Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (3.17.72-4.1.3)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:3.17.72-4.1.3
Refs {'start': {'reference': '3.17.72', 'human_reference': 'Day 3 Section 17 Subsection 72'}, 'end': {'reference': '4.1.3', 'human_reference': 'Day 4 Section 1 Subsection 3'}}
Ancestors [{'reference': '3'}, {'reference': '3.17'}]
Children []
prev
plain textXML
next

bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, quam postea post diluuium a Noe plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset. ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. ituque per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor Iacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: 'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed uirtutum spirabat gratiam', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio, quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis

110
infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.

Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui

111
praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum sibi officium perseueret. caue igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis.

non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia!

112
si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere!

Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscereni omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.

Tokens

bene 1 w 4
admonuit 1 w 12
iste 1 w 16
uersiculus 1 w 26
repetere 1 w 34
paene 1 w 39
intermissum 1 w 50
quia 1 w 54
diximus 1 w 61
praecepto 1 w 70
domini 1 w 76
uitem 1 w 81
etiam 1 w 86
pullulasse 1 w 96
quam 1 w 101
postea 1 w 107
post 2 w 111
diluuium 1 w 119
a 9 w 120
Noe 1 w 123
plantatam 1 w 132
esse 1 w 136
cognouimus 1 w 146
sic 2 w 150
enim 1 w 154
habes 1 w 159
quia 2 w 164
Noe 2 w 167
agricola 1 w 175
erat 1 w 179
terrae 1 w 185
et 3 w 187
plantauit 1 w 196
uitem 2 w 201
et 4 w 203
bibit 1 w 208
de 1 w 210
uino 1 w 214
eius 1 w 218
et 5 w 220
obdormiuit 1 w 230
non 1 w 234
ergo 1 w 238
Noe 3 w 241
auctor 1 w 247
est 1 w 250
uitis 1 w 255
sed 1 w 259
plantationis 1 w 271
neque 1 w 277
enim 2 w 281
nisi 1 w 285
eam 1 w 288
repperisset 1 w 299
ante 1 w 304
generatam 1 w 313
plantare 1 w 322
potuisset 1 w 331
cultor 1 w 338
ergo 2 w 342
non 2 w 346
auctor 2 w 352
est 2 w 355
uitium 1 w 361
deus 1 w 366
autem 1 w 371
qui 3 w 375
sciret 1 w 381
quod 1 w 385
uinum 1 w 390
sobrie 1 w 396
potatum 1 w 403
sanitatem 1 w 412
daret 1 w 417
augeret 1 w 425
prudentiam 1 w 435
inmodice 1 w 444
sumptum 1 w 451
ad 2 w 453
uitia 1 w 458
causas 1 w 464
daret 2 w 469
creaturam 1 w 479
dedit 1 w 484
abundantiam 1 w 496
humano 1 w 502
arbitrio 1 w 510
reseruauit 1 w 520
ut 2 w 523
parsimonia 1 w 533
naturae 1 w 540
esset 1 w 545
magisterium 1 w 556
sobrietatis 1 w 567
abundantiae 1 w 579
noxiam 1 w 585
lapsumque 1 w 594
temulentiae 1 w 605
sibi 1 w 609
ascriberet 1 w 619
humana 1 w 625
condicio 1 w 633
denique 1 w 641
et 15 w 643
ipse 1 w 647
inebriatus 1 w 657
est 3 w 660
Noe 4 w 663
et 16 w 665
obdormiuit 2 w 675
consopitus 1 w 685
a 67 w 686
uino 2 w 690
ituque 1 w 697
per 2 w 700
uinum 2 w 705
patuit 1 w 711
deformitati 1 w 722
qui 4 w 726
per 3 w 729
diluuium 2 w 737
excreuit 1 w 745
ad 3 w 747
gloriam 1 w 754
sed 2 w 758
dominus 1 w 765
et 17 w 767
in 10 w 769
eo 1 w 771
creaturae 1 w 780
suae 1 w 784
gratiam 1 w 791
reseruauit 2 w 801
ut 3 w 804
eius 2 w 808
fructum 1 w 815
nobis 1 w 820
conuerteret 1 w 831
ad 4 w 833
salutem 1 w 840
ac 1 w 842
per 4 w 845
eum 1 w 848
nobis 2 w 853
peccatorum 1 w 863
remissio 1 w 871
proueniret 1 w 881
unde 1 w 886
pie 1 w 889
Isaac 1 w 894
dixit 1 w 899
odor 1 w 904
Iacob 1 w 909
odor 2 w 913
agri 2 w 917
pleni 1 w 922
id 1 w 925
est 4 w 928
naturalis 1 w 937
odor 3 w 941
quid 1 w 946
enim 3 w 950
pleno 1 w 955
rure 1 w 959
suauius 1 w 966
quid 2 w 971
uitis 2 w 976
odore 1 w 981
iucundius 1 w 990
quid 3 w 995
fabae 1 w 1000
flore 1 w 1005
gratius 1 w 1012
unde 2 w 1017
quamuis 1 w 1024
ingeniose 1 w 1033
quis 1 w 1037
ante 2 w 1041
nos 1 w 1044
dixerit 1 w 1051
non 3 w 1056
uitem 3 w 1061
aut 2 w 1064
ficum 1 w 1069
patriarcha 1 w 1079
olebat 1 w 1085
aut 3 w 1088
frugem 1 w 1094
sed 3 w 1098
uirtutum 1 w 1106
spirabat 1 w 1114
gratiam 2 w 1121
ego 1 w 1126
tamen 1 w 1131
et 20 w 1133
odorem 1 w 1139
ipsum 1 w 1144
terrae 2 w 1150
simplicem 1 w 1159
atque 1 w 1164
sincerum 1 w 1172
pro 2 w 1175
gratia 3 w 1181
benedictionis 1 w 1194
accipio 1 w 1201
quem 1 w 1206
fraus 1 w 1211
nulla 1 w 1216
conposuit 1 w 1225
sed 4 w 1229
ueritas 1 w 1236
indulgentiae 1 w 1248
caelestis 1 w 1257
infudit 1 w 1264
denique 2 w 1272
inter 2 w 1277
benedictiones 1 w 1290
sacratissimas 1 w 1303
computatur 1 w 1313
ut 9 w 1316
tribuat 1 w 1323
nobis 3 w 1328
dominus 2 w 1335
a 120 w 1336
rore 1 w 1340
caeli 1 w 1345
uim 2 w 1348
uini 1 w 1352
olei 1 w 1357
atque 2 w 1362
frumenti 1 w 1370
cui 1 w 1374
est 6 w 1377
honor 1 w 1382
laus 1 w 1386
gloria 2 w 1392
perpetuitas 1 w 1403
a 126 w 1404
saeculis 1 w 1412
et 22 w 1414
nunc 1 w 1418
et 23 w 1420
semper 1 w 1426
et 24 w 1428
in 18 w 1430
omnia 1 w 1435
saecula 1 w 1442
saeculorum 1 w 1452
amen 2 w 1456
Qui 1 w 1460
uindemiam 1 w 1469
colligit 1 w 1477
uasa 1 w 1481
prius 1 w 1486
quibus 1 w 1492
uinum 3 w 1497
infunditur 1 w 1507
mundare 1 w 1514
consueuit 1 w 1523
ne 9 w 1526
sors 1 w 1530
aliqua 1 w 1536
uini 2 w 1540
gratiam 3 w 1547
decoloret 1 w 1556
quid 4 w 1561
enim 4 w 1565
prodest 1 w 1572
ponere 1 w 1578
uitem 4 w 1583
ordine 1 w 1589
fodere 1 w 1596
quodannis 1 w 1605
aut 4 w 1608
aratris 1 w 1615
sulcos 1 w 1621
ducere 1 w 1627
putare 1 w 1634
subrigere 1 w 1644
adiungere 1 w 1654
ulmis 1 w 1659
et 26 w 1661
quodam 1 w 1667
conubio 1 w 1674
copulare 1 w 1682
si 10 w 1685
tanto 1 w 1690
labore 1 w 1696
uina 1 w 1700
quaesita 1 w 1708
in 25 w 1710
uase 1 w 1714
coacescant 1 w 1724
matutinos 1 w 1734
quoque 1 w 1740
solis 1 w 1745
ortus 1 w 1750
si 12 w 1752
quis 2 w 1756
spectare 1 w 1764
desiderat 1 w 1773
emundat 1 w 1781
oculos 1 w 1787
suos 1 w 1791
ne 12 w 1794
quid 5 w 1798
pulueris 1 w 1806
ne 13 w 1809
quid 6 w 1813
purgamentorum 1 w 1826
oculis 1 w 1832
eius 3 w 1836
insidat 1 w 1843
quo 5 w 1847
tuentis 1 w 1854
hebetetur 1 w 1863
optutus 1 w 1870
neue 1 w 1875
aliqua 2 w 1881
caligo 1 w 1887
nebulosa 1 w 1895
corporeos 1 w 1904
uisus 1 w 1909
spectantis 1 w 1919
obducat 1 w 1926
nobis 4 w 1932
in 28 w 1934
lectione 1 w 1942
exoriundus 1 w 1952
est 8 w 1955
sol 2 w 1958
qui 14 w 1962
ante 3 w 1966
non 4 w 1969
fuerit 1 w 1975
primum 1 w 1982
iam 10 w 1985
diem 1 w 1989
sine 1 w 1993
sole 1 w 1997
transiuimus 1 w 2008
secundum 1 w 2017
sine 2 w 2021
sole 2 w 2025
transegimus 1 w 2036
tertium 1 w 2044
sine 3 w 2048
sole 3 w 2052
confecimus 1 w 2062
quarto 1 w 2069
die 2 w 2072
iubet 1 w 2077
deus 2 w 2081
fieri 1 w 2086
luminaria 1 w 2095
solem 1 w 2101
et 30 w 2103
lunam 1 w 2108
et 31 w 2110
stellas 1 w 2117
sol 7 w 2121
incipit 1 w 2128
emunda 2 w 2135
oculos 2 w 2141
mentis 1 w 2147
o 134 w 2149
homo 1 w 2153
animaeque 1 w 2163
interiores 1 w 2173
optutus 2 w 2180
ne 20 w 2183
qua 7 w 2186
festuca 1 w 2193
peccati 1 w 2200
aciem 1 w 2205
tui 4 w 2208
praestringat 1 w 2220
ingenii 1 w 2227
et 32 w 2229
puri 1 w 2233
cordis 1 w 2239
turbet 1 w 2245
aspectum 1 w 2253
emunda 3 w 2260
aurem 1 w 2265
ut 15 w 2268
uase 2 w 2272
sincero 1 w 2279
scripturae 1 w 2289
diuinae 1 w 2296
nitida 1 w 2302
fluenta 1 w 2309
suscipias 1 w 2318
ne 21 w 2321
qua 8 w 2324
ingrediatur 1 w 2335
contagio 1 w 2343
procedit 1 w 2352
sol 8 w 2355
magno 1 w 2360
iubare 1 w 2366
diem 2 w 2370
magno 2 w 2376
mundum 1 w 2382
conplens 1 w 2390
lumine 1 w 2396
uaporans 1 w 2405
calore 1 w 2411
caue 1 w 2416
o 150 w 2418
homo 2 w 2422
solam 1 w 2428
eius 4 w 2432
perpendere 1 w 2442
magnitudinem 1 w 2454
ne 24 w 2457
nimius 1 w 2463
fulgor 1 w 2469
eius 5 w 2473
uisus 2 w 2478
tuae 1 w 2482
mentis 2 w 2488
obcaecet 1 w 2496
ut 16 w 2499
qui 15 w 2502
e 286 w 2503
regione 1 w 2510
in 42 w 2512
radium 1 w 2518
eius 6 w 2522
intendit 1 w 2530
repercusso 1 w 2540
lumine 2 w 2546
omnem 1 w 2551
subito 1 w 2557
amittit 1 w 2564
aspectum 2 w 2572
ac 8 w 2574
nisi 2 w 2579
in 45 w 2581
ceteras 1 w 2588
partes 1 w 2594
uultum 1 w 2600
suum 1 w 2604
oculosque 1 w 2613
conuertat 1 w 2622
aestimat 1 w 2631
se 19 w 2633
nihil 1 w 2638
uidere 1 w 2644
et 36 w 2646
tuendi 1 w 2652
munere 1 w 2658
esse 3 w 2662
fraudatum 1 w 2671
si 21 w 2674
uero 1 w 2678
deflectat 1 w 2687
optutum 1 w 2694
integrum 1 w 2703
sibi 2 w 2707
officium 1 w 2715
perseueret 1 w 2725
caue 2 w 2730
igitur 1 w 2736
ne 29 w 2738
et 38 w 2740
tuum 1 w 2744
radius 1 w 2750
eius 7 w 2754
exoriens 1 w 2762
confundat 1 w 2771
aspectum 3 w 2779
et 39 w 2782
ideo 1 w 2786
prius 2 w 2791
firmamentum 1 w 2802
caeli 2 w 2807
aspice 1 w 2813
quod 4 w 2818
ante 4 w 2822
solem 2 w 2827
factum 1 w 2833
est 12 w 2836
terram 1 w 2843
aspice 2 w 2849
quae 2 w 2854
antequam 1 w 2862
sol 11 w 2865
procederet 1 w 2875
coepit 1 w 2882
esse 4 w 2886
uisibilis 1 w 2895
atque 3 w 2900
composita 1 w 2909
germina 1 w 2917
eius 8 w 2921
aspice 3 w 2927
anteriora 1 w 2936
solis 2 w 2941
lumine 3 w 2947
anterior 2 w 2956
brucus 1 w 2962
quam 4 w 2966
sol 13 w 2969
antiquior 1 w 2979
herba 1 w 2984
quam 5 w 2988
luna 2 w 2992
noli 1 w 2997
ergo 3 w 3001
deum 1 w 3005
credere 1 w 3012
cui 2 w 3016
uides 1 w 3021
dei 1 w 3024
munera 1 w 3030
esse 5 w 3034
praelata 1 w 3042
tres 1 w 3047
dies 1 w 3051
transacti 1 w 3060
sunt 1 w 3064
et 41 w 3067
solem 3 w 3072
nemo 1 w 3076
quaesiuit 1 w 3085
et 42 w 3087
luminis 1 w 3094
claritas 1 w 3102
abundauit 1 w 3111
habet 1 w 3117
enim 5 w 3121
et 44 w 3123
dies 2 w 3127
suam 1 w 3131
lucem 1 w 3136
quae 4 w 3141
praecessor 1 w 3151
est 13 w 3154
solis 3 w 3159
non 5 w 3163
igitur 2 w 3169
te 34 w 3171
tanto 2 w 3176
splendori 1 w 3185
solis 4 w 3190
temere 1 w 3196
committas 1 w 3205
oculus 1 w 3212
est 14 w 3215
enim 6 w 3219
mundi 1 w 3224
iocunditas 1 w 3235
diei 1 w 3239
caeli 3 w 3245
pulchritudo 1 w 3256
naturae 2 w 3264
gratia 5 w 3270
praestantia 1 w 3282
creaturae 2 w 3291
sed 5 w 3295
quando 1 w 3301
hunc 1 w 3305
uides 2 w 3310
auctorem 1 w 3319
eius 9 w 3323
considera 1 w 3332
quando 2 w 3339
hunc 2 w 3343
miraris 1 w 3350
lauda 1 w 3356
ipsius 1 w 3362
creatorem 1 w 3371
si 28 w 3374
tam 4 w 3377
gratus 1 w 3383
est 16 w 3386
sol 17 w 3389
consors 1 w 3396
et 45 w 3398
particeps 1 w 3407
creaturae 3 w 3416
quam 6 w 3421
bonus 1 w 3426
est 17 w 3429
sol 18 w 3432
ille 1 w 3436
iustitiae 1 w 3445
si 29 w 3448
tam 5 w 3451
uelox 1 w 3456
iste 3 w 3460
ut 18 w 3463
rapidis 1 w 3470
cursibus 1 w 3478
in 50 w 3480
die 7 w 3483
ac 11 w 3485
nocte 1 w 3490
lustret 1 w 3497
omnia 2 w 3502
quantus 1 w 3510
ille 2 w 3514
qui 17 w 3518
ubique 1 w 3524
semper 2 w 3530
est 18 w 3533
et 47 w 3535
maiestate 1 w 3544
sua 4 w 3547
complet 1 w 3554
omnia 3 w 3559
si 31 w 3562
admirabilis 1 w 3573
qui 18 w 3576
iubetur 1 w 3583
exire 1 w 3588
quam 7 w 3593
supra 1 w 3598
admirationem 1 w 3610
qui 19 w 3613
dicit 1 w 3618
soli 5 w 3622
et 50 w 3624
non 6 w 3627
exoritur 1 w 3635
ut 19 w 3638
legimus 1 w 3645
si 32 w 3648
magnus 1 w 3654
est 20 w 3657
qui 20 w 3660
per 11 w 3663
horarum 1 w 3670
uices 1 w 3675
locis 1 w 3680
aut 5 w 3683
accedit 1 w 3690
aut 6 w 3693
decedit 1 w 3700
cotidie 1 w 3707
qualis 1 w 3714
ille 3 w 3718
qui 21 w 3721
etiam 2 w 3726
cum 2 w 3730
se 26 w 3732
exinaniret 1 w 3742
ut 22 w 3745
nos 3 w 3748
eum 3 w 3751
possemus 1 w 3759
uidere 2 w 3765
erat 4 w 3770
lumen 1 w 3775
uerum 1 w 3780
quod 5 w 3785
inluminat 1 w 3794
omnem 2 w 3799
hominem 1 w 3806
uenientem 1 w 3815
in 55 w 3817
hunc 3 w 3821
mundum 2 w 3827
si 33 w 3830
praestantissimus 1 w 3846
qui 22 w 3849
obiectu 1 w 3856
terrae 3 w 3862
patitur 1 w 3869
saepe 1 w 3874
defectus 1 w 3882
quantae 1 w 3890
maiestatis 1 w 3900
qui 23 w 3903
ait 1 w 3906
adhuc 1 w 3912
ego 2 w 3915
semel 1 w 3920
et 53 w 3922
mouebo 1 w 3928
terram 2 w 3934
illum 1 w 3940
terra 6 w 3945
abscondit 1 w 3954
istius 1 w 3961
motum 1 w 3966
non 7 w 3969
potest 1 w 3975
sustinere 1 w 3984
nisi 3 w 3989
uoluntatis 1 w 3999
eius 10 w 4003
substantia 1 w 4013
fulciatur 1 w 4022
si 36 w 4025
caeco 1 w 4030
damnum 1 w 4036
est 24 w 4039
huius 1 w 4044
solis 5 w 4049
gratiam 4 w 4056
non 8 w 4059
uidere 3 w 4065
quantum 1 w 4073
peccatori 1 w 4082
damnum 2 w 4088
ueri 4 w 4092
luminis 2 w 4099
munere 2 w 4105
defraudatum 1 w 4116
perpetuae 1 w 4125
noctis 1 w 4131
tenebras 1 w 4139
sustinere 2 w 4148
Ergo 1 w 4153
cum 3 w 4156
uides 3 w 4161
solem 4 w 4166
adtende 1 w 4174
terram 3 w 4180
quae 5 w 4185
ante 8 w 4189
fundata 1 w 4196
est 25 w 4199
adtende 2 w 4207
herbam 1 w 4213
faeni 1 w 4218
quae 6 w 4223
praestat 1 w 4231
ordinis 1 w 4238
priuilegio 1 w 4248
adtende 3 w 4256
ligna 1 w 4261
quae 7 w 4266
plaudunt 1 w 4274
quod 6 w 4279
priora 1 w 4285
luminibus 1 w 4294
caeli 4 w 4299
esse 6 w 4303
coeperunt 1 w 4312
numquid 1 w 4320
merita 1 w 4326
faeni 2 w 4331
maiora 1 w 4337
quam 8 w 4341
solis 6 w 4346
aut 7 w 4349
numquid 2 w 4356
potior 1 w 4362
ligni 1 w 4367
praerogatiua 1 w 4379
absit 1 w 4385
ut 24 w 4387
insensibilia 1 w 4399
tanti 5 w 4404
muneris 1 w 4411
praeferamus 1 w 4422
ministro 1 w 4430
quid 9 w 4435
igitur 3 w 4441
praeuidit 1 w 4450
altitudo 1 w 4458
sapientiae 1 w 4468
et 55 w 4470
scientiae 1 w 4479
dei 2 w 4482
ut 25 w 4485
prius 3 w 4490
inciperent 1 w 4500
ligna 2 w 4505
esse 7 w 4509
quam 9 w 4513
illa 1 w 4517
duo 1 w 4520
mundi 2 w 4525
lumina 3 w 4531
et 56 w 4533
quidam 1 w 4539
caelestis 2 w 4548
oculi 2 w 4553
firmamenti 1 w 4563
nisi 4 w 4568
ut 26 w 4570
cognoscereni 1 w 4582
omnes 1 w 4587
diuinae 2 w 4594
testimonio 1 w 4604
lectionis 1 w 4613
terram 4 w 4619
sine 4 w 4623
sole 8 w 4627
posse 2 w 4632
esse 8 w 4636
fecundam 1 w 4644
nam 2 w 4648
quae 8 w 4652
potuit 1 w 4658
sine 5 w 4662
sole 9 w 4666
prima 1 w 4671
rerum 1 w 4676
semina 1 w 4682
germinare 1 w 4691
potest 2 w 4697
utique 1 w 4703
semina 2 w 4709
accepta 1 w 4716
nutrire 1 w 4723
et 57 w 4725
proprio 1 w 4732
fotu 1 w 4736
sine 6 w 4740
calore 2 w 4746
solis 7 w 4751
partus 1 w 4757
edere 3 w 4762