Scaife ATLAS

CTS Library / Exameron

Exameron (1.6.23-1.7.26)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.nd-dlc-lat1:1.6.23-1.7.26
Refs {'start': {'reference': '1.6.23', 'human_reference': 'Day 1 Section 6 Subsection 23'}, 'end': {'reference': '1.7.26', 'human_reference': 'Day 1 Section 7 Subsection 26'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.6'}]
Children []
prev
plain textXML
next

De natura autem et qualitate substantiae caeli quid. enumerem ea quae disputationibus suis philosophi texuerunt? cum alii conpositum caelum ex quattuor elementis adserant, alii quintam quandam naturam noui corporis ad constitutionem eius inducant atque adfingant aetherium esse corpus, cui neque ignis admixtus sit neque aer neque aqua neque terra, quod huius mundi elementa suum quendam habeant cursum atque usum et motum naturae, ut grauiora demergant et in pronum ferantur, uacua et leuia in superiora se subrigant est enim proprius cuique motus —, in sphaerae autem circuitu ista confundi et uim sui cursus amittere, quoniam sphaera in orbem suum uoluitur et superiora inferioribus, superioribus quoque inferiora mutantur. quorum autem secundum naturam motus mutati sunt, horum necessario ferunt mutari solere qualitates substantiarum suarum. quid igitur defendimus aetherium corpus esse, ne uideatur corruptioni obnoxium? quod enim conpositum ex corruptibilibus elementis est necesse est resoluatur. nam hoc ipso quod diuersae eadem sint elementa naturae simplicem et inuiolabilem motum habere non possunt, cum se diuersus elementorum motus inpugnet. unus enim motus omnibus aptus esse non potest et elementis distantibus conuenire; nam qui leuibus adcommodus est fit incommodus grauioribus elementis. itaque quando ad superiora motus caeli est necessarius, terrenis grauatur, quando ad inferiora decursus expetitur, igneus uigor ille uiolenter adtrahitur; etenim contra naturae suae usum deorsum cogitur. omne autem quod in contrarium cogitur non naturae seruiens, sed necessitati cito soluitur et in ea scinditur ex quibus uidetur esse conpositum in suam quamque regionem singulis

22
recurrentibus. haec igitur alii considerantes stabilia esse non posse aetherium corpus caeli stellarumque esse arbitrati sunt quintam quandam naturam corporis introducentes, quo diuturnam caeli putarent mansuram esse substantiam.

sed non ista opinio propheticae potuit obuiare sententiae, quam diuina quoque domini Iesu Christi maiestas dei nostri in euangelio conprobauit. dixit enim Dauid: principio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnia sicut uestimentum ueterescent, et tanquam amictum mutabis ea et mutabuntur, tu uero ipse es, et anni tui non deficient. quod adeo probauit in euangelio dominus ut diceret: caelum et terra praeteribunt, mea autem uerba non praeteribunt, nihil igitur agunt qui propter caeli adserendam perpetuitatem quintum corpus aetherium introducendum putarunt, cum aeque uideant dissimilem ceteris adiunctam membri unius portionem labem corpori magis adferre consuesse, simul illud aduerte, quia propheta Dauid, dum terram priori loco nominauit et postea caelum, credidit opus esse domini declarandum. quando enim dixit et facta sunt, nihil interest quid prius exprimas, cum simul utrumque sit factum, simul ne eo saltem praerogatiua caelo diuinae uideatur adiudicata substantiae, ut primogenitae creaturae priuilegio potior extimetur. itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt: nobis autem satis est ad salutem non disputationum controuersia, sed praeceptorum

23
ueritas nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut seruiamus creatori potius quam creaturae, qui est deus benedictus in saecula. 20

Terra autem erat inuisibilis et inconposita. bonus artifex prius fundamentum ponit, postea fundamento posito aedificationis membra distinguit et adiungit ornatum. posito igitur fundamento terrae et confirmata caeli substantia duo enim ista sunt quasi uelut cardines rerum subtexuit: terra autem erat inuisibilis et inconposita. quid est erat? ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem suam et dicant ecce quia materia, id est ὕλη, sicut philosophi dicunt, etiam secundum scripturam diuinam non habuit initium. uerum hoc dicentibus respondebis quia scriptum est: erat autem Cain operarius terrae et de eo qui Iubal dictus est habet scriptura: hic erat pater, qui demonstrauit psalterium et citharam et homo erat in Ausitide regione, cui nomen Iob. desinant ergo de uerbo quaestionem mouere, cum praesertim praemiserit Moyses quia fecit deus terram. erat ergo ex quo facta est. nam si sine principio eam dicunt esse, iam non solum dominum, sed etiam ὕλην sine principio dicentes definiant ubinam erat. si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse astruitur, in quo erat materia rerum, quae principium non habebat. quod si absurdum uidetur de loco credere, uidete ne forte uolatilem terram debeamus

24
aestimare, quae non habens fundamentum alarum remigiis suspendebatur. unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc deriuemus prophetici sermonis interpretationem a pinnis terrae prodigia audiuimus et illud uae terrae nauium pinnae? sed ut sic accipiamus, in quo aere uolabat terra? sine aere enim uolare non poterat, sed aer esse adhuc non poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum adhuc ipsa elementa facta non essent. ubi erat ergo materia ista alarum subfulta remigiis ? in aere non erat, quia aer corpus est mundi, corpus autem esse aerem docet lectio, quia emissa sagitta in locum, quem iaculator intendit, incisus aer statim in se ipsum resolutus est. ubi ergo erat ὕλη, nisi forte dicatur quadam dementi intentione quia in deo erat? ergo deus inuisibilis naturae atque inuiolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, inconprehensibilis et purissimus spiritus, locus erat materiae mundialis, et erat in deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit mens seruolorum eius, sicut habemus scriptum: de hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

Quemadmodum ergo inuisibilia uisibilibus et ei qui ordinem ac decorem donauit omnibus inconposita copulabantur? nisi forte, quia dixit: terra autem erat inuisibilis, inuisibilem eam per substantiam credant et non ideo, quia aquis operta

25
uisibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita uisum oculorum aciemque praetereunt. non enim deo aliquid inuisibile, sed creatura mundi creaturae utique extimatione censetur. inuisibilis etiam terra, quia nondum lux quae inluminaret mundum, nondum sol; postea enim luminaria facta sunt caeli. quod si solis radius plerumque etiam aquis operta inluminat et profundo mersa splendore luminis sui prodit, quis dubitet deo ea quae in profundo sunt inuisibilia esse non posse? nisi forte sic accipiamus inuisibilem terram, quod nondum uerbo dei et protectione uisitabatur quae hominem non habebat, propter quem dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: dominus respexit super filios hominum, si est intellegens aut requirens deum. et alibi ait: de caelo iaculatus est iudicium: terra tremuit et quieuit. et merito inuisibilis, quia inconposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore.

Tokens

De 1 w 2
natura 1 w 8
autem 1 w 13
et 1 w 15
qualitate 1 w 24
substantiae 1 w 35
caeli 1 w 40
quid 1 w 44
enumerem 1 w 53
ea 1 w 55
quae 1 w 59
disputationibus 1 w 74
suis 1 w 78
philosophi 1 w 88
texuerunt 1 w 97
cum 1 w 101
alii 1 w 105
conpositum 1 w 115
caelum 1 w 121
ex 2 w 123
quattuor 1 w 131
elementis 1 w 140
adserant 1 w 148
alii 2 w 153
quintam 1 w 160
quandam 1 w 167
naturam 1 w 174
noui 1 w 178
corporis 1 w 186
ad 2 w 188
constitutionem 1 w 202
eius 1 w 206
inducant 1 w 214
atque 1 w 219
adfingant 1 w 228
aetherium 1 w 237
esse 1 w 241
corpus 1 w 247
cui 1 w 251
neque 1 w 256
ignis 1 w 261
admixtus 1 w 269
sit 2 w 272
neque 2 w 277
aer 1 w 280
neque 3 w 285
aqua 1 w 289
neque 4 w 294
terra 1 w 299
quod 1 w 304
huius 1 w 309
mundi 1 w 314
elementa 1 w 322
suum 1 w 326
quendam 1 w 333
habeant 1 w 340
cursum 1 w 346
atque 2 w 351
usum 1 w 355
et 3 w 357
motum 1 w 362
naturae 1 w 369
ut 4 w 372
grauiora 1 w 380
demergant 1 w 389
et 4 w 391
in 4 w 393
pronum 1 w 399
ferantur 1 w 407
uacua 1 w 413
et 5 w 415
leuia 1 w 420
in 5 w 422
superiora 1 w 431
se 3 w 433
subrigant 1 w 442
est 1 w 446
enim 1 w 450
proprius 1 w 458
cuique 1 w 464
motus 1 w 469
in 6 w 473
sphaerae 1 w 481
autem 2 w 486
circuitu 1 w 494
ista 1 w 498
confundi 1 w 506
et 6 w 508
uim 1 w 511
sui 2 w 514
cursus 1 w 520
amittere 1 w 528
quoniam 1 w 536
sphaera 2 w 543
in 7 w 545
orbem 1 w 550
suum 2 w 554
uoluitur 1 w 562
et 7 w 564
superiora 2 w 573
inferioribus 1 w 585
superioribus 1 w 598
quoque 1 w 604
inferiora 1 w 613
mutantur 1 w 621
quorum 1 w 628
autem 3 w 633
secundum 1 w 641
naturam 2 w 648
motus 2 w 653
mutati 1 w 659
sunt 1 w 663
horum 1 w 669
necessario 1 w 679
ferunt 1 w 685
mutari 1 w 691
solere 1 w 697
qualitates 1 w 707
substantiarum 1 w 720
suarum 1 w 726
quid 2 w 731
igitur 1 w 737
defendimus 1 w 747
aetherium 2 w 756
corpus 2 w 762
esse 2 w 766
ne 7 w 769
uideatur 1 w 777
corruptioni 1 w 788
obnoxium 1 w 796
quod 2 w 801
enim 2 w 805
conpositum 2 w 815
ex 3 w 817
corruptibilibus 1 w 832
elementis 2 w 841
est 2 w 844
necesse 1 w 851
est 3 w 854
resoluatur 1 w 864
nam 1 w 868
hoc 1 w 871
ipso 1 w 875
quod 3 w 879
diuersae 1 w 887
eadem 1 w 892
sint 1 w 896
elementa 2 w 904
naturae 2 w 911
simplicem 1 w 920
et 9 w 922
inuiolabilem 1 w 934
motum 2 w 939
habere 1 w 945
non 1 w 948
possunt 1 w 955
cum 2 w 959
se 7 w 961
diuersus 1 w 969
elementorum 1 w 980
motus 3 w 985
inpugnet 1 w 993
unus 1 w 998
enim 3 w 1002
motus 4 w 1007
omnibus 1 w 1014
aptus 1 w 1019
esse 4 w 1023
non 2 w 1026
potest 1 w 1032
et 11 w 1034
elementis 3 w 1043
distantibus 1 w 1054
conuenire 1 w 1063
nam 2 w 1067
qui 4 w 1070
leuibus 1 w 1077
adcommodus 1 w 1087
est 5 w 1090
fit 1 w 1093
incommodus 1 w 1103
grauioribus 1 w 1114
elementis 4 w 1123
itaque 1 w 1130
quando 1 w 1136
ad 7 w 1138
superiora 3 w 1147
motus 5 w 1152
caeli 2 w 1157
est 6 w 1160
necessarius 1 w 1171
terrenis 1 w 1180
grauatur 1 w 1188
quando 2 w 1195
ad 8 w 1197
inferiora 2 w 1206
decursus 1 w 1214
expetitur 1 w 1223
igneus 1 w 1230
uigor 1 w 1235
ille 1 w 1239
uiolenter 1 w 1248
adtrahitur 1 w 1258
etenim 1 w 1265
contra 1 w 1271
naturae 3 w 1278
suae 1 w 1282
usum 2 w 1286
deorsum 1 w 1293
cogitur 1 w 1300
omne 1 w 1305
autem 4 w 1310
quod 4 w 1314
in 15 w 1316
contrarium 1 w 1326
cogitur 2 w 1333
non 3 w 1336
naturae 4 w 1343
seruiens 1 w 1351
sed 1 w 1355
necessitati 1 w 1366
cito 1 w 1370
soluitur 1 w 1378
et 14 w 1380
in 16 w 1382
ea 5 w 1384
scinditur 1 w 1393
ex 5 w 1395
quibus 1 w 1401
uidetur 1 w 1408
esse 5 w 1412
conpositum 3 w 1422
in 18 w 1424
suam 1 w 1428
quamque 1 w 1435
regionem 1 w 1443
singulis 1 w 1451
recurrentibus 1 w 1464
haec 1 w 1469
igitur 2 w 1475
alii 3 w 1479
considerantes 1 w 1492
stabilia 1 w 1500
esse 6 w 1504
non 4 w 1507
posse 1 w 1512
aetherium 3 w 1521
corpus 3 w 1527
caeli 3 w 1532
stellarumque 1 w 1544
esse 7 w 1548
arbitrati 1 w 1557
sunt 3 w 1561
quintam 2 w 1568
quandam 2 w 1575
naturam 3 w 1582
corporis 2 w 1590
introducentes 1 w 1603
quo 8 w 1607
diuturnam 1 w 1616
caeli 4 w 1621
putarent 1 w 1629
mansuram 1 w 1637
esse 8 w 1641
substantiam 1 w 1652
sed 2 w 1656
non 5 w 1659
ista 3 w 1663
opinio 1 w 1669
propheticae 1 w 1680
potuit 1 w 1686
obuiare 1 w 1693
sententiae 1 w 1703
quam 2 w 1708
diuina 1 w 1714
quoque 2 w 1720
domini 1 w 1726
Iesu 1 w 1730
Christi 1 w 1737
maiestas 1 w 1745
dei 1 w 1748
nostri 1 w 1754
in 25 w 1756
euangelio 1 w 1765
conprobauit 1 w 1776
dixit 1 w 1782
enim 5 w 1786
Dauid 1 w 1791
principio 1 w 1801
terram 1 w 1807
tu 41 w 1809
fundasti 1 w 1817
domine 1 w 1824
et 18 w 1827
opera 1 w 1832
manuum 1 w 1838
tuarum 1 w 1844
sunt 4 w 1848
caeli 5 w 1853
ipsi 1 w 1858
peribunt 1 w 1866
tu 43 w 1869
autem 5 w 1874
permanes 1 w 1882
et 19 w 1885
omnia 1 w 1890
sicut 1 w 1895
uestimentum 1 w 1906
ueterescent 1 w 1917
et 21 w 1920
tanquam 1 w 1927
amictum 1 w 1934
mutabis 1 w 1941
ea 6 w 1943
et 22 w 1945
mutabuntur 1 w 1955
tu 47 w 1958
uero 1 w 1962
ipse 1 w 1966
es 27 w 1968
et 23 w 1971
anni 1 w 1975
tui 2 w 1978
non 6 w 1981
deficient 1 w 1990
quod 5 w 1995
adeo 1 w 1999
probauit 2 w 2007
in 28 w 2009
euangelio 2 w 2018
dominus 1 w 2025
ut 17 w 2027
diceret 1 w 2034
caelum 2 w 2041
et 25 w 2043
terra 3 w 2048
praeteribunt 1 w 2060
mea 1 w 2064
autem 6 w 2069
uerba 1 w 2074
non 7 w 2077
praeteribunt 2 w 2089
nihil 1 w 2095
igitur 3 w 2101
agunt 1 w 2106
qui 7 w 2109
propter 1 w 2116
caeli 6 w 2121
adserendam 1 w 2131
perpetuitatem 1 w 2144
quintum 1 w 2151
corpus 4 w 2157
aetherium 4 w 2166
introducendum 1 w 2179
putarunt 1 w 2187
cum 3 w 2191
aeque 1 w 2196
uideant 1 w 2203
dissimilem 1 w 2213
ceteris 1 w 2220
adiunctam 1 w 2229
membri 1 w 2235
unius 1 w 2240
portionem 1 w 2249
labem 1 w 2254
corpori 3 w 2261
magis 1 w 2266
adferre 1 w 2273
consuesse 1 w 2282
simul 1 w 2288
illud 1 w 2293
aduerte 1 w 2300
quia 1 w 2305
propheta 1 w 2313
Dauid 2 w 2318
dum 3 w 2323
terram 2 w 2330
priori 1 w 2336
loco 1 w 2340
nominauit 1 w 2349
et 32 w 2351
postea 1 w 2357
caelum 3 w 2363
credidit 1 w 2372
opus 1 w 2376
esse 10 w 2380
domini 2 w 2386
declarandum 1 w 2397
quando 3 w 2404
enim 6 w 2408
dixit 2 w 2413
et 33 w 2415
facta 1 w 2420
sunt 5 w 2424
nihil 2 w 2430
interest 1 w 2438
quid 3 w 2442
prius 2 w 2447
exprimas 1 w 2455
cum 4 w 2459
simul 2 w 2464
utrumque 1 w 2472
sit 6 w 2475
factum 1 w 2481
simul 3 w 2487
ne 18 w 2489
eo 3 w 2491
saltem 1 w 2497
praerogatiua 1 w 2509
caelo 1 w 2514
diuinae 1 w 2521
uideatur 2 w 2529
adiudicata 1 w 2539
substantiae 2 w 2550
ut 21 w 2553
primogenitae 1 w 2565
creaturae 1 w 2574
priuilegio 1 w 2584
potior 1 w 2590
extimetur 1 w 2599
itaque 2 w 2606
illos 1 w 2611
suis 2 w 2615
relinquamus 1 w 2626
contentionibus 1 w 2640
qui 11 w 2644
mutuis 1 w 2650
disputationibus 2 w 2665
se 22 w 2667
refellunt 1 w 2676
nobis 1 w 2682
autem 7 w 2687
satis 1 w 2692
est 10 w 2695
ad 16 w 2697
salutem 1 w 2704
non 8 w 2707
disputationum 1 w 2720
controuersia 1 w 2732
sed 3 w 2736
praeceptorum 1 w 2748
ueritas 1 w 2755
nec 5 w 2758
argumentationis 1 w 2773
astutia 1 w 2780
sed 4 w 2784
fides 1 w 2789
mentis 5 w 2795
ut 28 w 2798
seruiamus 1 w 2807
creatori 1 w 2815
potius 1 w 2821
quam 5 w 2825
creaturae 2 w 2834
qui 12 w 2838
est 11 w 2841
deus 1 w 2845
benedictus 1 w 2855
in 37 w 2857
saecula 1 w 2864
20 1 w 2867
Terra 1 w 2872
autem 8 w 2877
erat 1 w 2881
inuisibilis 1 w 2892
et 35 w 2894
inconposita 1 w 2905
bonus 1 w 2911
artifex 1 w 2918
prius 3 w 2923
fundamentum 1 w 2934
ponit 1 w 2939
postea 2 w 2946
fundamento 1 w 2956
posito 1 w 2962
aedificationis 1 w 2976
membra 1 w 2982
distinguit 1 w 2992
et 36 w 2994
adiungit 1 w 3002
ornatum 1 w 3009
posito 2 w 3016
igitur 4 w 3022
fundamento 2 w 3032
terrae 1 w 3038
et 37 w 3040
confirmata 1 w 3050
caeli 7 w 3055
substantia 5 w 3065
duo 1 w 3069
enim 7 w 3073
ista 4 w 3077
sunt 6 w 3081
quasi 1 w 3086
uelut 1 w 3091
cardines 1 w 3099
rerum 1 w 3104
subtexuit 1 w 3114
terra 6 w 3120
autem 9 w 3125
erat 2 w 3129
inuisibilis 2 w 3140
et 38 w 3142
inconposita 2 w 3153
quid 4 w 3158
est 12 w 3161
erat 3 w 3165
ne 22 w 3168
forte 1 w 3173
in 44 w 3175
infinitum 1 w 3184
et 39 w 3186
sine 1 w 3190
principio 2 w 3199
extendant 1 w 3208
opinionem 1 w 3217
suam 2 w 3221
et 40 w 3223
dicant 1 w 3229
ecce 1 w 3233
quia 2 w 3237
materia 1 w 3244
id 14 w 3247
est 13 w 3250
ὕλη 1 w 3253
sicut 2 w 3259
philosophi 2 w 3269
dicunt 1 w 3275
etiam 1 w 3281
secundum 2 w 3289
scripturam 1 w 3299
diuinam 1 w 3306
non 9 w 3309
habuit 1 w 3315
initium 1 w 3322
uerum 1 w 3328
hoc 2 w 3331
dicentibus 1 w 3341
respondebis 1 w 3352
quia 3 w 3356
scriptum 1 w 3364
est 14 w 3367
erat 4 w 3372
autem 10 w 3377
Cain 1 w 3381
operarius 1 w 3390
terrae 2 w 3396
et 42 w 3398
de 18 w 3400
eo 4 w 3402
qui 16 w 3405
Iubal 1 w 3410
dictus 2 w 3416
est 15 w 3419
habet 1 w 3424
scriptura 2 w 3433
hic 1 w 3437
erat 5 w 3441
pater 1 w 3446
qui 17 w 3450
demonstrauit 1 w 3462
psalterium 1 w 3472
et 44 w 3474
citharam 1 w 3482
et 45 w 3484
homo 1 w 3488
erat 6 w 3492
in 53 w 3494
Ausitide 1 w 3502
regione 2 w 3509
cui 4 w 3513
nomen 1 w 3518
Iob 1 w 3521
desinant 1 w 3530
ergo 1 w 3534
de 22 w 3536
uerbo 1 w 3541
quaestionem 1 w 3552
mouere 1 w 3558
cum 5 w 3562
praesertim 1 w 3572
praemiserit 1 w 3583
Moyses 1 w 3589
quia 4 w 3593
fecit 1 w 3598
deus 2 w 3602
terram 3 w 3608
erat 7 w 3613
ergo 2 w 3617
ex 11 w 3619
quo 11 w 3622
facta 2 w 3627
est 17 w 3630
nam 5 w 3634
si 29 w 3636
sine 2 w 3640
principio 3 w 3649
eam 1 w 3652
dicunt 2 w 3658
esse 11 w 3662
iam 5 w 3666
non 10 w 3669
solum 1 w 3674
dominum 1 w 3681
sed 5 w 3685
etiam 2 w 3690
ὕλην 1 w 3694
sine 3 w 3698
principio 4 w 3707
dicentes 1 w 3715
definiant 1 w 3724
ubinam 1 w 3730
erat 8 w 3734
si 32 w 3737
in 62 w 3739
loco 2 w 3743
ergo 3 w 3748
etiam 3 w 3753
locus 1 w 3758
sine 4 w 3762
principio 5 w 3771
fuisse 1 w 3777
astruitur 1 w 3786
in 65 w 3789
quo 12 w 3792
erat 9 w 3796
materia 2 w 3803
rerum 2 w 3808
quae 3 w 3813
principium 1 w 3823
non 11 w 3826
habebat 1 w 3833
quod 6 w 3838
si 34 w 3840
absurdum 1 w 3848
uidetur 2 w 3855
de 26 w 3857
loco 3 w 3861
credere 1 w 3868
uidete 1 w 3875
ne 30 w 3877
forte 2 w 3882
uolatilem 1 w 3891
terram 4 w 3897
debeamus 1 w 3905
aestimare 1 w 3914
quae 4 w 3919
non 12 w 3922
habens 1 w 3928
fundamentum 2 w 3939
alarum 1 w 3945
remigiis 1 w 3953
suspendebatur 1 w 3966
unde 1 w 3971
ergo 4 w 3975
ei 3 w 3977
alas 1 w 3981
sumemus 1 w 3988
nisi 1 w 3993
forte 3 w 3998
huc 1 w 4001
deriuemus 1 w 4010
prophetici 1 w 4020
sermonis 1 w 4028
interpretationem 1 w 4044
a 331 w 4045
pinnis 1 w 4051
terrae 3 w 4057
prodigia 1 w 4065
audiuimus 1 w 4074
et 52 w 4076
illud 2 w 4081
uae 6 w 4084
terrae 4 w 4090
nauium 1 w 4096
pinnae 1 w 4102
sed 6 w 4106
ut 34 w 4108
sic 3 w 4111
accipiamus 1 w 4121
in 70 w 4124
quo 14 w 4127
aere 1 w 4131
uolabat 1 w 4138
terra 12 w 4143
sine 5 w 4148
aere 2 w 4152
enim 8 w 4156
uolare 1 w 4162
non 13 w 4165
poterat 1 w 4172
sed 7 w 4176
aer 7 w 4179
esse 12 w 4183
adhuc 1 w 4188
non 14 w 4191
poterat 2 w 4198
quia 5 w 4203
non 15 w 4206
erat 12 w 4210
sine 6 w 4214
rerum 3 w 4219
materia 3 w 4226
elementorum 2 w 4237
facta 3 w 4242
distinctio 1 w 4252
cum 6 w 4256
adhuc 2 w 4261
ipsa 1 w 4265
elementa 3 w 4273
facta 4 w 4278
non 16 w 4281
essent 1 w 4287
ubi 2 w 4291
erat 13 w 4295
ergo 5 w 4299
materia 4 w 4306
ista 5 w 4310
alarum 2 w 4316
subfulta 1 w 4324
remigiis 2 w 4332
in 74 w 4335
aere 3 w 4339
non 17 w 4342
erat 14 w 4346
quia 6 w 4351
aer 9 w 4354
corpus 5 w 4360
est 19 w 4363
mundi 2 w 4368
corpus 6 w 4375
autem 11 w 4380
esse 14 w 4384
aerem 1 w 4389
docet 1 w 4394
lectio 1 w 4400
quia 7 w 4405
emissa 1 w 4411
sagitta 1 w 4418
in 75 w 4420
locum 1 w 4425
quem 1 w 4430
iaculator 1 w 4439
intendit 1 w 4447
incisus 1 w 4455
aer 11 w 4458
statim 1 w 4464
in 78 w 4466
se 39 w 4468
ipsum 1 w 4473
resolutus 1 w 4482
est 20 w 4485
ubi 3 w 4489
ergo 6 w 4493
erat 15 w 4497
ὕλη 3 w 4500
nisi 2 w 4505
forte 4 w 4510
dicatur 1 w 4517
quadam 1 w 4523
dementi 1 w 4530
intentione 1 w 4540
quia 8 w 4544
in 80 w 4546
deo 3 w 4549
erat 16 w 4553
ergo 7 w 4558
deus 3 w 4562
inuisibilis 3 w 4573
naturae 5 w 4580
atque 3 w 4585
inuiolabilis 1 w 4597
qui 23 w 4601
lucem 1 w 4606
habitat 1 w 4613
inaccessibilem 1 w 4627
inconprehensibilis 1 w 4646
et 54 w 4648
purissimus 1 w 4658
spiritus 1 w 4666
locus 2 w 4672
erat 17 w 4676
materiae 1 w 4684
mundialis 1 w 4693
et 55 w 4696
erat 18 w 4700
in 85 w 4702
deo 4 w 4705
mundi 4 w 4710
portio 2 w 4716
cum 8 w 4720
de 37 w 4722
hoc 3 w 4725
mundo 1 w 4730
non 18 w 4733
sit 12 w 4736
mens 1 w 4740
seruolorum 1 w 4750
eius 2 w 4754
sicut 3 w 4760
habemus 1 w 4767
scriptum 2 w 4775
de 38 w 4778
hoc 4 w 4781
mundo 2 w 4786
non 19 w 4789
sunt 7 w 4793
sicut 4 w 4799
et 56 w 4801
ego 1 w 4804
non 20 w 4807
sum 7 w 4810
de 39 w 4812
mundo 3 w 4817
Quemadmodum 1 w 4829
ergo 8 w 4833
inuisibilia 1 w 4844
uisibilibus 1 w 4855
et 57 w 4857
ei 5 w 4859
qui 24 w 4862
ordinem 1 w 4869
ac 10 w 4871
decorem 1 w 4878
donauit 1 w 4885
omnibus 2 w 4892
inconposita 3 w 4903
copulabantur 1 w 4915
nisi 3 w 4920
forte 5 w 4925
quia 9 w 4930
dixit 3 w 4935
terra 13 w 4941
autem 12 w 4946
erat 19 w 4950
inuisibilis 4 w 4961
inuisibilem 1 w 4973
eam 3 w 4976
per 10 w 4979
substantiam 2 w 4990
credant 1 w 4997
et 58 w 4999
non 21 w 5002
ideo 1 w 5006
quia 10 w 5011
aquis 1 w 5016
operta 1 w 5022
uisibilis 5 w 5031
corporeis 1 w 5040
oculis 1 w 5046
esse 15 w 5050
non 22 w 5053
poterat 3 w 5060
quemadmodum 1 w 5072
pleraque 1 w 5080
in 91 w 5082
profundo 1 w 5090
aquarum 1 w 5097
sita 5 w 5101
uisum 1 w 5106
oculorum 1 w 5114
aciemque 1 w 5122
praetereunt 1 w 5133
non 23 w 5137
enim 9 w 5141
deo 6 w 5144
aliquid 1 w 5151
inuisibile 2 w 5161
sed 8 w 5165
creatura 3 w 5173
mundi 5 w 5178
creaturae 3 w 5187
utique 1 w 5193
extimatione 1 w 5204
censetur 1 w 5212
inuisibilis 5 w 5224
etiam 4 w 5229
terra 14 w 5234
quia 11 w 5239
nondum 1 w 5245
lux 1 w 5248
quae 5 w 5252
inluminaret 1 w 5263
mundum 1 w 5269
nondum 2 w 5276
sol 6 w 5279
postea 3 w 5286
enim 10 w 5290
luminaria 1 w 5299
facta 5 w 5304
sunt 8 w 5308
caeli 8 w 5313
quod 7 w 5318
si 57 w 5320
solis 1 w 5325
radius 1 w 5331
plerumque 1 w 5340
etiam 5 w 5345
aquis 2 w 5350
operta 2 w 5356
inluminat 1 w 5365
et 64 w 5367
profundo 2 w 5375
mersa 1 w 5380
splendore 1 w 5389
luminis 1 w 5396
sui 4 w 5399
prodit 1 w 5405
quis 3 w 5410
dubitet 1 w 5417
deo 7 w 5420
ea 21 w 5422
quae 6 w 5426
in 100 w 5428
profundo 3 w 5436
sunt 9 w 5440
inuisibilia 2 w 5451
esse 16 w 5455
non 26 w 5458
posse 2 w 5463
nisi 4 w 5468
forte 6 w 5473
sic 6 w 5476
accipiamus 2 w 5486
inuisibilem 2 w 5497
terram 5 w 5503
quod 8 w 5508
nondum 3 w 5514
uerbo 2 w 5519
dei 2 w 5522
et 66 w 5524
protectione 1 w 5535
uisitabatur 1 w 5546
quae 7 w 5550
hominem 1 w 5557
non 28 w 5560
habebat 2 w 5567
propter 2 w 5575
quem 3 w 5579
dominus 2 w 5586
respiceret 1 w 5596
in 105 w 5598
terram 6 w 5604
sicut 5 w 5610
scriptum 3 w 5618
est 21 w 5621
dominus 3 w 5629
respexit 1 w 5637
super 5 w 5642
filios 1 w 5648
hominum 1 w 5655
si 64 w 5658
est 22 w 5661
intellegens 1 w 5672
aut 13 w 5675
requirens 1 w 5684
deum 1 w 5688
et 68 w 5691
alibi 1 w 5696
ait 1 w 5699
de 46 w 5702
caelo 2 w 5707
iaculatus 1 w 5716
est 23 w 5719
iudicium 1 w 5727
terra 17 w 5733
tremuit 1 w 5740
et 69 w 5742
quieuit 1 w 5749
et 70 w 5752
merito 1 w 5758
inuisibilis 6 w 5769
quia 12 w 5774
inconposita 4 w 5785
quae 8 w 5790
figuram 1 w 5797
et 71 w 5799
speciem 1 w 5806
congruentem 1 w 5817
adhuc 3 w 5822
non 29 w 5825
acceperat 1 w 5834
a 477 w 5835
proprio 1 w 5842
conditore 1 w 5851