Scaife ATLAS

CTS Library / De Ioseph

De Ioseph (1.6.29-1.6.32)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa035.nd-dlc-lat1:1.6.29-1.6.32
Refs {'start': {'reference': '1.6.29', 'human_reference': 'Book 1 Section 6 Subsection 29'}, 'end': {'reference': '1.6.32', 'human_reference': 'Book 1 Section 6 Subsection 32'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.6'}]
Children []
prev
plain textXML
next

de istis uero spadonibus quid dicam? qui exemplo debent esse spadonibus ceteris quod status eorum fragilis et tenuis et in uoluntate regia spes omnis quibus leuis offensa summum periculum

93
sit, secundae autem res uile ministernum. gloriabatur alter quod esset uini praepositus, alter quod pistorum. uterque offendit missique in carcerem et conmendati sancto Ioseph ab ipso carceris clauiculario, cum essent illic dies complures, uiderunt somnium. et cum reuiseret eos Ioseph, tristes turbatosque animi offendit, quia turbabantur somnio, cuius interpretem non inuenirent. nonne per deum inquit interpretatio somnii est? narrate ergo mihi. et narrauit praepositus uini somnium suum: erat uitis in conspectu meo, in uite autem tres radices et ipsa florens, ferens germina, maturi et butrones uuarum et calix Pharao in manu mea. et sumpsi eam et expressi eam in calicem et dedi calicem in manus Pharao. et dixit illi Ioseph: tres radices tres dies sunt. adhuc triduum, et in mentem habebit Pharao principatum tuum et restituet te super officium tuum pristinum et dabis calicem in manus Pharao. sed memor esto per temet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei ad Pharao et educes me de carcere isto, quia
94
furto inuolatus sum de terra Hebraeorum et hic nihil mali feci, sed miserunt me in lacum carceris huius.

alterius somnium non libet dicere. meministis certe uerborum meorum, quod etiam tunc refugerim eius interpretationem in eo, cuius exitum refugio, mortem horresco. de isto prius dicamus, qui sibi beatus uidebatur, cum esset uini praepositus, et hunc summum credebat apicem omnis potentiae, quod regi calicem dabat, haec gloria illius, haec magnificentia in hoc saeculo: hac defraudatus dolebat, huic redditus gratulabatur. sed hoc somnium est et omnis potentia saeculi somnium, non ueritas est. denique per somnium uidit reddi sibi principatum suum. et Esaias dicit ita esse huiusmodi homines, qui in hoc saeculo delectantur rebus secundis. sicut qui in somnis manducat et bibit uidetur sibi cibo aut potu, dum dormit, repleri, sed cum uigilauerit, incipit esurire amplius tunc intellegit quam inanis ille cibus et potus fuerit somniantis : sic qui in hoc dormit saeculo nec oculos aperit ad mysteria diuina, quamdiu somno grauatur corporis, putat alicuius momenti esse hanc saecularem potentiam quasi in somnis eam uidet ubi euigilauerit, deprehendit quam inanis huius uoluptas saeculi sit.

95

Considera nunc illum uerum Hebraeum, illum non somnii, sed ueritatis et praeclarae uisionis interpretem, qui de illa diuinitatis plenitudine ac libertate caelestis gratiae in hunc corporeum carcerem uenerit, quem non potuit saeculi huius inlecebra mutare, non ulla corruptela mundanae uoluptatis euertere, qui temptatus non decidit, adpetitus non adpetiuit, postremo adulterina quadam synagogae manu ueste corporis adprehensus carnem exuit, liber mortis ascendit. calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, quem non carcer terruit. non inferna tenuerunt. quin etiam quo ueluti puniendus descenderat, inde alios liberauit: ubi ipsi stringebantur mortis uincula, ibi laxauit ipse uincula mortuorum.

considera ergo istum Hebraeum dicentem illi praeposito spadonum, qui contraxerat offensam regiam, quem restituerat muneri suo: memor esto per temet ipsum, cum tibi bene erit, et facies in me misericordiam et memor eris mei. ideo secundo repetiuit, quia sciebat non recordaturum quid euasisset iniuriae, cum potentiam recepisset. ideo secundo admonuit, quia secundo liberauit, ut si prioris beneficii eum memoria non teneret, uel posterioris subiret, non despiceret auctorem salutis suae, non perfida praeuaricatione uiolaret. sed quod peius est, cito beneficii inrepit obliuio rebus secundis. redditus officio suo non est memor factus interpretis, sed 496

96
oblitus est eum. sed etsi ille obliuiscebatur, Christus non obliuiscebatur, sed loquebatur ei et per seruulum loquebatur dicens ad eum: memor esto per temet ipsum, hoc est uel officii tui contemplatione quid audieris recordare. sed etsi nunc oblitus es, memor eris mei, ut euadas periculum, qui oblitus es beneficium. tamen elatus potentia non recordabatur. et quanta haec potentia, ubi uini ministerium? en unde omnis iactantia! quia erat spadonum praepositus, qui uinum poculis regiis ministrabant.

Tokens

de 1 w 2
istis 1 w 7
uero 1 w 11
spadonibus 1 w 21
quid 1 w 25
dicam 1 w 30
qui 2 w 34
exemplo 1 w 41
debent 1 w 47
esse 1 w 51
spadonibus 2 w 61
ceteris 1 w 68
quod 1 w 72
status 1 w 78
eorum 1 w 83
fragilis 1 w 91
et 2 w 93
tenuis 1 w 99
et 3 w 101
in 1 w 103
uoluntate 1 w 112
regia 1 w 117
spes 1 w 121
omnis 1 w 126
quibus 1 w 132
leuis 1 w 137
offensa 1 w 144
summum 1 w 150
periculum 1 w 159
sit 1 w 162
secundae 1 w 171
autem 1 w 176
res 1 w 179
uile 1 w 183
ministernum 1 w 194
gloriabatur 1 w 206
alter 1 w 211
quod 2 w 215
esset 1 w 220
uini 1 w 224
praepositus 1 w 235
alter 2 w 241
quod 3 w 245
pistorum 1 w 253
uterque 1 w 261
offendit 1 w 269
missique 1 w 277
in 4 w 279
carcerem 1 w 287
et 5 w 289
conmendati 1 w 299
sancto 1 w 305
Ioseph 1 w 311
ab 2 w 313
ipso 1 w 317
carceris 1 w 325
clauiculario 1 w 337
cum 1 w 341
essent 1 w 347
illic 1 w 352
dies 1 w 356
complures 1 w 365
uiderunt 1 w 374
somnium 1 w 381
et 6 w 384
cum 2 w 387
reuiseret 1 w 396
eos 1 w 399
Ioseph 2 w 405
tristes 1 w 413
turbatosque 1 w 424
animi 1 w 429
offendit 2 w 437
quia 1 w 442
turbabantur 1 w 453
somnio 1 w 459
cuius 1 w 465
interpretem 1 w 476
non 1 w 479
inuenirent 1 w 489
nonne 1 w 495
per 2 w 498
deum 1 w 502
inquit 1 w 508
interpretatio 1 w 521
somnii 1 w 527
est 1 w 530
narrate 1 w 538
ergo 1 w 542
mihi 1 w 546
et 10 w 549
narrauit 1 w 557
praepositus 2 w 568
uini 2 w 572
somnium 2 w 579
suum 1 w 583
erat 1 w 588
uitis 1 w 593
in 10 w 595
conspectu 1 w 604
meo 1 w 607
in 11 w 610
uite 1 w 614
autem 2 w 619
tres 1 w 623
radices 1 w 630
et 11 w 632
ipsa 1 w 636
florens 1 w 643
ferens 1 w 650
germina 1 w 657
maturi 1 w 664
et 12 w 666
butrones 1 w 674
uuarum 1 w 680
et 13 w 682
calix 1 w 687
Pharao 1 w 693
in 13 w 695
manu 1 w 699
mea 1 w 702
et 14 w 705
sumpsi 1 w 711
eam 1 w 714
et 15 w 716
expressi 1 w 724
eam 2 w 727
in 14 w 729
calicem 1 w 736
et 16 w 738
dedi 1 w 742
calicem 2 w 749
in 15 w 751
manus 1 w 756
Pharao 2 w 762
et 17 w 765
dixit 1 w 770
illi 2 w 774
Ioseph 3 w 780
tres 2 w 785
radices 2 w 792
tres 3 w 796
dies 2 w 800
sunt 1 w 804
adhuc 1 w 810
triduum 1 w 817
et 18 w 820
in 16 w 822
mentem 1 w 828
habebit 1 w 835
Pharao 3 w 841
principatum 1 w 852
tuum 1 w 856
et 19 w 858
restituet 1 w 867
te 17 w 869
super 1 w 874
officium 1 w 882
tuum 2 w 886
pristinum 1 w 895
et 21 w 897
dabis 1 w 902
calicem 3 w 909
in 19 w 911
manus 2 w 916
Pharao 4 w 922
sed 1 w 926
memor 1 w 931
esto 1 w 935
per 4 w 938
temet 1 w 943
ipsum 1 w 948
cum 3 w 952
tibi 1 w 956
bene 1 w 960
erit 1 w 964
et 23 w 967
facies 1 w 973
in 20 w 975
me 7 w 977
misericordiam 1 w 990
et 24 w 992
memor 2 w 997
eris 3 w 1001
mei 1 w 1004
ad 6 w 1006
Pharao 5 w 1012
et 25 w 1014
educes 1 w 1020
me 10 w 1022
de 6 w 1024
carcere 2 w 1031
isto 2 w 1035
quia 2 w 1040
furto 1 w 1045
inuolatus 1 w 1054
sum 4 w 1057
de 7 w 1059
terra 1 w 1064
Hebraeorum 1 w 1074
et 26 w 1076
hic 1 w 1079
nihil 1 w 1084
mali 1 w 1088
feci 1 w 1092
sed 2 w 1096
miserunt 1 w 1104
me 11 w 1106
in 22 w 1108
lacum 1 w 1113
carceris 2 w 1121
huius 1 w 1126
alterius 1 w 1135
somnium 3 w 1142
non 3 w 1145
libet 1 w 1150
dicere 1 w 1156
meministis 1 w 1167
certe 1 w 1172
uerborum 1 w 1180
meorum 1 w 1186
quod 4 w 1191
etiam 1 w 1196
tunc 1 w 1200
refugerim 1 w 1209
eius 1 w 1213
interpretationem 1 w 1229
in 25 w 1231
eo 6 w 1233
cuius 2 w 1239
exitum 1 w 1245
refugio 1 w 1252
mortem 1 w 1259
horresco 1 w 1267
de 8 w 1270
isto 3 w 1274
prius 1 w 1279
dicamus 1 w 1286
qui 7 w 1290
sibi 1 w 1294
beatus 1 w 1300
uidebatur 1 w 1309
cum 5 w 1313
esset 2 w 1318
uini 3 w 1322
praepositus 3 w 1333
et 31 w 1336
hunc 1 w 1340
summum 2 w 1346
credebat 1 w 1354
apicem 1 w 1360
omnis 2 w 1365
potentiae 1 w 1374
quod 5 w 1379
regi 2 w 1383
calicem 4 w 1390
dabat 1 w 1395
haec 1 w 1400
gloria 2 w 1406
illius 1 w 1412
haec 2 w 1417
magnificentia 1 w 1430
in 27 w 1432
hoc 1 w 1435
saeculo 1 w 1442
hac 1 w 1446
defraudatus 1 w 1457
dolebat 1 w 1464
huic 1 w 1469
redditus 1 w 1477
gratulabatur 1 w 1489
sed 3 w 1493
hoc 2 w 1496
somnium 4 w 1503
est 4 w 1506
et 32 w 1508
omnis 3 w 1513
potentia 2 w 1521
saeculi 1 w 1528
somnium 5 w 1535
non 4 w 1539
ueritas 1 w 1546
est 5 w 1549
denique 1 w 1557
per 5 w 1560
somnium 6 w 1567
uidit 1 w 1572
reddi 2 w 1577
sibi 2 w 1581
principatum 2 w 1592
suum 2 w 1596
et 33 w 1599
Esaias 1 w 1605
dicit 1 w 1610
ita 2 w 1613
esse 5 w 1617
huiusmodi 1 w 1626
homines 1 w 1633
qui 8 w 1637
in 30 w 1639
hoc 3 w 1642
saeculo 2 w 1649
delectantur 1 w 1660
rebus 1 w 1665
secundis 1 w 1673
sicut 1 w 1679
qui 9 w 1682
in 31 w 1684
somnis 1 w 1690
manducat 1 w 1698
et 34 w 1700
bibit 1 w 1705
uidetur 1 w 1712
sibi 3 w 1716
cibo 1 w 1720
aut 3 w 1723
potu 1 w 1727
dum 1 w 1731
dormit 1 w 1737
repleri 1 w 1745
sed 4 w 1749
cum 6 w 1752
uigilauerit 1 w 1763
incipit 1 w 1771
esurire 1 w 1778
amplius 1 w 1785
tunc 2 w 1790
intellegit 1 w 1800
quam 1 w 1804
inanis 1 w 1810
ille 1 w 1814
cibus 1 w 1819
et 36 w 1821
potus 1 w 1826
fuerit 1 w 1832
somniantis 1 w 1842
sic 2 w 1847
qui 10 w 1850
in 35 w 1852
hoc 4 w 1855
dormit 2 w 1861
saeculo 3 w 1868
nec 1 w 1871
oculos 1 w 1877
aperit 1 w 1883
ad 7 w 1885
mysteria 1 w 1893
diuina 1 w 1899
quamdiu 1 w 1907
somno 1 w 1912
grauatur 1 w 1920
corporis 1 w 1928
putat 1 w 1934
alicuius 1 w 1942
momenti 1 w 1949
esse 6 w 1953
hanc 1 w 1957
saecularem 1 w 1967
potentiam 1 w 1976
quasi 1 w 1982
in 37 w 1984
somnis 2 w 1990
eam 3 w 1993
uidet 2 w 1998
ubi 1 w 2002
euigilauerit 1 w 2014
deprehendit 1 w 2026
quam 3 w 2030
inanis 2 w 2036
huius 3 w 2041
uoluptas 1 w 2049
saeculi 2 w 2056
sit 5 w 2059
Considera 1 w 2069
nunc 1 w 2073
illum 1 w 2078
uerum 1 w 2083
Hebraeum 1 w 2091
illum 2 w 2097
non 5 w 2100
somnii 2 w 2106
sed 5 w 2110
ueritatis 1 w 2119
et 38 w 2121
praeclarae 1 w 2131
uisionis 1 w 2139
interpretem 2 w 2150
qui 11 w 2154
de 18 w 2156
illa 1 w 2160
diuinitatis 1 w 2171
plenitudine 1 w 2182
ac 4 w 2184
libertate 1 w 2193
caelestis 1 w 2202
gratiae 1 w 2209
in 42 w 2211
hunc 2 w 2215
corporeum 1 w 2224
carcerem 2 w 2232
uenerit 1 w 2239
quem 1 w 2244
non 6 w 2247
potuit 1 w 2253
saeculi 3 w 2260
huius 4 w 2265
inlecebra 1 w 2274
mutare 1 w 2280
non 7 w 2284
ulla 1 w 2288
corruptela 1 w 2298
mundanae 1 w 2306
uoluptatis 1 w 2316
euertere 1 w 2324
qui 12 w 2328
temptatus 1 w 2337
non 8 w 2340
decidit 1 w 2347
adpetitus 1 w 2357
non 9 w 2360
adpetiuit 1 w 2369
postremo 1 w 2378
adulterina 1 w 2388
quadam 1 w 2394
synagogae 1 w 2403
manu 4 w 2407
ueste 1 w 2412
corporis 2 w 2420
adprehensus 1 w 2431
carnem 1 w 2437
exuit 1 w 2442
liber 2 w 2448
mortis 1 w 2454
ascendit 1 w 2462
calumniata 1 w 2473
est 8 w 2476
meretrix 1 w 2484
ubi 2 w 2488
eum 4 w 2491
tenere 1 w 2497
non 10 w 2500
potuit 2 w 2506
quem 2 w 2511
non 11 w 2514
carcer 6 w 2520
terruit 1 w 2527
non 12 w 2531
inferna 1 w 2538
tenuerunt 1 w 2547
quin 1 w 2552
etiam 2 w 2557
quo 6 w 2560
ueluti 1 w 2566
puniendus 1 w 2575
descenderat 1 w 2586
inde 1 w 2591
alios 1 w 2596
liberauit 1 w 2605
ubi 3 w 2609
ipsi 1 w 2613
stringebantur 1 w 2626
mortis 2 w 2632
uincula 1 w 2639
ibi 6 w 2643
laxauit 1 w 2650
ipse 1 w 2654
uincula 2 w 2661
mortuorum 1 w 2670
considera 1 w 2680
ergo 2 w 2684
istum 1 w 2689
Hebraeum 2 w 2697
dicentem 1 w 2705
illi 4 w 2709
praeposito 1 w 2719
spadonum 1 w 2727
qui 14 w 2731
contraxerat 1 w 2742
offensam 1 w 2750
regiam 1 w 2756
quem 3 w 2761
restituerat 1 w 2772
muneri 1 w 2778
suo 1 w 2781
memor 3 w 2787
esto 2 w 2791
per 7 w 2794
temet 2 w 2799
ipsum 2 w 2804
cum 7 w 2808
tibi 2 w 2812
bene 2 w 2816
erit 9 w 2820
et 45 w 2823
facies 2 w 2829
in 51 w 2831
me 18 w 2833
misericordiam 2 w 2846
et 46 w 2848
memor 4 w 2853
eris 5 w 2857
mei 2 w 2860
ideo 1 w 2865
secundo 1 w 2872
repetiuit 1 w 2881
quia 3 w 2886
sciebat 1 w 2893
non 13 w 2896
recordaturum 1 w 2908
quid 2 w 2912
euasisset 1 w 2921
iniuriae 1 w 2929
cum 8 w 2933
potentiam 2 w 2942
recepisset 1 w 2952
ideo 2 w 2957
secundo 2 w 2964
admonuit 1 w 2972
quia 4 w 2977
secundo 3 w 2984
liberauit 2 w 2993
ut 10 w 2996
si 21 w 2998
prioris 1 w 3005
beneficii 1 w 3014
eum 6 w 3017
memoria 1 w 3024
non 14 w 3027
teneret 1 w 3034
uel 2 w 3038
posterioris 1 w 3049
subiret 1 w 3056
non 15 w 3060
despiceret 1 w 3070
auctorem 1 w 3078
salutis 1 w 3085
suae 1 w 3089
non 16 w 3093
perfida 1 w 3100
praeuaricatione 1 w 3115
uiolaret 1 w 3123
sed 6 w 3127
quod 6 w 3131
peius 1 w 3136
est 11 w 3139
cito 1 w 3144
beneficii 2 w 3153
inrepit 1 w 3160
obliuio 1 w 3167
rebus 2 w 3172
secundis 2 w 3180
redditus 2 w 3189
officio 1 w 3196
suo 2 w 3199
non 17 w 3202
est 12 w 3205
memor 6 w 3210
factus 1 w 3216
interpretis 1 w 3227
sed 7 w 3231
496 1 w 3234
oblitus 1 w 3241
est 13 w 3244
eum 7 w 3247
sed 8 w 3251
etsi 1 w 3255
ille 2 w 3259
obliuiscebatur 1 w 3273
Christus 1 w 3282
non 18 w 3285
obliuiscebatur 2 w 3299
sed 9 w 3303
loquebatur 1 w 3313
ei 5 w 3315
et 56 w 3317
per 9 w 3320
seruulum 1 w 3328
loquebatur 2 w 3338
dicens 1 w 3344
ad 15 w 3346
eum 8 w 3349
memor 7 w 3355
esto 3 w 3359
per 10 w 3362
temet 3 w 3367
ipsum 3 w 3372
hoc 5 w 3376
est 15 w 3379
uel 3 w 3382
officii 1 w 3389
tui 3 w 3392
contemplatione 1 w 3406
quid 3 w 3410
audieris 1 w 3418
recordare 1 w 3427
sed 10 w 3431
etsi 2 w 3435
nunc 2 w 3439
oblitus 2 w 3446
es 43 w 3448
memor 8 w 3454
eris 7 w 3458
mei 3 w 3461
ut 12 w 3464
euadas 1 w 3470
periculum 2 w 3479
qui 19 w 3483
oblitus 3 w 3490
es 44 w 3492
beneficium 1 w 3502
tamen 1 w 3508
elatus 1 w 3514
potentia 5 w 3522
non 19 w 3525
recordabatur 1 w 3537
et 59 w 3540
quanta 1 w 3546
haec 3 w 3550
potentia 6 w 3558
ubi 5 w 3562
uini 5 w 3566
ministerium 1 w 3577
en 41 w 3580
unde 1 w 3584
omnis 6 w 3589
iactantia 1 w 3598
quia 5 w 3603
erat 5 w 3607
spadonum 2 w 3615
praepositus 4 w 3626
qui 21 w 3630
uinum 1 w 3635
poculis 1 w 3642
regiis 1 w 3648
ministrabant 1 w 3660