Scaife ATLAS

CTS Library / De Paradiso

De Paradiso (1.11.50-1.12.54)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa042.nd-dlc-lat1:1.11.50-1.12.54
Refs {'start': {'reference': '1.11.50', 'human_reference': 'Book 1 Section 11 Subsection 50'}, 'end': {'reference': '1.12.54', 'human_reference': 'Book 1 Section 12 Subsection 54'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.11'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Et inmisit inquit deus soporem in Adam, et obdormiuit. quis est iste sopor nisi quia paulisper, ad coniugium copulandum cum intendimus animum, ueluti intentos oculos ad dei regnum inclinare atque inflectere uidemur ad quendam somnum istius mundi et paulisper obdormire diuinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus? denique posteaquam soporem, inquit, inmisit in Adam et dormiuit, tunc aedificauit dominus deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem. bene aedificauit dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in uiro et muliere domus uidetur quaedam plena esse perfectio. qui sine uxore est quasi sine domo sit sic habetur; sicut enim uir publicis officiis ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem, hoc est: non anima ex anima, sed os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier.

ergo causam humanae generationis agnouimus. set quia plerosque mouet,

308
qui diligentius intuentur, quomodo si uel primo magnum munus dei fuit cirea homines, ut in paradiso homines collocarentur uel postea magnorum remuneratio uideretur esse meritorum, ut ad paradisum iustus unusquisque rapiatur, dicuntur etiam bestiae et pecora agri et uolatilia caeli in paradiso fuisse. unde plerique paradisum animam hominis esse uoluerunt, in qua uirtutum quaedam germina pullulauerint, hominem autem et ad operandum et ad custodiendum paradisum esse positum, hoc est mentem hominis, cuius uirtus animam uidetur excolere, non solum excolere, sed etiam cum excoluerit custodire. bestiae autem agri et uolatilia caeli, quae adducuntur ad Adam, nostri inrationabiles motus sunt, eo quod bestiae uel pecora quaedam diuersae sint corporis passiones uel turbulentiores uel etiam languidiores. uolatilia autem caeli quid aliud aestimamus nisi inanes cogitationes, quae uelut uolatilium more nostram circumuolant animam et huc atque illuc uario motu saepe transducunt? propterea nullus inuentus est menti nostrae similis adiutor nisi sensus, hoc est αἴσθησις. similem sibi solam νοῦς noster potuit inuenire.

Sed forte arguas quia haec quoque deus in tali paradiso locauit, hoc est passiones corporis et uanitatem quandam fluctuantium uel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit

309
auctor erroris. considera quid dicat. habete inquit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. uides quod ille tibi tribuerit potestatem, ut de omnibus iudicare tu debeas, singulorum genera iudicii tui sobria definitione discernere. uocauit ad te omnia deus, ut supra omnia mentem tuam esse cognosceres. cur quae tibi similia minime repperisti adsciscere tibi et copulare uoluisti? dedit tibi certe sensum, quo uniuersa cognosceres et de cognitis iudicares, meritoque de illo fecundo paradisi agro eiectus es, quia non potuisti seruare mandatum. sciebat enim deus esse te fragilem, sciebat iudicare non posse: ideo dixit quasi fragilioribus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo quia sciuit infirmum te esse ad iudicandum, uoluit oboedientem esse mandato: ideo praeceptum posuit. quod si non praeuaricatus esses, periculum incerti iudicii incidere nequiuisses. itaque quoniam iudicare uoluisti, ideo addidit: ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum. uoluisti tibi adrogare iudicium: poenam praui iudicii refutare non debes. posuit tamen te contra paradisum, ne memoriam eius posses abolere.

denique iusti in paradisum rapiuntur, sicut Paulus raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia. et tu si a primo

310
caelo ad secundum, a secundo caelo ad tertium mentis tuae uigore rapiaris, hoc est quia primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritalis, si ita rapiaris ad tertium caelum, ut uideas fulgorem gratiae spiritalis animalis enim homo quae sunt spiritus nescit, et ideo tertii caeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum rapieris iam sine periculo, ut possis diiudicare omnia, quia spiritalis diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, et fortasse quasi adhuc fragilis audies uerba ineffabilia, quae non liceat homini loqui, et tunc quod acceperis reseruato et quod audieris custodi. Paulus apostolus custodiebat, ne laberetur uel alios certe faceret errare. aut fortasse ideo dixit Paulus: quae non licet homini loqui, quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est uidebat istius corporis passiones, uidebat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae. hoc enim malo intellegi, ne uideamur quendam adhuc futuri periculi iactare terrorem; sit enim uel propter hanc uitam securitas, ut nullos praeuaricationis posthac futurae laqueos formidemus. ergo quicumque fuerit in paradiso ascensione uirtutis audiet mysteria dei arcana illa atque secreta, audiet dicentem dominum tamquam latroni illi a scelere ad confessionem et ad fidem a latrocinio reuertenti: hodie mecum eris in paradiso.

311
Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? cum dicit sapientiorem serpentem, intellegis quem loquatur, id est illum aduersarium nostrum, qui tamen habet huius sapientiam mundi. sed et uoluptas atque delectatio bene sapiens dicitur, quia et carnis appellatur sapientia, sicut habes quia sapientia huius carnis inimica est deo et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt qui adpetentes sunt uoluptatum. siue ergo delectationem intellegas, quaedam est diuino aduersa mandato et inimica sensibus nostris, unde sanctus Paulus ait: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, si autem ad diabolum referas, uerus inimicus est generis humani. quae causa autem inimicitiarum nisi inuidia? sicut Solomon ait quia inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum. inuidiae autem causa beatitudo hominis in paradiso positi et ideo, quoniam ipse diabolus acceptam gratiam tenere non potuit, inuidit homini eo quod figuratus e limo, ut incola paradisi esset, electus est. considerabat enim diabolus quod ipse, qui fuisset superioris
312
naturae, in haec saecularia et mundana deciderat, homo autem inferioris creaturae sperabat aeterna. hoc est ergo quod inuidit dicens: 'iste inferior adipiscetur quod ego seruare non potui? iste de terris migrabit ad caelum, cum ego de caelo lapsus in terras sim? multas uias habeo quibus hominem decipere possim. de limo factus est, terra ei mater est, coruptibilibus inuolutus est. etsi anima superioris naturae, tamen et ipsa lapsui potest esse obnoxia in corporis carcere constituta, quando ego lapsum uitare non potui. est igitur uia prima, ut decipiatur, dum condicione sua maiora desiderat. hic enim quidam est conatus industriae. deinde carnis est quod non habeat desiderare. postremo in quo uideor ego omnibus esse sapientior, nisi circumscribam hominem et uersutia et fraude contendam?' itaque machinatus est ut non primo Adam adoriretur, sed Adam per mulierem circumscribere conaretur, non adorsus est eum qui coram acceperat caeleste mandatum, sed eam adorsus est quae a uiro didicerat, non a deo quid obseruaret acceperat. neque enim habes quia mulieri dixit deus, sed quia Adae dixit, et ideo per Adam cognouisse mulier aestimanda est.

Tokens

Et 1 w 2
inmisit 1 w 9
inquit 1 w 15
deus 1 w 19
soporem 1 w 26
in 3 w 28
Adam 1 w 32
et 1 w 35
obdormiuit 1 w 45
quis 1 w 50
est 1 w 53
iste 1 w 57
sopor 2 w 62
nisi 1 w 66
quia 1 w 70
paulisper 1 w 79
ad 1 w 82
coniugium 1 w 91
copulandum 1 w 101
cum 1 w 104
intendimus 1 w 114
animum 1 w 120
ueluti 1 w 127
intentos 1 w 135
oculos 1 w 141
ad 2 w 143
dei 1 w 146
regnum 1 w 152
inclinare 1 w 161
atque 1 w 166
inflectere 1 w 176
uidemur 1 w 183
ad 3 w 185
quendam 1 w 192
somnum 1 w 198
istius 1 w 204
mundi 1 w 209
et 2 w 211
paulisper 2 w 220
obdormire 1 w 229
diuinis 1 w 236
dum 2 w 240
in 10 w 242
saecularibus 1 w 254
mundanisque 1 w 265
requiescimus 1 w 277
denique 1 w 285
posteaquam 1 w 295
soporem 2 w 302
inquit 2 w 309
inmisit 2 w 317
in 13 w 319
Adam 2 w 323
et 3 w 325
dormiuit 2 w 333
tunc 1 w 338
aedificauit 1 w 349
dominus 1 w 356
deus 2 w 360
costam 1 w 366
quam 2 w 371
sumpsit 1 w 378
de 6 w 380
Adam 3 w 384
in 15 w 387
mulierem 1 w 395
bene 1 w 400
aedificauit 2 w 411
dixit 1 w 416
ubi 1 w 420
de 7 w 422
mulieris 1 w 430
creatione 1 w 439
loquebatur 1 w 449
quia 2 w 454
in 16 w 456
uiro 1 w 460
et 4 w 462
muliere 2 w 469
domus 1 w 474
uidetur 1 w 481
quaedam 1 w 488
plena 1 w 493
esse 1 w 497
perfectio 1 w 506
qui 7 w 510
sine 1 w 514
uxore 1 w 519
est 2 w 522
quasi 1 w 527
sine 2 w 531
domo 1 w 535
sit 4 w 538
sic 1 w 541
habetur 1 w 548
sicut 1 w 554
enim 1 w 558
uir 2 w 561
publicis 1 w 569
officiis 1 w 577
ita 1 w 580
mulier 4 w 586
domesticis 1 w 596
ministeriis 1 w 607
habilior 1 w 615
aestimatur 1 w 625
considera 1 w 635
quia 3 w 639
ex 1 w 641
corpore 1 w 648
costam 2 w 654
sumpsit 2 w 661
non 1 w 665
ex 2 w 667
anima 1 w 672
portionem 1 w 681
hoc 1 w 685
est 5 w 688
non 2 w 692
anima 2 w 697
ex 3 w 699
anima 3 w 704
sed 1 w 708
os 6 w 710
de 10 w 712
ossibus 1 w 719
meis 1 w 723
et 7 w 725
caro 1 w 729
de 11 w 731
carne 1 w 736
mea 1 w 739
haec 1 w 743
uocabitur 1 w 752
mulier 5 w 758
ergo 1 w 763
causam 1 w 769
humanae 1 w 776
generationis 1 w 788
agnouimus 1 w 797
set 1 w 801
quia 4 w 805
plerosque 1 w 814
mouet 1 w 819
qui 10 w 823
diligentius 1 w 834
intuentur 1 w 843
quomodo 1 w 851
si 14 w 853
uel 2 w 856
primo 1 w 861
magnum 1 w 867
munus 1 w 872
dei 2 w 875
fuit 1 w 879
cirea 1 w 884
homines 1 w 891
ut 3 w 894
in 22 w 896
paradiso 1 w 904
homines 2 w 911
collocarentur 1 w 924
uel 3 w 927
postea 2 w 933
magnorum 1 w 941
remuneratio 1 w 952
uideretur 1 w 961
esse 2 w 965
meritorum 1 w 974
ut 4 w 977
ad 5 w 979
paradisum 1 w 988
iustus 1 w 994
unusquisque 1 w 1005
rapiatur 1 w 1013
dicuntur 1 w 1022
etiam 1 w 1027
bestiae 1 w 1034
et 12 w 1036
pecora 1 w 1042
agri 1 w 1046
et 13 w 1048
uolatilia 1 w 1057
caeli 1 w 1062
in 24 w 1064
paradiso 2 w 1072
fuisse 1 w 1078
unde 1 w 1083
plerique 1 w 1091
paradisum 2 w 1100
animam 1 w 1106
hominis 1 w 1113
esse 3 w 1117
uoluerunt 1 w 1126
in 26 w 1129
qua 5 w 1132
uirtutum 1 w 1140
quaedam 2 w 1147
germina 1 w 1154
pullulauerint 1 w 1167
hominem 1 w 1175
autem 1 w 1180
et 14 w 1182
ad 9 w 1184
operandum 1 w 1193
et 15 w 1195
ad 10 w 1197
custodiendum 1 w 1209
paradisum 3 w 1218
esse 4 w 1222
positum 1 w 1229
hoc 2 w 1233
est 7 w 1236
mentem 1 w 1242
hominis 2 w 1249
cuius 1 w 1255
uirtus 1 w 1261
animam 2 w 1267
uidetur 2 w 1274
excolere 1 w 1282
non 3 w 1286
solum 1 w 1291
excolere 2 w 1299
sed 2 w 1303
etiam 2 w 1308
cum 2 w 1311
excoluerit 1 w 1321
custodire 1 w 1330
bestiae 2 w 1338
autem 2 w 1343
agri 2 w 1347
et 18 w 1349
uolatilia 2 w 1358
caeli 2 w 1363
quae 3 w 1368
adducuntur 1 w 1378
ad 13 w 1380
Adam 4 w 1384
nostri 1 w 1391
inrationabiles 1 w 1405
motus 1 w 1410
sunt 1 w 1414
eo 1 w 1417
quod 1 w 1421
bestiae 3 w 1428
uel 4 w 1431
pecora 2 w 1437
quaedam 3 w 1444
diuersae 1 w 1452
sint 1 w 1456
corporis 1 w 1464
passiones 1 w 1473
uel 5 w 1476
turbulentiores 1 w 1490
uel 6 w 1493
etiam 3 w 1498
languidiores 1 w 1510
uolatilia 3 w 1520
autem 3 w 1525
caeli 3 w 1530
quid 1 w 1534
aliud 1 w 1539
aestimamus 1 w 1549
nisi 2 w 1553
inanes 1 w 1559
cogitationes 1 w 1571
quae 5 w 1576
uelut 2 w 1581
uolatilium 1 w 1591
more 1 w 1595
nostram 1 w 1602
circumuolant 1 w 1614
animam 3 w 1620
et 20 w 1622
huc 1 w 1625
atque 2 w 1630
illuc 1 w 1635
uario 1 w 1640
motu 2 w 1644
saepe 1 w 1649
transducunt 1 w 1660
propterea 1 w 1670
nullus 1 w 1676
inuentus 1 w 1684
est 11 w 1687
menti 1 w 1692
nostrae 1 w 1699
similis 1 w 1706
adiutor 1 w 1713
nisi 3 w 1717
sensus 1 w 1723
hoc 3 w 1727
est 12 w 1730
αἴσθησις 1 w 1738
similem 1 w 1746
sibi 1 w 1750
solam 1 w 1755
νοῦς 1 w 1759
noster 1 w 1765
potuit 1 w 1771
inuenire 1 w 1779
Sed 1 w 1783
forte 1 w 1788
arguas 1 w 1794
quia 5 w 1798
haec 2 w 1802
quoque 1 w 1808
deus 3 w 1812
in 36 w 1814
tali 1 w 1818
paradiso 3 w 1826
locauit 1 w 1833
hoc 4 w 1837
est 13 w 1840
passiones 2 w 1849
corporis 2 w 1857
et 21 w 1859
uanitatem 1 w 1868
quandam 1 w 1875
fluctuantium 1 w 1887
uel 8 w 1890
inanium 1 w 1897
cogitationum 1 w 1909
quod 2 w 1914
ipse 1 w 1918
nostri 2 w 1924
fuerit 1 w 1930
auctor 1 w 1936
erroris 1 w 1943
considera 2 w 1953
quid 2 w 1957
dicat 1 w 1962
habete 1 w 1969
inquit 3 w 1975
potestatem 1 w 1985
piscium 1 w 1992
maris 1 w 1997
et 23 w 1999
uolatilium 2 w 2009
caeli 4 w 2014
et 24 w 2016
omnium 1 w 2022
repentium 1 w 2031
quae 6 w 2036
repunt 1 w 2042
super 1 w 2047
terram 1 w 2053
uides 1 w 2059
quod 3 w 2063
ille 1 w 2067
tibi 1 w 2071
tribuerit 1 w 2080
potestatem 2 w 2090
ut 11 w 2093
de 19 w 2095
omnibus 1 w 2102
iudicare 1 w 2110
tu 26 w 2112
debeas 1 w 2118
singulorum 1 w 2129
genera 2 w 2135
iudicii 1 w 2142
tui 2 w 2145
sobria 1 w 2151
definitione 1 w 2162
discernere 1 w 2172
uocauit 1 w 2180
ad 16 w 2182
te 22 w 2184
omnia 1 w 2189
deus 4 w 2193
ut 12 w 2196
supra 1 w 2201
omnia 2 w 2206
mentem 2 w 2212
tuam 1 w 2216
esse 5 w 2220
cognosceres 1 w 2231
cur 1 w 2235
quae 7 w 2239
tibi 2 w 2243
similia 1 w 2250
minime 1 w 2256
repperisti 1 w 2266
adsciscere 1 w 2276
tibi 3 w 2280
et 25 w 2282
copulare 1 w 2290
uoluisti 1 w 2298
dedit 1 w 2304
tibi 4 w 2308
certe 1 w 2313
sensum 1 w 2319
quo 6 w 2323
uniuersa 1 w 2331
cognosceres 2 w 2342
et 26 w 2344
de 24 w 2346
cognitis 1 w 2354
iudicares 1 w 2363
meritoque 1 w 2373
de 25 w 2375
illo 1 w 2379
fecundo 1 w 2386
paradisi 1 w 2394
agro 1 w 2398
eiectus 1 w 2405
es 35 w 2407
quia 6 w 2412
non 4 w 2415
potuisti 1 w 2423
seruare 1 w 2430
mandatum 1 w 2438
sciebat 1 w 2446
enim 2 w 2450
deus 5 w 2454
esse 6 w 2458
te 25 w 2460
fragilem 1 w 2468
sciebat 2 w 2476
iudicare 3 w 2484
non 5 w 2487
posse 1 w 2492
ideo 1 w 2497
dixit 2 w 2502
quasi 2 w 2507
fragilioribus 1 w 2520
nolite 1 w 2527
iudicare 4 w 2535
ut 13 w 2538
non 6 w 2541
iudicemini 1 w 2551
ergo 2 w 2556
quia 7 w 2560
sciuit 1 w 2566
infirmum 1 w 2574
te 27 w 2576
esse 7 w 2580
ad 19 w 2582
iudicandum 1 w 2592
uoluit 1 w 2599
oboedientem 1 w 2610
esse 8 w 2614
mandato 1 w 2621
ideo 2 w 2626
praeceptum 1 w 2636
posuit 1 w 2642
quod 4 w 2647
si 29 w 2649
non 7 w 2652
praeuaricatus 1 w 2665
esses 1 w 2670
periculum 1 w 2680
incerti 1 w 2687
iudicii 2 w 2694
incidere 1 w 2702
nequiuisses 1 w 2713
itaque 1 w 2720
quoniam 1 w 2727
iudicare 5 w 2735
uoluisti 2 w 2743
ideo 3 w 2748
addidit 1 w 2755
ecce 1 w 2760
Adam 5 w 2764
factus 1 w 2770
est 16 w 2773
quasi 3 w 2778
unus 3 w 2782
ex 7 w 2784
nobis 1 w 2789
ut 14 w 2792
sciat 1 w 2797
bonum 1 w 2802
et 27 w 2804
malum 1 w 2809
uoluisti 3 w 2818
tibi 5 w 2822
adrogare 1 w 2830
iudicium 1 w 2838
poenam 1 w 2845
praui 1 w 2850
iudicii 3 w 2857
refutare 1 w 2865
non 8 w 2868
debes 1 w 2873
posuit 2 w 2880
tamen 1 w 2885
te 29 w 2887
contra 1 w 2893
paradisum 4 w 2902
ne 20 w 2905
memoriam 1 w 2913
eius 1 w 2917
posses 1 w 2923
abolere 1 w 2930
denique 2 w 2938
iusti 1 w 2943
in 46 w 2945
paradisum 5 w 2954
rapiuntur 1 w 2963
sicut 2 w 2969
Paulus 1 w 2975
raptus 1 w 2981
est 17 w 2984
in 47 w 2986
paradisum 6 w 2995
et 28 w 2997
audiuit 1 w 3004
uerba 1 w 3009
ineffabilia 1 w 3020
et 29 w 3023
tu 37 w 3025
si 32 w 3027
a 239 w 3028
primo 2 w 3033
caelo 1 w 3038
ad 25 w 3040
secundum 1 w 3048
a 242 w 3050
secundo 1 w 3057
caelo 2 w 3062
ad 26 w 3064
tertium 1 w 3071
mentis 1 w 3077
tuae 1 w 3081
uigore 1 w 3087
rapiaris 1 w 3095
hoc 5 w 3099
est 18 w 3102
quia 8 w 3106
primum 1 w 3112
unusquisque 2 w 3123
homo 1 w 3127
est 19 w 3130
corporalis 1 w 3140
secundo 2 w 3148
animalis 1 w 3156
tertio 1 w 3163
spiritalis 1 w 3173
si 33 w 3176
ita 7 w 3179
rapiaris 2 w 3187
ad 27 w 3189
tertium 2 w 3196
caelum 1 w 3202
ut 17 w 3205
uideas 1 w 3211
fulgorem 1 w 3219
gratiae 1 w 3226
spiritalis 2 w 3236
animalis 2 w 3245
enim 3 w 3249
homo 2 w 3253
quae 8 w 3257
sunt 2 w 3261
spiritus 1 w 3269
nescit 1 w 3275
et 30 w 3278
ideo 4 w 3282
tertii 1 w 3288
caeli 5 w 3293
ascensio 1 w 3301
tibi 6 w 3305
est 20 w 3308
necessaria 1 w 3318
ut 18 w 3321
rapiaris 3 w 3329
in 49 w 3331
paradisum 7 w 3340
rapieris 1 w 3349
iam 6 w 3352
sine 3 w 3356
periculo 1 w 3364
ut 19 w 3367
possis 1 w 3373
diiudicare 1 w 3383
omnia 3 w 3388
quia 9 w 3393
spiritalis 3 w 3403
diiudicat 1 w 3412
omnia 4 w 3417
ipse 2 w 3422
autem 4 w 3427
a 282 w 3428
nemine 1 w 3434
diiudicatur 1 w 3445
et 31 w 3448
fortasse 1 w 3456
quasi 4 w 3461
adhuc 1 w 3466
fragilis 1 w 3474
audies 1 w 3480
uerba 2 w 3485
ineffabilia 2 w 3496
quae 9 w 3501
non 9 w 3504
liceat 1 w 3510
homini 3 w 3516
loqui 1 w 3521
et 32 w 3524
tunc 2 w 3528
quod 5 w 3532
acceperis 1 w 3541
reseruato 1 w 3550
et 33 w 3552
quod 6 w 3556
audieris 1 w 3564
custodi 3 w 3571
Paulus 2 w 3578
apostolus 1 w 3587
custodiebat 1 w 3598
ne 28 w 3601
laberetur 1 w 3610
uel 9 w 3613
alios 1 w 3618
certe 2 w 3623
faceret 1 w 3630
errare 1 w 3636
aut 5 w 3640
fortasse 2 w 3648
ideo 5 w 3652
dixit 3 w 3657
Paulus 3 w 3663
quae 10 w 3668
non 10 w 3671
licet 1 w 3676
homini 4 w 3682
loqui 2 w 3687
quia 10 w 3692
erat 3 w 3696
adhuc 2 w 3701
in 55 w 3703
corpore 2 w 3710
constitutus 1 w 3721
hoc 6 w 3725
est 21 w 3728
uidebat 1 w 3735
istius 2 w 3741
corporis 3 w 3749
passiones 3 w 3758
uidebat 2 w 3766
legem 1 w 3771
carnis 1 w 3777
suae 1 w 3781
repugnantem 1 w 3792
legi 1 w 3796
mentis 2 w 3802
suae 2 w 3806
hoc 7 w 3810
enim 4 w 3814
malo 1 w 3818
intellegi 1 w 3827
ne 30 w 3830
uideamur 1 w 3838
quendam 2 w 3845
adhuc 3 w 3850
futuri 1 w 3856
periculi 1 w 3864
iactare 1 w 3871
terrorem 1 w 3879
sit 7 w 3883
enim 5 w 3887
uel 10 w 3890
propter 2 w 3897
hanc 1 w 3901
uitam 1 w 3906
securitas 1 w 3915
ut 24 w 3918
nullos 1 w 3924
praeuaricationis 1 w 3940
posthac 1 w 3947
futurae 1 w 3954
laqueos 1 w 3961
formidemus 1 w 3971
ergo 3 w 3976
quicumque 1 w 3985
fuerit 2 w 3991
in 57 w 3993
paradiso 4 w 4001
ascensione 1 w 4011
uirtutis 1 w 4019
audiet 1 w 4025
mysteria 1 w 4033
dei 3 w 4036
arcana 1 w 4042
illa 1 w 4046
atque 3 w 4051
secreta 1 w 4058
audiet 2 w 4065
dicentem 1 w 4073
dominum 1 w 4080
tamquam 1 w 4087
latroni 1 w 4094
illi 1 w 4098
a 348 w 4099
scelere 1 w 4106
ad 33 w 4108
confessionem 1 w 4120
et 40 w 4122
ad 34 w 4124
fidem 1 w 4129
a 351 w 4130
latrocinio 1 w 4140
reuertenti 1 w 4150
hodie 1 w 4156
mecum 1 w 4161
eris 6 w 4165
in 60 w 4167
paradiso 5 w 4175
Serpens 1 w 4183
autem 5 w 4188
erat 4 w 4192
sapientior 1 w 4202
omnium 2 w 4208
bestiarum 1 w 4217
quae 11 w 4222
erant 1 w 4227
super 2 w 4232
terram 2 w 4238
quas 5 w 4243
fecit 1 w 4248
dominus 2 w 4255
deus 6 w 4259
et 41 w 4262
dixit 4 w 4267
serpens 1 w 4274
mulieri 2 w 4281
quid 3 w 4286
utique 1 w 4292
dixit 5 w 4297
deus 7 w 4301
ne 33 w 4304
edatis 1 w 4310
ab 10 w 4312
omni 8 w 4316
ligno 1 w 4321
quod 7 w 4325
est 23 w 4328
in 62 w 4330
paradiso 6 w 4338
cum 6 w 4342
dicit 1 w 4347
sapientiorem 1 w 4359
serpentem 1 w 4368
intellegis 1 w 4379
quem 1 w 4383
loquatur 1 w 4391
id 25 w 4394
est 24 w 4397
illum 1 w 4402
aduersarium 1 w 4413
nostrum 1 w 4420
qui 27 w 4424
tamen 2 w 4429
habet 3 w 4434
huius 1 w 4439
sapientiam 1 w 4449
mundi 2 w 4454
sed 3 w 4458
et 43 w 4460
uoluptas 1 w 4468
atque 4 w 4473
delectatio 1 w 4483
bene 2 w 4487
sapiens 1 w 4494
dicitur 1 w 4501
quia 11 w 4506
et 44 w 4508
carnis 2 w 4514
appellatur 1 w 4524
sapientia 2 w 4533
sicut 3 w 4539
habes 1 w 4544
quia 12 w 4548
sapientia 3 w 4557
huius 2 w 4562
carnis 3 w 4568
inimica 1 w 4575
est 25 w 4578
deo 6 w 4581
et 45 w 4583
ad 38 w 4585
exquirenda 1 w 4595
delectationum 1 w 4608
genera 3 w 4614
astuti 1 w 4620
sunt 3 w 4624
qui 31 w 4627
adpetentes 1 w 4637
sunt 4 w 4641
uoluptatum 1 w 4651
siue 1 w 4656
ergo 4 w 4660
delectationem 1 w 4673
intellegas 1 w 4683
quaedam 4 w 4691
est 26 w 4694
diuino 1 w 4700
aduersa 2 w 4707
mandato 2 w 4714
et 47 w 4716
inimica 2 w 4723
sensibus 1 w 4731
nostris 1 w 4738
unde 2 w 4743
sanctus 1 w 4750
Paulus 4 w 4756
ait 1 w 4759
uideo 1 w 4765
aliam 1 w 4770
legem 2 w 4775
in 68 w 4777
membris 1 w 4784
meis 2 w 4788
repugnantem 2 w 4799
legi 4 w 4803
mentis 3 w 4809
meae 1 w 4813
et 48 w 4815
captiuantem 1 w 4826
me 20 w 4828
in 69 w 4830
lege 3 w 4834
peccati 1 w 4841
si 45 w 4844
autem 6 w 4849
ad 41 w 4851
diabolum 1 w 4859
referas 1 w 4866
uerus 1 w 4872
inimicus 1 w 4880
est 27 w 4883
generis 1 w 4890
humani 1 w 4896
quae 13 w 4901
causa 2 w 4906
autem 7 w 4911
inimicitiarum 1 w 4924
nisi 4 w 4928
inuidia 1 w 4935
sicut 4 w 4941
Solomon 1 w 4948
ait 2 w 4951
quia 13 w 4955
inuidia 2 w 4962
diaboli 1 w 4969
mors 1 w 4973
introiuit 1 w 4982
in 75 w 4984
orbem 1 w 4989
terrarum 1 w 4997
inuidiae 1 w 5006
autem 8 w 5011
causa 3 w 5016
beatitudo 1 w 5025
hominis 3 w 5032
in 78 w 5034
paradiso 7 w 5042
positi 1 w 5048
et 49 w 5050
ideo 7 w 5054
quoniam 2 w 5062
ipse 3 w 5066
diabolus 1 w 5074
acceptam 1 w 5082
gratiam 1 w 5089
tenere 1 w 5095
non 11 w 5098
potuit 2 w 5104
inuidit 1 w 5112
homini 6 w 5118
eo 11 w 5120
quod 8 w 5124
figuratus 1 w 5133
e 570 w 5134
limo 1 w 5138
ut 35 w 5141
incola 1 w 5147
paradisi 2 w 5155
esset 1 w 5160
electus 1 w 5168
est 28 w 5171
considerabat 1 w 5184
enim 6 w 5188
diabolus 2 w 5196
quod 9 w 5200
ipse 4 w 5204
qui 33 w 5208
fuisset 1 w 5215
superioris 1 w 5225
naturae 1 w 5232
in 82 w 5235
haec 3 w 5239
saecularia 1 w 5249
et 52 w 5251
mundana 1 w 5258
deciderat 1 w 5267
homo 3 w 5272
autem 9 w 5277
inferioris 1 w 5287
creaturae 1 w 5296
sperabat 1 w 5304
aeterna 1 w 5311
hoc 8 w 5315
est 29 w 5318
ergo 5 w 5322
quod 10 w 5326
inuidit 2 w 5333
dicens 1 w 5339
iste 3 w 5345
inferior 2 w 5353
adipiscetur 1 w 5364
quod 11 w 5368
ego 1 w 5371
seruare 2 w 5378
non 12 w 5381
potui 4 w 5386
iste 4 w 5391
de 54 w 5393
terris 1 w 5399
migrabit 1 w 5407
ad 45 w 5409
caelum 2 w 5415
cum 7 w 5419
ego 2 w 5422
de 55 w 5424
caelo 3 w 5429
lapsus 1 w 5435
in 86 w 5437
terras 1 w 5443
sim 4 w 5446
multas 1 w 5453
uias 1 w 5457
habeo 1 w 5462
quibus 1 w 5468
hominem 2 w 5475
decipere 1 w 5483
possim 1 w 5489
de 57 w 5492
limo 2 w 5496
factus 2 w 5502
est 30 w 5505
terra 5 w 5511
ei 8 w 5513
mater 1 w 5518
est 31 w 5521
coruptibilibus 1 w 5536
inuolutus 1 w 5545
est 32 w 5548
etsi 1 w 5553
anima 9 w 5558
superioris 2 w 5568
naturae 2 w 5575
tamen 3 w 5581
et 56 w 5583
ipsa 1 w 5587
lapsui 1 w 5593
potest 3 w 5599
esse 11 w 5603
obnoxia 1 w 5610
in 89 w 5612
corporis 4 w 5620
carcere 1 w 5627
constituta 1 w 5637
quando 1 w 5644
ego 3 w 5647
lapsum 1 w 5653
uitare 1 w 5659
non 13 w 5662
potui 5 w 5667
est 34 w 5671
igitur 1 w 5677
uia 15 w 5680
prima 1 w 5685
ut 39 w 5688
decipiatur 1 w 5698
dum 7 w 5702
condicione 1 w 5712
sua 3 w 5715
maiora 1 w 5721
desiderat 1 w 5730
hic 1 w 5734
enim 7 w 5738
quidam 1 w 5744
est 35 w 5747
conatus 1 w 5754
industriae 1 w 5764
deinde 1 w 5771
carnis 4 w 5777
est 36 w 5780
quod 12 w 5784
non 14 w 5787
habeat 1 w 5793
desiderare 1 w 5803
postremo 1 w 5812
in 92 w 5814
quo 18 w 5817
uideor 1 w 5823
ego 4 w 5826
omnibus 2 w 5833
esse 12 w 5837
sapientior 3 w 5847
nisi 5 w 5852
circumscribam 1 w 5865
hominem 3 w 5872
et 57 w 5874
uersutia 1 w 5882
et 58 w 5884
fraude 1 w 5890
contendam 1 w 5899
itaque 2 w 5907
machinatus 1 w 5917
est 37 w 5920
ut 41 w 5922
non 15 w 5925
primo 3 w 5930
Adam 6 w 5934
adoriretur 1 w 5944
sed 4 w 5948
Adam 7 w 5952
per 16 w 5955
mulierem 2 w 5963
circumscribere 1 w 5977
conaretur 1 w 5986
non 16 w 5990
adorsus 1 w 5997
est 38 w 6000
eum 1 w 6003
qui 36 w 6006
coram 1 w 6011
acceperat 1 w 6020
caeleste 1 w 6028
mandatum 2 w 6036
sed 5 w 6040
eam 2 w 6043
adorsus 2 w 6050
est 40 w 6053
quae 14 w 6057
a 532 w 6058
uiro 2 w 6062
didicerat 1 w 6071
non 17 w 6075
a 534 w 6076
deo 10 w 6079
quid 5 w 6083
obseruaret 1 w 6093
acceperat 2 w 6102
neque 1 w 6108
enim 8 w 6112
habes 2 w 6117
quia 14 w 6121
mulieri 3 w 6128
dixit 6 w 6133
deus 8 w 6137
sed 6 w 6141
quia 15 w 6145
Adae 1 w 6149
dixit 7 w 6154
et 62 w 6157
ideo 9 w 6161
per 19 w 6164
Adam 8 w 6168
cognouisse 1 w 6178
mulier 9 w 6184
aestimanda 1 w 6194
est 42 w 6197