058
requirit 1 w 3066
copulam 1 w 3073
uel 2 w 3076
nouam 1 w 3081
praeparat 1 w 3090
progressaque 1 w 3102
ad 10 w 3104
litus 2 w 3109
sibilo 1 w 3115
testificata 1 w 3126
praesentiam 1 w 3137
sui 6 w 3140
ad 11 w 3142
coniugalem 1 w 3152
amplexum 1 w 3160
illam 1 w 3165
euocat 1 w 3171
muraena 2 w 3179
autem 3 w 3184
inuitata 1 w 3192
non 5 w 3195
deest 1 w 3200
et 49 w 3202
uenenatae 1 w 3211
serpenti 3 w 3219
expetitos 1 w 3228
usus 1 w 3232
suae 1 w 3236
coniunctionis 1 w 3249
inpertit 1 w 3257
quid 1 w 3262
sibi 3 w 3266
uult 1 w 3270
sermo 1 w 3275
huiusmodi 1 w 3284
nisi 1 w 3288
ferendos 1 w 3296
esse 3 w 3300
mores 1 w 3305
coniugum 1 w 3313
et 51 w 3315
si 33 w 3318
absens 1 w 3324
est 25 w 3327
eius 4 w 3332
operiendam 1 w 3342
praesentiam 2 w 3353
sit 5 w 3357
licet 2 w 3362
asper 1 w 3367
fallax 1 w 3373
inconditus 1 w 3383
lubricus 1 w 3391
temulentus 1 w 3401
quid 2 w 3406
peius 1 w 3411
ueneno 1 w 3417
quod 6 w 3422
in 55 w 3424
coniuge 1 w 3431
muraena 3 w 3438
non 6 w 3441
refugit 1 w 3448
uocata 1 w 3455
non 7 w 3458
deest 2 w 3463
et 53 w 3465
serpentis 1 w 3474
lubricum 1 w 3482
sedula 1 w 3488
caritate 2 w 3496
conplectitur 1 w 3508
ille 1 w 3513
tua 1 w 3516
mala 1 w 3520
portat 1 w 3526
et 54 w 3528
leuitatis 1 w 3537
femineae 1 w 3545
facilitatem 1 w 3556
tu 37 w 3559
uirum 1 w 3564
tuum 1 w 3568
non 8 w 3571
potes 1 w 3576
mulier 1 w 3583
sustinere 1 w 3593
Adam 1 w 3598
per 16 w 3601
Euam 1 w 3605
deceptus 1 w 3613
est 27 w 3616
non 9 w 3620
Eua 2 w 3623
per 17 w 3626
Adam 2 w 3630
quem 1 w 3635
uocauit 1 w 3642
ad 12 w 3644
culpam 1 w 3650
mulier 2 w 3656
iustum 1 w 3663
est 28 w 3666
ut 16 w 3668
eum 2 w 3671
gubernatorem 1 w 3683
assumat 1 w 3690
ne 24 w 3693
iterum 1 w 3699
feminea 2 w 3706
facilitate 2 w 3716
labatur 1 w 3723
sed 8 w 3727
horridus 1 w 3735
et 55 w 3737
incultus 1 w 3745
est 29 w 3748
semel 1 w 3754
placuit 1 w 3761
numquid 1 w 3769
uir 4 w 3772
frequenter 1 w 3782
est 30 w 3785
eligendus 1 w 3794
comparem 1 w 3803
suum 1 w 3807
et 56 w 3809
bos 1 w 3812
requirit 2 w 3820
et 57 w 3822
equus 1 w 3827
diligit 1 w 3834
et 58 w 3836
si 35 w 3839
mutetur 1 w 3846
alius 1 w 3851
tamen 2 w 3857
trahere 1 w 3864
iugum 3 w 3869
nescit 1 w 3875
compar 2 w 3881
alterius 1 w 3889
et 60 w 3891
se 36 w 3893
non 10 w 3896
totum 1 w 3901
putat 1 w 3906
tu 45 w 3909
iugalem 2 w 3916
repudias 1 w 3924
tuum 2 w 3928
et 61 w 3930
putas 1 w 3935
saepe 1 w 3940
mutandum 1 w 3948
et 62 w 3950
si 36 w 3953
uno 1 w 3956
defuerit 1 w 3964
die 1 w 3967
superducis 1 w 3978
riualem 1 w 3985
et 63 w 3987
statim 2 w 3993
incognita 1 w 4002
causa 1 w 4007
quasi 2 w 4012
cognita 2 w 4019
iniuriam 1 w 4027
pudoris 1 w 4034
exsequeris 1 w 4044
uipera 2 w 4051
absentem 1 w 4059
requirit 3 w 4067
absentem 2 w 4076
uocat 3 w 4081
et 64 w 4083
blando 1 w 4089
proclamat 1 w 4098
sibilo 2 w 4104
atque 3 w 4109
ubi 2 w 4113
aduentare 1 w 4122
comparem 2 w 4130
senserit 1 w 4138
uenenum 1 w 4146
euomit 1 w 4152
reuerentiam 1 w 4163
marito 1 w 4169
deferens 1 w 4177
uerecundata 1 w 4189
nuptialem 1 w 4198
gratiam 3 w 4205
tu 47 w 4208
mulier 3 w 4215
aduenientem 1 w 4227
de 30 w 4229
longinquo 1 w 4238
maritum 1 w 4245
contumeliis 1 w 4256
repellis 1 w 4264
uipera 3 w 4271
mare 7 w 4275
prospectat 1 w 4285
explorat 1 w 4294
iter 2 w 4298
coniugis 1 w 4306
tu 50 w 4309
iniuriis 1 w 4317
uiam 1 w 4321
uiro 1 w 4325
obstruis 1 w 4333
tu 51 w 4336
litium 1 w 4342
moues 1 w 4347
uenena 2 w 4353
non 11 w 4357
reicis 1 w 4363
tu 52 w 4366
coniugalis 2 w 4376
amplexus 1 w 4384
tempore 2 w 4391
dirum 1 w 4396
uirus 1 w 4401
exaestuas 1 w 4410
nec 5 w 4413
erubescis 1 w 4422
nuptias 1 w 4429
nec 6 w 4432
reuereris 1 w 4441
maritum 2 w 4448