Scaife ATLAS

CTS Library / De Paradiso

De Paradiso (1.4.25-1.5.29)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.nd-dlc-lat1:1.4.25-1.5.29
Refs {'start': {'reference': '1.4.25', 'human_reference': 'Book 1 Section 4 Subsection 25'}, 'end': {'reference': '1.5.29', 'human_reference': 'Book 1 Section 5 Subsection 29'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.4'}]
Children []
prev
plain textXML
next

ergo positus est in paradiso uir, facta est in paradiso mulier. sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit uiri gratiam, quoniam de uiro sumpta est, licet hoc sacramentum magnum sit, sicut apostolus dixit, et ideo causam uitae ex eo traxit. ideoque de uiro tantum scriptura dixit quia posuit eum in paradiso operari et custodire. non idem est operari et custodire; in opere enim quidam uirtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis deprehenditur, eo quod quasi consummata custodiat. haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus noua quaerat et parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam spiritalia Iudaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut diceret haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus.

282
et quamuis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret, tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos ad operationem et custodiam debiti officii et hereditariae successionis munus adstringeret, haec duo ergo a te exiguntur siue moraliter siue spiritaliter. quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. uides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu, istos uero uigilare qui iam custodiam perfecti operis receperunt. unde et dominus apostolis quasi iam perfectioribus uigilate inquit et orate, ne intretis in temptationem, docens perfectae naturae munus et plenae uirtutis gratiam esse seruandam nec quemquam etiam perfectiorem nisi uigilauerit sui debere esse securum.

Et praecepit dominus deus Adae dicens: ex omni ligno quod est in paradiso ad escam edes, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis. qua die autem manducaueritis ex eo morte moriemini. qua ratione, ubi praecepit ex omni ligno edendum, singulariter dixerit: edes, ubi autem de ligno scientiae boni et mali, pluraliter non edetis dixerit, non

283
otiosa quaestio. uerum si diligenter intendas, scripturarum auctoritate absolui potest. quod enim bonum hoc et faciendum, quod autem bonum et faciendum consonans et adhaerens, quod uero turpe hoc dissonans, inconpositum atque discretum est. et ideo dominus unitatem semper intendens secundum unitatem praecepit. denique unitatem operatur qui fecit utraque unum, nec solum utraque, sed etiam omnes unum fecit; omnes enim unum corpus et unum spiritum esse nos iussit. per omnia autem primogenitus, cum sit in unitate cum patre, coniunctissimus patri semper est, quia uerbum erat apud deum. denique ait: ego et pater unum sumus, ut unitatem sibi maiestatis et diuinitatis cum patre esse monstraret. sed et nos unum esse praecepit et suae naturae unitatisque similitudinem in nos gratiae adoptione transfudit dicens: pater, sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint. ergo ubi bonum praecipit, tamquam ad unum praecipit dicens: edes; unitas enim praeuaricari non potest. ubi uero de ligno scientiae boni et mali dicit non esse gustandum, quasi ad plures dicit: non edetis; quod enim prohibitorium est tamquam pluribus imperatur. ego tamen aliud puto et quid futurum sit in ipso iam dei sermone repperio. de omni ligno gustandum Adae soli praecepit, quem seruaturum sciebat, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum iam non singulariter, sed pluraliter dicit; sciebat enim praeuaricaturam mulierem et ideo per pluralitatem ostendit non seruaturos, quia plurium discreta sententia est.

et quantum ad septuaginta uirorum

284
sententiam spectat, solutum est quod mouebat. sed quia Symmachus utrumque singulariter dixit, intellegimus id secutum, quia in lege quoque cum populum adloquitur deus, singulariter loquitur, sicut habes: audi, Istrahel, dominus deus tuus dominus unus est et diliges dominum deum tuum. nec mihi praeiudicat Symmachi interpretatio, qui unitatem patris et fili uidere non potuit, etsi aliquotiens in sermone et Acylas et ipse confessi sint. nec quisquam de eo quod praeuaricaturum populum diuina mandata singulariter adloquitur putet superiori nostro obuium esse sermoni quia populus Iudaeorum etiam singulariter data praescripta uiolauit. lex enim spiritalis est, et ideo alterum in sermone, alterum in praedestinatione diuino populum deus adloquebatur oraculo. denique ait: non quoques ouem in lacte matris suae.

Facilis abhinc praeceptorum caelestium series uideretur, nisi quaestionem plurimi commouerent, quibus responderi oportet a nobis, ne simplices mentes malitiosa interpretatione transducant. plerique enim, quorum auctor Apelles, sicut habes in tricesimo et octauo tomo eius, has quaestiones proponunt: quomodo lignum uitae plus operari uidetur ad uitam quam insufflatio dei? deinde: si hominem non perfectum fecit deus, unusquisque autem per industriam propriam perfectionem sibi uirtutis adsciscit, nonne uidetur plus sibi

285
homo adquirere quam ei deus contulit? tertium obiciunt: et si homo non gustauerat mortem, utique quam non gustauerat scire non poterat. ergo si non gustauerat, nesciebat: si nesciebat, timere non poterat. frustra igitur deus mortem pro terrore obiecit, quam homines non timebant.

discamus igitur quia ubi lignum uitae ibi etiam lignum scientiae boni et mali produxerit deus. habes enim quia produxit lignum uitae ἐν μέσῳ τοῦ παραδείσου〉, hoc est in medio paradiso. ait............. enim intellegitur quod in medio produxerit. ergo in medio paradiso et uita erat et causa mortis. intellege quia non homo fecit uitam, sed uel operando uel custodiendo mandata dei potuit inuenire. erat autem uita, sicut apostolus dixit, abscondita cum Christo in deo. homo ergo siue in umbra uitae erat propter figuram, quia umbra est haec quae nunc nostra est uita in terra, siue in quodam pignore uitae erat, quia habebat insufflationem dei, habebat ergo pignus inmortalitatis, sed in umbra uitae positus absconditam uitam cum Christo in deo uulgari quodam tactu et aspectu uidere et capere non poterat

286
etsi nondum peccator, non tamen incorruptae inuiolabilisque naturae, utpote qui postea peccato lapsus est, nequaquam autem adhuc peccator. denique in umbra uitae erat; qui autem peccatores sunt in umbra mortis sunt. peccatorum enim populus, sicut Esaias docet, sedebat in umbra mortis, cui lux orta per dei gratiam, non per suae uirtutis est meritum. ergo inter insufflationem dei et escam ligni uitae nulla discretio, nec hominem quis potest dicere plus sibi posse adquirere quam diuina ei largitate conlatum est, utinam acceptum tenere possemus! labor etenim noster eo proficit, ut quae tributa sunt resumamus. tertium illud quod propositum est, quia qui mortem non gustauerat mortem timere non poterat, facile ex communis naturae usu absolutionem habet. est enim natura insitum omnibus animantibus, ut etiam quae nondum sibi nocere experta sunt quasi noxia reformident. unde enim columbae in ipso ortu sui uisu terror accipitris? unde lupi ouibus formidabiles, pullis milui? quod si in his quae inrationabilia sunt animantia quidam de aduerso genere animantium naturalis est terror, ut etiam inrationabilia sensum fugiendae mortis accipiant, quanto magis in primo homine rationis utique plenissimo naturalis quaedam opinio mortis debuit esse uitandae!

Tokens

ergo 1 w 4
positus 1 w 11
est 1 w 14
in 1 w 16
paradiso 1 w 24
uir 1 w 27
facta 1 w 33
est 2 w 36
in 2 w 38
paradiso 2 w 46
mulier 1 w 52
sed 1 w 56
etiam 1 w 61
tunc 1 w 65
priusquam 1 w 74
a 9 w 75
serpente 1 w 83
mulier 2 w 89
deciperetur 1 w 100
habuit 1 w 107
uiri 1 w 111
gratiam 1 w 118
quoniam 1 w 126
de 2 w 128
uiro 1 w 132
sumpta 1 w 138
est 3 w 141
licet 1 w 147
hoc 1 w 150
sacramentum 1 w 161
magnum 1 w 167
sit 2 w 170
sicut 1 w 176
apostolus 1 w 185
dixit 1 w 190
et 4 w 193
ideo 1 w 197
causam 1 w 203
uitae 1 w 208
ex 1 w 210
eo 2 w 212
traxit 1 w 218
ideoque 1 w 226
de 5 w 228
uiro 2 w 232
tantum 1 w 238
scriptura 1 w 247
dixit 2 w 252
quia 1 w 256
posuit 1 w 262
eum 1 w 265
in 3 w 267
paradiso 3 w 275
operari 1 w 282
et 5 w 284
custodire 1 w 293
non 1 w 297
idem 1 w 301
est 4 w 304
operari 2 w 311
et 6 w 313
custodire 2 w 322
in 4 w 325
opere 1 w 330
enim 1 w 334
quidam 1 w 340
uirtutis 1 w 348
processus 1 w 357
est 5 w 360
in 5 w 363
custodia 1 w 371
quaedam 1 w 378
consummatio 1 w 389
operis 1 w 395
deprehenditur 1 w 408
eo 4 w 411
quod 1 w 415
quasi 1 w 420
consummata 1 w 430
custodiat 1 w 439
haec 1 w 444
duo 1 w 447
ab 2 w 449
homine 1 w 455
requiruntur 1 w 466
ut 3 w 469
et 7 w 471
operibus 1 w 479
noua 1 w 483
quaerat 1 w 490
et 8 w 492
parta 1 w 497
custodiat 2 w 506
quod 2 w 511
est 6 w 514
generale 1 w 522
Philon 1 w 529
autem 1 w 534
quoniam 2 w 542
spiritalia 1 w 552
Iudaico 1 w 559
non 2 w 562
capiebat 1 w 570
affectu 1 w 577
intra 1 w 583
moralia 1 w 590
se 3 w 592
tenuit 1 w 598
ut 5 w 601
diceret 1 w 608
haec 2 w 612
duo 2 w 615
quaeri 1 w 621
opera 3 w 627
in 8 w 629
agro 1 w 633
custodiam 1 w 643
domus 1 w 648
et 10 w 651
quamuis 1 w 658
paradisus 1 w 667
operibus 2 w 675
inquit 1 w 682
ruralibus 1 w 692
non 3 w 695
egeret 1 w 701
tamen 1 w 707
quia 2 w 711
primus 1 w 717
homo 1 w 721
lex 1 w 724
posteritatis 1 w 736
futurus 1 w 743
erat 2 w 747
ideo 3 w 752
legitimi 1 w 760
etiam 2 w 765
in 10 w 767
paradiso 4 w 775
speciem 1 w 782
suscepit 1 w 790
laboris 1 w 797
ut 7 w 800
nos 1 w 803
ad 6 w 805
operationem 1 w 816
et 13 w 818
custodiam 2 w 827
debiti 1 w 833
officii 1 w 840
et 14 w 842
hereditariae 1 w 854
successionis 1 w 866
munus 1 w 871
adstringeret 1 w 883
haec 3 w 888
duo 3 w 891
ergo 2 w 895
a 83 w 896
te 5 w 898
exiguntur 1 w 907
siue 1 w 911
moraliter 1 w 920
siue 2 w 924
spiritaliter 1 w 936
quod 3 w 941
etiam 3 w 946
psalmus 1 w 953
te 8 w 955
propheticus 1 w 966
docet 1 w 971
quia 3 w 976
scriptum 1 w 984
est 7 w 987
nisi 1 w 992
dominus 1 w 999
aedificauerit 1 w 1012
domum 1 w 1017
in 13 w 1020
uanum 1 w 1025
laborauerunt 1 w 1037
qui 7 w 1040
aedificant 1 w 1050
eam 1 w 1053
nisi 2 w 1058
dominus 2 w 1065
custodierit 1 w 1076
ciuitatem 1 w 1085
in 15 w 1088
uanum 2 w 1093
uigilauerunt 1 w 1105
qui 8 w 1108
custodiunt 1 w 1118
eam 2 w 1121
uides 1 w 1127
illos 1 w 1132
laborare 1 w 1140
qui 9 w 1143
in 16 w 1145
operis 2 w 1151
sunt 1 w 1155
aedificationisque 1 w 1172
processu 2 w 1180
istos 1 w 1186
uero 1 w 1190
uigilare 1 w 1198
qui 10 w 1201
iam 9 w 1204
custodiam 3 w 1213
perfecti 1 w 1221
operis 3 w 1227
receperunt 1 w 1237
unde 1 w 1242
et 19 w 1244
dominus 3 w 1251
apostolis 1 w 1260
quasi 2 w 1265
iam 11 w 1268
perfectioribus 1 w 1282
uigilate 1 w 1290
inquit 2 w 1296
et 20 w 1298
orate 1 w 1303
ne 4 w 1306
intretis 1 w 1314
in 20 w 1316
temptationem 1 w 1328
docens 1 w 1335
perfectae 1 w 1344
naturae 1 w 1351
munus 2 w 1356
et 22 w 1358
plenae 1 w 1364
uirtutis 2 w 1372
gratiam 2 w 1379
esse 1 w 1383
seruandam 1 w 1392
nec 1 w 1395
quemquam 1 w 1403
etiam 4 w 1408
perfectiorem 1 w 1420
nisi 3 w 1424
uigilauerit 1 w 1435
sui 2 w 1438
debere 1 w 1444
esse 2 w 1448
securum 1 w 1455
Et 1 w 1458
praecepit 1 w 1467
dominus 4 w 1474
deus 1 w 1478
Adae 1 w 1482
dicens 1 w 1488
ex 4 w 1491
omni 1 w 1495
ligno 1 w 1500
quod 4 w 1504
est 8 w 1507
in 22 w 1509
paradiso 5 w 1517
ad 9 w 1519
escam 1 w 1524
edes 1 w 1528
de 15 w 1531
ligno 2 w 1536
autem 2 w 1541
quod 5 w 1545
est 9 w 1548
scientiae 1 w 1557
boni 1 w 1561
et 24 w 1563
mali 1 w 1567
non 4 w 1570
edetis 1 w 1576
qua 9 w 1580
die 2 w 1583
autem 3 w 1588
manducaueritis 1 w 1602
ex 5 w 1604
eo 6 w 1606
morte 1 w 1611
moriemini 1 w 1620
qua 10 w 1624
ratione 2 w 1631
ubi 1 w 1635
praecepit 2 w 1644
ex 6 w 1646
omni 2 w 1650
ligno 3 w 1655
edendum 1 w 1662
singulariter 1 w 1675
dixerit 1 w 1682
edes 2 w 1687
ubi 2 w 1691
autem 4 w 1696
de 19 w 1698
ligno 4 w 1703
scientiae 2 w 1712
boni 2 w 1716
et 26 w 1718
mali 2 w 1722
pluraliter 1 w 1733
non 5 w 1736
edetis 2 w 1742
dixerit 2 w 1749
non 6 w 1753
otiosa 1 w 1759
quaestio 1 w 1767
uerum 1 w 1773
si 13 w 1775
diligenter 1 w 1785
intendas 1 w 1793
scripturarum 1 w 1806
auctoritate 1 w 1817
absolui 1 w 1824
potest 1 w 1830
quod 6 w 1835
enim 2 w 1839
bonum 1 w 1844
hoc 2 w 1847
et 28 w 1849
faciendum 1 w 1858
quod 7 w 1863
autem 5 w 1868
bonum 2 w 1873
et 29 w 1875
faciendum 2 w 1884
consonans 1 w 1893
et 30 w 1895
adhaerens 1 w 1904
quod 8 w 1909
uero 2 w 1913
turpe 1 w 1918
hoc 3 w 1921
dissonans 1 w 1930
inconpositum 1 w 1943
atque 1 w 1948
discretum 1 w 1957
est 12 w 1960
et 32 w 1963
ideo 4 w 1967
dominus 5 w 1974
unitatem 1 w 1982
semper 1 w 1988
intendens 1 w 1997
secundum 1 w 2005
unitatem 2 w 2013
praecepit 3 w 2022
denique 1 w 2030
unitatem 3 w 2038
operatur 1 w 2046
qui 12 w 2049
fecit 1 w 2054
utraque 1 w 2061
unum 1 w 2065
nec 2 w 2069
solum 1 w 2074
utraque 2 w 2081
sed 2 w 2085
etiam 5 w 2090
omnes 1 w 2095
unum 2 w 2099
fecit 2 w 2104
omnes 2 w 2110
enim 3 w 2114
unum 3 w 2118
corpus 1 w 2124
et 34 w 2126
unum 4 w 2130
spiritum 1 w 2138
esse 3 w 2142
nos 2 w 2145
iussit 1 w 2151
per 19 w 2155
omnia 1 w 2160
autem 6 w 2165
primogenitus 1 w 2177
cum 1 w 2181
sit 5 w 2184
in 29 w 2186
unitate 4 w 2193
cum 2 w 2196
patre 1 w 2201
coniunctissimus 1 w 2217
patri 1 w 2222
semper 2 w 2228
est 13 w 2231
quia 4 w 2236
uerbum 1 w 2242
erat 5 w 2246
apud 1 w 2250
deum 1 w 2254
denique 2 w 2262
ait 1 w 2265
ego 1 w 2269
et 35 w 2271
pater 1 w 2276
unum 5 w 2280
sumus 1 w 2285
ut 16 w 2288
unitatem 4 w 2296
sibi 1 w 2300
maiestatis 1 w 2310
et 36 w 2312
diuinitatis 1 w 2323
cum 3 w 2326
patre 2 w 2331
esse 4 w 2335
monstraret 1 w 2345
sed 3 w 2349
et 38 w 2351
nos 3 w 2354
unum 6 w 2358
esse 5 w 2362
praecepit 4 w 2371
et 39 w 2373
suae 1 w 2377
naturae 2 w 2384
unitatisque 1 w 2395
similitudinem 1 w 2408
in 32 w 2410
nos 4 w 2413
gratiae 1 w 2420
adoptione 1 w 2429
transfudit 1 w 2439
dicens 2 w 2445
pater 2 w 2451
sicut 2 w 2457
ego 2 w 2460
et 40 w 2462
tu 25 w 2464
unum 7 w 2468
sumus 2 w 2473
ita 15 w 2477
et 41 w 2479
isti 1 w 2483
in 33 w 2485
nobis 1 w 2490
unum 8 w 2494
sint 1 w 2498
ergo 3 w 2503
ubi 3 w 2506
bonum 3 w 2511
praecipit 1 w 2520
tamquam 1 w 2528
ad 12 w 2530
unum 9 w 2534
praecipit 2 w 2543
dicens 3 w 2549
edes 3 w 2554
unitas 1 w 2561
enim 4 w 2565
praeuaricari 1 w 2577
non 7 w 2580
potest 2 w 2586
ubi 4 w 2590
uero 3 w 2594
de 27 w 2596
ligno 5 w 2601
scientiae 3 w 2610
boni 3 w 2614
et 42 w 2616
mali 3 w 2620
dicit 1 w 2625
non 8 w 2628
esse 6 w 2632
gustandum 1 w 2641
quasi 3 w 2647
ad 13 w 2649
plures 1 w 2655
dicit 2 w 2660
non 9 w 2664
edetis 3 w 2670
quod 9 w 2675
enim 5 w 2679
prohibitorium 1 w 2692
est 16 w 2695
tamquam 2 w 2702
pluribus 1 w 2710
imperatur 1 w 2719
ego 3 w 2723
tamen 2 w 2728
aliud 1 w 2733
puto 1 w 2737
et 44 w 2739
quid 2 w 2743
futurum 1 w 2750
sit 6 w 2753
in 35 w 2755
ipso 1 w 2759
iam 15 w 2762
dei 1 w 2765
sermone 1 w 2772
repperio 1 w 2780
de 30 w 2783
omni 4 w 2787
ligno 6 w 2792
gustandum 2 w 2801
Adae 2 w 2805
soli 1 w 2809
praecepit 5 w 2818
quem 2 w 2823
seruaturum 1 w 2833
sciebat 1 w 2840
de 31 w 2843
ligno 7 w 2848
autem 7 w 2853
scientiae 4 w 2862
boni 4 w 2866
et 45 w 2868
mali 4 w 2872
non 10 w 2875
esse 7 w 2879
gustandum 3 w 2888
iam 16 w 2891
non 11 w 2894
singulariter 2 w 2906
sed 4 w 2910
pluraliter 2 w 2920
dicit 3 w 2925
sciebat 2 w 2933
enim 6 w 2937
praeuaricaturam 1 w 2952
mulierem 1 w 2960
et 46 w 2962
ideo 5 w 2966
per 23 w 2969
pluralitatem 1 w 2981
ostendit 1 w 2989
non 12 w 2992
seruaturos 1 w 3002
quia 5 w 3007
plurium 1 w 3014
discreta 1 w 3022
sententia 1 w 3031
est 17 w 3034
et 48 w 3037
quantum 1 w 3044
ad 14 w 3046
septuaginta 1 w 3057
uirorum 1 w 3064
sententiam 1 w 3074
spectat 1 w 3081
solutum 1 w 3089
est 18 w 3092
quod 10 w 3096
mouebat 1 w 3103
sed 5 w 3107
quia 6 w 3111
Symmachus 1 w 3120
utrumque 1 w 3128
singulariter 3 w 3140
dixit 3 w 3145
intellegimus 1 w 3158
id 10 w 3160
secutum 1 w 3167
quia 7 w 3172
in 40 w 3174
lege 1 w 3178
quoque 1 w 3184
cum 4 w 3187
populum 1 w 3194
adloquitur 1 w 3204
deus 2 w 3208
singulariter 4 w 3221
loquitur 2 w 3229
sicut 3 w 3235
habes 1 w 3240
audi 1 w 3245
Istrahel 1 w 3254
dominus 6 w 3262
deus 3 w 3266
tuus 1 w 3270
dominus 7 w 3277
unus 3 w 3281
est 19 w 3284
et 49 w 3286
diliges 1 w 3293
dominum 1 w 3300
deum 2 w 3304
tuum 1 w 3308
nec 3 w 3312
mihi 1 w 3316
praeiudicat 1 w 3327
Symmachi 1 w 3335
interpretatio 1 w 3348
qui 20 w 3352
unitatem 5 w 3360
patris 1 w 3366
et 51 w 3368
fili 1 w 3372
uidere 1 w 3378
non 13 w 3381
potuit 1 w 3387
etsi 1 w 3392
aliquotiens 1 w 3403
in 46 w 3405
sermone 2 w 3412
et 53 w 3414
Acylas 1 w 3420
et 54 w 3422
ipse 1 w 3426
confessi 1 w 3434
sint 2 w 3438
nec 4 w 3442
quisquam 1 w 3450
de 37 w 3452
eo 9 w 3454
quod 11 w 3458
praeuaricaturum 1 w 3473
populum 2 w 3480
diuina 1 w 3486
mandata 1 w 3493
singulariter 5 w 3505
adloquitur 2 w 3515
putet 1 w 3520
superiori 1 w 3529
nostro 1 w 3535
obuium 1 w 3541
esse 8 w 3545
sermoni 1 w 3552
quia 8 w 3556
populus 1 w 3563
Iudaeorum 1 w 3572
etiam 6 w 3577
singulariter 6 w 3589
data 2 w 3593
praescripta 1 w 3604
uiolauit 1 w 3612
lex 2 w 3616
enim 7 w 3620
spiritalis 1 w 3630
est 20 w 3633
et 57 w 3636
ideo 6 w 3640
alterum 1 w 3647
in 51 w 3649
sermone 3 w 3656
alterum 2 w 3664
in 52 w 3666
praedestinatione 1 w 3682
diuino 1 w 3688
populum 3 w 3695
deus 4 w 3699
adloquebatur 1 w 3711
oraculo 1 w 3718
denique 3 w 3726
ait 2 w 3729
non 14 w 3733
quoques 1 w 3740
ouem 1 w 3744
in 55 w 3746
lacte 1 w 3751
matris 1 w 3757
suae 2 w 3761
Facilis 1 w 3769
abhinc 1 w 3775
praeceptorum 1 w 3787
caelestium 1 w 3797
series 1 w 3803
uideretur 1 w 3812
nisi 4 w 3817
quaestionem 1 w 3828
plurimi 1 w 3835
commouerent 1 w 3846
quibus 1 w 3853
responderi 1 w 3863
oportet 1 w 3870
a 299 w 3871
nobis 2 w 3876
ne 20 w 3879
simplices 1 w 3888
mentes 1 w 3894
malitiosa 1 w 3903
interpretatione 1 w 3918
transducant 1 w 3929
plerique 1 w 3938
enim 8 w 3942
quorum 1 w 3949
auctor 2 w 3955
Apelles 1 w 3962
sicut 4 w 3968
habes 2 w 3973
in 58 w 3975
tricesimo 1 w 3984
et 61 w 3986
octauo 1 w 3992
tomo 1 w 3996
eius 1 w 4000
has 1 w 4004
quaestiones 1 w 4015
proponunt 1 w 4024
quomodo 1 w 4032
lignum 1 w 4038
uitae 2 w 4043
plus 1 w 4047
operari 3 w 4054
uidetur 1 w 4061
ad 18 w 4063
uitam 1 w 4068
quam 7 w 4072
insufflatio 1 w 4083
dei 2 w 4086
deinde 1 w 4093
si 37 w 4096
hominem 1 w 4103
non 15 w 4106
perfectum 1 w 4115
fecit 3 w 4120
deus 5 w 4124
unusquisque 1 w 4136
autem 8 w 4141
per 27 w 4144
industriam 1 w 4154
propriam 1 w 4162
perfectionem 1 w 4174
sibi 2 w 4178
uirtutis 3 w 4186
adsciscit 1 w 4195
nonne 1 w 4201
uidetur 2 w 4208
plus 2 w 4212
sibi 3 w 4216
homo 2 w 4220
adquirere 1 w 4229
quam 8 w 4233
ei 6 w 4235
deus 6 w 4239
contulit 1 w 4247
tertium 1 w 4255
obiciunt 1 w 4263
et 64 w 4266
si 40 w 4268
homo 3 w 4272
non 17 w 4275
gustauerat 1 w 4285
mortem 1 w 4291
utique 1 w 4298
quam 9 w 4302
non 18 w 4305
gustauerat 2 w 4315
scire 1 w 4320
non 19 w 4323
poterat 1 w 4330
ergo 4 w 4335
si 41 w 4337
non 20 w 4340
gustauerat 3 w 4350
nesciebat 1 w 4360
si 42 w 4363
nesciebat 2 w 4372
timere 1 w 4379
non 21 w 4382
poterat 2 w 4389
frustra 1 w 4397
igitur 1 w 4403
deus 7 w 4407
mortem 2 w 4413
pro 7 w 4416
terrore 1 w 4423
obiecit 1 w 4430
quam 10 w 4435
homines 1 w 4442
non 22 w 4445
timebant 1 w 4453
discamus 1 w 4462
igitur 2 w 4468
quia 9 w 4472
ubi 5 w 4475
lignum 2 w 4481
uitae 3 w 4486
ibi 5 w 4489
etiam 7 w 4494
lignum 3 w 4500
scientiae 5 w 4509
boni 5 w 4513
et 66 w 4515
mali 6 w 4519
produxerit 1 w 4529
deus 8 w 4533
habes 3 w 4539
enim 9 w 4543
quia 10 w 4547
produxit 1 w 4555
lignum 4 w 4561
uitae 4 w 4566
ἐν 1 w 4569
μέσῳ 1 w 4573
τοῦ 1 w 4576
παραδείσου 1 w 4586
hoc 4 w 4591
est 25 w 4594
in 64 w 4596
medio 1 w 4601
paradiso 6 w 4609
ait 3 w 4613
enim 10 w 4630
intellegitur 1 w 4642
quod 12 w 4646
in 66 w 4648
medio 2 w 4653
produxerit 2 w 4663
ergo 5 w 4668
in 67 w 4670
medio 3 w 4675
paradiso 7 w 4683
et 67 w 4685
uita 7 w 4689
erat 12 w 4693
et 68 w 4695
causa 2 w 4700
mortis 1 w 4706
intellege 1 w 4716
quia 11 w 4720
non 23 w 4723
homo 4 w 4727
fecit 4 w 4732
uitam 2 w 4737
sed 6 w 4741
uel 1 w 4744
operando 1 w 4752
uel 2 w 4755
custodiendo 1 w 4766
mandata 2 w 4773
dei 4 w 4776
potuit 2 w 4782
inuenire 1 w 4790
erat 13 w 4795
autem 9 w 4800
uita 9 w 4804
sicut 5 w 4810
apostolus 2 w 4819
dixit 4 w 4824
abscondita 1 w 4835
cum 5 w 4838
Christo 1 w 4845
in 70 w 4847
deo 7 w 4850
homo 5 w 4855
ergo 6 w 4859
siue 3 w 4863
in 71 w 4865
umbra 1 w 4870
uitae 5 w 4875
erat 14 w 4879
propter 1 w 4886
figuram 1 w 4893
quia 12 w 4898
umbra 2 w 4903
est 26 w 4906
haec 4 w 4910
quae 7 w 4914
nunc 1 w 4918
nostra 1 w 4924
est 27 w 4927
uita 11 w 4931
in 72 w 4933
terra 1 w 4938
siue 4 w 4943
in 73 w 4945
quodam 1 w 4951
pignore 1 w 4958
uitae 6 w 4963
erat 15 w 4967
quia 13 w 4972
habebat 1 w 4979
insufflationem 1 w 4993
dei 5 w 4996
habebat 2 w 5004
ergo 7 w 5008
pignus 1 w 5014
inmortalitatis 1 w 5028
sed 7 w 5032
in 76 w 5034
umbra 3 w 5039
uitae 7 w 5044
positus 2 w 5051
absconditam 1 w 5062
uitam 3 w 5067
cum 6 w 5070
Christo 2 w 5077
in 77 w 5079
deo 8 w 5082
uulgari 1 w 5089
quodam 2 w 5095
tactu 1 w 5100
et 69 w 5102
aspectu 1 w 5109
uidere 3 w 5115
et 70 w 5117
capere 1 w 5123
non 24 w 5126
poterat 3 w 5133
etsi 2 w 5137
nondum 1 w 5143
peccator 1 w 5151
non 26 w 5155
tamen 3 w 5160
incorruptae 1 w 5171
inuiolabilisque 1 w 5186
naturae 3 w 5193
utpote 1 w 5200
qui 32 w 5203
postea 1 w 5209
peccato 2 w 5216
lapsus 1 w 5222
est 28 w 5225
nequaquam 1 w 5235
autem 10 w 5240
adhuc 1 w 5245
peccator 2 w 5253
denique 4 w 5261
in 80 w 5263
umbra 4 w 5268
uitae 8 w 5273
erat 17 w 5277
qui 33 w 5281
autem 11 w 5286
peccatores 1 w 5296
sunt 2 w 5300
in 81 w 5302
umbra 5 w 5307
mortis 2 w 5313
sunt 3 w 5317
peccatorum 1 w 5328
enim 11 w 5332
populus 2 w 5339
sicut 6 w 5345
Esaias 1 w 5351
docet 2 w 5356
sedebat 1 w 5364
in 82 w 5366
umbra 6 w 5371
mortis 3 w 5377
cui 1 w 5381
lux 1 w 5384
orta 2 w 5388
per 31 w 5391
dei 6 w 5394
gratiam 3 w 5401
non 27 w 5405
per 32 w 5408
suae 3 w 5412
uirtutis 4 w 5420
est 29 w 5423
meritum 1 w 5430
ergo 8 w 5435
inter 3 w 5440
insufflationem 2 w 5454
dei 7 w 5457
et 73 w 5459
escam 2 w 5464
ligni 1 w 5469
uitae 9 w 5474
nulla 1 w 5479
discretio 1 w 5488
nec 5 w 5492
hominem 2 w 5499
quis 3 w 5503
potest 3 w 5509
dicere 2 w 5515
plus 3 w 5519
sibi 4 w 5523
posse 1 w 5528
adquirere 2 w 5537
quam 12 w 5541
diuina 2 w 5547
ei 11 w 5549
largitate 1 w 5558
conlatum 1 w 5566
est 31 w 5569
utinam 1 w 5576
acceptum 1 w 5584
tenere 1 w 5590
possemus 1 w 5598
labor 4 w 5604
etenim 1 w 5610
noster 1 w 5616
eo 14 w 5618
proficit 1 w 5626
ut 38 w 5629
quae 8 w 5633
tributa 1 w 5640
sunt 4 w 5644
resumamus 1 w 5653
tertium 2 w 5661
illud 1 w 5666
quod 15 w 5670
propositum 1 w 5680
est 32 w 5683
quia 14 w 5688
qui 37 w 5691
mortem 3 w 5697
non 28 w 5700
gustauerat 4 w 5710
mortem 4 w 5716
timere 2 w 5722
non 29 w 5725
poterat 4 w 5732
facile 1 w 5739
ex 8 w 5741
communis 1 w 5749
naturae 4 w 5756
usu 1 w 5759
absolutionem 1 w 5771
habet 1 w 5776
est 33 w 5780
enim 13 w 5784
natura 5 w 5790
insitum 1 w 5797
omnibus 1 w 5804
animantibus 1 w 5815
ut 41 w 5818
etiam 8 w 5823
quae 9 w 5827
nondum 2 w 5833
sibi 5 w 5837
nocere 1 w 5843
experta 1 w 5850
sunt 5 w 5854
quasi 4 w 5859
noxia 1 w 5864
reformident 1 w 5875
unde 2 w 5880
enim 14 w 5884
columbae 1 w 5892
in 89 w 5894
ipso 2 w 5898
ortu 1 w 5902
sui 3 w 5905
uisu 1 w 5909
terror 2 w 5915
accipitris 1 w 5925
unde 3 w 5930
lupi 1 w 5934
ouibus 1 w 5940
formidabiles 1 w 5952
pullis 1 w 5959
milui 1 w 5964
quod 16 w 5969
si 54 w 5971
in 90 w 5973
his 1 w 5976
quae 10 w 5980
inrationabilia 1 w 5994
sunt 6 w 5998
animantia 1 w 6007
quidam 2 w 6013
de 65 w 6015
aduerso 1 w 6022
genere 1 w 6028
animantium 1 w 6038
naturalis 1 w 6047
est 34 w 6050
terror 3 w 6056
ut 42 w 6059
etiam 9 w 6064
inrationabilia 2 w 6078
sensum 1 w 6084
fugiendae 1 w 6093
mortis 4 w 6099
accipiant 1 w 6108
quanto 1 w 6115
magis 1 w 6120
in 93 w 6122
primo 2 w 6127
homine 5 w 6133
rationis 1 w 6141
utique 2 w 6147
plenissimo 1 w 6157
naturalis 2 w 6166
quaedam 2 w 6173
opinio 1 w 6179
mortis 5 w 6185
debuit 1 w 6191
esse 9 w 6195
uitandae 1 w 6203