Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (3.7.28-3.7.31)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:3.7.28-3.7.31
Refs {'start': {'reference': '3.7.28', 'human_reference': 'Day 3 Section 7 Subsection 28'}, 'end': {'reference': '3.7.31', 'human_reference': 'Day 3 Section 7 Subsection 31'}}
Ancestors [{'reference': '3'}, {'reference': '3.7'}]
Children []
prev
plain textXML
next

et forte miretur aliqui, cur prius pecori pabulum quam cibus homini sit creatus. in quo primum profundum dei debemus aduertere, quod etiam minima quaeque non neglegat, sicut in euangelio sapientia dei dicit: respicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uester caelestis pascit illa: nonne uos pluris estis illis? cum enim illa pascantur dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et uirtute blandiri. deinde quia simplicem uictum et naturalem cibum reliquis cibis debuit anteferre. hic enim sobrietatis est cibus, reliqui deliciarum atque luxuriae, hic communis omnibus animalibus cibus, ille paucorum. exemplum itaque frugalitatis, magisterium parsimoniae est herbae simplicis uictu holerisque uilis aut pomi contentos esse omnes oportere, quem natura optulit, quem liberalitas dei prima donauit. ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed diuino effusus munere, sine satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis et gratus,

78
ut etiam repletis uoluptati atque usui sit. denique ad primas datus mensas ad secundas remansit.

Quid autem creaturae huius adtexam miraculum et sapientiae operatricis exprimam argumentum? in hac enim germinum specie et illo uirentis herbae munere imago est uitae humanae et naturae condicionisque nostrae insigne quoddam spectatur et speculum elucet. illa herba et flos faeni figura est carnis humanae, sicut bonus diuinitatis interpres organo suae uocis expressit dicens: clama. quid clamabo? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum. dei sententia uox humana est. deus dicit: clama, sed in ipso Esaia loquitur. ille respondit: quid clamabo? et tamquam quid loqueretur audisset adiunxit: omnis caro faenum. et uere; uiret enim gloria hominis in carne quasi faenum et quae putatur esse sublimis exigua quasi herba est. praematura ut flos, caduca quasi faenum germinat uiriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris uitae quasi flos praetendens iocunditatem, breuiore spatio occasura sicut herba faeni, quod priusquam euellatur arescit. quae enim firmitudo in carne, quae salubritas potest esse diuturna?

hodie uideas adulescentem ualidum, pubescentis aetatis uiriditate florentem, grata specie suauique colore: crastina die tibi faciem et ora mutatus occurrit et qui pridie tibi lautissimus decorae formae uisus est gratia alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus,

79
plerosque aut labor frangit aut inopia macerat aut cruditas uexat aut uina corrumpunt aut senectus debilitat aut euiratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. nonne uerum est quia aruit faenum et flos cecidit? alius auis atauisque nobilis et maiorum honestatus infulis, prosapiae ueteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus destituitur ab omnibus, a sodalibus derelinquitur, inpugnatur a proximis. ecce uerum est quia sicut faenum uita hominis, priusquam euellatur, arescit. est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora uolitans singulorum, clarus honoribus, praeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conuersione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos inminentis poenae deflet aerumnam. quantos pridie caterua plaudentium et inuidiosa frequentis populi domum pompa deduxit: et nox una gloriosae illum splendorem deductionis aboleuit ac repentinus lateris dolor effusis gaudiis luctuosam grauis successionem maeroris admiscuit. huiusmodi igitur est gloria hominis sicut flos faeni, quae etiam cum defertur nihil operibus adiungit, in qua nullus fructus adquiritur et, cum amittitur, euanescit omnem scaenam hominis et quam desuper obumbrabat repente destituens et quam intus animabat.

atque utinam imitaremur hanc herbam, de qua ait dominus: germinet terra herbam faeni seminans semen secun-

80
dum genus et secundum similitudinem. seminemus igitur semen secundum genus. quod sit genus audi dicentem oportere nos quaerere illud diuinum, si quo modo illud tractare possimus aut inuenire, quamuis non longe sit ab unoquoque nostrum. in ipso enim uiuimus et sumus et mouemur, sicut quidam inquit uestrum dixerunt: cuius et genus sumus. secundum hoc genus seminemus semen non in carne, sed in spiritu. non enim carnalia, sed spiritalia semina seminare debemus, qui ad uitam peruenire uolumus aeternam. quae sit autem similitudo non ignoras, qui ad imaginem et similitudinem dei factus es. herba generi respondet suo: tu non respondes generi tuo. tritici granum sparsum terrae generis sui gratiam reddit: et tu degeneras. fruges non adulterant sui sinceritatem seminis: tu adulteras puritatem animae, uigorem mentis, corporis castitatem.

Tokens

et 1 w 2
forte 1 w 7
miretur 1 w 14
aliqui 1 w 20
cur 1 w 24
prius 1 w 29
pecori 1 w 35
pabulum 1 w 42
quam 1 w 46
cibus 1 w 51
homini 1 w 57
sit 1 w 60
creatus 1 w 67
in 2 w 70
quo 1 w 73
primum 1 w 79
profundum 1 w 88
dei 1 w 91
debemus 1 w 98
aduertere 1 w 107
quod 1 w 112
etiam 1 w 117
minima 1 w 123
quaeque 1 w 130
non 1 w 133
neglegat 1 w 141
sicut 1 w 147
in 4 w 149
euangelio 1 w 158
sapientia 1 w 167
dei 2 w 170
dicit 1 w 175
respicite 1 w 185
uolatilia 1 w 194
caeli 1 w 199
quoniam 1 w 207
non 2 w 210
serunt 1 w 216
neque 1 w 221
metunt 1 w 227
neque 2 w 232
congregant 1 w 242
in 5 w 244
horrea 1 w 250
et 5 w 253
pater 1 w 258
uester 1 w 264
caelestis 1 w 273
pascit 1 w 279
illa 1 w 283
nonne 1 w 289
uos 1 w 292
pluris 1 w 298
estis 2 w 303
illis 1 w 308
cum 1 w 312
enim 1 w 316
illa 2 w 320
pascantur 1 w 329
dei 3 w 332
gratia 1 w 338
nemo 1 w 343
sibi 1 w 347
debet 1 w 352
de 6 w 354
sua 1 w 357
industria 1 w 366
et 7 w 368
uirtute 1 w 375
blandiri 1 w 383
deinde 1 w 390
quia 1 w 394
simplicem 1 w 403
uictum 1 w 409
et 8 w 411
naturalem 1 w 420
cibum 1 w 425
reliquis 1 w 433
cibis 1 w 438
debuit 1 w 444
anteferre 1 w 453
hic 1 w 457
enim 2 w 461
sobrietatis 1 w 472
est 4 w 475
cibus 2 w 480
reliqui 2 w 488
deliciarum 1 w 498
atque 1 w 503
luxuriae 1 w 511
hic 2 w 515
communis 1 w 523
omnibus 1 w 530
animalibus 1 w 540
cibus 3 w 545
ille 1 w 550
paucorum 1 w 558
exemplum 1 w 567
itaque 1 w 573
frugalitatis 1 w 585
magisterium 1 w 597
parsimoniae 1 w 608
est 5 w 611
herbae 1 w 617
simplicis 1 w 626
uictu 2 w 631
holerisque 1 w 641
uilis 1 w 646
aut 1 w 649
pomi 1 w 653
contentos 1 w 662
esse 1 w 666
omnes 1 w 671
oportere 1 w 679
quem 1 w 684
natura 2 w 690
optulit 1 w 697
quem 2 w 702
liberalitas 1 w 713
dei 5 w 716
prima 1 w 721
donauit 1 w 728
ille 2 w 733
salubris 1 w 741
ille 3 w 746
utilis 1 w 752
cibus 4 w 757
qui 5 w 761
morbos 1 w 767
repellat 1 w 775
qui 6 w 779
resecet 1 w 786
cruditates 1 w 796
nullo 1 w 802
hominum 1 w 809
partus 1 w 815
labore 1 w 821
sed 1 w 825
diuino 1 w 831
effusus 1 w 838
munere 1 w 844
sine 1 w 849
satione 1 w 856
fruges 1 w 862
fructus 1 w 870
sine 2 w 874
semine 1 w 880
tam 1 w 884
dulcis 1 w 890
et 11 w 892
gratus 1 w 898
ut 5 w 901
etiam 2 w 906
repletis 1 w 914
uoluptati 1 w 923
atque 2 w 928
usui 1 w 932
sit 2 w 935
denique 1 w 943
ad 2 w 945
primas 1 w 951
datus 1 w 956
mensas 1 w 962
ad 3 w 964
secundas 1 w 972
remansit 1 w 980
Quid 1 w 985
autem 1 w 990
creaturae 1 w 999
huius 1 w 1004
adtexam 1 w 1011
miraculum 1 w 1020
et 14 w 1022
sapientiae 1 w 1032
operatricis 1 w 1043
exprimam 1 w 1051
argumentum 1 w 1061
in 13 w 1064
hac 1 w 1067
enim 3 w 1071
germinum 1 w 1079
specie 1 w 1085
et 15 w 1087
illo 1 w 1091
uirentis 1 w 1099
herbae 2 w 1105
munere 2 w 1111
imago 1 w 1116
est 6 w 1119
uitae 1 w 1124
humanae 1 w 1131
et 16 w 1133
naturae 1 w 1140
condicionisque 1 w 1154
nostrae 1 w 1161
insigne 1 w 1168
quoddam 1 w 1175
spectatur 1 w 1184
et 17 w 1186
speculum 1 w 1194
elucet 1 w 1200
illa 3 w 1205
herba 3 w 1210
et 19 w 1212
flos 1 w 1216
faeni 1 w 1221
figura 1 w 1227
est 7 w 1230
carnis 1 w 1236
humanae 2 w 1243
sicut 2 w 1249
bonus 1 w 1254
diuinitatis 1 w 1265
interpres 1 w 1274
organo 1 w 1280
suae 1 w 1284
uocis 1 w 1289
expressit 1 w 1298
dicens 1 w 1304
clama 1 w 1310
quid 1 w 1315
clamabo 1 w 1322
omnis 1 w 1328
caro 1 w 1332
faenum 1 w 1338
et 20 w 1340
omnis 2 w 1345
gloria 1 w 1351
hominis 1 w 1358
ut 8 w 1360
flos 2 w 1364
faeni 2 w 1369
aruit 1 w 1375
faenum 2 w 1381
et 21 w 1383
flos 3 w 1387
decidit 1 w 1394
uerbum 1 w 1401
autem 2 w 1406
domini 1 w 1412
manet 1 w 1417
in 20 w 1419
aeternum 1 w 1427
dei 6 w 1431
sententia 1 w 1440
uox 1 w 1443
humana 3 w 1449
est 8 w 1452
deus 1 w 1457
dicit 2 w 1462
clama 3 w 1468
sed 2 w 1472
in 21 w 1474
ipso 1 w 1478
Esaia 1 w 1483
loquitur 1 w 1491
ille 4 w 1496
respondit 1 w 1505
quid 2 w 1510
clamabo 2 w 1517
et 24 w 1520
tamquam 1 w 1527
quid 3 w 1531
loqueretur 1 w 1541
audisset 1 w 1549
adiunxit 1 w 1557
omnis 3 w 1563
caro 2 w 1567
faenum 3 w 1573
et 27 w 1576
uere 2 w 1580
uiret 1 w 1586
enim 4 w 1590
gloria 2 w 1596
hominis 2 w 1603
in 23 w 1605
carne 1 w 1610
quasi 1 w 1615
faenum 4 w 1621
et 29 w 1623
quae 2 w 1627
putatur 1 w 1634
esse 2 w 1638
sublimis 1 w 1646
exigua 1 w 1652
quasi 2 w 1657
herba 4 w 1662
est 9 w 1665
praematura 1 w 1676
ut 11 w 1678
flos 4 w 1682
caduca 1 w 1689
quasi 3 w 1694
faenum 5 w 1700
germinat 1 w 1708
uiriditatem 1 w 1719
in 25 w 1721
specie 2 w 1727
non 4 w 1731
in 26 w 1733
fructu 2 w 1739
soliditatem 1 w 1750
hilarioris 1 w 1761
uitae 2 w 1766
quasi 4 w 1771
flos 5 w 1775
praetendens 1 w 1786
iocunditatem 1 w 1798
breuiore 1 w 1807
spatio 1 w 1813
occasura 1 w 1821
sicut 3 w 1826
herba 5 w 1831
faeni 3 w 1836
quod 3 w 1841
priusquam 1 w 1850
euellatur 1 w 1859
arescit 1 w 1866
quae 3 w 1871
enim 5 w 1875
firmitudo 1 w 1884
in 27 w 1886
carne 2 w 1891
quae 4 w 1896
salubritas 1 w 1906
potest 1 w 1912
esse 3 w 1916
diuturna 1 w 1924
hodie 1 w 1930
uideas 1 w 1936
adulescentem 1 w 1948
ualidum 1 w 1955
pubescentis 1 w 1967
aetatis 1 w 1974
uiriditate 2 w 1984
florentem 1 w 1993
grata 1 w 1999
specie 3 w 2005
suauique 1 w 2013
colore 1 w 2019
crastina 1 w 2028
die 2 w 2031
tibi 1 w 2035
faciem 1 w 2041
et 32 w 2043
ora 1 w 2046
mutatus 1 w 2053
occurrit 1 w 2061
et 33 w 2063
qui 11 w 2066
pridie 1 w 2072
tibi 2 w 2076
lautissimus 1 w 2087
decorae 1 w 2094
formae 1 w 2100
uisus 1 w 2105
est 11 w 2108
gratia 2 w 2114
alio 1 w 2118
die 4 w 2121
miserandus 1 w 2131
apparet 1 w 2138
aegritudinis 1 w 2150
alicuius 1 w 2158
infirmitate 1 w 2169
resolutus 1 w 2178
plerosque 1 w 2188
aut 5 w 2191
labor 2 w 2196
frangit 1 w 2203
aut 6 w 2206
inopia 1 w 2212
macerat 1 w 2219
aut 7 w 2222
cruditas 1 w 2230
uexat 1 w 2235
aut 8 w 2238
uina 1 w 2242
corrumpunt 1 w 2252
aut 9 w 2255
senectus 1 w 2263
debilitat 1 w 2272
aut 10 w 2275
euiratos 1 w 2283
deliciae 1 w 2291
reddunt 1 w 2298
luxuria 2 w 2306
decolorat 1 w 2315
nonne 2 w 2321
uerum 1 w 2326
est 12 w 2329
quia 2 w 2333
aruit 2 w 2338
faenum 6 w 2344
et 35 w 2346
flos 6 w 2350
cecidit 1 w 2357
alius 1 w 2363
auis 1 w 2367
atauisque 1 w 2376
nobilis 1 w 2383
et 36 w 2385
maiorum 1 w 2392
honestatus 1 w 2402
infulis 1 w 2409
prosapiae 1 w 2419
ueteris 1 w 2426
clarus 1 w 2432
insignibus 1 w 2442
amicis 1 w 2449
abundans 1 w 2457
stipatus 1 w 2466
clientibus 1 w 2476
et 38 w 2478
utrumque 1 w 2486
latus 1 w 2491
tectus 1 w 2497
producens 1 w 2507
maximam 1 w 2514
ac 5 w 2516
reducens 1 w 2524
familiam 1 w 2532
repente 1 w 2540
aliqua 1 w 2546
accidentis 1 w 2556
periculi 1 w 2564
mole 1 w 2568
turbatus 1 w 2576
destituitur 1 w 2587
ab 7 w 2589
omnibus 2 w 2596
a 244 w 2598
sodalibus 1 w 2607
derelinquitur 1 w 2620
inpugnatur 1 w 2631
a 247 w 2632
proximis 1 w 2640
ecce 1 w 2645
uerum 2 w 2650
est 15 w 2653
quia 3 w 2657
sicut 4 w 2662
faenum 7 w 2668
uita 3 w 2672
hominis 3 w 2679
priusquam 2 w 2689
euellatur 2 w 2698
arescit 2 w 2706
est 16 w 2710
etiam 3 w 2715
qui 15 w 2718
dudum 1 w 2723
ubertate 1 w 2731
affluens 1 w 2739
copiarum 1 w 2747
liberalitatis 1 w 2761
fama 1 w 2765
per 3 w 2768
ora 4 w 2771
uolitans 1 w 2779
singulorum 1 w 2789
clarus 2 w 2796
honoribus 1 w 2805
praeminens 1 w 2816
potestatibus 1 w 2828
tribunalibus 1 w 2841
celsus 1 w 2847
solio 1 w 2853
sublimis 2 w 2861
beatus 1 w 2868
populis 1 w 2875
aestimatus 1 w 2885
dum 4 w 2889
praeconum 1 w 2898
clamore 1 w 2905
deducitur 1 w 2914
subita 1 w 2921
rerum 1 w 2926
conuersione 1 w 2937
in 40 w 2939
eum 1 w 2942
carcerem 1 w 2950
rapitur 1 w 2957
quo 6 w 2961
alios 1 w 2966
ipse 1 w 2970
detruserat 1 w 2980
et 41 w 2983
inter 2 w 2988
reos 1 w 2992
suos 1 w 2996
inminentis 1 w 3006
poenae 1 w 3012
deflet 1 w 3018
aerumnam 1 w 3026
quantos 1 w 3034
pridie 2 w 3040
caterua 1 w 3047
plaudentium 1 w 3058
et 43 w 3060
inuidiosa 1 w 3069
frequentis 1 w 3079
populi 2 w 3085
domum 1 w 3090
pompa 1 w 3095
deduxit 1 w 3102
et 44 w 3105
nox 1 w 3108
una 2 w 3111
gloriosae 1 w 3120
illum 1 w 3125
splendorem 1 w 3135
deductionis 1 w 3146
aboleuit 1 w 3154
ac 7 w 3156
repentinus 1 w 3166
lateris 1 w 3173
dolor 1 w 3178
effusis 1 w 3185
gaudiis 1 w 3192
luctuosam 1 w 3201
grauis 1 w 3207
successionem 1 w 3219
maeroris 1 w 3227
admiscuit 1 w 3236
huiusmodi 1 w 3246
igitur 1 w 3252
est 19 w 3255
gloria 3 w 3261
hominis 4 w 3268
sicut 5 w 3273
flos 7 w 3277
faeni 4 w 3282
quae 5 w 3287
etiam 4 w 3292
cum 2 w 3295
defertur 1 w 3303
nihil 1 w 3308
operibus 1 w 3316
adiungit 1 w 3324
in 47 w 3327
qua 16 w 3330
nullus 1 w 3336
fructus 2 w 3343
adquiritur 1 w 3353
et 46 w 3355
cum 3 w 3359
amittitur 1 w 3368
euanescit 1 w 3378
omnem 1 w 3383
scaenam 1 w 3390
hominis 5 w 3397
et 47 w 3399
quam 5 w 3403
desuper 1 w 3410
obumbrabat 1 w 3420
repente 2 w 3427
destituens 1 w 3437
et 48 w 3439
quam 6 w 3443
intus 1 w 3448
animabat 1 w 3456
atque 3 w 3462
utinam 1 w 3468
imitaremur 1 w 3478
hanc 1 w 3482
herbam 1 w 3488
de 34 w 3491
qua 19 w 3494
ait 1 w 3497
dominus 1 w 3504
germinet 1 w 3513
terra 1 w 3518
herbam 2 w 3524
faeni 5 w 3529
seminans 1 w 3537
semen 1 w 3542
secun- 1 w 3548
dum 5 w 3551
genus 1 w 3556
et 50 w 3558
secundum 1 w 3566
similitudinem 1 w 3579
seminemus 1 w 3589
igitur 2 w 3595
semen 2 w 3600
secundum 2 w 3608
genus 2 w 3613
quod 4 w 3618
sit 5 w 3621
genus 3 w 3626
audi 3 w 3630
dicentem 1 w 3638
oportere 2 w 3646
nos 2 w 3649
quaerere 1 w 3657
illud 1 w 3662
diuinum 1 w 3669
si 29 w 3672
quo 8 w 3675
modo 1 w 3679
illud 2 w 3684
tractare 1 w 3692
possimus 1 w 3700
aut 11 w 3703
inuenire 1 w 3711
quamuis 1 w 3719
non 6 w 3722
longe 1 w 3727
sit 6 w 3730
ab 11 w 3732
unoquoque 1 w 3741
nostrum 1 w 3748
in 58 w 3751
ipso 2 w 3755
enim 6 w 3759
uiuimus 1 w 3766
et 51 w 3768
sumus 1 w 3773
et 52 w 3775
mouemur 1 w 3782
sicut 6 w 3788
quidam 1 w 3794
inquit 2 w 3800
uestrum 1 w 3807
dixerunt 1 w 3815
cuius 2 w 3821
et 53 w 3823
genus 4 w 3828
sumus 2 w 3833
secundum 3 w 3842
hoc 1 w 3845
genus 5 w 3850
seminemus 2 w 3859
semen 3 w 3864
non 7 w 3867
in 61 w 3869
carne 3 w 3874
sed 3 w 3878
in 62 w 3880
spiritu 1 w 3887
non 8 w 3891
enim 7 w 3895
carnalia 1 w 3903
sed 4 w 3907
spiritalia 1 w 3917
semina 2 w 3923
seminare 1 w 3931
debemus 2 w 3938
qui 19 w 3942
ad 11 w 3944
uitam 1 w 3949
peruenire 1 w 3958
uolumus 1 w 3965
aeternam 1 w 3973
quae 7 w 3978
sit 7 w 3981
autem 3 w 3986
similitudo 1 w 3996
non 9 w 3999
ignoras 1 w 4006
qui 20 w 4010
ad 12 w 4012
imaginem 1 w 4020
et 55 w 4022
similitudinem 2 w 4035
dei 7 w 4038
factus 1 w 4044
es 41 w 4046
herba 8 w 4052
generi 1 w 4058
respondet 1 w 4067
suo 2 w 4070
tu 60 w 4073
non 10 w 4076
respondes 1 w 4085
generi 2 w 4091
tuo 2 w 4094
tritici 1 w 4102
granum 1 w 4108
sparsum 1 w 4115
terrae 1 w 4121
generis 1 w 4128
sui 2 w 4131
gratiam 1 w 4138
reddit 1 w 4144
et 57 w 4147
tu 62 w 4149
degeneras 1 w 4158
fruges 2 w 4165
non 11 w 4168
adulterant 1 w 4178
sui 3 w 4181
sinceritatem 1 w 4193
seminis 1 w 4200
tu 63 w 4203
adulteras 1 w 4212
puritatem 1 w 4221
animae 1 w 4227
uigorem 1 w 4235
mentis 1 w 4241
corporis 1 w 4250
castitatem 1 w 4260