Scaife ATLAS

CTS Library / De Cain et Abel

De Cain et Abel (2.4.14-2.5.17)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa021.nd-dlc-lat1:2.4.14-2.5.17
Refs {'start': {'reference': '2.4.14', 'human_reference': 'Book 2 Section 4 Subsection 14'}, 'end': {'reference': '2.5.17', 'human_reference': 'Book 2 Section 5 Subsection 17'}}
Ancestors [{'reference': '2'}, {'reference': '2.4'}]
Children []
prev
plain textXML
next

nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis ac maculosi sacratis; opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. et quodammodo diuerso genere causa concurrit. sicut enim Leuites mundanis uoluptatibus abdicatus exul est culpae, ita reus sanguinis fugitiuus est patriae. sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis, minister autem dei humanarum consortiis renuntiat passionum et quadam carnalis inlecebrae se abdicat necessitudine propter studia uirtutis. etiam illud non abhorret a uero, quod etiam iste uelut quasdam in se manus inicit, ut interficiat uoluptates sui corporis et quendam suae carnis operetur interitum. interfecit nempe Moyses Aegyptium et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret eius terrae tyrannum. sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se Aegyptium nequitiae spiritalis interemisset et abdicasset se

391
regalium luxu honorum, maius patrimonium aestimans thensauris Aegypti obprobrium Christi. quod stultis quidem uidetur obprobrium, nobis autem illud obprobrium dominicae crucis uirtus dei est atque sapientia.

Accedit eo quod duo quaedam in deo principalia sunt genera uirtutum, unum quo remittit, aliud quo uindicat. remittuntur peccata per dei uerbum, cuius Leuites interpres et quidam exsecutor est, remittuntur per officium sacerdotis sacrumque ministerium, puniuntur quoque per homines, sicut per iudices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut apostolus docet dicens: uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time, non enim sine causa gladium portat; dei enim minister est uindex in iram ei qui malum egit. puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus, quia saepe ab alienigenis dei iussu excitatis propter diuinae maiestatis offensam subactus est populus Iudaeorum. ne is quidem qui inuitus aliquod fecerit homicidium extra ministerium est, siquidem lex ait de eo quia deus dedit eum in manus eius. manus ergo eius instrumenti modo diuinae ultioni ministerium praebuerunt. Leuites igitur minister remissionis est, percussor autem, qui tamen non ex dispositione, sed praeter uoluntatem fecerit homicidium, diuinae minister est ultionis. illud quoque specta quia, cum interficitur impius, Christus infunditur et, ubi abominatio aboletur, sanctificatio

392
congregatur, quia dominus dixit:

in ea die, in qua interfecero omne primogenitum Aegypti, sanctificabo mihi omne primogenitum Istrahel. quod non ad unum diem adflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus. cum enim renuntiatur inprobitati, statim adsciscitur uirtus; egressus enim malitiae uirtutis operatur ingressum eodemque studio quo crimen excluditur innocentia copulatur. habes hoc in euangelio quia ubi Satanas inmisit se in cor Iudae, Christus recessit ab eo momentoque eo quo illum recepit hunc amisit. denique sic scriptum est: et post bucellam introiuit in illum Satanas. dixit ergo illi Iesus: quod facis fac celerius. quid illud? ut quia introierat Satanas in illum, ipse abiret a Christo. eicitur itaque et extruditur, eo quod iam cum domino Iesu esse non possit qui coeperat esse cum diabolo; nulla enim communicatio Christi cum Belial. unde statim imperio expulsus abscessit, sicut legimus dicente euangelista quia cum accepisset bucellam, exiuit continuo; erat enim nox. non solum exiuit, sed continuo et nocte exiuit. nec mirum si noctis tenebras habebat qui Christum deserebat. uerum sicut ipse receptus a diabolo exclusus a Christo est, ita Zacchaeus renuntians auaritiae Christum recepit. meritoque uidens studium eius, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Iesum uideret, dicit dominus: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. et descendit festinans et excepit illum gaudens. sed excipiendo Christum exclusit

393
auaritiam, relegauit perfidiam, renuntiauit fraudibus; aliter enim non ingreditur Christus nisi ut uitia excludat, quia non cohabitat erroribus. denique de templo eiciebat nummularios, quia ipse uolebat habitare. unde Zacchaeus hoc intellegens quia Christum uetere suo suscipere non poterat affectu, superiora uitia exire suo iussit hospitio, ut Christus intraret. merito igitur obmurmurantibus quod dominus Iesus ad hominem peccatorem diuertisset manere dixit ad dominum: ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum. in quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse praebere, hoc est: 'iam non sum publicanus, non ille Zacchaeus, non praedo, non fraudator. reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueueram. iam dono pauperibus, quos ante nudabam, iam mea confero, qui aliena rapiebam.' fugerunt crimina, postquam Christus intrauit; discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae uitae lumen infusum est.

diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet Dauid dicens: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. et supra ait: et holocaustum tuum pingue fiat, hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum et quodam pabulo fidei ac deuotionis uerbique caelestis uberiore alimonia saginatum. frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum uelimus intellegi et opima hostia praedicatur quae non sit tenuis et exilis. unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare. sed etiam illud documento est quod pingues

394
uaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt.

Tokens

nec 1 w 3
absurdum 1 w 11
putes 1 w 16
quod 1 w 20
facinorosi 1 w 30
cohabitant 1 w 40
piis 1 w 44
ac 2 w 46
maculosi 1 w 54
sacratis 1 w 62
opus 1 w 67
enim 1 w 71
habent 1 w 77
purificari 1 w 87
qui 1 w 90
aliquo 1 w 96
polluti 1 w 103
sunt 1 w 107
delictorum 1 w 117
contagio 1 w 125
et 1 w 128
quodammodo 1 w 138
diuerso 1 w 145
genere 1 w 151
causa 1 w 156
concurrit 1 w 165
sicut 1 w 171
enim 2 w 175
Leuites 1 w 182
mundanis 1 w 190
uoluptatibus 1 w 202
abdicatus 1 w 211
exul 1 w 215
est 1 w 218
culpae 1 w 224
ita 2 w 228
reus 1 w 232
sanguinis 1 w 241
fugitiuus 1 w 250
est 2 w 253
patriae 1 w 260
sed 1 w 264
hoc 1 w 267
interest 1 w 275
quod 3 w 280
iste 1 w 284
necessitate 1 w 295
suos 1 w 299
deserit 1 w 306
propter 1 w 313
metum 1 w 318
legis 1 w 323
minister 1 w 332
autem 1 w 337
dei 1 w 340
humanarum 1 w 349
consortiis 1 w 359
renuntiat 1 w 368
passionum 1 w 377
et 3 w 379
quadam 1 w 385
carnalis 1 w 393
inlecebrae 1 w 403
se 3 w 405
abdicat 2 w 412
necessitudine 1 w 425
propter 2 w 432
studia 1 w 438
uirtutis 1 w 446
etiam 1 w 452
illud 1 w 457
non 1 w 460
abhorret 1 w 468
a 41 w 469
uero 1 w 473
quod 4 w 478
etiam 2 w 483
iste 3 w 487
uelut 1 w 492
quasdam 1 w 499
in 7 w 501
se 4 w 503
manus 1 w 508
inicit 1 w 514
ut 7 w 517
interficiat 1 w 528
uoluptates 1 w 538
sui 1 w 541
corporis 1 w 549
et 7 w 551
quendam 1 w 558
suae 1 w 562
carnis 1 w 568
operetur 1 w 576
interitum 1 w 585
interfecit 1 w 596
nempe 1 w 601
Moyses 1 w 607
Aegyptium 1 w 616
et 9 w 618
fugax 1 w 623
factus 1 w 629
est 4 w 632
de 4 w 634
terra 1 w 639
Aegypti 2 w 646
ut 8 w 649
declinaret 1 w 659
eius 1 w 663
terrae 1 w 669
tyrannum 1 w 677
sed 2 w 681
non 2 w 684
ante 1 w 688
illum 1 w 693
interfecisset 1 w 706
Aegyptium 2 w 715
hominem 1 w 722
nisi 1 w 727
prius 1 w 732
in 15 w 734
se 8 w 736
Aegyptium 3 w 745
nequitiae 1 w 754
spiritalis 1 w 764
interemisset 1 w 776
et 13 w 778
abdicasset 1 w 788
se 11 w 790
regalium 1 w 798
luxu 1 w 802
honorum 1 w 809
maius 1 w 815
patrimonium 1 w 826
aestimans 1 w 835
thensauris 1 w 845
Aegypti 5 w 852
obprobrium 1 w 862
Christi 1 w 869
quod 5 w 874
stultis 1 w 881
quidem 1 w 887
uidetur 1 w 894
obprobrium 2 w 904
nobis 1 w 910
autem 2 w 915
illud 2 w 920
obprobrium 3 w 930
dominicae 1 w 939
crucis 1 w 945
uirtus 1 w 951
dei 2 w 954
est 6 w 957
atque 1 w 962
sapientia 1 w 971
Accedit 1 w 979
eo 1 w 981
quod 6 w 985
duo 1 w 988
quaedam 1 w 995
in 18 w 997
deo 1 w 1000
principalia 1 w 1011
sunt 2 w 1015
genera 1 w 1021
uirtutum 1 w 1029
unum 1 w 1034
quo 8 w 1037
remittit 1 w 1045
aliud 1 w 1051
quo 9 w 1054
uindicat 1 w 1062
remittuntur 1 w 1074
peccata 1 w 1081
per 2 w 1084
dei 3 w 1087
uerbum 1 w 1093
cuius 1 w 1099
Leuites 2 w 1106
interpres 1 w 1115
et 16 w 1117
quidam 1 w 1123
exsecutor 1 w 1132
est 7 w 1135
remittuntur 2 w 1147
per 3 w 1150
officium 1 w 1158
sacerdotis 1 w 1168
sacrumque 1 w 1177
ministerium 1 w 1188
puniuntur 1 w 1198
quoque 1 w 1204
per 4 w 1207
homines 1 w 1214
sicut 2 w 1220
per 5 w 1223
iudices 1 w 1230
qui 5 w 1234
potestate 1 w 1243
ad 2 w 1245
tempus 1 w 1251
utuntur 1 w 1258
sicut 3 w 1264
apostolus 1 w 1273
docet 1 w 1278
dicens 1 w 1284
uis 1 w 1288
autem 3 w 1293
non 3 w 1296
timere 1 w 1302
potestatem 1 w 1312
bonum 1 w 1318
fac 3 w 1321
et 18 w 1323
habebis 1 w 1330
laudem 1 w 1336
ex 3 w 1338
illa 1 w 1342
dei 4 w 1346
enim 3 w 1350
minister 3 w 1358
est 10 w 1361
tibi 1 w 1365
in 25 w 1367
bonum 2 w 1372
si 10 w 1375
autem 4 w 1380
malum 1 w 1385
feceris 1 w 1392
time 2 w 1397
non 4 w 1401
enim 4 w 1405
sine 1 w 1409
causa 2 w 1414
gladium 1 w 1421
portat 1 w 1427
dei 5 w 1431
enim 5 w 1435
minister 4 w 1443
est 11 w 1446
uindex 1 w 1452
in 29 w 1454
iram 1 w 1458
ei 7 w 1460
qui 6 w 1463
malum 2 w 1468
egit 1 w 1472
puniuntur 2 w 1482
peccata 2 w 1489
etiam 3 w 1494
per 6 w 1497
populos 1 w 1504
sicut 4 w 1510
legimus 1 w 1517
quia 1 w 1522
saepe 1 w 1527
ab 9 w 1529
alienigenis 1 w 1540
dei 6 w 1543
iussu 1 w 1548
excitatis 1 w 1557
propter 3 w 1564
diuinae 1 w 1571
maiestatis 1 w 1581
offensam 1 w 1589
subactus 1 w 1597
est 13 w 1600
populus 1 w 1607
Iudaeorum 1 w 1616
ne 12 w 1619
is 33 w 1621
quidem 2 w 1627
qui 9 w 1630
inuitus 1 w 1637
aliquod 1 w 1644
fecerit 1 w 1651
homicidium 1 w 1661
extra 1 w 1666
ministerium 2 w 1677
est 14 w 1680
siquidem 1 w 1689
lex 1 w 1692
ait 1 w 1695
de 18 w 1697
eo 4 w 1699
quia 2 w 1703
deus 1 w 1707
dedit 1 w 1712
eum 1 w 1715
in 33 w 1717
manus 2 w 1722
eius 2 w 1726
manus 3 w 1732
ergo 1 w 1736
eius 3 w 1740
instrumenti 1 w 1751
modo 2 w 1755
diuinae 2 w 1762
ultioni 1 w 1769
ministerium 3 w 1780
praebuerunt 1 w 1791
Leuites 3 w 1799
igitur 1 w 1805
minister 7 w 1813
remissionis 1 w 1824
est 15 w 1827
percussor 1 w 1837
autem 5 w 1842
qui 12 w 1846
tamen 1 w 1851
non 5 w 1854
ex 8 w 1856
dispositione 1 w 1868
sed 3 w 1872
praeter 1 w 1879
uoluntatem 1 w 1889
fecerit 2 w 1896
homicidium 2 w 1906
diuinae 3 w 1914
minister 8 w 1922
est 16 w 1925
ultionis 1 w 1933
illud 3 w 1939
quoque 2 w 1945
specta 1 w 1951
quia 3 w 1955
cum 1 w 1959
interficitur 1 w 1971
impius 1 w 1977
Christus 1 w 1986
infunditur 1 w 1996
et 21 w 1998
ubi 1 w 2002
abominatio 1 w 2012
aboletur 1 w 2020
sanctificatio 1 w 2034
congregatur 1 w 2045
quia 4 w 2050
dominus 1 w 2057
dixit 1 w 2062
in 44 w 2065
ea 1 w 2067
die 1 w 2070
in 45 w 2073
qua 4 w 2076
interfecero 1 w 2087
omne 1 w 2091
primogenitum 1 w 2103
Aegypti 6 w 2110
sanctificabo 1 w 2123
mihi 1 w 2127
omne 2 w 2131
primogenitum 2 w 2143
Istrahel 1 w 2151
quod 8 w 2156
non 6 w 2159
ad 4 w 2161
unum 2 w 2165
diem 1 w 2169
adflictionis 1 w 2181
Aegypti 7 w 2188
referes 1 w 2195
sed 4 w 2199
ad 6 w 2201
omne 3 w 2205
tempus 2 w 2211
cum 2 w 2215
enim 6 w 2219
renuntiatur 1 w 2230
inprobitati 1 w 2241
statim 1 w 2248
adsciscitur 1 w 2259
uirtus 2 w 2265
egressus 1 w 2274
enim 7 w 2278
malitiae 1 w 2286
uirtutis 2 w 2294
operatur 1 w 2302
ingressum 1 w 2311
eodemque 1 w 2319
studio 1 w 2325
quo 14 w 2328
crimen 1 w 2334
excluditur 1 w 2344
innocentia 1 w 2354
copulatur 1 w 2363
habes 1 w 2369
hoc 2 w 2372
in 50 w 2374
euangelio 1 w 2383
quia 5 w 2387
ubi 2 w 2390
Satanas 1 w 2397
inmisit 1 w 2404
se 15 w 2406
in 52 w 2408
cor 2 w 2411
Iudae 2 w 2416
Christus 2 w 2425
recessit 1 w 2433
ab 14 w 2435
eo 6 w 2437
momentoque 1 w 2447
eo 7 w 2449
quo 15 w 2452
illum 2 w 2457
recepit 1 w 2464
hunc 1 w 2468
amisit 1 w 2474
denique 1 w 2482
sic 5 w 2485
scriptum 1 w 2493
est 17 w 2496
et 23 w 2499
post 2 w 2503
bucellam 1 w 2511
introiuit 1 w 2520
in 54 w 2522
illum 3 w 2527
Satanas 2 w 2534
dixit 2 w 2540
ergo 2 w 2544
illi 1 w 2548
Iesus 1 w 2553
quod 9 w 2558
facis 1 w 2563
fac 5 w 2566
celerius 1 w 2574
quid 5 w 2579
illud 4 w 2584
ut 20 w 2587
quia 6 w 2591
introierat 1 w 2601
Satanas 3 w 2608
in 56 w 2610
illum 4 w 2615
ipse 1 w 2620
abiret 1 w 2626
a 176 w 2627
Christo 1 w 2634
eicitur 1 w 2642
itaque 1 w 2648
et 25 w 2650
extruditur 1 w 2660
eo 8 w 2663
quod 10 w 2667
iam 4 w 2670
cum 3 w 2673
domino 1 w 2679
Iesu 2 w 2683
esse 1 w 2687
non 7 w 2690
possit 1 w 2696
qui 18 w 2699
coeperat 1 w 2707
esse 2 w 2711
cum 4 w 2714
diabolo 1 w 2721
nulla 1 w 2727
enim 8 w 2731
communicatio 1 w 2743
Christi 2 w 2750
cum 5 w 2753
Belial 1 w 2759
unde 1 w 2764
statim 2 w 2770
imperio 1 w 2777
expulsus 1 w 2785
abscessit 1 w 2794
sicut 5 w 2800
legimus 2 w 2807
dicente 1 w 2814
euangelista 1 w 2825
quia 7 w 2829
cum 6 w 2832
accepisset 1 w 2842
bucellam 2 w 2850
exiuit 1 w 2857
continuo 1 w 2865
erat 4 w 2870
enim 9 w 2874
nox 1 w 2877
non 8 w 2881
solum 1 w 2886
exiuit 2 w 2892
sed 5 w 2896
continuo 2 w 2904
et 27 w 2906
nocte 1 w 2911
exiuit 3 w 2917
nec 4 w 2921
mirum 1 w 2926
si 23 w 2928
noctis 1 w 2934
tenebras 1 w 2942
habebat 1 w 2949
qui 20 w 2952
Christum 1 w 2960
deserebat 1 w 2969
uerum 1 w 2975
sicut 6 w 2980
ipse 2 w 2984
receptus 1 w 2992
a 196 w 2993
diabolo 2 w 3000
exclusus 1 w 3008
a 198 w 3009
Christo 2 w 3016
est 18 w 3019
ita 8 w 3023
Zacchaeus 1 w 3032
renuntians 1 w 3042
auaritiae 1 w 3051
Christum 2 w 3059
recepit 2 w 3066
meritoque 1 w 3076
uidens 1 w 3082
studium 1 w 3089
eius 4 w 3093
quod 11 w 3098
in 60 w 3100
arborem 1 w 3107
ascendisset 1 w 3118
ut 23 w 3121
transeuntem 1 w 3132
Iesum 1 w 3137
uideret 1 w 3144
dicit 1 w 3150
dominus 2 w 3157
Zacchaee 1 w 3166
festinans 1 w 3176
descende 1 w 3184
quia 8 w 3189
hodie 1 w 3194
in 63 w 3196
domo 1 w 3200
tua 1 w 3203
manere 1 w 3209
me 9 w 3211
oportet 1 w 3218
et 31 w 3221
descendit 1 w 3230
festinans 2 w 3239
et 32 w 3241
excepit 1 w 3248
illum 5 w 3253
gaudens 1 w 3260
sed 6 w 3264
excipiendo 1 w 3274
Christum 3 w 3282
exclusit 1 w 3290
auaritiam 1 w 3299
relegauit 1 w 3309
perfidiam 1 w 3318
renuntiauit 1 w 3330
fraudibus 1 w 3339
aliter 1 w 3346
enim 10 w 3350
non 9 w 3353
ingreditur 1 w 3363
Christus 3 w 3371
nisi 2 w 3375
ut 24 w 3377
uitia 2 w 3382
excludat 1 w 3390
quia 9 w 3395
non 10 w 3398
cohabitat 1 w 3407
erroribus 1 w 3416
denique 2 w 3424
de 32 w 3426
templo 1 w 3432
eiciebat 1 w 3440
nummularios 1 w 3451
quia 10 w 3456
ipse 3 w 3460
uolebat 1 w 3467
habitare 1 w 3475
unde 2 w 3480
Zacchaeus 2 w 3489
hoc 3 w 3492
intellegens 1 w 3503
quia 11 w 3507
Christum 4 w 3515
uetere 1 w 3521
suo 2 w 3524
suscipere 1 w 3533
non 11 w 3536
poterat 1 w 3543
affectu 1 w 3550
superiora 1 w 3560
uitia 3 w 3565
exire 1 w 3570
suo 3 w 3573
iussit 1 w 3579
hospitio 1 w 3587
ut 25 w 3590
Christus 4 w 3598
intraret 1 w 3606
merito 2 w 3613
igitur 2 w 3619
obmurmurantibus 1 w 3634
quod 12 w 3638
dominus 3 w 3645
Iesus 2 w 3650
ad 8 w 3652
hominem 2 w 3659
peccatorem 1 w 3669
diuertisset 1 w 3680
manere 2 w 3686
dixit 3 w 3691
ad 9 w 3693
dominum 1 w 3700
ecce 1 w 3705
dimidium 1 w 3713
bonorum 1 w 3720
meorum 1 w 3726
do 13 w 3728
pauperibus 1 w 3738
et 36 w 3741
si 28 w 3743
cui 2 w 3746
aliquid 1 w 3753
fraude 1 w 3759
abstuli 1 w 3766
reddo 1 w 3772
quadruplum 1 w 3782
in 71 w 3785
quo 20 w 3788
illis 1 w 3793
respondit 1 w 3802
qui 26 w 3805
dicebant 1 w 3813
peccatorem 2 w 3823
Christo 3 w 3830
hospitium 1 w 3839
non 12 w 3842
debuisse 1 w 3850
praebere 1 w 3858
hoc 4 w 3862
est 21 w 3865
iam 7 w 3870
non 13 w 3873
sum 3 w 3876
publicanus 1 w 3886
non 14 w 3890
ille 1 w 3894
Zacchaeus 3 w 3903
non 15 w 3907
praedo 1 w 3913
non 16 w 3917
fraudator 1 w 3926
reddo 2 w 3932
quae 2 w 3936
sustuli 1 w 3943
reddo 3 w 3949
qui 27 w 3952
auferre 1 w 3959
consueueram 1 w 3970
iam 8 w 3974
dono 1 w 3978
pauperibus 2 w 3988
quos 1 w 3993
ante 2 w 3997
nudabam 1 w 4004
iam 9 w 4008
mea 1 w 4011
confero 1 w 4018
qui 28 w 4022
aliena 1 w 4028
rapiebam 1 w 4036
fugerunt 1 w 4046
crimina 1 w 4053
postquam 1 w 4062
Christus 5 w 4070
intrauit 1 w 4078
discussa 1 w 4087
est 22 w 4090
omnis 1 w 4095
carnalium 1 w 4104
caecitas 1 w 4112
passionum 2 w 4121
ubi 3 w 4125
aeternae 1 w 4133
uitae 1 w 4138
lumen 1 w 4143
infusum 1 w 4150
est 23 w 4153
diximus 1 w 4161
de 36 w 4163
primogenitis 1 w 4175
dicamus 1 w 4183
etiam 4 w 4188
de 37 w 4190
adipibus 1 w 4198
de 38 w 4201
quibus 1 w 4207
satis 1 w 4212
docet 2 w 4217
Dauid 1 w 4222
dicens 2 w 4228
sicut 7 w 4234
adipe 1 w 4239
et 40 w 4241
pinguedine 1 w 4251
repleatur 1 w 4260
anima 1 w 4265
mea 2 w 4268
et 41 w 4271
supra 1 w 4276
ait 2 w 4279
et 42 w 4282
holocaustum 1 w 4293
tuum 1 w 4297
pingue 2 w 4303
fiat 1 w 4307
hoc 5 w 4311
docens 1 w 4317
acceptabile 1 w 4328
esse 3 w 4332
sacrificium 1 w 4343
quod 13 w 4348
pingue 3 w 4354
quod 14 w 4359
nitidum 1 w 4366
et 43 w 4368
quodam 2 w 4374
pabulo 1 w 4380
fidei 1 w 4385
ac 19 w 4387
deuotionis 1 w 4397
uerbique 1 w 4405
caelestis 1 w 4414
uberiore 1 w 4422
alimonia 1 w 4430
saginatum 1 w 4439
frequenter 1 w 4450
pingue 4 w 4456
opus 2 w 4460
dicimus 1 w 4467
quod 16 w 4471
spissum 1 w 4478
et 44 w 4480
operosum 1 w 4488
uelimus 1 w 4495
intellegi 1 w 4504
et 45 w 4506
opima 1 w 4511
hostia 1 w 4517
praedicatur 1 w 4528
quae 3 w 4532
non 17 w 4535
sit 11 w 4538
tenuis 1 w 4544
et 46 w 4546
exilis 1 w 4552
unde 3 w 4557
et 47 w 4559
sacrificium 2 w 4570
pingue 5 w 4576
recte 1 w 4581
nuncupamus 1 w 4591
quod 17 w 4596
opimum 1 w 4602
cupimus 1 w 4609
declarare 1 w 4618
sed 7 w 4622
etiam 5 w 4627
illud 5 w 4632
documento 1 w 4641
est 25 w 4644
quod 18 w 4648
pingues 1 w 4655
uaccae 1 w 4661
prophetica 1 w 4671
interpretatione 1 w 4686
annis 1 w 4691
fertilibus 1 w 4701
comparatae 1 w 4711
sunt 3 w 4715