Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (2.3.14-2.4.17)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:2.3.14-2.4.17
Refs {'start': {'reference': '2.3.14', 'human_reference': 'Day 2 Section 3 Subsection 14'}, 'end': {'reference': '2.4.17', 'human_reference': 'Day 2 Section 4 Subsection 17'}}
Ancestors [{'reference': '2'}, {'reference': '2.3'}]
Children []
prev
plain textXML
next

tantum autem inest illis inpugnandae ueritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse, eo quod albus sit et non rubicundus aut rutilus in speciem ignis. et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conuersionis accidere. quod ideo dicendum putant, ut nihil uideatur umoris consumere, quia calorem, quo umor uel minuitur uel plerumque exhauritur, non habet naturalem. sed nihil agunt, cum ista componunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem quis habeat an ex passione aliquaue ex causa, quia ignis omnis consumptor umoris est uel huiusmodi materiae, quam flamma consueuit exurere. nam siue ex lignis hautquaquam semiustulatis, sed inter se conlisis ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si de igne accendas facem, siue de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleuerit, sed accidens causa generauerit. uel hinc saltem contemplentur solis calorem, quod diuersa ei deus constituit cursus sui loca et tempora, ne, si semper in isdem moraretur locis, cottidiano ea uapore exureret. mare

54
ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, quod ea quae fluuiis in freta influat calore absumatur, tantumque uapore diurno consumi quantum cottidie ex diuersis fluuiorum cursibus inuehatur. quod ex solis quadam diiudicatione fieri perhibetur, qui quod purum ac leue est sibi rapit, quod graue atque terrenum relinquit, ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu et suauitate potandi sit.

Sed reuertamur ad propositum. fiat firmamentum inter medium aquae. non moueat, sicut iam dixi, quia supra caelum ait, hic dicit firmamentum, quoniam et Dauid ait: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum, hoc est: mundi opus, cum uidetur, suum laudat auctorem; inuisibilis enim maiestas eius per ea quae uidentur agnoscitur. et uidetur mihi nomen caelorum commune esse, quia plurimos caelos scriptura testificatur, nomen autem esse speciale firmamentum, siquidem et hic ita habet: et uocauit firmamentum caelum, ut uideatur supra generaliter dixisse in principio caelum factum, ut omnem caelestis creaturae fabricam conprehenderet, hic autem specialem firmamenti huius exterioris soliditatem, quod dicitur caeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: benedictus es in firmamento caeli. nam caelum, quod οὐρανός graece dicitur, latine, quia inpressa stellarum lumina uelut signa habeat, tamquam caelatam appellatur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανός autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾶσθαι dicitur, quod uidetur. πρὸς ἀντιδιαστολήν

55
igitur terrae, quae obscurior est, οὐρανός nuncupatur, quia lucidus est, tamquam uisibilis. unde puto et illud dictum uolatilia caeli semper uident faciem patris mei, qui in caelis est et uolatilia circa firmamentum caeli, eo quod potestates, quae sunt in illo uisibili loco, spectent haec omnia et subiecta suis habeant conspectibus.

denique clausum caelum dictum est temporibus Heliae, quando in Achab et Iezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deseruiret, eo quod nemo ad caelum oculos erigebat, nemo eius auctorem uenerabatur, sed ligna et lapides adorabant. unde hoc colligimus? quia et in maledictionibus populi Istrahel dixit deus: erit tibi caelum super caput tuum aereum et terra tua ferrea, quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum intemperie caeli et terrae infecunditate multatur; de caelo enim causa fertilitatis. denique et Moyses id benedictionibus tribui Ioseph a finibus caeli et rore abyssi fontium deorsum et secundum horam a solis cursu et a conuenientibus mensibus et a uertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione caelesti terrarum fecunditas nutriatur. ferreum ergo caelum, quod nullum exundat umorem, quando nullus nubibus imber rumpitur. est etiam ferreum caelum subobscurus aer pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra. tunc ueluti super caput nostrum

56
umor suspensus uidetur et per momenta inminere. plerumque etiam glacialibus uentorum flatibus rigentes aquae solidantur in niuem et rupto aere nix funditur. neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. ideo et firmamentum dicitur, quod non sit inualidum nec remissum. unde et de tonitribus, quae concepto intra sinum nubium spiritu, cum se uehementer erupturus inliserit, magno concrepant sonitu, ait scriptura: firmans tonitru. a firmitate ergo, firmamentum est nuncupatum uel quod diuina uirtute firmatum sit, sicut et scriptura nos docet dicens: laudate eum in firmamento uirtutis eius.

nec praeterit rettulisse aliquos caelos caelorum ad intellegibiles uirtutes, firmamentum ad operatorias. et ideo laudare caelos uel enarrare gloriam dei, annuntiare firmamentum, sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. alii quoque purificatorias uirtutes interpretati sunt aquas, quae super caelos sunt. accipimus haec quasi ad tractatus decorem, nobis tamen non alienum uidetur atque absurdum, si aquas ueras propter illam causam quam diximus intellegamus. nam et ros et gelus et frigus et aestus secundum hymnum propheticum benedicunt dominum, benedicit et terra, benedicunt et stellae〉: et stellas non ad intellegibiles naturas referimus, sed ad ueritatem. laudant etiam dracones dominum, quia natura eorum et species, cum uidetur, non minimum uel decoris offundit uel inesse rationis ostendit.

57

Tokens

tantum 1 w 6
autem 1 w 11
inest 1 w 16
illis 1 w 21
inpugnandae 1 w 32
ueritatis 1 w 41
studium 1 w 48
ut 2 w 51
solem 1 w 56
ipsum 1 w 61
negent 1 w 67
calidae 1 w 74
naturae 1 w 81
esse 1 w 85
eo 1 w 88
quod 1 w 92
albus 1 w 97
sit 1 w 100
et 1 w 102
non 1 w 105
rubicundus 1 w 115
aut 2 w 118
rutilus 1 w 125
in 3 w 127
speciem 1 w 134
ignis 1 w 139
et 2 w 142
ideo 1 w 146
aiunt 1 w 151
quod 2 w 155
nec 1 w 158
ignitus 1 w 165
natura 2 w 171
sit 2 w 174
et 3 w 176
si 3 w 178
quid 1 w 182
habet 1 w 187
caloris 1 w 194
ferunt 1 w 201
ex 1 w 203
nimio 1 w 208
motu 1 w 212
conuersionis 1 w 224
accidere 1 w 232
quod 3 w 237
ideo 2 w 241
dicendum 1 w 249
putant 1 w 255
ut 6 w 258
nihil 1 w 263
uideatur 1 w 271
umoris 1 w 277
consumere 1 w 286
quia 1 w 291
calorem 1 w 298
quo 4 w 302
umor 2 w 306
uel 1 w 309
minuitur 1 w 317
uel 2 w 320
plerumque 1 w 329
exhauritur 1 w 339
non 2 w 343
habet 2 w 348
naturalem 1 w 357
sed 1 w 361
nihil 2 w 366
agunt 1 w 371
cum 1 w 375
ista 1 w 379
componunt 1 w 388
quia 2 w 393
nihil 3 w 398
interest 1 w 406
utrum 1 w 411
ex 3 w 413
natura 4 w 419
calorem 2 w 426
quis 1 w 430
habeat 1 w 436
an 4 w 438
ex 4 w 440
passione 1 w 448
aliquaue 1 w 456
ex 5 w 458
causa 1 w 463
quia 3 w 468
ignis 2 w 473
omnis 1 w 478
consumptor 1 w 488
umoris 2 w 494
est 3 w 497
uel 3 w 500
huiusmodi 1 w 509
materiae 1 w 517
quam 1 w 522
flamma 1 w 528
consueuit 1 w 537
exurere 1 w 544
nam 1 w 548
siue 1 w 552
ex 7 w 554
lignis 1 w 560
hautquaquam 1 w 571
semiustulatis 1 w 584
sed 2 w 588
inter 2 w 593
se 5 w 595
conlisis 1 w 603
ignis 4 w 608
excussus 1 w 616
excipiatur 1 w 626
foliis 1 w 632
etiam 1 w 638
flamma 2 w 644
adolet 1 w 650
ac 2 w 653
si 8 w 655
de 5 w 657
igne 1 w 661
accendas 1 w 669
facem 1 w 674
siue 2 w 679
de 6 w 681
flammae 1 w 688
lumine 1 w 694
lumen 1 w 699
accendas 2 w 707
eadem 1 w 713
species 1 w 720
et 8 w 722
natura 5 w 728
est 4 w 731
luminis 1 w 738
ac 6 w 741
si 10 w 743
illud 1 w 748
non 3 w 751
naturalis 1 w 760
ignis 5 w 765
adoleuerit 1 w 775
sed 3 w 779
accidens 1 w 787
causa 2 w 792
generauerit 1 w 803
uel 4 w 807
hinc 1 w 811
saltem 1 w 817
contemplentur 1 w 830
solis 1 w 835
calorem 3 w 842
quod 4 w 847
diuersa 1 w 854
ei 1 w 856
deus 1 w 860
constituit 1 w 870
cursus 1 w 876
sui 1 w 879
loca 1 w 883
et 9 w 885
tempora 1 w 892
ne 8 w 895
si 11 w 898
semper 1 w 904
in 10 w 906
isdem 1 w 911
moraretur 1 w 920
locis 1 w 925
cottidiano 1 w 936
ea 4 w 938
uapore 1 w 944
exureret 1 w 952
mare 1 w 957
ipsum 2 w 962
ideo 3 w 966
ferunt 2 w 972
ipsi 1 w 976
salsam 1 w 982
atque 1 w 987
amaram 1 w 993
aquam 2 w 998
habere 1 w 1004
quod 5 w 1009
ea 5 w 1011
quae 1 w 1015
fluuiis 1 w 1022
in 11 w 1024
freta 1 w 1029
influat 1 w 1036
calore 4 w 1042
absumatur 1 w 1051
tantumque 1 w 1061
uapore 2 w 1067
diurno 1 w 1073
consumi 1 w 1080
quantum 1 w 1087
cottidie 1 w 1095
ex 11 w 1097
diuersis 1 w 1105
fluuiorum 1 w 1114
cursibus 1 w 1122
inuehatur 1 w 1131
quod 6 w 1136
ex 12 w 1138
solis 2 w 1143
quadam 1 w 1149
diiudicatione 1 w 1162
fieri 1 w 1167
perhibetur 1 w 1177
qui 6 w 1181
quod 7 w 1185
purum 1 w 1190
ac 8 w 1192
leue 2 w 1196
est 5 w 1199
sibi 1 w 1203
rapit 1 w 1208
quod 8 w 1213
graue 1 w 1218
atque 2 w 1223
terrenum 1 w 1231
relinquit 1 w 1240
ex 13 w 1243
quo 10 w 1246
remanet 1 w 1253
salsum 1 w 1259
illud 2 w 1264
atque 3 w 1269
aridum 1 w 1275
quod 9 w 1280
sine 1 w 1284
usu 1 w 1287
et 15 w 1289
suauitate 1 w 1298
potandi 1 w 1305
sit 3 w 1308
Sed 1 w 1312
reuertamur 1 w 1322
ad 5 w 1324
propositum 1 w 1334
fiat 1 w 1339
firmamentum 1 w 1350
inter 3 w 1355
medium 1 w 1361
aquae 1 w 1366
non 4 w 1370
moueat 1 w 1376
sicut 1 w 1382
iam 2 w 1385
dixi 1 w 1389
quia 4 w 1394
supra 1 w 1399
caelum 1 w 1405
ait 1 w 1408
hic 1 w 1412
dicit 1 w 1417
firmamentum 2 w 1428
quoniam 1 w 1436
et 16 w 1438
Dauid 1 w 1443
ait 2 w 1446
caeli 1 w 1452
enarrant 1 w 1460
gloriam 1 w 1467
dei 1 w 1470
et 17 w 1473
opera 1 w 1478
manuum 1 w 1484
eius 1 w 1488
adnuntiat 1 w 1497
firmamentum 3 w 1508
hoc 1 w 1512
est 6 w 1515
mundi 1 w 1521
opus 1 w 1525
cum 2 w 1529
uidetur 1 w 1536
suum 1 w 1541
laudat 1 w 1547
auctorem 1 w 1555
inuisibilis 1 w 1567
enim 1 w 1571
maiestas 1 w 1579
eius 2 w 1583
per 4 w 1586
ea 7 w 1588
quae 3 w 1592
uidentur 1 w 1600
agnoscitur 1 w 1610
et 19 w 1613
uidetur 2 w 1620
mihi 1 w 1624
nomen 1 w 1629
caelorum 1 w 1637
commune 1 w 1644
esse 2 w 1648
quia 5 w 1653
plurimos 1 w 1661
caelos 1 w 1667
scriptura 1 w 1676
testificatur 1 w 1688
nomen 2 w 1694
autem 2 w 1699
esse 3 w 1703
speciale 1 w 1711
firmamentum 4 w 1722
siquidem 1 w 1731
et 21 w 1733
hic 2 w 1736
ita 3 w 1739
habet 3 w 1744
et 23 w 1747
uocauit 1 w 1754
firmamentum 5 w 1765
caelum 2 w 1771
ut 11 w 1774
uideatur 2 w 1782
supra 2 w 1787
generaliter 1 w 1798
dixisse 1 w 1805
in 18 w 1807
principio 1 w 1816
caelum 3 w 1822
factum 1 w 1828
ut 12 w 1831
omnem 1 w 1836
caelestis 1 w 1845
creaturae 1 w 1854
fabricam 1 w 1862
conprehenderet 1 w 1876
hic 3 w 1880
autem 3 w 1885
specialem 1 w 1894
firmamenti 1 w 1904
huius 2 w 1909
exterioris 1 w 1919
soliditatem 1 w 1930
quod 10 w 1935
dicitur 1 w 1942
caeli 2 w 1947
firmamentum 6 w 1958
sicut 2 w 1964
legimus 1 w 1971
in 20 w 1973
hymno 1 w 1978
prophetico 1 w 1988
benedictus 1 w 1999
es 14 w 2001
in 21 w 2003
firmamento 1 w 2013
caeli 3 w 2018
nam 2 w 2022
caelum 4 w 2028
quod 11 w 2033
οὐρανός 1 w 2040
graece 1 w 2046
dicitur 2 w 2053
latine 1 w 2060
quia 6 w 2065
inpressa 1 w 2073
stellarum 1 w 2082
lumina 1 w 2088
uelut 1 w 2093
signa 1 w 2098
habeat 2 w 2104
tamquam 1 w 2112
caelatam 1 w 2120
appellatur 1 w 2130
sicut 3 w 2136
argentum 1 w 2144
quod 12 w 2149
signis 1 w 2155
eminentibus 1 w 2166
refulget 1 w 2174
caelatum 1 w 2183
dicimus 1 w 2190
οὐρανός 2 w 2198
autem 4 w 2203
ἀπὸ 1 w 2206
τοῦ 1 w 2209
ὁρᾶσθαι 1 w 2216
dicitur 3 w 2223
quod 13 w 2228
uidetur 3 w 2235
πρὸς 1 w 2240
ἀντιδιαστολήν 1 w 2253
igitur 1 w 2259
terrae 1 w 2265
quae 4 w 2270
obscurior 1 w 2279
est 10 w 2282
οὐρανός 3 w 2290
nuncupatur 1 w 2300
quia 7 w 2305
lucidus 1 w 2312
est 11 w 2315
tamquam 2 w 2323
uisibilis 2 w 2332
unde 1 w 2337
puto 1 w 2341
et 28 w 2343
illud 3 w 2348
dictum 1 w 2354
uolatilia 1 w 2363
caeli 4 w 2368
semper 2 w 2374
uident 2 w 2380
faciem 1 w 2386
patris 1 w 2392
mei 1 w 2395
qui 13 w 2399
in 26 w 2401
caelis 1 w 2407
est 12 w 2410
et 29 w 2412
uolatilia 2 w 2421
circa 1 w 2426
firmamentum 7 w 2437
caeli 6 w 2442
eo 5 w 2445
quod 14 w 2449
potestates 1 w 2459
quae 5 w 2464
sunt 1 w 2468
in 27 w 2470
illo 1 w 2474
uisibili 3 w 2482
loco 1 w 2486
spectent 1 w 2495
haec 1 w 2499
omnia 1 w 2504
et 30 w 2506
subiecta 1 w 2514
suis 1 w 2518
habeant 1 w 2525
conspectibus 1 w 2537
denique 1 w 2545
clausum 1 w 2552
caelum 5 w 2558
dictum 2 w 2564
est 14 w 2567
temporibus 1 w 2577
Heliae 1 w 2583
quando 1 w 2590
in 28 w 2592
Achab 1 w 2597
et 31 w 2599
Iezabel 1 w 2606
perfidia 1 w 2614
regnabat 1 w 2622
cum 3 w 2626
populus 1 w 2633
regali 1 w 2639
sacrilegio 1 w 2649
deseruiret 1 w 2659
eo 6 w 2662
quod 15 w 2666
nemo 1 w 2670
ad 7 w 2672
caelum 6 w 2678
oculos 1 w 2684
erigebat 1 w 2692
nemo 2 w 2697
eius 3 w 2701
auctorem 2 w 2709
uenerabatur 1 w 2720
sed 4 w 2724
ligna 1 w 2729
et 33 w 2731
lapides 1 w 2738
adorabant 1 w 2747
unde 2 w 2752
hoc 2 w 2755
colligimus 1 w 2765
quia 8 w 2770
et 34 w 2772
in 29 w 2774
maledictionibus 1 w 2789
populi 1 w 2795
Istrahel 1 w 2803
dixit 1 w 2808
deus 2 w 2812
erit 4 w 2817
tibi 1 w 2821
caelum 7 w 2827
super 1 w 2832
caput 1 w 2837
tuum 1 w 2841
aereum 1 w 2847
et 35 w 2849
terra 2 w 2854
tua 1 w 2857
ferrea 1 w 2863
quando 2 w 2870
pretium 1 w 2877
perfidiae 1 w 2886
luens 1 w 2891
populus 2 w 2898
Iudaeorum 1 w 2907
intemperie 1 w 2917
caeli 7 w 2922
et 37 w 2924
terrae 2 w 2930
infecunditate 1 w 2943
multatur 1 w 2951
de 27 w 2954
caelo 3 w 2959
enim 2 w 2963
causa 3 w 2968
fertilitatis 1 w 2980
denique 2 w 2988
et 38 w 2990
Moyses 1 w 2996
id 25 w 2998
benedictionibus 1 w 3013
tribui 1 w 3019
Ioseph 1 w 3025
a 271 w 3026
finibus 1 w 3033
caeli 8 w 3038
et 39 w 3040
rore 1 w 3044
abyssi 1 w 3050
fontium 1 w 3057
deorsum 1 w 3064
et 40 w 3066
secundum 1 w 3074
horam 1 w 3079
a 275 w 3080
solis 3 w 3085
cursu 2 w 3090
et 41 w 3092
a 276 w 3093
conuenientibus 1 w 3107
mensibus 1 w 3115
et 42 w 3117
a 277 w 3118
uertice 1 w 3125
montium 1 w 3132
et 43 w 3134
collium 1 w 3141
aeternorum 1 w 3151
dedit 1 w 3156
eo 9 w 3159
quod 16 w 3163
moderatione 1 w 3174
caelesti 2 w 3182
terrarum 1 w 3190
fecunditas 1 w 3200
nutriatur 1 w 3209
ferreum 1 w 3217
ergo 1 w 3221
caelum 8 w 3227
quod 17 w 3232
nullum 1 w 3238
exundat 1 w 3245
umorem 1 w 3251
quando 3 w 3258
nullus 1 w 3264
nubibus 1 w 3271
imber 1 w 3276
rumpitur 1 w 3284
est 16 w 3288
etiam 2 w 3293
ferreum 2 w 3300
caelum 9 w 3306
subobscurus 1 w 3317
aer 2 w 3320
pressus 1 w 3327
atque 4 w 3332
nebulosus 1 w 3341
colore 1 w 3347
ferrugineo 1 w 3357
quando 4 w 3364
rigore 1 w 3370
frigoris 1 w 3378
stringitur 1 w 3388
terra 5 w 3393
tunc 1 w 3398
ueluti 1 w 3404
super 2 w 3409
caput 2 w 3414
nostrum 1 w 3421
umor 5 w 3425
suspensus 1 w 3434
uidetur 4 w 3441
et 47 w 3443
per 11 w 3446
momenta 1 w 3453
inminere 1 w 3461
plerumque 2 w 3471
etiam 3 w 3476
glacialibus 1 w 3487
uentorum 1 w 3495
flatibus 1 w 3503
rigentes 1 w 3511
aquae 2 w 3516
solidantur 1 w 3526
in 37 w 3528
niuem 1 w 3533
et 49 w 3535
rupto 1 w 3540
aere 2 w 3544
nix 1 w 3547
funditur 1 w 3555
neque 1 w 3561
enim 3 w 3565
firmamentum 8 w 3576
hoc 3 w 3579
potest 2 w 3585
sine 2 w 3589
aliquo 1 w 3595
rumpi 2 w 3600
fragore 1 w 3607
ideo 4 w 3612
et 50 w 3614
firmamentum 9 w 3625
dicitur 4 w 3632
quod 18 w 3637
non 5 w 3640
sit 5 w 3643
inualidum 1 w 3652
nec 2 w 3655
remissum 1 w 3663
unde 3 w 3668
et 51 w 3670
de 35 w 3672
tonitribus 1 w 3682
quae 7 w 3687
concepto 1 w 3695
intra 1 w 3700
sinum 1 w 3705
nubium 1 w 3711
spiritu 1 w 3718
cum 4 w 3722
se 17 w 3724
uehementer 1 w 3734
erupturus 1 w 3743
inliserit 1 w 3752
magno 1 w 3758
concrepant 1 w 3768
sonitu 1 w 3774
ait 3 w 3778
scriptura 2 w 3787
firmans 1 w 3795
tonitru 1 w 3802
a 315 w 3804
firmitate 1 w 3813
ergo 2 w 3817
firmamentum 10 w 3829
est 18 w 3832
nuncupatum 1 w 3842
uel 7 w 3845
quod 19 w 3849
diuina 1 w 3855
uirtute 1 w 3862
firmatum 1 w 3870
sit 6 w 3873
sicut 4 w 3879
et 52 w 3881
scriptura 3 w 3890
nos 3 w 3893
docet 1 w 3898
dicens 1 w 3904
laudate 1 w 3912
eum 4 w 3915
in 44 w 3917
firmamento 2 w 3927
uirtutis 1 w 3935
eius 4 w 3939
nec 3 w 3943
praeterit 1 w 3952
rettulisse 1 w 3962
aliquos 1 w 3969
caelos 2 w 3975
caelorum 2 w 3983
ad 9 w 3985
intellegibiles 1 w 3999
uirtutes 1 w 4007
firmamentum 11 w 4019
ad 10 w 4021
operatorias 1 w 4032
et 56 w 4035
ideo 5 w 4039
laudare 1 w 4046
caelos 3 w 4052
uel 8 w 4055
enarrare 1 w 4063
gloriam 2 w 4070
dei 2 w 4073
annuntiare 1 w 4084
firmamentum 12 w 4095
sed 5 w 4099
non 6 w 4102
quasi 1 w 4107
spiritalia 1 w 4117
sed 6 w 4121
quasi 2 w 4126
opera 3 w 4131
mundi 2 w 4136
enarrant 2 w 4144
quemadmodum 1 w 4156
supra 3 w 4161
diximus 1 w 4168
alii 1 w 4173
quoque 1 w 4179
purificatorias 1 w 4193
uirtutes 2 w 4201
interpretati 1 w 4213
sunt 2 w 4217
aquas 1 w 4222
quae 8 w 4227
super 3 w 4232
caelos 4 w 4238
sunt 3 w 4242
accipimus 1 w 4252
haec 2 w 4256
quasi 3 w 4261
ad 12 w 4263
tractatus 1 w 4272
decorem 1 w 4279
nobis 1 w 4285
tamen 1 w 4290
non 7 w 4293
alienum 1 w 4300
uidetur 5 w 4307
atque 5 w 4312
absurdum 1 w 4320
si 38 w 4323
aquas 2 w 4328
ueras 1 w 4333
propter 1 w 4340
illam 1 w 4345
causam 1 w 4351
quam 6 w 4355
diximus 2 w 4362
intellegamus 1 w 4374
nam 3 w 4378
et 59 w 4380
ros 1 w 4383
et 60 w 4385
gelus 1 w 4390
et 61 w 4392
frigus 1 w 4398
et 62 w 4400
aestus 1 w 4406
secundum 2 w 4414
hymnum 1 w 4420
propheticum 1 w 4431
benedicunt 1 w 4441
dominum 1 w 4448
benedicit 1 w 4458
et 64 w 4460
terra 6 w 4465
benedicunt 2 w 4477
et 65 w 4479
stellae 1 w 4486
et 66 w 4490
stellas 1 w 4497
non 8 w 4500
ad 13 w 4502
intellegibiles 2 w 4516
naturas 1 w 4523
referimus 1 w 4532
sed 7 w 4536
ad 14 w 4538
ueritatem 1 w 4547
laudant 1 w 4555
etiam 4 w 4560
dracones 1 w 4568
dominum 2 w 4575
quia 9 w 4580
natura 8 w 4586
eorum 2 w 4591
et 68 w 4593
species 2 w 4600
cum 6 w 4604
uidetur 6 w 4611
non 9 w 4615
minimum 1 w 4622
uel 9 w 4625
decoris 1 w 4632
offundit 1 w 4640
uel 10 w 4643
inesse 1 w 4649
rationis 1 w 4657
ostendit 1 w 4665