Scaife ATLAS

CTS Library / De Paradiso

De Paradiso (1.7.35-1.8.39)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.nd-dlc-lat1:1.7.35-1.8.39
Refs {'start': {'reference': '1.7.35', 'human_reference': 'Book 1 Section 7 Subsection 35'}, 'end': {'reference': '1.8.39', 'human_reference': 'Book 1 Section 8 Subsection 39'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.7'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Iterum alia quaestio subripit, unde mors acciderit, Adae, utrum a natura ligni eiusmodi an uero a deo. si naturae hoc ligni adscribimus, uidetur ligni huius fructus uiuificanti insufflationi dei praestare, siquidem quem uiuificauerat insufflatio fructus huius ligni traxit ad mortem. aut si deum operatorem mortis esse memoramus, dicunt quod gemina opinione accusemus, quod aut ita inmitis, ut noluerit ignoscere, cum posset ignoscere, aut si ignoscere non potuit, uideatur infirmus. uideamus igitur quomodo diluendum sit. nisi fallor, quia mortis causa inoboedientia fuit, et ideo homo ipse sibi mortis est causa, non habens deum suae mortis auctorem. neque enim si medicus praescripserit aegrotanti quibus uideatur cauendum atque ille ab interdictis non putauerit abstinendum, causa ei mortis est, medicus, sed utique ipse sibi reus mortis est propriae. itaque deus quasi bonus medicus prohibuit ne Adam nocitura gustaret.

iterum accipe: scire bonum melius est quam nescire et ei qui bonum sciat pulchrum est scire quod malum est, ut sciat cauere quod malum est et

293
prudens subeat custodiae cautionem. rursus autem non satis est hoc solum scire quod malum est, ne cum malum scieris, scientia boni incipias defraudari. pulchrius est igitur ut utrumque norimus, ut et, quia scimus bonum, fugiamus quod malum est et ex eo quod cognoscimus malum boni gratiam praeferamus. sed ita debes utrumque scire, ut profunde noueris et quod noueris exequaris actusque scientiae tuae congruat. alioquin tolerabiliorem scriptura indicat eum qui utrumque nesciat quam qui perfunctorie utrumque cognouit. grauat enim scire quod uel exequi uel uitare non possis, grauat scire sine usu atque opere cognitionis profundae. obest ad existimationem medico scire quid prosit et quid noceat aegro, nisi cognitione ea quemadmodum oportet utatur, et ideo non est cognitio bona, nisi ea utaris ut oportet.

item accipe: non frustra lignum scientiae boni et mali productum est in medio paradiso, et si cuicumque homini productum esset, superflua interdictio. sed neque frustra factum est neque alii nisi homini factum est, qui mandatum accepit, ut non solo eo, sed eo cum ceteris uteretur. nam si multa discutias, conplura repperies et plane innumera, quae ei qui uti nesciat possint nocere. nec ipsas diuitias inuenies fructuosas, si habens diues subsidia largitatis neget alimenta

294
pauperibus, excludat inopem subsidio destitutum, aliena extorqueat, quia praeualet potestate. pulchritudo ipsa et gratior corporis forma frequenter in uitium quam deformitas trahit. numquid igitur quisquam deformiores quam pulchriores filios habere desiderat et inopes potius liberos suos cupit esse quam diuites? plura sunt huiusmodi quae non ad inprudentiam largientis referenda sunt, sed ad male utentis errorem, et ideo utentem accusandum potius quam donantem.

Iterum quaestio: sciebat praeuaricaturum deus Adam mandata sua an nesciebat? si nesciebat, non est ista diuinae potestatis adsertio, si autem sciebat et nihilominus sciens neglegenda mandauit, non est dei aliquid superfluum praecipere. superfluo autem praecepit primoplasto illi Adae quod eum nouerat minime seruaturum. nihil autem deus superfluo facit; ergo non est scriptura ex deo. hoc enim obiciunt qui uetus non recipiunt testamentum et has interserunt quaestiones, uerum hi sua sententia et opinione uincendi sunt. cum enim noui testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, ut uetus credant, quoniam cum sibi diuina praecepta et facta conueniunt, unius auctoris testamentum utrumque liquet esse credendum. discant igitur non superfluum, non iniustum etiam praeuaricaturo praescriptum esse mandatum. nam et ipse dominus Iesus elegit Iudam, quem proditorem sciebat. quem si per inprudentiam electum putant, diuinae derogant potestati. sed hoc aestimare non possunt, cum scriptura dicat quia sciebat Iesus qui eum proditurus esset. conticescant igitur repugnatores isti ueteris testamenti.

295

sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat dominus Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. denique nec Iudaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque redarguitur atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse non

296
esset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi praeuaricatio legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? non enim auribus corporis de mandatis caelestibus iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter intellegimus esse uitandum et id quod bonum est naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est.

Tokens

Iterum 1 w 6
alia 1 w 10
quaestio 1 w 18
subripit 1 w 26
unde 1 w 31
mors 1 w 35
acciderit 1 w 44
Adae 1 w 49
utrum 1 w 55
a 6 w 56
natura 1 w 62
ligni 1 w 67
eiusmodi 1 w 75
an 1 w 77
uero 1 w 81
a 10 w 82
deo 1 w 85
si 1 w 88
naturae 1 w 95
hoc 1 w 98
ligni 2 w 103
adscribimus 1 w 114
uidetur 1 w 122
ligni 3 w 127
huius 1 w 132
fructus 1 w 139
uiuificanti 1 w 150
insufflationi 1 w 163
dei 1 w 166
praestare 1 w 175
siquidem 1 w 184
quem 1 w 188
uiuificauerat 1 w 201
insufflatio 2 w 212
fructus 2 w 219
huius 2 w 224
ligni 4 w 229
traxit 1 w 235
ad 2 w 237
mortem 1 w 243
aut 1 w 247
si 3 w 249
deum 1 w 253
operatorem 1 w 263
mortis 1 w 269
esse 1 w 273
memoramus 1 w 282
dicunt 1 w 289
quod 1 w 293
gemina 1 w 299
opinione 1 w 307
accusemus 1 w 316
quod 2 w 321
aut 2 w 324
ita 1 w 327
inmitis 1 w 334
ut 4 w 337
noluerit 1 w 345
ignoscere 1 w 354
cum 1 w 358
posset 1 w 364
ignoscere 2 w 373
aut 3 w 377
si 4 w 379
ignoscere 3 w 388
non 1 w 391
potuit 1 w 397
uideatur 1 w 406
infirmus 1 w 414
uideamus 1 w 423
igitur 1 w 429
quomodo 1 w 436
diluendum 1 w 445
sit 1 w 448
nisi 1 w 453
fallor 1 w 459
quia 1 w 464
mortis 2 w 470
causa 1 w 475
inoboedientia 1 w 488
fuit 1 w 492
et 3 w 495
ideo 1 w 499
homo 1 w 503
ipse 1 w 507
sibi 1 w 511
mortis 3 w 517
est 3 w 520
causa 2 w 525
non 2 w 529
habens 1 w 535
deum 2 w 539
suae 1 w 543
mortis 4 w 549
auctorem 1 w 557
neque 1 w 563
enim 1 w 567
si 8 w 569
medicus 1 w 576
praescripserit 1 w 590
aegrotanti 1 w 600
quibus 1 w 606
uideatur 2 w 614
cauendum 1 w 622
atque 1 w 627
ille 1 w 631
ab 2 w 633
interdictis 1 w 644
non 3 w 647
putauerit 1 w 656
abstinendum 1 w 667
causa 3 w 673
ei 3 w 675
mortis 5 w 681
est 4 w 684
medicus 2 w 692
sed 1 w 696
utique 1 w 702
ipse 3 w 706
sibi 2 w 710
reus 1 w 714
mortis 6 w 720
est 5 w 723
propriae 1 w 731
itaque 1 w 738
deus 1 w 742
quasi 1 w 747
bonus 1 w 752
medicus 3 w 759
prohibuit 1 w 768
ne 4 w 770
Adam 1 w 774
nocitura 1 w 782
gustaret 1 w 790
iterum 1 w 797
accipe 1 w 803
scire 1 w 809
bonum 1 w 814
melius 1 w 820
est 6 w 823
quam 1 w 827
nescire 1 w 834
et 5 w 836
ei 4 w 838
qui 4 w 841
bonum 2 w 846
sciat 1 w 851
pulchrum 1 w 859
est 7 w 862
scire 3 w 867
quod 3 w 871
malum 1 w 876
est 8 w 879
ut 8 w 882
sciat 2 w 887
cauere 1 w 893
quod 4 w 897
malum 2 w 902
est 9 w 905
et 6 w 907
prudens 1 w 914
subeat 1 w 920
custodiae 1 w 929
cautionem 1 w 938
rursus 1 w 945
autem 1 w 950
non 4 w 953
satis 1 w 958
est 10 w 961
hoc 2 w 964
solum 1 w 969
scire 4 w 974
quod 5 w 978
malum 3 w 983
est 11 w 986
ne 7 w 989
cum 2 w 992
malum 4 w 997
scieris 1 w 1004
scientia 1 w 1013
boni 1 w 1017
incipias 1 w 1025
defraudari 1 w 1035
pulchrius 1 w 1045
est 12 w 1048
igitur 2 w 1054
ut 11 w 1056
utrumque 1 w 1064
norimus 1 w 1071
ut 13 w 1074
et 7 w 1076
quia 2 w 1081
scimus 1 w 1087
bonum 3 w 1092
fugiamus 1 w 1101
quod 6 w 1105
malum 5 w 1110
est 13 w 1113
et 8 w 1115
ex 1 w 1117
eo 3 w 1119
quod 7 w 1123
cognoscimus 1 w 1134
malum 6 w 1139
boni 2 w 1143
gratiam 1 w 1150
praeferamus 1 w 1161
sed 2 w 1165
ita 3 w 1168
debes 1 w 1173
utrumque 2 w 1181
scire 5 w 1186
ut 15 w 1189
profunde 1 w 1197
noueris 1 w 1204
et 9 w 1206
quod 8 w 1210
noueris 2 w 1217
exequaris 1 w 1226
actusque 1 w 1234
scientiae 1 w 1243
tuae 1 w 1247
congruat 1 w 1255
alioquin 1 w 1264
tolerabiliorem 1 w 1278
scriptura 1 w 1287
indicat 1 w 1294
eum 3 w 1297
qui 7 w 1300
utrumque 3 w 1308
nesciat 1 w 1315
quam 2 w 1319
qui 8 w 1322
perfunctorie 1 w 1334
utrumque 4 w 1342
cognouit 1 w 1350
grauat 1 w 1357
enim 2 w 1361
scire 6 w 1366
quod 9 w 1370
uel 1 w 1373
exequi 1 w 1379
uel 2 w 1382
uitare 1 w 1388
non 5 w 1391
possis 1 w 1397
grauat 2 w 1404
scire 7 w 1409
sine 1 w 1413
usu 1 w 1416
atque 2 w 1421
opere 1 w 1426
cognitionis 1 w 1437
profundae 1 w 1446
obest 1 w 1452
ad 3 w 1454
existimationem 1 w 1468
medico 1 w 1474
scire 8 w 1479
quid 2 w 1483
prosit 1 w 1489
et 10 w 1491
quid 3 w 1495
noceat 1 w 1501
aegro 2 w 1506
nisi 2 w 1511
cognitione 1 w 1521
ea 6 w 1523
quemadmodum 1 w 1534
oportet 1 w 1541
utatur 1 w 1547
et 12 w 1550
ideo 2 w 1554
non 6 w 1557
est 15 w 1560
cognitio 3 w 1568
bona 1 w 1572
nisi 3 w 1577
ea 7 w 1579
utaris 1 w 1585
ut 20 w 1587
oportet 2 w 1594
item 1 w 1599
accipe 2 w 1605
non 7 w 1609
frustra 1 w 1616
lignum 1 w 1622
scientiae 2 w 1631
boni 3 w 1635
et 14 w 1637
mali 1 w 1641
productum 1 w 1650
est 16 w 1653
in 14 w 1655
medio 1 w 1660
paradiso 1 w 1668
et 15 w 1671
si 16 w 1673
cuicumque 1 w 1682
homini 1 w 1688
productum 2 w 1697
esset 1 w 1702
superflua 1 w 1712
interdictio 1 w 1723
sed 3 w 1727
neque 2 w 1732
frustra 2 w 1739
factum 1 w 1745
est 17 w 1748
neque 3 w 1753
alii 1 w 1757
nisi 4 w 1761
homini 2 w 1767
factum 2 w 1773
est 18 w 1776
qui 12 w 1780
mandatum 1 w 1788
accepit 1 w 1795
ut 21 w 1798
non 8 w 1801
solo 1 w 1805
eo 5 w 1807
sed 4 w 1811
eo 6 w 1813
cum 4 w 1816
ceteris 1 w 1823
uteretur 1 w 1831
nam 1 w 1835
si 18 w 1837
multa 1 w 1842
discutias 1 w 1851
conplura 1 w 1860
repperies 1 w 1869
et 19 w 1871
plane 1 w 1876
innumera 1 w 1884
quae 2 w 1889
ei 5 w 1891
qui 13 w 1894
uti 4 w 1897
nesciat 2 w 1904
possint 1 w 1911
nocere 1 w 1917
nec 1 w 1921
ipsas 1 w 1926
diuitias 1 w 1934
inuenies 1 w 1942
fructuosas 1 w 1952
si 20 w 1955
habens 2 w 1961
diues 1 w 1966
subsidia 1 w 1974
largitatis 1 w 1984
neget 1 w 1989
alimenta 1 w 1997
pauperibus 1 w 2007
excludat 1 w 2016
inopem 1 w 2022
subsidio 1 w 2030
destitutum 1 w 2040
aliena 1 w 2047
extorqueat 1 w 2057
quia 3 w 2062
praeualet 1 w 2071
potestate 1 w 2080
pulchritudo 1 w 2092
ipsa 2 w 2096
et 22 w 2098
gratior 1 w 2105
corporis 1 w 2113
forma 1 w 2118
frequenter 1 w 2128
in 22 w 2130
uitium 1 w 2136
quam 3 w 2140
deformitas 1 w 2150
trahit 1 w 2156
numquid 1 w 2164
igitur 3 w 2170
quisquam 1 w 2178
deformiores 1 w 2189
quam 5 w 2193
pulchriores 1 w 2204
filios 1 w 2210
habere 1 w 2216
desiderat 1 w 2225
et 23 w 2227
inopes 1 w 2233
potius 1 w 2239
liberos 1 w 2246
suos 1 w 2250
cupit 1 w 2255
esse 3 w 2259
quam 6 w 2263
diuites 1 w 2270
plura 2 w 2276
sunt 1 w 2280
huiusmodi 1 w 2289
quae 3 w 2293
non 9 w 2296
ad 6 w 2298
inprudentiam 1 w 2310
largientis 1 w 2320
referenda 1 w 2329
sunt 2 w 2333
sed 5 w 2337
ad 7 w 2339
male 1 w 2343
utentis 1 w 2350
errorem 1 w 2357
et 24 w 2360
ideo 3 w 2364
utentem 1 w 2371
accusandum 1 w 2381
potius 2 w 2387
quam 7 w 2391
donantem 1 w 2399
Iterum 2 w 2406
quaestio 2 w 2414
sciebat 1 w 2422
praeuaricaturum 1 w 2437
deus 2 w 2441
Adam 2 w 2445
mandata 1 w 2452
sua 2 w 2455
an 9 w 2457
nesciebat 1 w 2466
si 24 w 2469
nesciebat 2 w 2478
non 10 w 2482
est 22 w 2485
ista 1 w 2489
diuinae 1 w 2496
potestatis 1 w 2506
adsertio 1 w 2514
si 25 w 2517
autem 2 w 2522
sciebat 4 w 2529
et 25 w 2531
nihilominus 1 w 2542
sciens 1 w 2548
neglegenda 1 w 2558
mandauit 1 w 2566
non 11 w 2570
est 24 w 2573
dei 2 w 2576
aliquid 1 w 2583
superfluum 1 w 2593
praecipere 1 w 2603
superfluo 1 w 2613
autem 3 w 2618
praecepit 1 w 2627
primoplasto 1 w 2638
illi 1 w 2642
Adae 2 w 2646
quod 10 w 2650
eum 4 w 2653
nouerat 1 w 2660
minime 1 w 2666
seruaturum 1 w 2676
nihil 2 w 2682
autem 4 w 2687
deus 3 w 2691
superfluo 2 w 2700
facit 1 w 2705
ergo 1 w 2710
non 12 w 2713
est 25 w 2716
scriptura 2 w 2725
ex 7 w 2727
deo 5 w 2730
hoc 3 w 2734
enim 3 w 2738
obiciunt 1 w 2746
qui 18 w 2749
uetus 1 w 2754
non 13 w 2757
recipiunt 1 w 2766
testamentum 1 w 2777
et 27 w 2779
has 1 w 2782
interserunt 1 w 2793
quaestiones 1 w 2804
uerum 1 w 2810
hi 5 w 2812
sua 3 w 2815
sententia 1 w 2824
et 28 w 2826
opinione 2 w 2834
uincendi 1 w 2842
sunt 3 w 2846
cum 5 w 2850
enim 4 w 2854
noui 2 w 2858
testamenti 1 w 2868
non 14 w 2871
refutant 1 w 2879
fidem 1 w 2884
exemplo 1 w 2892
sunt 4 w 2896
arguendi 1 w 2904
ut 32 w 2907
uetus 2 w 2912
credant 1 w 2919
quoniam 1 w 2927
cum 6 w 2930
sibi 3 w 2934
diuina 2 w 2940
praecepta 1 w 2949
et 30 w 2951
facta 1 w 2956
conueniunt 1 w 2966
unius 1 w 2972
auctoris 1 w 2980
testamentum 2 w 2991
utrumque 5 w 2999
liquet 1 w 3005
esse 4 w 3009
credendum 1 w 3018
discant 1 w 3026
igitur 4 w 3032
non 15 w 3035
superfluum 2 w 3045
non 16 w 3049
iniustum 1 w 3057
etiam 1 w 3062
praeuaricaturo 1 w 3076
praescriptum 1 w 3088
esse 5 w 3092
mandatum 2 w 3100
nam 2 w 3104
et 33 w 3106
ipse 4 w 3110
dominus 1 w 3117
Iesus 1 w 3122
elegit 1 w 3128
Iudam 1 w 3133
quem 3 w 3138
proditorem 1 w 3148
sciebat 5 w 3155
quem 4 w 3160
si 27 w 3162
per 12 w 3165
inprudentiam 2 w 3177
electum 1 w 3184
putant 1 w 3190
diuinae 2 w 3198
derogant 1 w 3206
potestati 2 w 3215
sed 6 w 3219
hoc 4 w 3222
aestimare 1 w 3231
non 17 w 3234
possunt 1 w 3241
cum 7 w 3245
scriptura 3 w 3254
dicat 2 w 3259
quia 4 w 3263
sciebat 6 w 3270
Iesus 2 w 3275
qui 20 w 3278
eum 5 w 3281
proditurus 1 w 3291
esset 2 w 3296
conticescant 1 w 3309
igitur 5 w 3315
repugnatores 1 w 3327
isti 2 w 3331
ueteris 1 w 3338
testamenti 2 w 3348
sed 7 w 3352
quoniam 2 w 3359
etiam 2 w 3364
gentilibus 1 w 3374
si 28 w 3377
forte 1 w 3382
istud 1 w 3387
obiecerint 1 w 3397
respondendum 1 w 3410
uidetur 2 w 3417
qui 21 w 3421
exemplum 1 w 3429
non 18 w 3432
accipiunt 1 w 3441
rationem 1 w 3450
exigunt 1 w 3457
accipiant 1 w 3467
etiam 3 w 3472
ipsi 1 w 3476
qua 15 w 3479
ratione 2 w 3486
dei 3 w 3489
filius 1 w 3495
uel 3 w 3498
praeuaricaturo 2 w 3512
mandauerit 1 w 3522
uel 4 w 3525
elegerit 1 w 3533
proditurum 1 w 3543
uenerat 1 w 3551
dominus 2 w 3558
Iesus 3 w 3563
omnes 1 w 3568
saluos 1 w 3574
facere 1 w 3580
peccatores 1 w 3590
etiam 4 w 3596
circa 1 w 3601
impios 1 w 3607
ostendere 1 w 3616
suam 1 w 3620
debuit 1 w 3626
uoluntatem 1 w 3636
et 40 w 3639
ideo 4 w 3643
nec 2 w 3646
proditurum 2 w 3656
debuit 2 w 3662
praeterire 1 w 3672
ut 35 w 3675
aduerterent 1 w 3686
omnes 2 w 3691
quod 11 w 3695
in 38 w 3697
electione 1 w 3706
etiam 5 w 3711
proditoris 1 w 3721
sui 1 w 3724
seruandorum 1 w 3735
omnium 1 w 3741
insigne 1 w 3748
praetendit 1 w 3758
nec 3 w 3761
in 40 w 3763
eo 10 w 3765
laesus 1 w 3771
est 33 w 3774
uel 5 w 3777
Adam 3 w 3781
quia 5 w 3786
mandatum 3 w 3794
accepit 2 w 3801
uel 6 w 3805
Iuda 2 w 3809
quia 6 w 3814
electus 1 w 3821
est 34 w 3824
non 19 w 3828
enim 5 w 3832
necessitatem 1 w 3844
deus 4 w 3848
uel 7 w 3851
illi 2 w 3855
praeuaricationis 1 w 3871
uel 8 w 3874
huic 1 w 3878
proditionis 1 w 3889
inposuit 1 w 3897
quia 7 w 3902
uterque 1 w 3909
si 32 w 3912
quod 12 w 3916
acceperat 1 w 3925
custodisset 1 w 3936
a 295 w 3938
peccato 2 w 3945
potuit 2 w 3951
abstinere 1 w 3960
denique 1 w 3968
nec 5 w 3971
Iudaeos 1 w 3978
omnes 3 w 3983
credituros 1 w 3993
sciebat 7 w 4000
et 45 w 4002
tamen 5 w 4007
ait 1 w 4010
non 20 w 4014
ueni 3 w 4018
nisi 5 w 4022
ad 10 w 4024
oues 1 w 4028
perditas 1 w 4036
domus 1 w 4041
Istrahel 1 w 4049
ergo 2 w 4054
non 21 w 4057
in 43 w 4059
mandante 1 w 4067
culpa 1 w 4072
est 35 w 4075
sed 8 w 4079
in 44 w 4081
praeuaricante 1 w 4094
peccatum 1 w 4102
est 36 w 4105
et 46 w 4108
quod 13 w 4112
in 45 w 4114
deo 7 w 4117
fuit 2 w 4121
ostendit 1 w 4129
omnibus 1 w 4136
quod 14 w 4140
omnes 4 w 4145
uoluit 1 w 4151
liberare 1 w 4159
nec 6 w 4163
tamen 6 w 4168
dico 2 w 4172
quia 8 w 4176
praeuaricationem 1 w 4192
nesciebat 3 w 4201
futuram 1 w 4208
immo 1 w 4213
quia 9 w 4217
sciebat 9 w 4224
adsero 1 w 4230
sed 9 w 4234
non 22 w 4237
ideo 5 w 4241
pereuntis 1 w 4250
proditoris 2 w 4260
inuidiam 1 w 4268
in 47 w 4270
se 29 w 4272
debuit 3 w 4278
deriuare 1 w 4286
ut 38 w 4289
adscriberetur 1 w 4302
deo 9 w 4305
quod 15 w 4309
uterque 2 w 4316
sit 4 w 4319
lapsus 1 w 4325
nunc 1 w 4330
autem 5 w 4335
uterque 3 w 4342
redarguitur 1 w 4353
atque 3 w 4358
reconuincitur 1 w 4371
quia 10 w 4376
et 48 w 4378
ille 2 w 4382
mandatum 4 w 4390
ne 40 w 4392
laberetur 1 w 4401
accepit 3 w 4408
et 50 w 4410
hic 1 w 4413
etiam 6 w 4418
in 49 w 4420
apostolatus 1 w 4431
munus 1 w 4436
adscitus 1 w 4444
est 37 w 4447
ut 42 w 4450
uel 9 w 4453
beneficio 1 w 4462
reuocaretur 1 w 4473
a 340 w 4474
proditionis 2 w 4485
affectu 1 w 4492
simul 1 w 4498
ut 43 w 4500
dum 8 w 4503
alii 2 w 4507
reuincuntur 1 w 4518
prodesset 1 w 4528
omnibus 2 w 4535
non 23 w 4539
enim 6 w 4543
consisteret 1 w 4554
peccatum 2 w 4562
si 37 w 4565
interdictio 2 w 4576
non 24 w 4579
fuisset 1 w 4586
non 25 w 4590
consistente 1 w 4601
autem 6 w 4606
peccato 3 w 4613
non 26 w 4616
solum 2 w 4621
malitia 1 w 4628
sed 10 w 4632
etiam 7 w 4637
uirtus 1 w 4643
fortasse 1 w 4651
non 27 w 4654
esset 4 w 4659
quae 6 w 4664
nisi 6 w 4668
aliqua 1 w 4674
malitiae 1 w 4682
fuissent 1 w 4690
semina 1 w 4696
uel 10 w 4700
subsistere 1 w 4710
uel 11 w 4713
eminere 1 w 4720
non 28 w 4723
posset 2 w 4729
quid 6 w 4734
est 38 w 4737
enim 7 w 4741
peccatum 3 w 4749
nisi 7 w 4753
praeuaricatio 3 w 4766
legis 1 w 4771
diuinae 3 w 4778
et 59 w 4780
caelestium 1 w 4790
inoboedientia 2 w 4803
praeceptorum 1 w 4815
non 29 w 4819
enim 8 w 4823
auribus 1 w 4830
corporis 2 w 4838
de 49 w 4840
mandatis 1 w 4848
caelestibus 1 w 4859
iudicamus 1 w 4868
sed 11 w 4872
cum 8 w 4875
esset 5 w 4880
dei 4 w 4883
uerbum 1 w 4889
opiniones 1 w 4899
quaedam 1 w 4906
nobis 1 w 4911
boni 4 w 4915
et 61 w 4917
mali 4 w 4921
pullulauerunt 1 w 4934
dum 9 w 4938
id 23 w 4940
quod 16 w 4944
malum 7 w 4949
est 41 w 4952
naturaliter 1 w 4963
intellegimus 1 w 4975
esse 10 w 4979
uitandum 1 w 4987
et 62 w 4989
id 24 w 4991
quod 17 w 4995
bonum 4 w 5000
est 42 w 5003
naturaliter 2 w 5014
nobis 2 w 5019
intellegimus 2 w 5031
esse 11 w 5035
praeceptum 1 w 5045
in 59 w 5048
eo 15 w 5050
igitur 6 w 5056
uocem 1 w 5061
domini 1 w 5067
uidemur 1 w 5074
audire 1 w 5080
quod 18 w 5085
alia 2 w 5089
interdicat 1 w 5099
alia 3 w 5104
praecipiat 1 w 5114
si 42 w 5117
quis 2 w 5121
non 30 w 5124
oboedierit 1 w 5134
illis 1 w 5139
quae 8 w 5143
semel 1 w 5148
a 389 w 5149
deo 10 w 5152
praecepta 2 w 5161
credimus 1 w 5169
poenae 1 w 5176
obnoxius 1 w 5184
aestimatur 1 w 5194
dei 5 w 5198
autem 7 w 5203
praeceptum 2 w 5213
non 31 w 5216
quasi 2 w 5221
in 62 w 5223
tabulis 1 w 5230
lapideis 1 w 5238
atramento 1 w 5247
legimus 3 w 5254
inscriptum 1 w 5264
sed 12 w 5268
cordibus 1 w 5276
nostris 1 w 5283
tenemus 1 w 5290
inpressum 1 w 5299
spiritu 1 w 5306
dei 7 w 5309
uiui 3 w 5313
ergo 3 w 5318
opinio 4 w 5324
nostra 1 w 5330
sibi 4 w 5334
legem 1 w 5339
facit 2 w 5344
si 45 w 5347
enim 9 w 5351
gentes 1 w 5357
quae 9 w 5361
legem 2 w 5366
non 32 w 5369
habent 1 w 5375
naturaliter 3 w 5386
ea 9 w 5388
quae 10 w 5392
legis 2 w 5397
sunt 6 w 5401
faciunt 1 w 5408
eiusmodi 2 w 5417
legem 3 w 5422
non 33 w 5425
habentes 1 w 5433
ipsi 2 w 5437
sibi 5 w 5441
sunt 7 w 5445
lex 1 w 5448
qui 30 w 5452
ostendunt 1 w 5461
opus 1 w 5465
legis 3 w 5470
scriptum 3 w 5478
in 66 w 5480
cordibus 2 w 5488
suis 1 w 5492
opinio 5 w 5499
igitur 7 w 5505
humana 1 w 5511
sibi 6 w 5515
tamquam 1 w 5522
dei 8 w 5525
lex 2 w 5528
est 44 w 5531