Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (4.7.29-4.8.32)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:4.7.29-4.8.32
Refs {'start': {'reference': '4.7.29', 'human_reference': 'Day 4 Section 7 Subsection 29'}, 'end': {'reference': '4.8.32', 'human_reference': 'Day 4 Section 8 Subsection 32'}}
Ancestors [{'reference': '4'}, {'reference': '4.7'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Similia de lunae ratione conueniunt, quae de consorte eius ac fratre memorauimus, siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater, ut inluminet tenebras, foueat semina, augeat fructus. habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem toto die calor umorem terrae siccauerit eundem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris adseritur. denique eum serenior nox est et luna pernox, tunc largior ros fertur arua perfundere. et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus umoris se capite collegisse senserunt. unde et in Canticis dicit Christus ad ecclesiam: quoniam caput meum repletum est rore et crines mei guttis noctis. tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit noua, cum sit inminuta, cumuletur. in quo grande mysterium est. nam

135
et defectui eius conpatiuntur elementa et processu eius quae sunt exinanita cumulantur, ut animantium cerebrum, maritimorum umida, siquidem pleniores ostreae repperiri ferantur multaque alia, cum globus lunaris adolescit. de arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio conpererunt. uidemus ergo ortum eius et defectum rationis esse, non infirmitatis. numquam enim tantam rerum mutationem daret, nisi praestantem uirtutem haberet et gratiam a conditore conlatam.

aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani uiri allegauerunt lunae exortu solere mutari, sed si id mutationis lunaris quadam fieret uiolentia, ad omnes eius ortus intexeretur nubibus caelum, pluuiae funderentur. denique cum ante dies esset sermo de pluuia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: ecce neomenia dabit eam. et quamuis cupidi essemus imbrium, tamen huiusmodi adsertiones ueras esse nolebam. denique delectatus sum quod nullus imber effusus est, donec precibus ecclesiae datus manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de prouidentia et misericordia creatoris. sane euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae et acceptos fluctus refundant uel etiam ipsi magno ferantur impetu, in ortu tamen eius stant placidi, quoad luna sine lumine est; at uero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos reuertuntur. ampotis quoque, quae in oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum seruare dicatur, lunari exortu euidens mutationis

136
suae fertur indicium dare, ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat et maiore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur et iterum isdem inpulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.

Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam uim mutationis habeat suae, considera et in eo magnum esse mysterium, quod eius exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum esse posse et mundanae totius creaturae, quod non aliquando resoluatur. nam si etiam luna, cui tantum dominus commisit ministerium, ut inluminet orbem terrarum, et crescit et deficit deficiunt enim omnia, quae ex nihilo orta usque ad perfectionem uenerunt et iterum perfecta minuuntur; caelum enim et terra praeteribunt cur non id moderationis adsumimus, ut neque in aduersis abiciamus animum qui enim omnia fecit ex nihilo facile quoque te potens est ad summa et perfecta prouehere et rursus non extollamur in prosperis neque in potestate aliqua nos diuitiisque iactemus neque in uiribus corporis aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis corruptio, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur. nam si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat, multo magis contristare te debet, si anima, profectu uirtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae atque inscientiae. unde et scriptura ait: stultus ut luna

137
mutatur. et ideo sapiens non cum luna mutatur, sed permanebit cum sole, unde non luna est particeps stultitiae, quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna; denique semen iusti sicut luna perfecta in aeternum manet et testis in caelo fidelis; aliud est enim fungi ministerio, aliud circumferri ingenio et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. luna pro te laborat et propter uoluntatem dei subdita est; uanitati enim creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. illa ergo non sponte mutatur, tu sponte mutaris. illa congemiscit et conparturit in sua mutatione, tu non intellegis et gratularis frequenter. illa tuam redemptionem frequenter expectat, ut a communi totius creaturae seruitio liberetur, tu et tuae redemptioni et illius libertati adfers inpedimentum. tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu expectaris et nec sero conuerteris, adhuc et illa mutatur.

Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis uiuacitate. minuitur luna, ut elementa repleat. hoc est ergo grande mysterium. donauit hoc ei qui omnibus donauit gratiam. exinaniuit eam, ut repleat, qui etiam se exinaniuit, ut omnis repleret; exinaniuit enim se, ut descenderet nobis, descendit nobis, ut ascenderet omnibus; ascendit enim inquit super caelos, ut impleret omnia. itaque qui exinanitus aduenerat a plenitudine sua apostolos impleuit. unde unus ex his dicit: nam de plenitudine eius nos omnes accepimus. ergo annuntiauit luna

138
mysterium Christi. non mediocris in qua signum posuit suum, non mediocris quae typum habet dilectae ecclesiae, quod significat propheta dicens: orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. et in Canticis dominus de sua sponsa ait: quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol? et merito sicut luna ecclesia, quae toto mundo refulsit et tenebras saeculi huius inluminans dicit: nox praecessit, dies adpropinquauit. pulchre ait prospiciens. quasi suos de superiori prospectans, sicut habes: dominus de caelo prospexit super filios hominum. prospiciens ergo ecclesia sicut luna defectus habet et ortus frequentes, sed defectibus suis creuit et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur. haec est uera luna, quae de fraterni sui luce perpetua sibi lumen inmortalitatis et gratiae mutuatur. fulget enim ecclesia non suo, sed Christi lumine et splendorem sibi arcessit de sole iustitiae, ut dicat: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. beata plane, quae tantum insigne meruisti! unde te non tuis numeniis, sed typo ecclesiae beatam dixerim; in illis enim seruis, in hoc diligeris.

Tokens

Similia 1 w 7
de 1 w 9
lunae 1 w 14
ratione 1 w 21
conueniunt 1 w 31
quae 1 w 36
de 2 w 38
consorte 1 w 46
eius 1 w 50
ac 1 w 52
fratre 1 w 58
memorauimus 1 w 69
siquidem 1 w 78
in 1 w 80
id 2 w 82
se 1 w 84
induit 1 w 90
ministerium 1 w 101
in 4 w 104
quod 1 w 108
et 1 w 110
frater 1 w 116
ut 1 w 119
inluminet 1 w 128
tenebras 1 w 136
foueat 1 w 143
semina 1 w 149
augeat 1 w 156
fructus 1 w 163
habet 1 w 169
etiam 1 w 174
pleraque 1 w 182
a 17 w 183
fratre 2 w 189
distincta 1 w 198
ut 2 w 201
quem 1 w 205
toto 1 w 209
die 1 w 212
calor 1 w 217
umorem 1 w 223
terrae 1 w 229
siccauerit 1 w 239
eundem 1 w 245
exiguo 1 w 251
noctis 1 w 257
tempore 1 w 264
ros 1 w 267
reponat 1 w 274
nam 1 w 278
et 5 w 280
ipsa 1 w 284
luna 2 w 288
larga 1 w 293
roris 1 w 298
adseritur 1 w 307
denique 1 w 315
eum 1 w 318
serenior 1 w 326
nox 1 w 329
est 1 w 332
et 6 w 334
luna 3 w 338
pernox 1 w 344
tunc 1 w 349
largior 1 w 356
ros 2 w 359
fertur 1 w 365
arua 1 w 369
perfundere 1 w 379
et 7 w 382
plerique 1 w 390
sub 1 w 393
aere 1 w 397
quiescentes 1 w 408
quo 2 w 412
magis 1 w 417
sub 2 w 420
lumine 2 w 426
fuissent 1 w 434
lunae 2 w 439
eo 1 w 442
plus 1 w 446
umoris 1 w 452
se 6 w 454
capite 1 w 460
collegisse 1 w 470
senserunt 1 w 479
unde 3 w 484
et 8 w 486
in 10 w 488
Canticis 1 w 496
dicit 1 w 501
Christus 1 w 509
ad 2 w 511
ecclesiam 1 w 520
quoniam 1 w 528
caput 1 w 533
meum 1 w 537
repletum 1 w 545
est 2 w 548
rore 1 w 552
et 10 w 554
crines 1 w 560
mei 1 w 563
guttis 1 w 569
noctis 2 w 575
tum 2 w 579
deinde 1 w 585
minuitur 1 w 593
et 11 w 595
augetur 1 w 602
ut 5 w 605
minor 1 w 610
sit 1 w 613
cum 1 w 617
resurgit 1 w 625
noua 1 w 629
cum 2 w 633
sit 2 w 636
inminuta 1 w 644
cumuletur 1 w 654
in 17 w 657
quo 4 w 660
grande 1 w 666
mysterium 1 w 675
est 3 w 678
nam 2 w 682
et 14 w 684
defectui 1 w 692
eius 2 w 696
conpatiuntur 1 w 708
elementa 1 w 716
et 15 w 718
processu 1 w 726
eius 3 w 730
quae 2 w 734
sunt 1 w 738
exinanita 1 w 747
cumulantur 1 w 757
ut 7 w 760
animantium 1 w 770
cerebrum 1 w 778
maritimorum 1 w 790
umida 1 w 795
siquidem 2 w 804
pleniores 1 w 813
ostreae 1 w 820
repperiri 1 w 829
ferantur 1 w 837
multaque 1 w 845
alia 1 w 849
cum 5 w 853
globus 1 w 859
lunaris 1 w 866
adolescit 1 w 875
de 13 w 878
arborum 1 w 885
quoque 1 w 891
internis 1 w 899
idem 3 w 903
allegant 1 w 911
qui 4 w 914
hoc 1 w 917
usu 1 w 920
proprio 1 w 927
conpererunt 1 w 938
uidemus 1 w 946
ergo 1 w 950
ortum 1 w 955
eius 4 w 959
et 16 w 961
defectum 1 w 969
rationis 1 w 977
esse 1 w 981
non 1 w 985
infirmitatis 1 w 997
numquam 1 w 1005
enim 1 w 1009
tantam 1 w 1015
rerum 1 w 1020
mutationem 1 w 1030
daret 1 w 1035
nisi 1 w 1040
praestantem 1 w 1051
uirtutem 1 w 1059
haberet 1 w 1066
et 19 w 1068
gratiam 1 w 1075
a 80 w 1076
conditore 1 w 1085
conlatam 1 w 1093
aerem 1 w 1099
quoque 2 w 1105
nonnulli 1 w 1113
etiam 2 w 1118
docti 1 w 1123
et 21 w 1125
christiani 1 w 1135
uiri 1 w 1139
allegauerunt 1 w 1151
lunae 3 w 1156
exortu 1 w 1162
solere 1 w 1168
mutari 1 w 1174
sed 1 w 1178
si 8 w 1180
id 7 w 1182
mutationis 1 w 1192
lunaris 2 w 1199
quadam 1 w 1205
fieret 1 w 1211
uiolentia 1 w 1220
ad 5 w 1223
omnes 1 w 1228
eius 5 w 1232
ortus 1 w 1237
intexeretur 1 w 1248
nubibus 1 w 1255
caelum 1 w 1261
pluuiae 1 w 1269
funderentur 1 w 1280
denique 2 w 1288
cum 6 w 1291
ante 2 w 1295
dies 1 w 1299
esset 1 w 1304
sermo 1 w 1309
de 19 w 1311
pluuia 2 w 1317
quae 3 w 1322
fore 1 w 1326
utilis 1 w 1332
diceretur 1 w 1341
ait 1 w 1345
quidam 1 w 1351
ecce 1 w 1356
neomenia 1 w 1364
dabit 1 w 1369
eam 1 w 1372
et 26 w 1375
quamuis 1 w 1382
cupidi 1 w 1388
essemus 1 w 1395
imbrium 1 w 1402
tamen 1 w 1408
huiusmodi 1 w 1417
adsertiones 1 w 1428
ueras 1 w 1433
esse 4 w 1437
nolebam 1 w 1444
denique 3 w 1452
delectatus 1 w 1462
sum 1 w 1465
quod 2 w 1469
nullus 1 w 1475
imber 1 w 1480
effusus 1 w 1487
est 5 w 1490
donec 1 w 1496
precibus 1 w 1504
ecclesiae 1 w 1513
datus 1 w 1518
manifestaret 1 w 1530
non 3 w 1533
de 22 w 1535
initiis 1 w 1542
lunae 4 w 1547
eum 3 w 1550
sperandum 1 w 1559
esse 5 w 1563
sed 2 w 1567
de 23 w 1569
prouidentia 1 w 1580
et 28 w 1582
misericordia 1 w 1594
creatoris 1 w 1603
sane 1 w 1608
euripi 1 w 1614
cum 7 w 1617
exundent 1 w 1625
undique 1 w 1632
secundum 1 w 1640
reliquas 1 w 1648
species 1 w 1655
lunae 5 w 1660
et 29 w 1662
acceptos 1 w 1670
fluctus 1 w 1677
refundant 1 w 1686
uel 1 w 1689
etiam 3 w 1694
ipsi 1 w 1698
magno 1 w 1703
ferantur 2 w 1711
impetu 1 w 1717
in 23 w 1720
ortu 4 w 1724
tamen 2 w 1729
eius 6 w 1733
stant 2 w 1738
placidi 1 w 1745
quoad 1 w 1751
luna 10 w 1755
sine 1 w 1759
lumine 3 w 1765
est 7 w 1768
at 18 w 1771
uero 1 w 1775
ubi 2 w 1778
eam 2 w 1781
dierum 1 w 1787
accessus 1 w 1795
retexerit 1 w 1804
tunc 2 w 1809
in 26 w 1811
suos 1 w 1815
cursus 1 w 1821
refluos 1 w 1828
reuertuntur 1 w 1839
ampotis 1 w 1847
quoque 3 w 1853
quae 4 w 1858
in 27 w 1860
oceano 1 w 1866
esse 6 w 1870
perhibetur 1 w 1880
cum 8 w 1884
reliquis 1 w 1892
diebus 1 w 1898
ordinem 1 w 1905
suum 1 w 1909
seruare 1 w 1916
dicatur 1 w 1923
lunari 3 w 1930
exortu 2 w 1936
euidens 1 w 1943
mutationis 2 w 1953
suae 1 w 1957
fertur 2 w 1963
indicium 1 w 1971
dare 2 w 1975
ut 14 w 1978
mare 1 w 1982
ipsum 1 w 1987
occidentale 1 w 1998
in 30 w 2001
quo 10 w 2004
spectatur 1 w 2013
ampotis 2 w 2020
solito 1 w 2027
amplius 1 w 2034
accedat 1 w 2041
ac 6 w 2043
recedat 1 w 2050
et 34 w 2052
maiore 1 w 2058
aestu 1 w 2063
feratur 1 w 2070
tamquam 1 w 2078
lunae 6 w 2083
quibusdam 1 w 2092
aspirationibus 1 w 2106
retrorsum 1 w 2115
trahatur 1 w 2123
et 36 w 2125
iterum 1 w 2131
isdem 1 w 2136
inpulsum 1 w 2144
ac 7 w 2146
retractum 1 w 2155
in 32 w 2157
mensuram 1 w 2165
propriam 1 w 2173
refundatur 1 w 2183
Unde 1 w 2188
si 12 w 2190
miraris 1 w 2197
quomodo 1 w 2204
defectum 2 w 2212
luna 13 w 2216
patiatur 1 w 2224
cum 9 w 2228
tantam 2 w 2234
uim 2 w 2237
mutationis 3 w 2247
habeat 1 w 2253
suae 2 w 2257
considera 1 w 2267
et 38 w 2269
in 33 w 2271
eo 3 w 2273
magnum 1 w 2279
esse 7 w 2283
mysterium 2 w 2292
quod 3 w 2297
eius 7 w 2301
exemplo 1 w 2308
cognoscis 1 w 2317
o 108 w 2319
homo 1 w 2323
nihil 1 w 2329
rerum 2 w 2334
humanarum 1 w 2343
esse 8 w 2347
posse 1 w 2352
et 39 w 2354
mundanae 1 w 2362
totius 1 w 2368
creaturae 1 w 2377
quod 4 w 2382
non 4 w 2385
aliquando 1 w 2394
resoluatur 1 w 2404
nam 3 w 2408
si 14 w 2410
etiam 4 w 2415
luna 14 w 2419
cui 1 w 2423
tantum 1 w 2429
dominus 1 w 2436
commisit 1 w 2444
ministerium 2 w 2455
ut 16 w 2458
inluminet 2 w 2467
orbem 1 w 2472
terrarum 1 w 2480
et 42 w 2483
crescit 1 w 2490
et 43 w 2492
deficit 1 w 2499
deficiunt 1 w 2509
enim 2 w 2513
omnia 1 w 2518
quae 5 w 2523
ex 9 w 2525
nihilo 1 w 2531
orta 1 w 2535
usque 1 w 2540
ad 8 w 2542
perfectionem 1 w 2554
uenerunt 1 w 2562
et 44 w 2564
iterum 2 w 2570
perfecta 1 w 2578
minuuntur 1 w 2587
caelum 2 w 2594
enim 3 w 2598
et 45 w 2600
terra 3 w 2605
praeteribunt 1 w 2617
cur 2 w 2621
non 5 w 2624
id 15 w 2626
moderationis 1 w 2638
adsumimus 1 w 2647
ut 17 w 2650
neque 1 w 2655
in 39 w 2657
aduersis 1 w 2665
abiciamus 1 w 2674
animum 1 w 2680
qui 8 w 2684
enim 4 w 2688
omnia 2 w 2693
fecit 1 w 2698
ex 10 w 2700
nihilo 2 w 2706
facile 1 w 2712
quoque 4 w 2718
te 23 w 2720
potens 1 w 2726
est 9 w 2729
ad 11 w 2731
summa 1 w 2736
et 47 w 2738
perfecta 2 w 2746
prouehere 1 w 2755
et 48 w 2758
rursus 1 w 2764
non 6 w 2767
extollamur 1 w 2777
in 40 w 2779
prosperis 1 w 2788
neque 2 w 2793
in 41 w 2795
potestate 1 w 2804
aliqua 2 w 2810
nos 2 w 2813
diuitiisque 1 w 2824
iactemus 1 w 2832
neque 3 w 2837
in 42 w 2839
uiribus 1 w 2846
corporis 1 w 2854
aut 1 w 2857
pulchritudine 1 w 2870
gloriemur 1 w 2879
in 44 w 2882
quo 15 w 2885
est 11 w 2888
facilis 1 w 2895
corruptio 1 w 2904
crebra 1 w 2911
mutatio 5 w 2918
sed 3 w 2922
manentem 1 w 2930
in 45 w 2932
futurum 1 w 2939
animi 1 w 2944
gratiam 2 w 2951
persequamur 1 w 2962
nam 4 w 2966
si 17 w 2968
te 29 w 2970
lunae 7 w 2975
contristat 1 w 2985
occasus 1 w 2992
quae 6 w 2997
se 28 w 2999
semper 1 w 3005
reparat 1 w 3012
ac 12 w 3014
reformat 1 w 3022
multo 1 w 3028
magis 2 w 3033
contristare 1 w 3044
te 30 w 3046
debet 1 w 3051
si 18 w 3054
anima 2 w 3059
profectu 1 w 3068
uirtutis 1 w 3076
impleta 1 w 3083
cum 10 w 3086
fuerit 1 w 3092
postea 1 w 3099
per 13 w 3102
inconstantiam 1 w 3115
mentis 1 w 3121
atque 1 w 3126
incuriam 1 w 3134
a 249 w 3135
suo 2 w 3138
deflexa 1 w 3145
proposito 1 w 3154
studia 1 w 3160
sua 3 w 3163
saepe 1 w 3168
commutet 1 w 3176
quod 5 w 3181
est 12 w 3184
insipientiae 1 w 3196
atque 2 w 3201
inscientiae 1 w 3212
unde 6 w 3217
et 52 w 3219
scriptura 1 w 3228
ait 2 w 3231
stultus 1 w 3239
ut 23 w 3241
luna 16 w 3245
mutatur 1 w 3252
et 53 w 3255
ideo 1 w 3259
sapiens 1 w 3266
non 7 w 3269
cum 11 w 3272
luna 17 w 3276
mutatur 2 w 3283
sed 4 w 3287
permanebit 1 w 3297
cum 12 w 3300
sole 2 w 3304
unde 7 w 3309
non 8 w 3312
luna 18 w 3316
est 13 w 3319
particeps 1 w 3328
stultitiae 1 w 3338
quia 1 w 3343
non 9 w 3346
luna 19 w 3350
mutatur 3 w 3357
ut 27 w 3359
stultus 2 w 3366
sed 5 w 3370
stultus 3 w 3377
ut 28 w 3379
luna 20 w 3383
denique 4 w 3391
semen 1 w 3396
iusti 1 w 3401
sicut 1 w 3406
luna 21 w 3410
perfecta 3 w 3418
in 50 w 3420
aeternum 1 w 3428
manet 1 w 3433
et 56 w 3435
testis 1 w 3441
in 51 w 3443
caelo 1 w 3448
fidelis 1 w 3455
aliud 1 w 3461
est 15 w 3464
enim 5 w 3468
fungi 1 w 3473
ministerio 1 w 3483
aliud 2 w 3489
circumferri 1 w 3500
ingenio 1 w 3507
et 57 w 3509
sensus 1 w 3515
infirmitate 1 w 3526
fixam 1 w 3531
non 10 w 3534
habere 2 w 3540
sententiam 1 w 3550
luna 22 w 3555
pro 9 w 3558
te 38 w 3560
laborat 1 w 3567
et 58 w 3569
propter 1 w 3576
uoluntatem 1 w 3586
dei 2 w 3589
subdita 1 w 3596
est 16 w 3599
uanitati 1 w 3608
enim 6 w 3612
creatura 2 w 3620
subiecta 1 w 3628
est 17 w 3631
non 11 w 3634
sponte 1 w 3640
sed 6 w 3644
propter 2 w 3651
eum 4 w 3654
qui 10 w 3657
subiecit 1 w 3665
in 55 w 3667
spe 5 w 3670
illa 1 w 3675
ergo 2 w 3679
non 12 w 3682
sponte 2 w 3688
mutatur 4 w 3695
tu 66 w 3698
sponte 3 w 3704
mutaris 1 w 3711
illa 2 w 3716
congemiscit 1 w 3727
et 59 w 3729
conparturit 1 w 3740
in 56 w 3742
sua 4 w 3745
mutatione 2 w 3754
tu 68 w 3757
non 13 w 3760
intellegis 1 w 3770
et 60 w 3772
gratularis 1 w 3782
frequenter 1 w 3792
illa 3 w 3797
tuam 1 w 3801
redemptionem 1 w 3813
frequenter 2 w 3823
expectat 1 w 3831
ut 33 w 3834
a 305 w 3835
communi 1 w 3842
totius 2 w 3848
creaturae 2 w 3857
seruitio 1 w 3865
liberetur 1 w 3874
tu 73 w 3877
et 62 w 3879
tuae 1 w 3883
redemptioni 1 w 3894
et 63 w 3896
illius 1 w 3902
libertati 1 w 3911
adfers 1 w 3917
inpedimentum 1 w 3929
tuae 2 w 3934
ergo 3 w 3938
non 14 w 3942
suae 3 w 3946
stultitiae 2 w 3956
est 18 w 3959
quod 6 w 3964
dum 3 w 3967
tu 78 w 3969
expectaris 1 w 3979
et 64 w 3981
nec 2 w 3984
sero 1 w 3988
conuerteris 1 w 3999
adhuc 1 w 4005
et 65 w 4007
illa 4 w 4011
mutatur 5 w 4018
Noli 1 w 4023
ergo 4 w 4027
lunam 1 w 4032
oculo 1 w 4037
tui 2 w 4040
corporis 2 w 4048
aestimare 1 w 4057
sed 7 w 4061
mentis 2 w 4067
uiuacitate 1 w 4077
minuitur 2 w 4086
luna 24 w 4090
ut 35 w 4093
elementa 2 w 4101
repleat 1 w 4108
hoc 2 w 4112
est 20 w 4115
ergo 5 w 4119
grande 2 w 4125
mysterium 3 w 4134
donauit 1 w 4142
hoc 3 w 4145
ei 11 w 4147
qui 11 w 4150
omnibus 1 w 4157
donauit 2 w 4164
gratiam 3 w 4171
exinaniuit 1 w 4182
eam 3 w 4185
ut 36 w 4188
repleat 2 w 4195
qui 12 w 4199
etiam 5 w 4204
se 39 w 4206
exinaniuit 2 w 4216
ut 37 w 4219
omnis 1 w 4224
repleret 1 w 4232
exinaniuit 3 w 4243
enim 7 w 4247
se 40 w 4249
ut 38 w 4252
descenderet 1 w 4263
nobis 1 w 4268
descendit 1 w 4278
nobis 2 w 4283
ut 39 w 4286
ascenderet 1 w 4296
omnibus 2 w 4303
ascendit 1 w 4312
enim 8 w 4316
inquit 1 w 4322
super 1 w 4327
caelos 1 w 4333
ut 40 w 4336
impleret 1 w 4344
omnia 3 w 4349
itaque 1 w 4356
qui 14 w 4359
exinanitus 1 w 4369
aduenerat 1 w 4378
a 345 w 4379
plenitudine 1 w 4390
sua 6 w 4393
apostolos 1 w 4402
impleuit 1 w 4410
unde 8 w 4415
unus 1 w 4419
ex 19 w 4421
his 1 w 4424
dicit 2 w 4429
nam 6 w 4433
de 51 w 4435
plenitudine 2 w 4446
eius 8 w 4450
nos 3 w 4453
omnes 2 w 4458
accepimus 1 w 4467
ergo 6 w 4472
annuntiauit 1 w 4483
luna 25 w 4487
mysterium 4 w 4496
Christi 1 w 4503
non 15 w 4507
mediocris 1 w 4516
in 67 w 4518
qua 15 w 4521
signum 1 w 4527
posuit 1 w 4533
suum 2 w 4537
non 16 w 4541
mediocris 2 w 4550
quae 7 w 4554
typum 1 w 4559
habet 2 w 4564
dilectae 1 w 4572
ecclesiae 2 w 4581
quod 7 w 4586
significat 1 w 4596
propheta 1 w 4604
dicens 1 w 4610
orietur 1 w 4618
in 68 w 4620
diebus 2 w 4626
eius 9 w 4630
iustitia 1 w 4638
et 74 w 4640
abundantia 1 w 4650
pacis 1 w 4655
donec 2 w 4661
tollatur 1 w 4669
luna 26 w 4673
et 75 w 4676
in 69 w 4678
Canticis 2 w 4686
dominus 2 w 4693
de 52 w 4695
sua 7 w 4698
sponsa 1 w 4704
ait 3 w 4707
quaenam 1 w 4715
est 21 w 4718
haec 1 w 4722
prospiciens 1 w 4733
tamquam 2 w 4740
diluculum 1 w 4749
speciosa 1 w 4758
sicut 2 w 4763
luna 27 w 4767
electa 2 w 4774
ut 42 w 4776
sol 5 w 4779
et 76 w 4782
merito 1 w 4788
sicut 3 w 4793
luna 28 w 4797
ecclesia 4 w 4805
quae 9 w 4810
toto 2 w 4814
mundo 1 w 4819
refulsit 1 w 4827
et 77 w 4829
tenebras 2 w 4837
saeculi 1 w 4844
huius 2 w 4849
inluminans 1 w 4859
dicit 3 w 4864
nox 3 w 4868
praecessit 1 w 4878
dies 2 w 4883
adpropinquauit 1 w 4897
pulchre 1 w 4905
ait 4 w 4908
prospiciens 2 w 4919
quasi 1 w 4925
suos 2 w 4929
de 53 w 4931
superiori 1 w 4940
prospectans 1 w 4951
sicut 4 w 4957
habes 1 w 4962
dominus 3 w 4970
de 54 w 4972
caelo 3 w 4977
prospexit 1 w 4986
super 3 w 4991
filios 1 w 4997
hominum 1 w 5004
prospiciens 3 w 5016
ergo 7 w 5020
ecclesia 5 w 5028
sicut 5 w 5033
luna 29 w 5037
defectus 1 w 5045
habet 3 w 5050
et 79 w 5052
ortus 2 w 5057
frequentes 1 w 5067
sed 8 w 5071
defectibus 1 w 5081
suis 1 w 5085
creuit 1 w 5091
et 80 w 5093
his 2 w 5096
meruit 1 w 5102
ampliari 1 w 5110
dum 4 w 5114
persecutionibus 1 w 5129
minuitur 3 w 5137
et 81 w 5139
confessorum 1 w 5150
martyriis 1 w 5159
coronatur 1 w 5168
haec 2 w 5173
est 22 w 5176
uera 2 w 5180
luna 30 w 5184
quae 10 w 5189
de 57 w 5191
fraterni 1 w 5199
sui 3 w 5202
luce 1 w 5206
perpetua 1 w 5214
sibi 1 w 5218
lumen 1 w 5223
inmortalitatis 1 w 5237
et 83 w 5239
gratiae 1 w 5246
mutuatur 1 w 5254
fulget 1 w 5261
enim 9 w 5265
ecclesia 6 w 5273
non 17 w 5276
suo 4 w 5279
sed 9 w 5283
Christi 2 w 5290
lumine 5 w 5296
et 85 w 5298
splendorem 1 w 5308
sibi 2 w 5312
arcessit 1 w 5320
de 58 w 5322
sole 3 w 5326
iustitiae 1 w 5335
ut 48 w 5338
dicat 2 w 5343
uiuo 1 w 5348
autem 1 w 5353
iam 16 w 5356
non 18 w 5359
ego 1 w 5362
uiuit 1 w 5368
autem 2 w 5373
in 79 w 5375
me 19 w 5377
Christus 2 w 5385
beata 1 w 5391
plane 1 w 5396
quae 11 w 5401
tantum 2 w 5407
insigne 1 w 5414
meruisti 1 w 5422
unde 9 w 5427
te 57 w 5429
non 19 w 5432
tuis 1 w 5436
numeniis 1 w 5444
sed 10 w 5448
typo 1 w 5452
ecclesiae 3 w 5461
beatam 1 w 5467
dixerim 1 w 5474
in 81 w 5477
illis 1 w 5482
enim 10 w 5486
seruis 1 w 5492
in 82 w 5495
hoc 4 w 5498
diligeris 1 w 5507