Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (3.12.52-3.13.55)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:3.12.52-3.13.55
Refs {'start': {'reference': '3.12.52', 'human_reference': 'Day 3 Section 12 Subsection 52'}, 'end': {'reference': '3.13.55', 'human_reference': 'Day 3 Section 13 Subsection 55'}}
Ancestors [{'reference': '3'}, {'reference': '3.12'}]
Children []
prev
plain textXML
next

euidenter igitur exemplum uitis ad nostrae uitae institutionem arcessendum esse signauit, quae primum ueris tepefacta temperie gemmare perhibetur, deinde ex ipsis sarmentorum articulis fructum emittere, de quibus oriens uua formatur paulatimque augescens inmaturi partus retinet acerbitatem nec potest nisi matura iam et cocta dulcescere. uestitur interea uiridantibus pampinis uinea, quibus et aduersum frigus omnemque iniuriam non exiguo munitur subsidio et a solis ardore defenditur. quid autem eo uel spectaculo gratius uel fructu est dulcius, uidere serta pendentia uelut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uuas uel aureo colore uel purporeo renitentes? hyacinthos ceterasque gemmas fulgere

95
existimes, coruscare Indicos, albarum emicare gratiam, nec aduertis ex his admoneri te, homo, ne inmaturos fructus tuos dies supremus inueniet aut plenae tempus aetatis opera parua deducat. acerbus enim fructus amarior esse consueuit nec potest dulce esse nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleuerit. huic uiro perfecto nec frigus horrendae mortis nec sol iniquitatis nocere consueuit, quia obumbrat ei gratia spiritalis et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores. laudent te quicumque conspiciunt et agmina ecclesiae uelut quaedam palmitum serta mirentur, spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia, delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, iustitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae, eo quod redundantiam uitis fructiferae copiosae munere liberalitatis imiteris.

Sed quid ego in sola uite immoror, cum omnia genera arborum utilia sint? alia ad fructum nata, alia ad usum data. nam et quibus non est fructus uberior tamen usus pretiosior est, caedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod huiusmodi materies et procera sit spatiis nec onerosa parietibus. lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cypressus. unde et ecclesia dicit in Canticis: trabes domo-

96
rum nostrarum caedri, lacunaria nostra cypressi, in his esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes uerticem ecclesiae sua uirtute sustineant et fastigium eius exornent. laurus et palma insigne uictoriae: lauro uictorum capita coronantur, palma manus uictricis ornatus est. unde et ecclesia ait: dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines eius. quae eminentiam uidens uerbi et sperans quod ad eius altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem dicit: ascendam in palmam, ut omnia relinquat inferiora et ad superiora contendat, ad brabium Christi, ut suauis eius fructus carpat et gustet; suauis enim uirtutis est fructus. populus quoque coronis arbor umbrosa uictricibus et salix lenta uitibus habilis uinciendis quid aliud mystice declarant nisi bona esse Christi uincula, quae nocere non soleant, uincula gratiae, uincula caritatis, ut unusquisque suis uinculis glorietur, sieut gloriabatur et Paulus dicens: Paulus uinctus Iesu Christi? his ligatus uinculis dicebat: quis nos separabit a caritate Iesu Christi?, uinculis abstinentiae, uinculis caritatis. his ligatus uinculis etiam Dauid ait: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis leui materia usum manus puerilis informat, unde ait scriptura: scribe in buxo, simul ut admoneat te ipsa materia, quae semper uiret nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam
97
spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis.

quid ego enumerem quanta uarietas arborum, quam diuersus in singulis et pulcher ornatus, quam patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediuiua castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam siluam ex se pullulare consueuit, quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis aut nouella deprehenditur; iunioribus enim exiliores rami, antiquioribus ualidiora et nodosa sunt brachia, illis folia leuigata atque diffusa, istis contractiora et aspera. sunt etiam arbores, quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non nouerint, aliae, quibus aut iuuentas uiret aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam ullo detrimento sit, ut per plures sui rediuiua successione renouentur heredes.

Est etiam, quod mireris, ipsis sexsus in pomis, est discretio sexus in arboribus. nam uideas palmam, quae dactulos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subicientem et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, quam marem palmam adpellant pueri rusticorum. illa ergo palma feminea est et sexum suum subiectionis specie confitetur. unde cultores lucorum praeiaciunt ramis eius dactulorum uel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori uelut quidam sensus perfunctionis infunditur et expetiti con-

98
cubitus gratia praesentatur. quo munere donata rursus erigitur et eleuat ramos suos et in ueterem statum comam suam rursus adtollit. de ficu quoque eadem est opinio ideoque plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus uel aura temptati aliqua uel aestu defluere ferantur in terram. unde gnari huius remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem medentur eius infirmitati, ut possit fructus proprios reseruare iamiamque, si deforent remedia, lapsuros. quo admonemur uelut quodam aenigmate naturae non refugere eos qui a nostra fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit adquisitus, quo grauior fuerit adsertor erroris, eo uehementior possit fidei defensor existere et si quis de haereticis conuertatur, uel confirmet eam partem, in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquod directum naturae, ut uiuida eius possit esse sententia, si adminiculetur ei adtentio sobrietatis, obseruantia castitatis. profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de praesentia et coniunctione agrestis illius arboris tuam possis conroborare uirtutem. ita enim tua nec dissoluetur intentio et diligentiae fructus et gratiae reseruabitur.

Tokens

euidenter 1 w 9
igitur 1 w 15
exemplum 1 w 23
uitis 1 w 28
ad 1 w 30
nostrae 1 w 37
uitae 1 w 42
institutionem 1 w 55
arcessendum 1 w 66
esse 2 w 70
signauit 1 w 78
quae 1 w 83
primum 1 w 89
ueris 1 w 94
tepefacta 1 w 103
temperie 1 w 111
gemmare 1 w 118
perhibetur 1 w 128
deinde 1 w 135
ex 2 w 137
ipsis 1 w 142
sarmentorum 1 w 153
articulis 1 w 162
fructum 1 w 169
emittere 1 w 177
de 4 w 180
quibus 1 w 186
oriens 1 w 192
uua 1 w 195
formatur 1 w 203
paulatimque 1 w 214
augescens 1 w 223
inmaturi 1 w 231
partus 1 w 237
retinet 1 w 244
acerbitatem 1 w 255
nec 1 w 258
potest 1 w 264
nisi 1 w 268
matura 1 w 274
iam 1 w 277
et 4 w 279
cocta 1 w 284
dulcescere 1 w 294
uestitur 1 w 303
interea 1 w 310
uiridantibus 1 w 322
pampinis 1 w 330
uinea 1 w 335
quibus 2 w 342
et 5 w 344
aduersum 1 w 352
frigus 1 w 358
omnemque 1 w 366
iniuriam 1 w 374
non 1 w 377
exiguo 1 w 383
munitur 1 w 390
subsidio 1 w 398
et 6 w 400
a 31 w 401
solis 1 w 406
ardore 1 w 412
defenditur 1 w 422
quid 1 w 427
autem 1 w 432
eo 1 w 434
uel 1 w 437
spectaculo 1 w 447
gratius 1 w 454
uel 2 w 457
fructu 2 w 463
est 3 w 466
dulcius 1 w 473
uidere 1 w 480
serta 1 w 485
pendentia 1 w 494
uelut 1 w 499
quaedam 1 w 506
speciosi 1 w 514
ruris 1 w 519
monilia 1 w 526
carpere 1 w 534
uuas 1 w 538
uel 4 w 541
aureo 1 w 546
colore 1 w 552
uel 5 w 555
purporeo 1 w 563
renitentes 1 w 573
hyacinthos 1 w 584
ceterasque 1 w 594
gemmas 1 w 600
fulgere 1 w 607
existimes 1 w 616
coruscare 1 w 626
Indicos 1 w 633
albarum 1 w 641
emicare 1 w 648
gratiam 1 w 655
nec 2 w 659
aduertis 1 w 667
ex 5 w 669
his 1 w 672
admoneri 1 w 680
te 12 w 682
homo 1 w 687
ne 8 w 690
inmaturos 1 w 699
fructus 1 w 706
tuos 1 w 710
dies 1 w 714
supremus 1 w 722
inueniet 1 w 730
aut 2 w 733
plenae 1 w 739
tempus 1 w 745
aetatis 1 w 752
opera 1 w 757
parua 1 w 762
deducat 1 w 769
acerbus 1 w 777
enim 1 w 781
fructus 2 w 788
amarior 1 w 795
esse 3 w 799
consueuit 1 w 808
nec 3 w 811
potest 2 w 817
dulce 2 w 822
esse 4 w 826
nisi 2 w 830
quod 1 w 834
ad 5 w 836
maturitatem 1 w 847
perfectionis 1 w 859
adoleuerit 1 w 869
huic 1 w 874
uiro 1 w 878
perfecto 1 w 886
nec 4 w 889
frigus 2 w 895
horrendae 1 w 904
mortis 1 w 910
nec 5 w 913
sol 2 w 916
iniquitatis 1 w 927
nocere 1 w 933
consueuit 2 w 942
quia 1 w 947
obumbrat 1 w 955
ei 2 w 957
gratia 2 w 963
spiritalis 1 w 973
et 10 w 975
omnia 1 w 980
mundanae 1 w 988
cupiditatis 1 w 999
et 11 w 1001
corporeae 1 w 1010
libidinis 1 w 1019
restinguit 1 w 1029
incendia 1 w 1037
defendit 2 w 1046
ardores 1 w 1053
laudent 1 w 1061
te 16 w 1063
quicumque 1 w 1072
conspiciunt 1 w 1083
et 12 w 1085
agmina 1 w 1091
ecclesiae 1 w 1100
uelut 2 w 1105
quaedam 2 w 1112
palmitum 1 w 1120
serta 2 w 1125
mirentur 1 w 1133
spectent 1 w 1142
singuli 1 w 1149
fidelium 1 w 1157
pulchra 1 w 1164
animarum 1 w 1172
monilia 2 w 1179
delectentur 1 w 1191
maturitate 2 w 1201
prudentiae 1 w 1211
splendore 1 w 1221
fidei 1 w 1226
confessionis 1 w 1239
decore 1 w 1245
iustitiae 1 w 1255
pulchritudine 1 w 1268
ubertate 1 w 1277
misericordiae 1 w 1290
ut 6 w 1293
dicatur 1 w 1300
tibi 1 w 1304
uxor 1 w 1309
tua 1 w 1312
sicut 1 w 1317
uitis 2 w 1322
abundans 1 w 1330
in 19 w 1332
lateribus 1 w 1341
domus 1 w 1346
tuae 1 w 1350
eo 4 w 1353
quod 2 w 1357
redundantiam 1 w 1369
uitis 3 w 1374
fructiferae 1 w 1385
copiosae 1 w 1393
munere 1 w 1399
liberalitatis 1 w 1412
imiteris 1 w 1420
Sed 1 w 1424
quid 2 w 1428
ego 1 w 1431
in 20 w 1433
sola 1 w 1437
uite 1 w 1441
immoror 1 w 1448
cum 2 w 1452
omnia 2 w 1457
genera 1 w 1463
arborum 1 w 1470
utilia 1 w 1476
sint 1 w 1480
alia 1 w 1485
ad 7 w 1487
fructum 2 w 1494
nata 1 w 1498
alia 2 w 1503
ad 8 w 1505
usum 1 w 1509
data 1 w 1513
nam 1 w 1517
et 13 w 1519
quibus 3 w 1525
non 2 w 1528
est 6 w 1531
fructus 3 w 1538
uberior 1 w 1545
tamen 1 w 1550
usus 1 w 1554
pretiosior 1 w 1564
est 7 w 1567
caedrus 1 w 1575
suspendendis 1 w 1587
tectorum 1 w 1595
apta 1 w 1599
culminibus 1 w 1609
eo 5 w 1612
quod 3 w 1616
huiusmodi 1 w 1625
materies 1 w 1633
et 15 w 1635
procera 1 w 1642
sit 1 w 1645
spatiis 1 w 1652
nec 6 w 1655
onerosa 1 w 1662
parietibus 1 w 1672
lacunaribus 1 w 1684
quoque 1 w 1690
comendisque 1 w 1701
fastigiis 1 w 1710
habilis 1 w 1717
est 8 w 1720
cypressus 1 w 1729
unde 1 w 1734
et 17 w 1736
ecclesia 2 w 1744
dicit 1 w 1749
in 23 w 1751
Canticis 1 w 1759
trabes 1 w 1766
domo- 1 w 1771
rum 6 w 1774
nostrarum 1 w 1783
caedri 1 w 1789
lacunaria 1 w 1799
nostra 3 w 1805
cypressi 1 w 1813
in 24 w 1816
his 2 w 1819
esse 5 w 1823
declarans 1 w 1832
decora 1 w 1838
sui 1 w 1841
ornamenta 1 w 1850
fastigii 2 w 1858
qui 9 w 1862
quasi 1 w 1867
trabes 2 w 1873
uerticem 1 w 1881
ecclesiae 2 w 1890
sua 1 w 1893
uirtute 1 w 1900
sustineant 1 w 1910
et 18 w 1912
fastigium 1 w 1921
eius 1 w 1925
exornent 1 w 1933
laurus 1 w 1940
et 19 w 1942
palma 1 w 1947
insigne 1 w 1954
uictoriae 1 w 1963
lauro 1 w 1969
uictorum 1 w 1977
capita 1 w 1983
coronantur 1 w 1993
palma 2 w 1999
manus 1 w 2004
uictricis 1 w 2013
ornatus 1 w 2020
est 9 w 2023
unde 2 w 2028
et 20 w 2030
ecclesia 4 w 2038
ait 1 w 2041
dixi 1 w 2046
ascendam 1 w 2055
in 27 w 2057
palmam 1 w 2063
tenebo 1 w 2070
altitudines 1 w 2081
eius 2 w 2085
quae 4 w 2090
eminentiam 1 w 2100
uidens 1 w 2106
uerbi 1 w 2111
et 21 w 2113
sperans 1 w 2120
quod 4 w 2124
ad 9 w 2126
eius 3 w 2130
altitudinem 1 w 2141
possit 1 w 2147
ascendere 1 w 2156
et 22 w 2158
scientiae 1 w 2167
summitatem 1 w 2177
dicit 2 w 2182
ascendam 2 w 2191
in 31 w 2193
palmam 2 w 2199
ut 10 w 2202
omnia 3 w 2207
relinquat 1 w 2216
inferiora 1 w 2225
et 23 w 2227
ad 10 w 2229
superiora 1 w 2238
contendat 1 w 2247
ad 11 w 2250
brabium 1 w 2257
Christi 1 w 2264
ut 11 w 2267
suauis 1 w 2273
eius 4 w 2277
fructus 4 w 2284
carpat 1 w 2290
et 24 w 2292
gustet 1 w 2298
suauis 2 w 2305
enim 2 w 2309
uirtutis 1 w 2317
est 10 w 2320
fructus 5 w 2327
populus 1 w 2335
quoque 2 w 2341
coronis 1 w 2348
arbor 2 w 2353
umbrosa 1 w 2360
uictricibus 1 w 2371
et 26 w 2373
salix 1 w 2378
lenta 1 w 2383
uitibus 1 w 2390
habilis 2 w 2397
uinciendis 1 w 2407
quid 3 w 2411
aliud 1 w 2416
mystice 1 w 2423
declarant 1 w 2432
nisi 3 w 2436
bona 1 w 2440
esse 6 w 2444
Christi 2 w 2451
uincula 1 w 2458
quae 5 w 2463
nocere 2 w 2469
non 3 w 2472
soleant 1 w 2479
uincula 2 w 2487
gratiae 1 w 2494
uincula 3 w 2502
caritatis 1 w 2511
ut 13 w 2514
unusquisque 1 w 2525
suis 1 w 2529
uinculis 1 w 2537
glorietur 1 w 2546
sieut 1 w 2552
gloriabatur 1 w 2563
et 28 w 2565
Paulus 1 w 2571
dicens 1 w 2577
Paulus 2 w 2584
uinctus 1 w 2591
Iesu 1 w 2595
Christi 3 w 2602
his 3 w 2606
ligatus 1 w 2613
uinculis 2 w 2621
dicebat 1 w 2628
quis 2 w 2633
nos 4 w 2636
separabit 1 w 2645
a 234 w 2646
caritate 1 w 2654
Iesu 2 w 2658
Christi 4 w 2665
uinculis 3 w 2675
abstinentiae 1 w 2687
uinculis 4 w 2696
caritatis 2 w 2705
his 4 w 2709
ligatus 2 w 2716
uinculis 5 w 2724
etiam 1 w 2729
Dauid 1 w 2734
ait 2 w 2737
in 45 w 2740
salicibus 1 w 2749
in 46 w 2751
medio 1 w 2756
eius 5 w 2760
suspendimus 1 w 2771
organa 1 w 2777
nostra 4 w 2783
buxus 1 w 2789
quoque 3 w 2795
elementorum 1 w 2806
apicibus 1 w 2814
utilis 1 w 2820
exprimendis 1 w 2831
leui 1 w 2835
materia 1 w 2842
usum 2 w 2846
manus 2 w 2851
puerilis 1 w 2859
informat 1 w 2867
unde 3 w 2872
ait 3 w 2875
scriptura 1 w 2884
scribe 1 w 2891
in 48 w 2893
buxo 1 w 2897
simul 1 w 2903
ut 16 w 2905
admoneat 1 w 2913
te 33 w 2915
ipsa 1 w 2919
materia 2 w 2926
quae 6 w 2931
semper 1 w 2937
uiret 1 w 2942
nec 7 w 2945
umquam 1 w 2951
foliis 1 w 2957
exuitur 1 w 2964
suis 2 w 2968
ne 27 w 2971
umquam 2 w 2977
spei 1 w 2981
tuae 2 w 2985
dissimulatione 1 w 2999
nuderis 1 w 3006
sed 1 w 3010
semper 2 w 3016
tibi 2 w 3020
per 11 w 3023
fidem 1 w 3028
germinet 1 w 3036
spes 1 w 3040
salutis 1 w 3047
quid 4 w 3052
ego 2 w 3055
enumerem 1 w 3063
quanta 1 w 3069
uarietas 1 w 3077
arborum 2 w 3084
quam 3 w 3089
diuersus 1 w 3097
in 50 w 3099
singulis 1 w 3107
et 33 w 3109
pulcher 1 w 3116
ornatus 2 w 3123
quam 4 w 3128
patulae 1 w 3135
fagi 1 w 3139
quam 5 w 3144
procerae 1 w 3152
abietes 1 w 3159
quam 6 w 3164
comantes 1 w 3172
pinus 1 w 3177
quam 7 w 3182
umbrosae 1 w 3190
ilices 1 w 3196
quam 8 w 3201
populi 1 w 3207
bicolores 1 w 3216
quam 9 w 3221
nemorosa 1 w 3229
et 35 w 3231
rediuiua 1 w 3239
castanea 1 w 3247
quae 7 w 3252
simul 3 w 3257
ut 18 w 3259
excisa 1 w 3265
fuerit 1 w 3271
tamquam 1 w 3279
siluam 1 w 3285
ex 10 w 3287
se 14 w 3289
pullulare 1 w 3298
consueuit 3 w 3307
quemadmodum 1 w 3319
in 53 w 3321
arboribus 1 w 3330
ipsis 2 w 3335
aetas 1 w 3340
aut 3 w 3343
senilis 1 w 3350
aut 4 w 3353
nouella 1 w 3360
deprehenditur 1 w 3373
iunioribus 1 w 3384
enim 3 w 3388
exiliores 1 w 3397
rami 1 w 3401
antiquioribus 1 w 3415
ualidiora 1 w 3424
et 37 w 3426
nodosa 1 w 3432
sunt 1 w 3436
brachia 1 w 3443
illis 1 w 3449
folia 1 w 3454
leuigata 1 w 3462
atque 1 w 3467
diffusa 1 w 3474
istis 1 w 3480
contractiora 1 w 3492
et 38 w 3494
aspera 1 w 3500
sunt 2 w 3505
etiam 2 w 3510
arbores 1 w 3517
quae 8 w 3522
senili 2 w 3528
atque 2 w 3533
emortua 1 w 3540
radice 1 w 3546
successionem 1 w 3558
sui 4 w 3561
si 30 w 3564
forte 1 w 3569
caedantur 1 w 3578
reparare 1 w 3587
non 4 w 3590
nouerint 1 w 3598
aliae 1 w 3604
quibus 4 w 3611
aut 5 w 3614
iuuentas 1 w 3622
uiret 2 w 3627
aut 6 w 3630
natura 1 w 3636
fecundior 1 w 3645
est 11 w 3648
quibus 5 w 3655
excisio 1 w 3662
lucro 1 w 3667
potius 1 w 3673
quam 11 w 3677
ullo 1 w 3681
detrimento 1 w 3691
sit 3 w 3694
ut 23 w 3697
per 13 w 3700
plures 1 w 3706
sui 5 w 3709
rediuiua 2 w 3717
successione 2 w 3728
renouentur 1 w 3738
heredes 1 w 3745
Est 1 w 3749
etiam 3 w 3754
quod 5 w 3759
mireris 1 w 3766
ipsis 3 w 3772
sexsus 1 w 3778
in 55 w 3780
pomis 1 w 3785
est 12 w 3789
discretio 1 w 3798
sexus 1 w 3803
in 56 w 3805
arboribus 2 w 3814
nam 3 w 3818
uideas 1 w 3824
palmam 3 w 3830
quae 9 w 3835
dactulos 1 w 3843
generat 1 w 3850
plerumque 1 w 3860
inclinantem 1 w 3871
ramos 1 w 3876
suos 1 w 3880
et 44 w 3882
subicientem 1 w 3893
et 45 w 3895
concupiscentiae 1 w 3910
atque 3 w 3915
amplexus 1 w 3923
speciem 1 w 3930
praetendentem 1 w 3943
ei 10 w 3945
arbori 3 w 3951
quam 12 w 3956
marem 1 w 3961
palmam 4 w 3967
adpellant 1 w 3976
pueri 2 w 3981
rusticorum 1 w 3991
illa 1 w 3996
ergo 1 w 4000
palma 7 w 4005
feminea 1 w 4012
est 13 w 4015
et 47 w 4017
sexum 1 w 4022
suum 1 w 4026
subiectionis 1 w 4038
specie 2 w 4044
confitetur 1 w 4054
unde 4 w 4059
cultores 1 w 4067
lucorum 1 w 4074
praeiaciunt 1 w 4085
ramis 1 w 4090
eius 6 w 4094
dactulorum 1 w 4104
uel 8 w 4107
palmitum 2 w 4115
semina 1 w 4121
masculorum 1 w 4131
quibus 6 w 4138
illi 2 w 4142
femineae 1 w 4150
arbori 4 w 4156
uelut 3 w 4161
quidam 1 w 4167
sensus 1 w 4173
perfunctionis 1 w 4186
infunditur 1 w 4196
et 49 w 4198
expetiti 1 w 4206
con- 1 w 4210
cubitus 1 w 4217
gratia 4 w 4223
praesentatur 1 w 4235
quo 9 w 4239
munere 2 w 4245
donata 1 w 4251
rursus 1 w 4257
erigitur 1 w 4265
et 51 w 4267
eleuat 1 w 4273
ramos 2 w 4278
suos 2 w 4282
et 52 w 4284
in 63 w 4286
ueterem 1 w 4293
statum 1 w 4299
comam 1 w 4304
suam 1 w 4308
rursus 2 w 4314
adtollit 1 w 4322
de 33 w 4325
ficu 1 w 4329
quoque 4 w 4335
eadem 1 w 4340
est 14 w 4343
opinio 1 w 4349
ideoque 1 w 4356
plerique 1 w 4364
secundum 1 w 4372
domesticam 1 w 4382
et 54 w 4384
fructiferam 1 w 4395
ficum 1 w 4400
agrestem 1 w 4408
ficulneam 1 w 4417
feruntur 1 w 4425
inserere 1 w 4433
eo 7 w 4436
quod 6 w 4440
cito 1 w 4444
fructus 6 w 4451
fecundae 1 w 4459
illius 1 w 4465
et 55 w 4467
domesticae 1 w 4477
ficus 1 w 4482
uel 10 w 4485
aura 1 w 4489
temptati 1 w 4497
aliqua 1 w 4503
uel 11 w 4506
aestu 1 w 4511
defluere 1 w 4519
ferantur 1 w 4527
in 66 w 4529
terram 1 w 4535
unde 5 w 4540
gnari 1 w 4545
huius 2 w 4550
remedii 1 w 4557
grossis 1 w 4564
arboris 1 w 4571
agrestis 1 w 4579
alligatis 1 w 4588
ad 18 w 4590
illam 1 w 4595
feracem 1 w 4602
arborem 1 w 4609
medentur 1 w 4617
eius 7 w 4621
infirmitati 1 w 4632
ut 25 w 4635
possit 2 w 4641
fructus 7 w 4648
proprios 1 w 4656
reseruare 1 w 4665
iamiamque 1 w 4674
si 37 w 4677
deforent 1 w 4685
remedia 1 w 4692
lapsuros 1 w 4701
quo 12 w 4705
admonemur 1 w 4714
uelut 4 w 4719
quodam 1 w 4725
aenigmate 1 w 4734
naturae 1 w 4741
non 5 w 4744
refugere 1 w 4752
eos 1 w 4755
qui 19 w 4758
a 424 w 4759
nostra 5 w 4765
fide 4 w 4769
et 56 w 4771
consortio 1 w 4780
separati 1 w 4788
sint 2 w 4792
eo 9 w 4795
quod 8 w 4799
et 57 w 4801
gentilis 1 w 4809
qui 20 w 4813
fuerit 2 w 4819
adquisitus 1 w 4829
quo 15 w 4833
grauior 1 w 4840
fuerit 3 w 4846
adsertor 1 w 4854
erroris 1 w 4861
eo 10 w 4864
uehementior 1 w 4875
possit 3 w 4881
fidei 2 w 4886
defensor 1 w 4894
existere 1 w 4902
et 58 w 4904
si 41 w 4906
quis 4 w 4910
de 43 w 4912
haereticis 1 w 4922
conuertatur 1 w 4933
uel 13 w 4937
confirmet 1 w 4946
eam 2 w 4949
partem 1 w 4955
in 69 w 4958
quam 13 w 4962
se 28 w 4964
commutata 1 w 4973
opinione 1 w 4981
contulerit 1 w 4991
maxime 1 w 4998
si 42 w 5000
habeat 1 w 5006
aliquod 1 w 5013
directum 1 w 5021
naturae 2 w 5028
ut 28 w 5031
uiuida 1 w 5037
eius 8 w 5041
possit 4 w 5047
esse 7 w 5051
sententia 1 w 5060
si 44 w 5063
adminiculetur 1 w 5076
ei 16 w 5078
adtentio 1 w 5086
sobrietatis 1 w 5097
obseruantia 1 w 5109
castitatis 1 w 5119
profunde 1 w 5128
ergo 2 w 5132
circa 1 w 5137
eum 1 w 5140
studium 1 w 5147
tuum 1 w 5151
ut 29 w 5154
similitudine 1 w 5166
fructiferae 2 w 5177
illius 2 w 5183
ficus 2 w 5188
de 45 w 5190
praesentia 1 w 5200
et 63 w 5202
coniunctione 1 w 5214
agrestis 2 w 5222
illius 3 w 5228
arboris 2 w 5235
tuam 1 w 5239
possis 1 w 5245
conroborare 1 w 5256
uirtutem 1 w 5264
ita 16 w 5268
enim 4 w 5272
tua 6 w 5275
nec 8 w 5278
dissoluetur 1 w 5289
intentio 1 w 5297
et 65 w 5299
diligentiae 1 w 5310
fructus 8 w 5317
et 66 w 5319
gratiae 2 w 5326
reseruabitur 1 w 5338