Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (4.4.16-4.4.19)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:4.4.16-4.4.19
Refs {'start': {'reference': '4.4.16', 'human_reference': 'Day 4 Section 4 Subsection 16'}, 'end': {'reference': '4.4.19', 'human_reference': 'Day 4 Section 4 Subsection 19'}}
Ancestors [{'reference': '4'}, {'reference': '4.4'}]
Children []
prev
plain textXML
next

deinde illud consideremus, quod planetas ea signa adpellant, quorum motibus formari adserunt uitae nostrae necessitates. siue igitur, ut nomen sonat, semper uagentur, siue, ut ipsi dicunt, quod cito motu ferantur, et decies milies in diem aut, si hoc incredibile uidetur, multiplicem speciem innumera sui conuersione commutent, fide caret quod tam uago sui errore et tam celeri motu fixam nobis atque inmobilem uiuendi substantiam sortemque decernant. ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores, aliorum tardiores esse circuitus, ut in eadem hora et uideant se frequenter et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur.

124

Aiunt autem plurimum referre utrum ortum generationis benefica signa uideant an malefica et noxia et in eo natiuitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat, sic enim eadem signa, quae uenerantur, adpellare consuerunt; necesse enim habeo eorum uti nominibus quorum utor adsertionibus, ne ignorata magis quam uacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. itaque cum illum uagum celeremque motum non queant conprehendere, saepe fit, ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi grauis atque nocituri incurrat offensio. et quid mirum si homines luduntur, ubi signa innoxia blasphemantur? quae si sui natura noxia esse creduntur, deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est et fuit inprobitatis operator: si uero ex sua uoluntate putantur adsumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa, quid tam inrationabile, quod etiam inrationabilium bestiarum excedat inmanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur? nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus occurrit: auertit se paululum et aerumnam abstulit, crimen absoluit.

sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam

125
si culex aut musca incidit, exuere se non potest, si uero ualidiorum animantium ullum genus incurrisse uisum est, pertransiuit et casses rupit infirmos atque inanes laqueos dissipauit. talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, ualidiores sensu offensionem habere non possint. itaque uos, qui ualidiores estis, cum uidetis mathematicos, dicite: telam araneae texunt, quae nec usum aliquem potest habere nec uincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras, sed quasi passer aut columba casses inualidos praepetis uolatus celeritate dissoluas. etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum? nam si ita esset, quantae ad diem regalium natiuitatum exprimerentur figurae! cottidie ergo reges nascerentur nec regalis in filios transmitteretur successio, sed semper ex diuerso statu qui ius imperialis adquirerent potestatis orerentur. quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? legimus certe quod Abia genuit Asaph, Asaph genuit Iosaphat, Iosaphat genuit
126
Ioram, Ioram genuit Oziam, et reliqua omnis usque ad captiuitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. numquid quia reges fuerunt, signis caelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? quis enim hominum potest in his habere dominatum?

deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri factaque referantur, cur leges propositae sunt, iura etiam promulgata, quibus aut poena inprobis decernitur aut securitas defertur innoxiis? cur non uenia datur reis. cum utique, ut ipsi aiunt, non sua uoluntate, sed ex necessitate deliquerint? cur laborat agricola et non magis expectat, ut inelaboratos fructus priuilegio suae natiuitatis inuehat receptaculis horreorum? si ita natus est, ut ei diuitiae absque opera affluant, utique operiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat, non uomerem aruis imprimat, non curuae manus falci admoueat, non legendae uindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes serias fluentia uina fundantur, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus siluestris oleae baca desudet. nec diffusi aequoris transfretator periculum propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali diuitiarum thensaurus inlabi. sed non haec est uniuersorum sententia.

127
denique inpiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole feruenti tostas aestu in area terit fruges, et negotiator inpatiens flantibus euris intuto plerumque nauigio sulcat mare. unde inportunitatem eorum temeritatemque condemnans propheta ait: erubesce, Sidon, dixit mare, hoc est: si pericula uos non mouent, uel pudor conprimat, uerecundia confundat. erubesce, Sidon, in qua nullus uirtuti locus, nulla salutis cura, nulla iuuentus pro excubiis patriae bello dedita armisque exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. semen inquit mercatorum sicut messis. quae autem merces homini Christiano, si non ex uoluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit? ubi enim decreta necessitas, ibi inhonorata industria.

Tokens

deinde 1 w 6
illud 1 w 11
consideremus 1 w 23
quod 1 w 28
planetas 1 w 36
ea 1 w 38
signa 1 w 43
adpellant 1 w 52
quorum 1 w 59
motibus 1 w 66
formari 1 w 73
adserunt 1 w 81
uitae 1 w 86
nostrae 1 w 93
necessitates 1 w 105
siue 1 w 110
igitur 1 w 116
ut 1 w 119
nomen 1 w 124
sonat 1 w 129
semper 1 w 136
uagentur 1 w 144
siue 2 w 149
ut 2 w 152
ipsi 1 w 156
dicunt 1 w 162
quod 2 w 167
cito 1 w 171
motu 1 w 175
ferantur 1 w 183
et 2 w 186
decies 1 w 192
milies 1 w 198
in 2 w 200
diem 1 w 204
aut 1 w 207
si 7 w 210
hoc 1 w 213
incredibile 1 w 224
uidetur 1 w 231
multiplicem 1 w 243
speciem 1 w 250
innumera 1 w 258
sui 1 w 261
conuersione 1 w 272
commutent 1 w 281
fide 1 w 286
caret 1 w 291
quod 3 w 295
tam 1 w 298
uago 1 w 302
sui 2 w 305
errore 1 w 311
et 5 w 313
tam 2 w 316
celeri 1 w 322
motu 2 w 326
fixam 1 w 331
nobis 1 w 336
atque 1 w 341
inmobilem 1 w 350
uiuendi 1 w 357
substantiam 1 w 368
sortemque 1 w 377
decernant 1 w 386
ferunt 1 w 393
tamen 1 w 398
non 1 w 401
esse 1 w 405
aequales 1 w 413
omnium 1 w 419
motus 1 w 424
sed 1 w 428
aliorum 1 w 435
celeriores 1 w 445
aliorum 2 w 453
tardiores 1 w 462
esse 2 w 466
circuitus 1 w 475
ut 5 w 478
in 6 w 480
eadem 1 w 485
hora 1 w 489
et 6 w 491
uideant 1 w 498
se 6 w 500
frequenter 1 w 510
et 7 w 512
frequenter 2 w 522
abscondant 1 w 532
dum 1 w 536
aliud 1 w 541
ab 2 w 543
alio 3 w 547
praeteritur 1 w 558
Aiunt 1 w 564
autem 1 w 569
plurimum 1 w 577
referre 1 w 584
utrum 1 w 589
ortum 1 w 594
generationis 1 w 606
benefica 1 w 614
signa 2 w 619
uideant 2 w 626
an 9 w 628
malefica 1 w 636
et 9 w 638
noxia 1 w 643
et 10 w 645
in 7 w 647
eo 1 w 649
natiuitatis 1 w 660
esse 3 w 664
distantiam 1 w 674
quod 4 w 679
benefici 1 w 687
signi 1 w 692
aspectus 1 w 700
plurimum 2 w 708
conferat 1 w 716
malefici 1 w 725
et 11 w 727
noxii 1 w 732
plurimum 3 w 740
noceat 1 w 746
sic 1 w 750
enim 1 w 754
eadem 2 w 759
signa 3 w 764
quae 1 w 769
uenerantur 1 w 779
adpellare 1 w 789
consuerunt 1 w 799
necesse 1 w 807
enim 2 w 811
habeo 1 w 816
eorum 1 w 821
uti 1 w 824
nominibus 1 w 833
quorum 2 w 839
utor 1 w 843
adsertionibus 1 w 856
ne 9 w 859
ignorata 1 w 867
magis 1 w 872
quam 1 w 876
uacuefacta 1 w 886
atque 2 w 891
destructa 1 w 900
sua 1 w 903
argumenta 1 w 912
commemorent 1 w 923
itaque 1 w 930
cum 1 w 933
illum 1 w 938
uagum 1 w 943
celeremque 1 w 953
motum 1 w 958
non 2 w 961
queant 1 w 967
conprehendere 1 w 980
saepe 1 w 986
fit 1 w 989
ut 10 w 992
per 2 w 995
illam 1 w 1000
puncti 1 w 1006
et 12 w 1008
momenti 1 w 1015
incomprehensibilis 1 w 1033
subtilitatem 1 w 1045
ponant 1 w 1051
benefici 2 w 1059
signi 2 w 1064
aspectum 1 w 1072
ubi 1 w 1076
grauis 1 w 1082
atque 3 w 1087
nocituri 1 w 1095
incurrat 1 w 1103
offensio 1 w 1111
et 13 w 1114
quid 1 w 1118
mirum 1 w 1123
si 16 w 1125
homines 1 w 1132
luduntur 1 w 1140
ubi 2 w 1144
signa 4 w 1149
innoxia 1 w 1156
blasphemantur 1 w 1169
quae 2 w 1174
si 18 w 1176
sui 3 w 1179
natura 1 w 1185
noxia 3 w 1190
esse 5 w 1194
creduntur 1 w 1203
deus 1 w 1208
ergo 1 w 1212
summus 1 w 1218
arguitur 1 w 1226
si 19 w 1229
fecit 1 w 1234
quod 5 w 1238
malum 1 w 1243
est 2 w 1246
et 14 w 1248
fuit 1 w 1252
inprobitatis 1 w 1264
operator 1 w 1272
si 20 w 1275
uero 1 w 1279
ex 1 w 1281
sua 2 w 1284
uoluntate 1 w 1293
putantur 1 w 1301
adsumpsisse 1 w 1312
quod 6 w 1316
noceat 2 w 1322
insontibus 1 w 1332
et 15 w 1334
nullius 1 w 1341
adhuc 1 w 1346
facinoris 1 w 1355
pessimi 1 w 1362
sibi 2 w 1366
consciis 1 w 1374
quibus 1 w 1381
poena 1 w 1386
ascribitur 1 w 1396
antequam 1 w 1404
culpa 1 w 1409
quid 2 w 1414
tam 4 w 1417
inrationabile 1 w 1430
quod 7 w 1435
etiam 1 w 1440
inrationabilium 1 w 1455
bestiarum 1 w 1464
excedat 1 w 1471
inmanitatem 1 w 1482
ut 12 w 1485
usus 1 w 1489
fraudis 1 w 1496
aut 3 w 1499
gratiae 1 w 1506
non 3 w 1509
meritis 1 w 1516
hominum 1 w 1523
deputetur 1 w 1532
sed 2 w 1536
signorum 1 w 1544
motibus 2 w 1551
deferatur 1 w 1560
nihil 1 w 1566
inquit 1 w 1573
ille 1 w 1578
deliquit 1 w 1586
sed 3 w 1590
noxia 4 w 1595
eum 1 w 1598
stella 1 w 1604
conspexit 1 w 1613
Saturni 1 w 1621
ei 2 w 1623
sidus 1 w 1628
occurrit 1 w 1636
auertit 1 w 1644
se 14 w 1646
paululum 1 w 1654
et 18 w 1656
aerumnam 1 w 1664
abstulit 1 w 1672
crimen 1 w 1679
absoluit 1 w 1687
sed 4 w 1691
haec 1 w 1695
eorum 2 w 1700
sapientia 1 w 1709
telae 1 w 1714
araneae 1 w 1721
comparatur 1 w 1731
in 21 w 1734
quam 3 w 1738
si 26 w 1740
culex 1 w 1745
aut 4 w 1748
musca 1 w 1753
incidit 1 w 1760
exuere 1 w 1767
se 16 w 1769
non 4 w 1772
potest 1 w 1778
si 27 w 1781
uero 2 w 1785
ualidiorum 1 w 1795
animantium 1 w 1805
ullum 1 w 1810
genus 1 w 1815
incurrisse 1 w 1825
uisum 1 w 1830
est 5 w 1833
pertransiuit 1 w 1846
et 19 w 1848
casses 1 w 1854
rupit 1 w 1859
infirmos 1 w 1867
atque 4 w 1872
inanes 1 w 1878
laqueos 1 w 1885
dissipauit 1 w 1895
talia 1 w 1901
sunt 1 w 1905
retia 1 w 1910
Chaldaeorum 1 w 1921
ut 16 w 1924
in 26 w 1926
his 1 w 1929
infirmi 1 w 1936
haereant 1 w 1944
ualidiores 1 w 1955
sensu 1 w 1960
offensionem 1 w 1971
habere 1 w 1977
non 5 w 1980
possint 1 w 1987
itaque 2 w 1994
uos 1 w 1997
qui 6 w 2001
ualidiores 2 w 2011
estis 1 w 2016
cum 2 w 2020
uidetis 1 w 2027
mathematicos 1 w 2039
dicite 1 w 2046
telam 1 w 2052
araneae 2 w 2059
texunt 1 w 2065
quae 3 w 2070
nec 3 w 2073
usum 1 w 2077
aliquem 1 w 2084
potest 2 w 2090
habere 2 w 2096
nec 4 w 2099
uincula 1 w 2106
si 32 w 2109
tu 28 w 2111
non 6 w 2114
quasi 1 w 2119
culex 2 w 2124
aut 5 w 2127
musca 2 w 2132
lapsu 1 w 2137
tuae 1 w 2141
infirmitatis 1 w 2153
incurras 1 w 2161
sed 5 w 2165
quasi 2 w 2170
passer 1 w 2176
aut 6 w 2179
columba 1 w 2186
casses 2 w 2192
inualidos 1 w 2201
praepetis 1 w 2210
uolatus 1 w 2217
celeritate 1 w 2227
dissoluas 1 w 2236
etenim 1 w 2243
quis 1 w 2247
prudentium 1 w 2257
credat 1 w 2263
quod 8 w 2267
signorum 2 w 2275
motus 2 w 2280
qui 8 w 2284
ad 9 w 2286
diem 2 w 2290
saepe 2 w 2295
mutantur 1 w 2303
et 24 w 2305
multipliciter 1 w 2318
in 33 w 2320
se 23 w 2322
recurrunt 1 w 2331
insignia 1 w 2340
deferant 1 w 2348
potestatum 1 w 2358
nam 2 w 2362
si 37 w 2364
ita 11 w 2367
esset 1 w 2372
quantae 1 w 2380
ad 10 w 2382
diem 3 w 2386
regalium 1 w 2394
natiuitatum 1 w 2405
exprimerentur 1 w 2418
figurae 1 w 2425
cottidie 1 w 2434
ergo 2 w 2438
reges 1 w 2443
nascerentur 1 w 2454
nec 5 w 2457
regalis 1 w 2464
in 35 w 2466
filios 1 w 2472
transmitteretur 1 w 2487
successio 1 w 2496
sed 6 w 2500
semper 2 w 2506
ex 9 w 2508
diuerso 1 w 2515
statu 2 w 2520
qui 9 w 2523
ius 2 w 2526
imperialis 1 w 2536
adquirerent 1 w 2547
potestatis 1 w 2557
orerentur 1 w 2566
quis 2 w 2571
igitur 2 w 2577
regum 1 w 2582
genituram 1 w 2591
filii 1 w 2596
sui 4 w 2599
colligit 1 w 2607
si 39 w 2610
ei 3 w 2612
debeatur 1 w 2620
imperium 1 w 2628
et 27 w 2631
non 7 w 2634
proprio 1 w 2641
successionem 1 w 2653
regni 1 w 2658
in 36 w 2660
suos 1 w 2664
transcribit 1 w 2675
arbitrio 1 w 2683
legimus 1 w 2691
certe 1 w 2696
quod 9 w 2700
Abia 1 w 2704
genuit 1 w 2710
Asaph 1 w 2715
Asaph 2 w 2721
genuit 2 w 2727
Iosaphat 1 w 2735
Iosaphat 2 w 2744
genuit 3 w 2750
Ioram 1 w 2755
Ioram 2 w 2761
genuit 4 w 2767
Oziam 1 w 2772
et 28 w 2775
reliqua 1 w 2782
omnis 1 w 2787
usque 1 w 2792
ad 12 w 2794
captiuitatem 1 w 2806
per 8 w 2809
reges 2 w 2814
generis 1 w 2821
pariter 1 w 2828
et 29 w 2830
honoris 1 w 2837
ducta 1 w 2842
successio 3 w 2851
est 10 w 2854
numquid 1 w 2862
quia 1 w 2866
reges 3 w 2871
fuerunt 1 w 2878
signis 1 w 2885
caelestibus 1 w 2896
formandos 1 w 2905
motus 3 w 2910
suos 2 w 2914
imperare 1 w 2922
potuerunt 1 w 2931
quis 3 w 2936
enim 4 w 2940
hominum 2 w 2947
potest 5 w 2953
in 38 w 2955
his 2 w 2958
habere 3 w 2964
dominatum 1 w 2973
deinde 2 w 2980
si 43 w 2982
ad 13 w 2984
necessitatem 1 w 2996
genitalem 1 w 3005
non 8 w 3009
ad 14 w 3011
instituta 1 w 3020
morum 1 w 3025
actus 1 w 3030
nostri 1 w 3036
factaque 1 w 3044
referantur 1 w 3054
cur 6 w 3058
leges 1 w 3063
propositae 1 w 3073
sunt 2 w 3077
iura 1 w 3082
etiam 2 w 3087
promulgata 1 w 3097
quibus 2 w 3104
aut 7 w 3107
poena 2 w 3112
inprobis 1 w 3120
decernitur 1 w 3130
aut 8 w 3133
securitas 1 w 3142
defertur 1 w 3150
innoxiis 1 w 3158
cur 8 w 3162
non 9 w 3165
uenia 1 w 3170
datur 1 w 3175
reis 1 w 3179
cum 3 w 3183
utique 1 w 3189
ut 24 w 3192
ipsi 2 w 3196
aiunt 1 w 3201
non 10 w 3205
sua 3 w 3208
uoluntate 2 w 3217
sed 7 w 3221
ex 10 w 3223
necessitate 3 w 3234
deliquerint 1 w 3245
cur 9 w 3249
laborat 1 w 3256
agricola 1 w 3264
et 31 w 3266
non 11 w 3269
magis 2 w 3274
expectat 1 w 3282
ut 25 w 3285
inelaboratos 1 w 3297
fructus 1 w 3304
priuilegio 1 w 3314
suae 1 w 3318
natiuitatis 2 w 3329
inuehat 1 w 3336
receptaculis 1 w 3348
horreorum 1 w 3357
si 48 w 3360
ita 20 w 3363
natus 1 w 3368
est 13 w 3371
ut 26 w 3374
ei 6 w 3376
diuitiae 1 w 3384
absque 1 w 3390
opera 2 w 3395
affluant 1 w 3403
utique 2 w 3410
operiatur 1 w 3419
ut 28 w 3422
sibi 3 w 3426
spontaneos 1 w 3436
reditus 1 w 3443
sine 1 w 3447
ullo 1 w 3451
semine 1 w 3457
terra 1 w 3462
parturiat 1 w 3471
non 12 w 3475
uomerem 1 w 3482
aruis 1 w 3487
imprimat 1 w 3495
non 13 w 3499
curuae 1 w 3505
manus 1 w 3510
falci 1 w 3515
admoueat 1 w 3523
non 14 w 3527
legendae 1 w 3535
uindemiae 1 w 3544
subeat 1 w 3550
expensam 1 w 3558
sed 8 w 3562
ultro 1 w 3567
ei 7 w 3569
in 50 w 3571
omnes 1 w 3576
serias 1 w 3582
fluentia 1 w 3590
uina 1 w 3594
fundantur 1 w 3603
sponte 1 w 3610
ei 8 w 3612
oleum 1 w 3617
nullis 1 w 3623
inserta 1 w 3630
caudicibus 1 w 3640
siluestris 1 w 3650
oleae 1 w 3655
baca 1 w 3659
desudet 1 w 3666
nec 8 w 3670
diffusi 1 w 3677
aequoris 1 w 3685
transfretator 1 w 3698
periculum 1 w 3707
propriae 1 w 3715
salutis 1 w 3722
sollicitus 1 w 3732
mercator 1 w 3740
horrescat 1 w 3749
cui 2 w 3753
otioso 1 w 3759
potest 6 w 3765
quadam 1 w 3771
ut 30 w 3774
aiunt 2 w 3779
sorte 2 w 3785
genitali 1 w 3793
diuitiarum 1 w 3803
thensaurus 1 w 3813
inlabi 1 w 3819
sed 9 w 3823
non 15 w 3826
haec 2 w 3830
est 16 w 3833
uniuersorum 1 w 3844
sententia 1 w 3853
denique 1 w 3861
inpiger 1 w 3868
depresso 1 w 3876
aratro 1 w 3882
terram 1 w 3888
scindit 1 w 3895
agricola 2 w 3903
nudus 1 w 3909
arat 3 w 3913
nudus 2 w 3919
serit 1 w 3924
nudus 3 w 3930
sole 1 w 3934
feruenti 1 w 3942
tostas 1 w 3948
aestu 1 w 3953
in 56 w 3955
area 1 w 3959
terit 2 w 3964
fruges 1 w 3970
et 34 w 3973
negotiator 1 w 3983
inpatiens 1 w 3992
flantibus 1 w 4001
euris 1 w 4006
intuto 1 w 4012
plerumque 1 w 4021
nauigio 1 w 4028
sulcat 1 w 4034
mare 1 w 4038
unde 1 w 4043
inportunitatem 1 w 4057
eorum 5 w 4062
temeritatemque 1 w 4076
condemnans 1 w 4086
propheta 1 w 4094
ait 1 w 4097
erubesce 1 w 4106
Sidon 1 w 4112
dixit 1 w 4118
mare 2 w 4122
hoc 2 w 4126
est 18 w 4129
si 53 w 4132
pericula 1 w 4140
uos 4 w 4143
non 16 w 4146
mouent 1 w 4152
uel 1 w 4156
pudor 1 w 4161
conprimat 1 w 4170
uerecundia 1 w 4181
confundat 1 w 4190
erubesce 2 w 4199
Sidon 2 w 4205
in 60 w 4208
qua 13 w 4211
nullus 1 w 4217
uirtuti 1 w 4224
locus 1 w 4229
nulla 1 w 4235
salutis 2 w 4242
cura 1 w 4246
nulla 2 w 4252
iuuentus 1 w 4260
pro 8 w 4263
excubiis 1 w 4271
patriae 1 w 4278
bello 1 w 4283
dedita 1 w 4289
armisque 1 w 4297
exercita 1 w 4305
sed 10 w 4309
omnis 2 w 4314
sollicitudo 1 w 4325
de 35 w 4327
quaestu 1 w 4334
omne 2 w 4339
studium 1 w 4346
mercaturae 1 w 4356
semen 1 w 4362
inquit 2 w 4368
mercatorum 1 w 4378
sicut 1 w 4383
messis 1 w 4389
quae 5 w 4394
autem 2 w 4399
merces 1 w 4405
homini 1 w 4411
Christiano 1 w 4421
si 56 w 4424
non 17 w 4427
ex 15 w 4429
uoluntate 3 w 4438
sed 11 w 4442
ex 16 w 4444
necessitate 4 w 4455
curas 1 w 4460
suas 1 w 4464
et 36 w 4466
opera 3 w 4471
componit 1 w 4479
ubi 4 w 4483
enim 5 w 4487
decreta 1 w 4494
necessitas 1 w 4504
ibi 7 w 4508
inhonorata 1 w 4518
industria 1 w 4527