Scaife ATLAS

CTS Library / De Iacob et Vita Beata

De Iacob et Vita Beata (2.8.35-2.9.38)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa034.nd-dlc-lat1:2.8.35-2.9.38
Refs {'start': {'reference': '2.8.35', 'human_reference': 'Book 2 Section 8 Subsection 35'}, 'end': {'reference': '2.9.38', 'human_reference': 'Book 2 Section 9 Subsection 38'}}
Ancestors [{'reference': '2'}, {'reference': '2.8'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Senuit autem Iacob et ante iam senuerat moribus, sed certabant in eo inpigra uiuacitas iuuentutis et tranquillitas senectutis. est enim et senectus uirens gratia et iuuentus cana consiliis, de qua dicit scriptura: senectus enim uenerabilis et aetas senectutis uita inmaculata. ex hac uita fuit Iacob, qui bonis operibus praeuenit tempus longaeuae senectutis, ut et fructum eius ante tempus carperet. et postrema eius in tempore non timeret. beatus quidem et iuuenis, qui bene uiuit, sed beatus et senex, qui bene uixit. quod enim iuuenis sperat adeptus est senior, quod senex fuit optat hoc esse qui iuuenis est. certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente iactatur fluctibus, senex uero sicut in portu ita in statione est senectutis. erat itaque huiusmodi Iacob, qui uix speranda iuuenibus bona incolomi et tuta

53
gratiae claue iam clausa et obsignata retinebat. quod autem possideas eo quod adhuc speres praestabilius est. erat ergo senex Iacob, ad quem iuuenes aduersa temporis alicuius tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant, ipse autem tamquam in specula uitae huius positus sollicito praetendebat adfectu et longe ante rebus dubiis praeuidebat remedia.

Denique fames erat in tota terra: senex depositus quae alacres iuuenes ignorabant primus utrum audierit.... uidero. interim primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta. eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent. libenter etiam ipse iuuenum consiliis adquiescebat, ut etiam filium iuniorem simul mitteret, et renuntiantibus illis quod Ioseph filius suus uiueret infracto licet corpore, sed uiuida animi uirtute non expectauit ut filius ad se ueniret, sed ipse magis perrexit ad filium; pietati enim mensura ordinis non praeponderat. nulla itaque sensit inpedimenta fessae senectutis, cum pergeret; pietas enim leuabat laborem. uerum ubi recepti filii fructu potitus aliquanto exacto tempore, septem decem uidelicet annorum, quod secundum illam patriarchae longaeuitatem exiguae portionis tempus est, finem uitae sibi adpropinquare cognouit, uocauit Ioseph filium et per generationis suae futurum heredem constrincxit eum, ne in Aegypto sepeliretur, acceptaque fide, cum paulo post infirmaretur et uenisset ad eum filius suus Ioseph, uelut

54
resumptis uiribus sedit supra lectum suum et benedixit patriarchas duodecim et prophetauit.

Dicant nunc aliqui non beatum Iacob, cum in ipsis mortis esset diebus, qui paene plura cum deo quam cum hominibus alloquia miscebat, non beatum, cum oculi eius grauarentur in senectute et non posset uidere; uidetur enim quibusdam caecitas esse grauis aerumna calamitatis. sed tunc quoque beatus Iacob, quia discernebat spiritu quos oculis discernere aspectuque non poterat. uidebat futura, qui aestimabatur non uidere praesentia. denique errauit et ipse Ioseph, ut, cum ad dexteram eius adplicasset filium suum seniorem et ad sinistram ipsius, hoc est Iacob, adplicasset filium iuniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reseruaret, extenderet Iacob dexteram super nepotem iuniorem et sinistram super seniorem nepotem et uolenti filio patriam dexteram supra Manassen seniorem conuertere responderet: scio, fili, scio: et hic erit in populum et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit. et causam praelationis adiuncxit dicens: semen eius erit multitudo gentium. adeo melius inpedito licet corporis aspectu uidebat, ut uidentem doceret errasse. quis enim melius uidet quam qui uidet Christum? aut quis potest dicere oculis inpeditum eum qui uidebat in Christo ecclesiam refulgentem? nonne igitur clarum est quod debilitas beatitudinem impedire non possit? ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis uiribus in lecto

55
tamquam in sepulchro corpus relinquens adsurrexit in se et longe ab aliis atque intra semet ipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat et nouissimorum dierum futurae miscebatur aetati. sic enim scriptum est: adnuntiabo inquit uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus.

Quid igitur ei deerat, cui deus aderat, qui ei profecturo dixerat: descendam tecum in Aegyptum, et ego deducam te in perpetuum? nec defuit, quando in eo sanctus spiritus loquebatur. quis tam potens in suo domicilio quam iste in alieno? quis tam abundans in ubertate quam iste in fame? quis tam fortis in iuuentute quam iste in senectute? quis tam actuosus in negotio quam iste in otio? quis tam uelox in curriculo quam iste in lectulo? quis tam laetus in flore adulescentiae quam iste in mortis confinio? quis tam diues in regno quam iste in peregrino loco? denique reges benedicebat. nec inmerito pauper non erat, qui nullo indigebat. pauper non erat, qui se pauperem non putabat. et quis pauperem dicat, cuius conuersatione dignus orbis terrarum non fuit, et ideo conuersatio eius erat in caelo? hic uero praediues in diuitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus maiore animae quam corporis pulchritudine, quae marcescere non nouit, aetate inpiger, cui liceret, cum uellet, corporeo isto exire gurgustio et superna paradisi mentis uigore penetrare, exultans spiritu, cum sepulchri extrema mandaret. non enim terreno se tumulo claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat. et ideo tamquam alteri mandabat sepulchrum, sui autem securus mortem illam inmortalitatem putabat. uidebatur corporis inplicatus impedimento et uigilanti in futura tempora

56
praecurrebat affectu dicens de persecutoribus domini, qui de tribu Symeon et Leui auctores erant nequitiae processuri: in consilium eorum non ueniat anima mea et in occursum eorum non contendant uiscera mea. quis autem tam ualidus in uirtute quam iste fortis in infirmitate, qui dicebat: maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius, et ira illorum, quia indurata est. diuidam illos in Iacob et dispergam illos in Istrahel?

Tokens

Senuit 1 w 6
autem 1 w 11
Iacob 1 w 16
et 1 w 18
ante 1 w 22
iam 1 w 25
senuerat 1 w 33
moribus 1 w 40
sed 1 w 44
certabant 1 w 53
in 1 w 55
eo 1 w 57
inpigra 1 w 64
uiuacitas 1 w 73
iuuentutis 1 w 83
et 2 w 85
tranquillitas 1 w 98
senectutis 1 w 108
est 1 w 112
enim 1 w 116
et 3 w 118
senectus 1 w 126
uirens 1 w 132
gratia 1 w 138
et 4 w 140
iuuentus 1 w 148
cana 1 w 152
consiliis 1 w 161
de 1 w 164
qua 1 w 167
dicit 1 w 172
scriptura 1 w 181
senectus 2 w 190
enim 2 w 194
uenerabilis 1 w 205
et 5 w 207
aetas 1 w 212
senectutis 2 w 222
uita 1 w 226
inmaculata 1 w 236
ex 1 w 239
hac 1 w 242
uita 2 w 246
fuit 1 w 250
Iacob 2 w 255
qui 2 w 259
bonis 1 w 264
operibus 1 w 272
praeuenit 1 w 281
tempus 1 w 287
longaeuae 1 w 296
senectutis 3 w 306
ut 6 w 309
et 7 w 311
fructum 1 w 318
eius 1 w 322
ante 2 w 326
tempus 2 w 332
carperet 1 w 340
et 9 w 343
postrema 1 w 351
eius 2 w 355
in 4 w 357
tempore 1 w 364
non 1 w 367
timeret 1 w 374
beatus 1 w 381
quidem 1 w 387
et 11 w 389
iuuenis 1 w 396
qui 4 w 400
bene 1 w 404
uiuit 1 w 409
sed 2 w 413
beatus 2 w 419
et 12 w 421
senex 1 w 426
qui 5 w 430
bene 2 w 434
uixit 1 w 439
quod 1 w 444
enim 3 w 448
iuuenis 2 w 455
sperat 1 w 461
adeptus 1 w 468
est 2 w 471
senior 1 w 477
quod 2 w 482
senex 2 w 487
fuit 2 w 491
optat 1 w 496
hoc 1 w 499
esse 1 w 503
qui 6 w 506
iuuenis 3 w 513
est 3 w 516
certe 1 w 522
hic 1 w 525
inquieti 1 w 533
maris 1 w 538
longiore 1 w 546
sibi 1 w 550
adhuc 1 w 555
cursu 1 w 560
manente 1 w 567
iactatur 1 w 575
fluctibus 1 w 584
senex 3 w 590
uero 1 w 594
sicut 1 w 599
in 6 w 601
portu 1 w 606
ita 5 w 609
in 7 w 611
statione 1 w 619
est 4 w 622
senectutis 4 w 632
erat 3 w 637
itaque 1 w 643
huiusmodi 1 w 652
Iacob 3 w 657
qui 8 w 661
uix 2 w 664
speranda 1 w 672
iuuenibus 1 w 681
bona 1 w 685
incolomi 1 w 693
et 14 w 695
tuta 1 w 699
gratiae 1 w 706
claue 1 w 711
iam 2 w 714
clausa 1 w 720
et 15 w 722
obsignata 1 w 731
retinebat 1 w 740
quod 3 w 745
autem 2 w 750
possideas 1 w 759
eo 2 w 761
quod 4 w 765
adhuc 2 w 770
speres 1 w 776
praestabilius 1 w 789
est 6 w 792
erat 4 w 797
ergo 1 w 801
senex 4 w 806
Iacob 4 w 811
ad 4 w 814
quem 1 w 818
iuuenes 1 w 825
aduersa 1 w 832
temporis 1 w 840
alicuius 1 w 848
tempestate 1 w 858
perculsi 1 w 866
tamquam 1 w 873
in 10 w 875
portum 1 w 881
sese 1 w 885
recipiebant 1 w 896
ipse 1 w 901
autem 3 w 906
tamquam 2 w 913
in 11 w 915
specula 1 w 922
uitae 1 w 927
huius 2 w 932
positus 1 w 939
sollicito 1 w 948
praetendebat 1 w 960
adfectu 1 w 967
et 18 w 969
longe 1 w 974
ante 3 w 978
rebus 1 w 983
dubiis 1 w 989
praeuidebat 1 w 1000
remedia 1 w 1007
Denique 1 w 1015
fames 1 w 1020
erat 5 w 1024
in 12 w 1026
tota 1 w 1030
terra 1 w 1035
senex 5 w 1041
depositus 1 w 1050
quae 1 w 1054
alacres 1 w 1061
iuuenes 2 w 1068
ignorabant 1 w 1078
primus 1 w 1084
utrum 1 w 1089
audierit 1 w 1097
uidero 1 w 1107
interim 1 w 1115
primus 2 w 1121
admonuit 1 w 1129
filios 1 w 1135
suos 1 w 1139
in 14 w 1141
Aegypto 1 w 1148
exuberare 1 w 1157
frumenta 1 w 1165
eo 3 w 1168
proficiscendum 1 w 1182
ut 13 w 1185
emerent 1 w 1192
quae 2 w 1196
sibi 2 w 1200
ad 8 w 1202
usum 1 w 1206
necessaria 1 w 1216
forent 1 w 1222
libenter 1 w 1231
etiam 1 w 1236
ipse 2 w 1240
iuuenum 1 w 1247
consiliis 2 w 1256
adquiescebat 1 w 1268
ut 14 w 1271
etiam 2 w 1276
filium 1 w 1282
iuniorem 1 w 1290
simul 1 w 1295
mitteret 1 w 1303
et 22 w 1306
renuntiantibus 1 w 1320
illis 1 w 1325
quod 5 w 1329
Ioseph 1 w 1335
filius 1 w 1341
suus 1 w 1345
uiueret 1 w 1352
infracto 1 w 1360
licet 1 w 1365
corpore 1 w 1372
sed 3 w 1376
uiuida 1 w 1382
animi 1 w 1387
uirtute 1 w 1394
non 2 w 1397
expectauit 1 w 1407
ut 16 w 1409
filius 2 w 1415
ad 10 w 1417
se 23 w 1419
ueniret 1 w 1426
sed 4 w 1430
ipse 3 w 1434
magis 1 w 1439
perrexit 1 w 1447
ad 11 w 1449
filium 2 w 1455
pietati 1 w 1463
enim 4 w 1467
mensura 1 w 1474
ordinis 1 w 1481
non 3 w 1484
praeponderat 1 w 1496
nulla 1 w 1502
itaque 2 w 1508
sensit 1 w 1514
inpedimenta 1 w 1525
fessae 1 w 1531
senectutis 5 w 1541
cum 1 w 1545
pergeret 1 w 1553
pietas 1 w 1560
enim 5 w 1564
leuabat 1 w 1571
laborem 1 w 1578
uerum 1 w 1584
ubi 2 w 1587
recepti 1 w 1594
filii 1 w 1599
fructu 2 w 1605
potitus 1 w 1612
aliquanto 1 w 1621
exacto 1 w 1627
tempore 2 w 1634
septem 1 w 1641
decem 1 w 1646
uidelicet 1 w 1655
annorum 1 w 1662
quod 6 w 1667
secundum 1 w 1675
illam 1 w 1680
patriarchae 1 w 1691
longaeuitatem 1 w 1704
exiguae 1 w 1711
portionis 1 w 1720
tempus 3 w 1726
est 8 w 1729
finem 1 w 1735
uitae 2 w 1740
sibi 3 w 1744
adpropinquare 1 w 1757
cognouit 1 w 1765
uocauit 1 w 1773
Ioseph 2 w 1779
filium 3 w 1785
et 30 w 1787
per 9 w 1790
generationis 1 w 1802
suae 1 w 1806
futurum 1 w 1813
heredem 1 w 1820
constrincxit 1 w 1832
eum 1 w 1835
ne 24 w 1838
in 21 w 1840
Aegypto 2 w 1847
sepeliretur 1 w 1858
acceptaque 1 w 1869
fide 1 w 1873
cum 2 w 1877
paulo 1 w 1882
post 2 w 1886
infirmaretur 1 w 1898
et 33 w 1900
uenisset 1 w 1908
ad 13 w 1910
eum 2 w 1913
filius 3 w 1919
suus 2 w 1923
Ioseph 3 w 1929
uelut 1 w 1935
resumptis 1 w 1944
uiribus 1 w 1951
sedit 1 w 1956
supra 1 w 1961
lectum 1 w 1967
suum 1 w 1971
et 35 w 1973
benedixit 1 w 1982
patriarchas 1 w 1993
duodecim 1 w 2001
et 36 w 2003
prophetauit 1 w 2014
Dicant 1 w 2021
nunc 1 w 2025
aliqui 1 w 2031
non 4 w 2034
beatum 1 w 2040
Iacob 5 w 2045
cum 3 w 2049
in 23 w 2051
ipsis 1 w 2056
mortis 1 w 2062
esset 1 w 2067
diebus 1 w 2073
qui 11 w 2077
paene 1 w 2082
plura 1 w 2087
cum 4 w 2090
deo 1 w 2093
quam 3 w 2097
cum 5 w 2100
hominibus 1 w 2109
alloquia 1 w 2117
miscebat 1 w 2125
non 5 w 2129
beatum 2 w 2135
cum 6 w 2139
oculi 1 w 2144
eius 3 w 2148
grauarentur 1 w 2159
in 25 w 2161
senectute 1 w 2170
et 39 w 2172
non 6 w 2175
posset 1 w 2181
uidere 1 w 2187
uidetur 1 w 2195
enim 6 w 2199
quibusdam 1 w 2208
caecitas 1 w 2216
esse 3 w 2220
grauis 1 w 2226
aerumna 1 w 2233
calamitatis 1 w 2244
sed 6 w 2248
tunc 1 w 2252
quoque 1 w 2258
beatus 3 w 2264
Iacob 6 w 2269
quia 2 w 2274
discernebat 1 w 2285
spiritu 1 w 2292
quos 1 w 2296
oculis 1 w 2302
discernere 1 w 2312
aspectuque 1 w 2322
non 7 w 2325
poterat 1 w 2332
uidebat 2 w 2340
futura 1 w 2346
qui 15 w 2350
aestimabatur 1 w 2362
non 8 w 2365
uidere 2 w 2371
praesentia 1 w 2381
denique 1 w 2389
errauit 1 w 2396
et 42 w 2398
ipse 4 w 2402
Ioseph 4 w 2408
ut 22 w 2411
cum 7 w 2415
ad 14 w 2417
dexteram 1 w 2425
eius 4 w 2429
adplicasset 1 w 2440
filium 4 w 2446
suum 2 w 2450
seniorem 1 w 2458
et 44 w 2460
ad 16 w 2462
sinistram 1 w 2471
ipsius 1 w 2477
hoc 2 w 2481
est 10 w 2484
Iacob 7 w 2489
adplicasset 2 w 2501
filium 5 w 2507
iuniorem 2 w 2515
ut 23 w 2518
aetatis 1 w 2525
ordo 1 w 2529
benedictionis 1 w 2542
ordinem 1 w 2549
reseruaret 1 w 2559
extenderet 1 w 2570
Iacob 8 w 2575
dexteram 2 w 2583
super 1 w 2588
nepotem 1 w 2595
iuniorem 3 w 2603
et 49 w 2605
sinistram 2 w 2614
super 2 w 2619
seniorem 2 w 2627
nepotem 2 w 2634
et 50 w 2636
uolenti 1 w 2643
filio 2 w 2648
patriam 1 w 2655
dexteram 3 w 2663
supra 2 w 2668
Manassen 1 w 2676
seniorem 3 w 2684
conuertere 1 w 2694
responderet 1 w 2705
scio 1 w 2710
fili 12 w 2715
scio 2 w 2720
et 52 w 2723
hic 2 w 2726
erit 2 w 2730
in 29 w 2732
populum 1 w 2739
et 53 w 2741
hic 3 w 2744
exaltabitur 1 w 2755
sed 7 w 2759
frater 1 w 2765
eius 5 w 2769
iunior 4 w 2775
maior 1 w 2780
illo 1 w 2784
erit 3 w 2788
et 54 w 2791
causam 1 w 2797
praelationis 1 w 2809
adiuncxit 1 w 2818
dicens 1 w 2824
semen 1 w 2830
eius 6 w 2834
erit 4 w 2838
multitudo 1 w 2847
gentium 1 w 2854
adeo 1 w 2859
melius 1 w 2865
inpedito 1 w 2873
licet 3 w 2878
corporis 1 w 2886
aspectu 2 w 2893
uidebat 3 w 2900
ut 24 w 2903
uidentem 1 w 2911
doceret 1 w 2918
errasse 1 w 2925
quis 1 w 2930
enim 7 w 2934
melius 2 w 2940
uidet 2 w 2945
quam 4 w 2949
qui 17 w 2952
uidet 3 w 2957
Christum 1 w 2965
aut 4 w 2969
quis 2 w 2973
potest 1 w 2979
dicere 1 w 2985
oculis 2 w 2991
inpeditum 1 w 3000
eum 3 w 3003
qui 19 w 3006
uidebat 4 w 3013
in 32 w 3015
Christo 1 w 3022
ecclesiam 1 w 3031
refulgentem 1 w 3042
nonne 1 w 3048
igitur 1 w 3054
clarum 1 w 3060
est 12 w 3063
quod 7 w 3067
debilitas 1 w 3076
beatitudinem 1 w 3088
impedire 1 w 3096
non 10 w 3099
possit 1 w 3105
ille 1 w 3110
oculorum 1 w 3118
impeditus 1 w 3127
munere 1 w 3133
ille 2 w 3138
defatigatis 1 w 3149
corporis 2 w 3157
uiribus 2 w 3164
in 34 w 3166
lecto 1 w 3171
tamquam 3 w 3178
in 35 w 3180
sepulchro 1 w 3189
corpus 1 w 3195
relinquens 1 w 3205
adsurrexit 1 w 3215
in 37 w 3217
se 54 w 3219
et 59 w 3221
longe 2 w 3226
ab 9 w 3228
aliis 1 w 3233
atque 1 w 3238
intra 1 w 3243
semet 1 w 3248
ipsum 1 w 3253
sese 2 w 3257
colligens 1 w 3266
praesentibus 1 w 3278
se 59 w 3280
rebus 2 w 3285
subduxerat 1 w 3295
et 61 w 3297
nouissimorum 1 w 3309
dierum 1 w 3315
futurae 1 w 3322
miscebatur 1 w 3332
aetati 2 w 3338
sic 2 w 3342
enim 8 w 3346
scriptum 1 w 3354
est 13 w 3357
adnuntiabo 1 w 3368
inquit 1 w 3374
uobis 1 w 3379
quae 3 w 3383
occursura 1 w 3392
sunt 1 w 3396
uobis 2 w 3401
in 40 w 3403
nouissimis 1 w 3413
diebus 2 w 3419
Quid 1 w 3424
igitur 2 w 3430
ei 7 w 3432
deerat 1 w 3438
cui 2 w 3442
deus 1 w 3446
aderat 1 w 3452
qui 21 w 3456
ei 8 w 3458
profecturo 1 w 3468
dixerat 1 w 3475
descendam 1 w 3485
tecum 1 w 3490
in 41 w 3492
Aegyptum 1 w 3500
et 63 w 3503
ego 1 w 3506
deducam 1 w 3513
te 39 w 3515
in 42 w 3517
perpetuum 1 w 3526
nec 10 w 3530
defuit 1 w 3536
quando 1 w 3543
in 43 w 3545
eo 6 w 3547
sanctus 1 w 3554
spiritus 1 w 3562
loquebatur 1 w 3572
quis 3 w 3577
tam 4 w 3580
potens 1 w 3586
in 44 w 3588
suo 2 w 3591
domicilio 1 w 3600
quam 6 w 3604
iste 1 w 3608
in 45 w 3610
alieno 1 w 3616
quis 4 w 3621
tam 5 w 3624
abundans 1 w 3632
in 46 w 3634
ubertate 1 w 3642
quam 7 w 3646
iste 2 w 3650
in 47 w 3652
fame 2 w 3656
quis 5 w 3661
tam 6 w 3664
fortis 1 w 3670
in 48 w 3672
iuuentute 1 w 3681
quam 8 w 3685
iste 3 w 3689
in 49 w 3691
senectute 2 w 3700
quis 6 w 3705
tam 7 w 3708
actuosus 1 w 3716
in 50 w 3718
negotio 1 w 3725
quam 9 w 3729
iste 4 w 3733
in 51 w 3735
otio 2 w 3739
quis 7 w 3744
tam 8 w 3747
uelox 1 w 3752
in 52 w 3754
curriculo 1 w 3763
quam 10 w 3767
iste 5 w 3771
in 53 w 3773
lectulo 1 w 3780
quis 8 w 3785
tam 9 w 3788
laetus 1 w 3794
in 54 w 3796
flore 1 w 3801
adulescentiae 1 w 3814
quam 11 w 3818
iste 6 w 3822
in 55 w 3824
mortis 2 w 3830
confinio 1 w 3838
quis 9 w 3843
tam 10 w 3846
diues 1 w 3851
in 57 w 3853
regno 1 w 3858
quam 12 w 3862
iste 7 w 3866
in 58 w 3868
peregrino 1 w 3877
loco 1 w 3881
denique 2 w 3889
reges 1 w 3894
benedicebat 1 w 3905
nec 12 w 3909
inmerito 1 w 3917
pauper 1 w 3923
non 11 w 3926
erat 13 w 3930
qui 29 w 3934
nullo 1 w 3939
indigebat 1 w 3948
pauper 2 w 3955
non 12 w 3958
erat 14 w 3962
qui 30 w 3966
se 61 w 3968
pauperem 1 w 3976
non 13 w 3979
putabat 1 w 3986
et 66 w 3989
quis 10 w 3993
pauperem 2 w 4001
dicat 1 w 4006
cuius 2 w 4012
conuersatione 1 w 4025
dignus 1 w 4031
orbis 1 w 4036
terrarum 1 w 4044
non 14 w 4047
fuit 4 w 4051
et 67 w 4054
ideo 1 w 4058
conuersatio 2 w 4069
eius 7 w 4073
erat 15 w 4077
in 62 w 4079
caelo 1 w 4084
hic 4 w 4088
uero 2 w 4092
praediues 1 w 4101
in 63 w 4103
diuitiis 1 w 4111
simplicitatis 1 w 4124
et 68 w 4126
sinceritatis 1 w 4138
decorus 1 w 4146
maiore 1 w 4152
animae 1 w 4158
quam 13 w 4162
corporis 3 w 4170
pulchritudine 1 w 4183
quae 4 w 4188
marcescere 1 w 4198
non 15 w 4201
nouit 2 w 4206
aetate 1 w 4213
inpiger 1 w 4220
cui 4 w 4224
liceret 1 w 4231
cum 9 w 4235
uellet 1 w 4241
corporeo 1 w 4250
isto 2 w 4254
exire 1 w 4259
gurgustio 1 w 4268
et 72 w 4270
superna 1 w 4277
paradisi 1 w 4285
mentis 1 w 4291
uigore 1 w 4297
penetrare 1 w 4306
exultans 1 w 4315
spiritu 3 w 4322
cum 10 w 4326
sepulchri 1 w 4335
extrema 1 w 4342
mandaret 1 w 4350
non 16 w 4354
enim 9 w 4358
terreno 1 w 4365
se 63 w 4367
tumulo 1 w 4373
claudendum 1 w 4383
sed 8 w 4387
superno 1 w 4394
recipiendum 1 w 4405
domicilio 2 w 4414
praesumebat 1 w 4425
et 75 w 4428
ideo 2 w 4432
tamquam 4 w 4439
alteri 1 w 4445
mandabat 1 w 4453
sepulchrum 1 w 4463
sui 1 w 4467
autem 4 w 4472
securus 1 w 4479
mortem 1 w 4485
illam 2 w 4490
inmortalitatem 1 w 4504
putabat 2 w 4511
uidebatur 1 w 4521
corporis 4 w 4529
inplicatus 1 w 4539
impedimento 1 w 4550
et 76 w 4552
uigilanti 1 w 4561
in 69 w 4563
futura 3 w 4569
tempora 1 w 4576
praecurrebat 1 w 4588
affectu 1 w 4595
dicens 2 w 4601
de 46 w 4603
persecutoribus 1 w 4617
domini 1 w 4623
qui 32 w 4627
de 47 w 4629
tribu 1 w 4634
Symeon 1 w 4640
et 77 w 4642
Leui 1 w 4646
auctores 1 w 4654
erant 1 w 4659
nequitiae 1 w 4668
processuri 1 w 4678
in 71 w 4681
consilium 1 w 4690
eorum 1 w 4695
non 17 w 4698
ueniat 1 w 4704
anima 2 w 4709
mea 1 w 4712
et 78 w 4714
in 72 w 4716
occursum 1 w 4724
eorum 2 w 4729
non 18 w 4732
contendant 1 w 4742
uiscera 1 w 4749
mea 2 w 4752
quis 11 w 4757
autem 5 w 4762
tam 12 w 4765
ualidus 1 w 4772
in 73 w 4774
uirtute 2 w 4781
quam 15 w 4785
iste 8 w 4789
fortis 2 w 4795
in 74 w 4797
infirmitate 1 w 4808
qui 35 w 4812
dicebat 2 w 4819
maledictus 1 w 4830
furor 1 w 4835
eorum 3 w 4840
quia 3 w 4845
superbus 1 w 4853
et 79 w 4855
temerarius 1 w 4865
et 80 w 4868
ira 1 w 4871
illorum 1 w 4878
quia 4 w 4883
indurata 1 w 4891
est 14 w 4894
diuidam 1 w 4902
illos 1 w 4907
in 77 w 4909
Iacob 9 w 4914
et 81 w 4916
dispergam 1 w 4925
illos 2 w 4930
in 78 w 4932
Istrahel 1 w 4940