Scaife ATLAS

CTS Library / De Iacob et Vita Beata

De Iacob et Vita Beata (1.8.33-1.8.37)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa034.nd-dlc-lat1:1.8.33-1.8.37
Refs {'start': {'reference': '1.8.33', 'human_reference': 'Book 1 Section 8 Subsection 33'}, 'end': {'reference': '1.8.37', 'human_reference': 'Book 1 Section 8 Subsection 37'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.8'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis. negare non possumus quod delectetur secundum naturam et libenter accipiat non dolere aliquid quam dolere, nisi forte pro Christo, pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat et totum corpus suum morti offerat. idem tamen etiam praeter causam fidei atque iustitiae, si desit sanitas, non adficiatur animo neque frangatur dolore corporis, qui se potest uirtutum perfectione solari. quaero etiam utrum

26
delectetur liberis? quis istud abnuat? neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. tamen etsi amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus; quod enim perfectum beatum. quin etiam si aduersa toleret quam si secundis adfluat magis solet uideri huiusmodi perfectus, quamuis neque si desint neque si adsint externa conmoda aut corporis laeta, decedere quicquam uirtuti soleat uel accedere, sed plerisque tam laudi fuit tolerasse aduersa fortiter quam non incidisse. uerum haec specie aestimantur, non pondere:

illud profundum uirum iustum nihil uelle nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis ducere, non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari. cui si aliud adiungatur quod delectet eum, ut est filiorum suauitas, non illud amittitur, sed istud adiungitur. non enim minuunt accidentia beatitudinem, quae augere non possunt, quia plenum illud et inuiolabile manet, in quod anima sese induit et cui se inseruit et infudit. manet semper inter aduersa et delectabilia perfecta uirtus, neque aduersa de perfectione eius quicquam minuunt neque delectabilia adiungunt perfectioni. quid enim est quod is qui ad summum ascendit aut damni de caducis sentiat aut conmoditatis?

Neque uero, quod grauissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captiuitatem uel ipse ueniat uel eius

27
filii; non enim intolerabiliter feret quod habet natura uel quod uidetur domino. denique iustus dixit: bonum uerbum quod locutus est dominus et dixit: fiat pax et fides in diebus meis. non utique iustus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captiuitatis gratulabatur, sed uoluntati domini obuiare non poterat et ideo mandata eius aequanimiter suscipiebat ut seruulus. accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captiuitate meritum eminere uirtutis. neque enim minus beatus Hieremias in captiuitate, minus etiam Danihel. minus Hesdra, minus beati Ananias Azarias Misahel quam si in captiuitatem non incidissent, cum ideo in captiuitatem deducti sint, ut populo et praesentia im captiuitate solacia et spem euadendae captiuitatis adferrent. perfecti est enim uiri conmunitatem naturae sustentare uirtute animi et ad meliora adducere nec succumbere his quae plerisque terribilia et formidolosa uideantur, sed quasi fortem militem grauissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire et quasi prouidum gubernatorem nauem in tempestate regere atque occurrendo insurgentibus fluctibus magis uitare naufragium sulcando undas quam declinando. non iste in persecutione pauidus, non in tormentis mollior ne torquentem exasperet, sed quasi athleta fortis, qui repercutiat uerberantem si non caedis, certe sermonis flagello, qui multis metuenda tormenta despiciat
28
dicens: sagittae infantium factae sunt plagae eorum, qui cum grauissimo licet dolore luctetur nec se miserabilem praebeat, sed ostendat tamquam in lanterna lumen etiam inter asperas procellas et grauissimos flatus suam lucere nec extingui posse animi uirtutem. non iste in suorum iniuriis mollis nec de sepulchro sollicitus sui corporis, cui sciat caelum deberi, non in captiuitate ciuicae plebis abiectior, sed sicut iudex seuerus infidelium perfidiam erroresque condemnans, ut Danihel, qui sacerdotum furta prodebat et superstitiones eorum redarguebat ostendens nulla ueritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. talis postremo est uir perfectus, qui omnes uelit bene agere nihilque cuiquam accidere mali et, si praeter uoluntatem eius acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nil amittat.

Sed forte aliquis putet aegritudinem atque inbecillitatem corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum, eo quod non possint opera manuum ulla factaque procedere. uerum ea sibi iustus impedimento esse non sentiet, immo etiam eum qui illa miserabiliter defleat corripiet et quasi ignauum arguet, quod plus in corporis usu quam in animi uirtute constituat, quod ea quibus seruiat desideret, cum habeat quod aliis magis possit iubere, quod in paupertate ingemiscent, qui possit supra mundi opes esse fideli enim

29
totus mundus diuitiarum est —, quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, diuitibus et potentibus imperare, haec enim uita iusti, qui etiam quas habeat facultates communes aestimare debeat, immo etiam inopibus diuidere, dispensare pauperibus, revidere uoluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parsimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in aduersis, in dolore tolerantiam, magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae uota nescire, mortis inminentis terrore non concuti neque eum praestantiorem putare cui secundum naturam liberi propinqui salubritas laetitia affluentia redundauerint quam cui ilia defuerint neque externis saeculi, sed uirtutis domesticis merita pensare.

Tokens

Quaero 1 w 6
nunc 1 w 10
utrum 1 w 15
sapiens 1 w 22
delectetur 1 w 32
sanitate 1 w 40
corporis 1 w 48
negare 1 w 55
non 1 w 58
possumus 1 w 66
quod 1 w 70
delectetur 2 w 80
secundum 1 w 88
naturam 1 w 95
et 3 w 97
libenter 1 w 105
accipiat 1 w 113
non 2 w 116
dolere 1 w 122
aliquid 1 w 129
quam 1 w 133
dolere 2 w 139
nisi 1 w 144
forte 1 w 149
pro 1 w 152
Christo 1 w 159
pro 2 w 163
quo 2 w 166
si 2 w 169
causa 1 w 174
poscat 1 w 180
et 4 w 183
debilitatem 1 w 194
corporis 2 w 202
prompte 1 w 209
accipiat 2 w 217
et 5 w 219
totum 1 w 224
corpus 1 w 230
suum 1 w 234
morti 1 w 239
offerat 1 w 246
idem 1 w 251
tamen 1 w 256
etiam 1 w 261
praeter 1 w 268
causam 1 w 274
fidei 1 w 279
atque 1 w 284
iustitiae 1 w 293
si 3 w 296
desit 1 w 301
sanitas 1 w 308
non 3 w 312
adficiatur 1 w 322
animo 1 w 327
neque 1 w 332
frangatur 1 w 341
dolore 1 w 347
corporis 3 w 355
qui 2 w 359
se 2 w 361
potest 1 w 367
uirtutum 1 w 375
perfectione 1 w 386
solari 1 w 392
quaero 1 w 399
etiam 2 w 404
utrum 2 w 409
delectetur 3 w 419
liberis 1 w 426
quis 1 w 431
istud 1 w 436
abnuat 1 w 442
neque 2 w 448
enim 1 w 452
durus 1 w 457
et 10 w 459
ferreus 1 w 466
sed 1 w 470
perfectus 1 w 479
quaeritur 1 w 488
tamen 2 w 494
etsi 1 w 498
amittat 1 w 505
liberos 1 w 512
non 4 w 516
ideo 1 w 520
minus 1 w 525
beatus 1 w 531
qui 4 w 535
non 5 w 538
ideo 2 w 542
minus 2 w 547
perfectus 2 w 556
quod 2 w 561
enim 2 w 565
perfectum 1 w 574
beatum 1 w 580
quin 1 w 585
etiam 3 w 590
si 6 w 592
aduersa 1 w 599
toleret 1 w 606
quam 2 w 610
si 7 w 612
secundis 1 w 620
adfluat 1 w 627
magis 1 w 632
solet 1 w 637
uideri 1 w 643
huiusmodi 1 w 652
perfectus 3 w 661
quamuis 1 w 669
neque 3 w 674
si 8 w 676
desint 1 w 682
neque 4 w 687
si 10 w 689
adsint 1 w 695
externa 1 w 702
conmoda 1 w 709
aut 1 w 712
corporis 4 w 720
laeta 1 w 725
decedere 1 w 734
quicquam 1 w 742
uirtuti 1 w 749
soleat 1 w 755
uel 1 w 758
accedere 1 w 766
sed 2 w 770
plerisque 1 w 779
tam 3 w 782
laudi 1 w 787
fuit 1 w 791
tolerasse 1 w 800
aduersa 2 w 807
fortiter 1 w 815
quam 5 w 819
non 6 w 822
incidisse 1 w 831
uerum 1 w 837
haec 1 w 841
specie 1 w 847
aestimantur 1 w 858
non 7 w 862
pondere 1 w 869
illud 1 w 875
profundum 1 w 884
uirum 1 w 889
iustum 1 w 895
nihil 1 w 900
uelle 1 w 905
nisi 2 w 909
illud 2 w 914
solum 1 w 919
et 16 w 921
praeclarum 1 w 931
bonum 1 w 936
huic 1 w 941
soli 1 w 945
intendere 1 w 954
hoc 1 w 958
unum 1 w 962
in 8 w 964
bonis 1 w 969
ducere 1 w 975
non 8 w 979
aliud 1 w 984
cum 1 w 987
illo 1 w 991
sed 3 w 995
solum 2 w 1000
ipsum 1 w 1005
semper 1 w 1011
desiderare 1 w 1021
hoc 2 w 1025
delectari 1 w 1034
cui 1 w 1038
si 14 w 1040
aliud 2 w 1045
adiungatur 1 w 1055
quod 3 w 1059
delectet 4 w 1067
eum 1 w 1070
ut 6 w 1073
est 3 w 1076
filiorum 1 w 1084
suauitas 1 w 1092
non 9 w 1096
illud 3 w 1101
amittitur 1 w 1110
sed 4 w 1114
istud 2 w 1119
adiungitur 1 w 1129
non 10 w 1133
enim 3 w 1137
minuunt 1 w 1144
accidentia 1 w 1154
beatitudinem 1 w 1166
quae 3 w 1171
augere 1 w 1177
non 11 w 1180
possunt 1 w 1187
quia 1 w 1192
plenum 1 w 1198
illud 4 w 1203
et 18 w 1205
inuiolabile 1 w 1216
manet 1 w 1221
in 12 w 1224
quod 4 w 1228
anima 1 w 1233
sese 1 w 1237
induit 1 w 1243
et 20 w 1245
cui 2 w 1248
se 13 w 1250
inseruit 1 w 1258
et 21 w 1260
infudit 1 w 1267
manet 2 w 1273
semper 2 w 1279
inter 1 w 1284
aduersa 3 w 1291
et 23 w 1293
delectabilia 1 w 1305
perfecta 1 w 1313
uirtus 1 w 1319
neque 5 w 1325
aduersa 4 w 1332
de 23 w 1334
perfectione 2 w 1345
eius 1 w 1349
quicquam 2 w 1357
minuunt 2 w 1364
neque 6 w 1369
delectabilia 2 w 1381
adiungunt 1 w 1390
perfectioni 1 w 1401
quid 2 w 1406
enim 4 w 1410
est 4 w 1413
quod 5 w 1417
is 18 w 1419
qui 10 w 1422
ad 11 w 1424
summum 1 w 1430
ascendit 1 w 1438
aut 2 w 1441
damni 1 w 1446
de 25 w 1448
caducis 1 w 1455
sentiat 1 w 1462
aut 3 w 1465
conmoditatis 1 w 1477
Neque 1 w 1483
uero 1 w 1487
quod 6 w 1492
grauissimum 1 w 1503
apud 1 w 1507
plerosque 1 w 1516
habetur 1 w 1523
se 17 w 1526
miserum 1 w 1533
putabit 1 w 1540
si 16 w 1543
in 18 w 1545
captiuitatem 1 w 1557
uel 3 w 1560
ipse 1 w 1564
ueniat 1 w 1570
uel 4 w 1573
eius 2 w 1577
filii 1 w 1582
non 12 w 1586
enim 5 w 1590
intolerabiliter 1 w 1605
feret 1 w 1610
quod 7 w 1614
habet 2 w 1619
natura 2 w 1625
uel 5 w 1628
quod 8 w 1632
uidetur 1 w 1639
domino 1 w 1645
denique 1 w 1653
iustus 1 w 1659
dixit 1 w 1664
bonum 2 w 1670
uerbum 1 w 1676
quod 9 w 1680
locutus 1 w 1687
est 5 w 1690
dominus 1 w 1697
et 28 w 1699
dixit 2 w 1704
fiat 1 w 1709
pax 1 w 1712
et 29 w 1714
fides 1 w 1719
in 22 w 1721
diebus 1 w 1727
meis 1 w 1731
non 13 w 1735
utique 1 w 1741
iustus 2 w 1747
iste 1 w 1751
Ezechias 1 w 1759
in 23 w 1761
filios 1 w 1767
deflexisse 1 w 1777
aerumnam 1 w 1785
captiuitatis 1 w 1797
gratulabatur 1 w 1809
sed 5 w 1813
uoluntati 1 w 1822
domini 1 w 1828
obuiare 1 w 1835
non 14 w 1838
poterat 1 w 1845
et 30 w 1847
ideo 3 w 1851
mandata 1 w 1858
eius 3 w 1862
aequanimiter 1 w 1874
suscipiebat 1 w 1885
ut 12 w 1887
seruulus 1 w 1895
accedit 1 w 1903
illud 5 w 1908
quod 10 w 1913
aestimare 1 w 1922
poterat 2 w 1929
posse 1 w 1934
et 31 w 1936
in 25 w 1938
captiuitate 2 w 1949
meritum 1 w 1956
eminere 1 w 1963
uirtutis 1 w 1971
neque 7 w 1977
enim 6 w 1981
minus 4 w 1986
beatus 2 w 1992
Hieremias 1 w 2001
in 28 w 2003
captiuitate 3 w 2014
minus 5 w 2020
etiam 4 w 2025
Danihel 1 w 2032
minus 6 w 2038
Hesdra 1 w 2044
minus 7 w 2050
beati 2 w 2055
Ananias 1 w 2062
Azarias 1 w 2069
Misahel 1 w 2076
quam 7 w 2080
si 17 w 2082
in 32 w 2084
captiuitatem 2 w 2096
non 15 w 2099
incidissent 1 w 2110
cum 2 w 2114
ideo 4 w 2118
in 34 w 2120
captiuitatem 3 w 2132
deducti 1 w 2139
sint 3 w 2143
ut 14 w 2146
populo 1 w 2152
et 33 w 2154
praesentia 1 w 2164
im 13 w 2166
captiuitate 6 w 2177
solacia 1 w 2184
et 34 w 2186
spem 1 w 2190
euadendae 1 w 2199
captiuitatis 2 w 2211
adferrent 1 w 2220
perfecti 4 w 2229
est 7 w 2232
enim 7 w 2236
uiri 1 w 2240
conmunitatem 1 w 2252
naturae 1 w 2259
sustentare 1 w 2269
uirtute 1 w 2276
animi 2 w 2281
et 35 w 2283
ad 15 w 2285
meliora 1 w 2292
adducere 1 w 2300
nec 1 w 2303
succumbere 1 w 2313
his 1 w 2316
quae 4 w 2320
plerisque 2 w 2329
terribilia 1 w 2339
et 36 w 2341
formidolosa 1 w 2352
uideantur 1 w 2361
sed 6 w 2365
quasi 1 w 2370
fortem 1 w 2376
militem 1 w 2383
grauissimorum 1 w 2396
casuum 1 w 2402
sustinere 1 w 2411
incursus 1 w 2419
conflictus 1 w 2430
subire 1 w 2436
et 37 w 2438
quasi 2 w 2443
prouidum 1 w 2451
gubernatorem 1 w 2463
nauem 1 w 2468
in 38 w 2470
tempestate 1 w 2480
regere 1 w 2486
atque 2 w 2491
occurrendo 1 w 2501
insurgentibus 1 w 2514
fluctibus 1 w 2523
magis 2 w 2528
uitare 1 w 2534
naufragium 1 w 2544
sulcando 1 w 2552
undas 1 w 2557
quam 8 w 2561
declinando 1 w 2571
non 16 w 2575
iste 2 w 2579
in 41 w 2581
persecutione 1 w 2593
pauidus 1 w 2600
non 17 w 2604
in 42 w 2606
tormentis 1 w 2615
mollior 1 w 2622
ne 18 w 2624
torquentem 1 w 2634
exasperet 1 w 2643
sed 7 w 2647
quasi 3 w 2652
athleta 1 w 2659
fortis 1 w 2665
qui 11 w 2669
repercutiat 1 w 2680
uerberantem 1 w 2691
si 23 w 2693
non 18 w 2696
caedis 1 w 2702
certe 1 w 2708
sermonis 1 w 2716
flagello 1 w 2724
qui 12 w 2728
multis 1 w 2734
metuenda 1 w 2742
tormenta 1 w 2750
despiciat 1 w 2759
dicens 1 w 2765
sagittae 1 w 2774
infantium 1 w 2783
factae 1 w 2789
sunt 2 w 2793
plagae 1 w 2799
eorum 1 w 2804
qui 13 w 2808
cum 4 w 2811
grauissimo 2 w 2821
licet 1 w 2826
dolore 2 w 2832
luctetur 1 w 2840
nec 2 w 2843
se 30 w 2845
miserabilem 1 w 2856
praebeat 1 w 2864
sed 8 w 2868
ostendat 1 w 2876
tamquam 1 w 2883
in 44 w 2885
lanterna 1 w 2893
lumen 1 w 2898
etiam 5 w 2903
inter 2 w 2908
asperas 1 w 2915
procellas 1 w 2924
et 44 w 2926
grauissimos 1 w 2937
flatus 1 w 2943
suam 1 w 2947
lucere 1 w 2953
nec 3 w 2956
extingui 1 w 2964
posse 2 w 2969
animi 3 w 2974
uirtutem 1 w 2982
non 19 w 2986
iste 3 w 2990
in 47 w 2992
suorum 1 w 2998
iniuriis 1 w 3006
mollis 1 w 3012
nec 4 w 3015
de 37 w 3017
sepulchro 1 w 3026
sollicitus 1 w 3036
sui 1 w 3039
corporis 5 w 3047
cui 3 w 3051
sciat 1 w 3056
caelum 1 w 3062
deberi 1 w 3068
non 20 w 3072
in 49 w 3074
captiuitate 7 w 3085
ciuicae 1 w 3092
plebis 1 w 3098
abiectior 1 w 3107
sed 9 w 3111
sicut 1 w 3116
iudex 1 w 3121
seuerus 1 w 3128
infidelium 1 w 3138
perfidiam 1 w 3147
erroresque 1 w 3157
condemnans 1 w 3167
ut 20 w 3170
Danihel 2 w 3177
qui 14 w 3181
sacerdotum 1 w 3191
furta 1 w 3196
prodebat 1 w 3204
et 45 w 3206
superstitiones 1 w 3220
eorum 2 w 3225
redarguebat 1 w 3236
ostendens 1 w 3245
nulla 1 w 3250
ueritate 1 w 3258
subnixas 1 w 3266
sed 10 w 3270
fraudibus 1 w 3279
adumbratas 1 w 3289
talis 1 w 3295
postremo 1 w 3303
est 9 w 3306
uir 9 w 3309
perfectus 4 w 3318
qui 15 w 3322
omnes 1 w 3327
uelit 1 w 3332
bene 1 w 3336
agere 1 w 3341
nihilque 1 w 3349
cuiquam 1 w 3356
accidere 1 w 3364
mali 1 w 3368
et 46 w 3370
si 27 w 3373
praeter 2 w 3380
uoluntatem 1 w 3390
eius 4 w 3394
acciderit 1 w 3403
ipse 2 w 3408
tamen 3 w 3413
de 46 w 3415
propria 1 w 3422
beatitudine 2 w 3433
nil 1 w 3436
amittat 2 w 3443
Sed 1 w 3447
forte 3 w 3452
aliquis 1 w 3459
putet 1 w 3464
aegritudinem 1 w 3476
atque 3 w 3481
inbecillitatem 1 w 3495
corporis 6 w 3503
impedimento 1 w 3514
esse 1 w 3518
ad 18 w 3520
perfectionis 1 w 3532
munus 1 w 3537
implendum 1 w 3546
eo 7 w 3549
quod 11 w 3553
non 21 w 3556
possint 1 w 3563
opera 1 w 3568
manuum 1 w 3574
ulla 2 w 3578
factaque 1 w 3586
procedere 1 w 3595
uerum 2 w 3601
ea 10 w 3603
sibi 1 w 3607
iustus 3 w 3613
impedimento 2 w 3624
esse 2 w 3628
non 22 w 3631
sentiet 1 w 3638
immo 1 w 3643
etiam 6 w 3648
eum 2 w 3651
qui 17 w 3654
illa 1 w 3658
miserabiliter 1 w 3671
defleat 1 w 3678
corripiet 1 w 3687
et 52 w 3689
quasi 4 w 3694
ignauum 1 w 3701
arguet 1 w 3707
quod 12 w 3712
plus 1 w 3716
in 55 w 3718
corporis 7 w 3726
usu 1 w 3729
quam 11 w 3733
in 56 w 3735
animi 4 w 3740
uirtute 3 w 3747
constituat 1 w 3757
quod 13 w 3762
ea 12 w 3764
quibus 1 w 3770
seruiat 1 w 3777
desideret 1 w 3786
cum 5 w 3790
habeat 1 w 3796
quod 14 w 3800
aliis 1 w 3805
magis 3 w 3810
possit 1 w 3816
iubere 1 w 3822
quod 15 w 3827
in 57 w 3829
paupertate 1 w 3839
ingemiscent 1 w 3850
qui 19 w 3854
possit 2 w 3860
supra 1 w 3865
mundi 1 w 3870
opes 1 w 3874
esse 3 w 3878
fideli 2 w 3885
enim 8 w 3889
totus 1 w 3894
mundus 1 w 3900
diuitiarum 1 w 3910
est 10 w 3913
quod 16 w 3919
ignobilitatem 1 w 3932
defleat 2 w 3939
qui 20 w 3943
debeat 1 w 3949
despicere 1 w 3958
regias 1 w 3964
potestates 1 w 3974
diuitibus 1 w 3984
et 55 w 3986
potentibus 1 w 3996
imperare 1 w 4004
haec 2 w 4009
enim 9 w 4013
uita 12 w 4017
iusti 2 w 4022
qui 21 w 4026
etiam 7 w 4031
quas 5 w 4035
habeat 2 w 4041
facultates 1 w 4051
communes 1 w 4059
aestimare 2 w 4068
debeat 2 w 4074
immo 2 w 4079
etiam 8 w 4084
inopibus 1 w 4092
diuidere 1 w 4100
dispensare 1 w 4111
pauperibus 1 w 4121
revidere 1 w 4130
uoluptates 1 w 4140
proprias 1 w 4148
tenuare 1 w 4156
sumptum 1 w 4163
adhibere 1 w 4172
parsimoniam 1 w 4183
temperantiae 1 w 4195
sobrietatem 1 w 4207
tenere 1 w 4213
in 60 w 4215
prosperis 1 w 4224
patientiam 1 w 4235
in 61 w 4237
aduersis 1 w 4245
in 62 w 4248
dolore 3 w 4254
tolerantiam 1 w 4265
magnanimitatem 1 w 4280
in 63 w 4282
periculis 1 w 4291
sanitatis 1 w 4301
perpetuae 1 w 4310
uota 1 w 4314
nescire 1 w 4321
mortis 1 w 4328
inminentis 1 w 4338
terrore 1 w 4345
non 23 w 4348
concuti 1 w 4355
neque 8 w 4360
eum 3 w 4363
praestantiorem 1 w 4377
putare 1 w 4383
cui 5 w 4386
secundum 2 w 4394
naturam 2 w 4401
liberi 2 w 4407
propinqui 1 w 4416
salubritas 1 w 4426
laetitia 1 w 4434
affluentia 1 w 4444
redundauerint 1 w 4457
quam 12 w 4461
cui 6 w 4464
ilia 4 w 4468
defuerint 1 w 4477
neque 9 w 4482
externis 1 w 4490
saeculi 1 w 4497
sed 11 w 4501
uirtutis 2 w 4509
domesticis 1 w 4519
merita 1 w 4525
pensare 2 w 4532