Scaife ATLAS

CTS Library / De Cain et Abel

De Cain et Abel (1.2.9-1.4.12)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa021.nd-dlc-lat1:1.2.9-1.4.12
Refs {'start': {'reference': '1.2.9', 'human_reference': 'Book 1 Section 2 Subsection 9'}, 'end': {'reference': '1.4.12', 'human_reference': 'Book 1 Section 4 Subsection 12'}}
Ancestors [{'reference': '1'}, {'reference': '1.2'}]
Children []
prev
plain textXML
next

bene autem inter dominum et seruum seruatur distantia, ut prae rogatiuam domini intellegas, serui gratiam. de Moyse legitur quia sepulturam eius nemo scit, de Christo autem quia sepultura eius de terra sublata est, quia ille secundum mysterium legis expectabat redemptionem, ut resurgeret, hic secundum euangelii donum redemptionem non expectabat, sed donabat. et ideo sepultura eius non ignorata est, sed eleuata, quam diutius creatura tenere non potuit, quia per ipsum omnis creatura properauit a corruptionis seruitiis eleuari. nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia uitam eius omnes

345
nouerunt, Christi autem sepulturam uidimus, sed nunc iam non nouimus, quia resurrectionem eius agnouimus; debuit enim cognosci tumulus eius, ut resurrectio manifestaretur. et ideo in euangelio tumulus summa expressione describitur, in lege non quaeritur, quia licet resurrectionem eius lex adnuntiauerit, nobis tamen euangelii series plenissime conprobauit.

Ergo, ut quod proposuimus conpleamus, adiecit inquit parere Abel, hoc est meliorem Eua, quae grauiter ante peccauerat, ex se generauit sententiam, ut superioris sententiae aboleret errorem. mentior, nisi hoc in uniuersis probatur. ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens obseruantiam diuinorum. unde et euidenti naturae nouitate ortum Iesum Christum ex uirgine ut probaret propheta ait: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. butyrum et mel manducabit, priusquam sciat malum aut bonum: quoniam priusquam sciat bonum aut malum non credit malitiae, ut eligat quod bonum est et infra: priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum. solus enim fuit qui non est captus saeculi huius uanitate et carnali tumore, utpote qui se humiliauit factus oboediens usque ad mortem, longe uniuscuiusque nostrum dissimilis, qui nos frustra extollimus mente carnis inflati. unde et nemo sine peccato nec unius diei infans, ille autem peccatum

346
non fecit. et ideo in nobis ante Cain nascitur se ipsum praeferens, postea Abel generatur, in quo sit reuerentia diuinitatis. prius ergo inrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum. ubi autem bonum ibi iustum, ubi iustitia ibi sanctitas, hoc est Abel, qui adhaeret deo.

et factus est inquit Abel pastor ouium, Cain autem operabatur terram, non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel, nec idem sit ordo nominum qui est ordo naturae. quid sibi uult mutatio ordinis, ut prius iunioris meminerit, ubi describitur uitae status operisque usus? interrogemus officiorum distantiam, ut colligamus causam praelationis. operari terram usu prius est, gratia inferius quam oues pascere. hoc enim instar cuiusdam est doctoris et principis meritoque senior a uetustioribus inchoauit, iunior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent obnoxia. denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est uoluptatis, ut operaretur terram. recte ergo ubi nascuntur hi fratres, seruatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi uero exprimitur disciplina uiuendi, seniori iunior antefertur, quia etsi tempore iunior uirtute praestantior est. innocentia enim tempore posterior est quam malitia et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior; senectus enim uenerabilis est, non annis incana, sed moribus. et aetas inquit senectutis uita inmaculata. ubi ergo generatio exprimitur, praeueniat Cain, ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel. adulescentiam igitur et ipsam in

347
exordiis iuuentutem uariarum inlecebris passionum feruere quis abnuat, sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciuiae tempestate discussa tranquillitatem refundi et in quosdam portus quietos lassae nauigium animae subducere? itaque graues motus nostrae adulescentiae fida senectutis statione placidantur.

Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis quod malitia praecedat tempore, sed iuuenculescat infirmitate. habet illa aetatis stipendium, uirtus autem praerogatiuam gloriae, quam plerumque iusto iniquus iudici cedit. cuius rei testis est fidelis diuina scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae uirum cessisse patienter primatus suos fratri suo Iacob, ita ut diceret: ut quid mihi primatus? sed quos iste posthabuit hos uir cognomento exercitationis praeditus quaesiuit mereri. nonne tibi uidetur Esau tamquam in agone uictus et propriae mentis infirmitate inparem se existimans cessisse uictori coronam, quem uidebat nulliis passionum inlecebris inflecti, quarum ipse puluerem sustinere non poterat? ut quid mihi inquit primatus? apud ignauos enim nulla sunt insignia uirtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim uirtutis quaedam instrumenta sunt. itaque sicut bellator sine armis esse non potest ita nec sine exercitatione uirtus. unde et dominus in euangelio ait: a diebus Iohannis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud et alibi: quaerite regnum dei, et ecce omnia praesto sunt uobis. non dormientibus nec otiantibus, sed uigilantibus et laborantibus pollicentur praemia, ... sed labori merces parata

348
est, qui, licet non sit suauis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est. docet hoc sermo legis, sicut scriptum inuenimus:

Tokens

bene 1 w 4
autem 1 w 9
inter 1 w 14
dominum 1 w 21
et 1 w 23
seruum 1 w 29
seruatur 1 w 37
distantia 1 w 46
ut 2 w 49
prae 1 w 53
rogatiuam 1 w 62
domini 1 w 68
intellegas 1 w 78
serui 1 w 84
gratiam 1 w 91
de 1 w 94
Moyse 1 w 99
legitur 1 w 106
quia 1 w 110
sepulturam 1 w 120
eius 1 w 124
nemo 1 w 128
scit 1 w 132
de 2 w 135
Christo 1 w 142
autem 2 w 147
quia 2 w 152
sepultura 2 w 162
eius 2 w 166
de 3 w 168
terra 1 w 173
sublata 1 w 180
est 1 w 183
quia 3 w 188
ille 1 w 192
secundum 1 w 200
mysterium 1 w 209
legis 1 w 214
expectabat 1 w 224
redemptionem 1 w 236
ut 4 w 239
resurgeret 1 w 249
hic 1 w 253
secundum 2 w 261
euangelii 1 w 270
donum 1 w 275
redemptionem 2 w 287
non 1 w 290
expectabat 2 w 300
sed 1 w 304
donabat 1 w 311
et 3 w 314
ideo 1 w 318
sepultura 3 w 327
eius 3 w 331
non 2 w 334
ignorata 1 w 342
est 2 w 345
sed 2 w 349
eleuata 1 w 356
quam 1 w 361
diutius 1 w 368
creatura 1 w 376
tenere 1 w 382
non 3 w 385
potuit 1 w 391
quia 4 w 396
per 1 w 399
ipsum 1 w 404
omnis 1 w 409
creatura 2 w 417
properauit 1 w 427
a 39 w 428
corruptionis 1 w 440
seruitiis 1 w 449
eleuari 1 w 456
nemo 2 w 461
ergo 1 w 465
scit 2 w 469
sepulturam 2 w 479
Moysi 1 w 484
quia 5 w 489
uitam 1 w 494
eius 4 w 498
omnes 1 w 503
nouerunt 1 w 511
Christi 1 w 519
autem 3 w 524
sepulturam 3 w 534
uidimus 1 w 541
sed 3 w 545
nunc 1 w 549
iam 2 w 552
non 4 w 555
nouimus 1 w 562
quia 6 w 567
resurrectionem 1 w 581
eius 5 w 585
agnouimus 1 w 594
debuit 1 w 601
enim 1 w 605
cognosci 1 w 613
tumulus 1 w 620
eius 6 w 624
ut 7 w 627
resurrectio 2 w 638
manifestaretur 1 w 652
et 5 w 655
ideo 2 w 659
in 5 w 661
euangelio 1 w 670
tumulus 2 w 677
summa 1 w 682
expressione 1 w 693
describitur 1 w 704
in 6 w 707
lege 1 w 711
non 5 w 714
quaeritur 1 w 723
quia 7 w 728
licet 1 w 733
resurrectionem 2 w 747
eius 7 w 751
lex 1 w 754
adnuntiauerit 1 w 767
nobis 1 w 773
tamen 1 w 778
euangelii 2 w 787
series 1 w 793
plenissime 1 w 803
conprobauit 1 w 814
Ergo 1 w 819
ut 8 w 822
quod 1 w 826
proposuimus 1 w 837
conpleamus 1 w 847
adiecit 1 w 855
inquit 1 w 861
parere 1 w 867
Abel 1 w 871
hoc 1 w 875
est 4 w 878
meliorem 1 w 886
Eua 1 w 889
quae 2 w 894
grauiter 1 w 902
ante 1 w 906
peccauerat 1 w 916
ex 5 w 919
se 17 w 921
generauit 1 w 930
sententiam 1 w 940
ut 9 w 943
superioris 1 w 953
sententiae 1 w 963
aboleret 1 w 971
errorem 1 w 978
mentior 1 w 986
nisi 1 w 991
hoc 2 w 994
in 8 w 996
uniuersis 1 w 1005
probatur 1 w 1013
ita 2 w 1017
enim 2 w 1021
nascimur 1 w 1029
ut 10 w 1032
ante 2 w 1036
infirmus 1 w 1044
infantiae 1 w 1053
sensus 1 w 1059
in 11 w 1061
nobis 2 w 1066
sit 1 w 1069
postea 1 w 1076
pueritiae 1 w 1085
corporis 1 w 1093
tantummodo 1 w 1103
curam 1 w 1108
sciens 1 w 1114
nullum 1 w 1121
cultum 1 w 1127
nullam 1 w 1134
habens 1 w 1140
obseruantiam 1 w 1152
diuinorum 1 w 1161
unde 1 w 1166
et 8 w 1168
euidenti 1 w 1176
naturae 1 w 1183
nouitate 1 w 1191
ortum 1 w 1196
Iesum 1 w 1201
Christum 1 w 1209
ex 6 w 1211
uirgine 1 w 1218
ut 11 w 1220
probaret 1 w 1228
propheta 1 w 1236
ait 1 w 1239
ecce 1 w 1244
uirgo 1 w 1249
in 14 w 1251
utero 1 w 1256
accipiet 1 w 1264
et 12 w 1266
pariet 1 w 1272
filium 1 w 1278
et 14 w 1281
uocabunt 1 w 1289
nomen 1 w 1294
eius 8 w 1298
Emmanuhel 1 w 1307
butyrum 1 w 1315
et 15 w 1317
mel 2 w 1320
manducabit 1 w 1330
priusquam 1 w 1340
sciat 1 w 1345
malum 1 w 1350
aut 4 w 1353
bonum 1 w 1358
quoniam 1 w 1366
priusquam 2 w 1375
sciat 2 w 1380
bonum 2 w 1385
aut 5 w 1388
malum 2 w 1393
non 6 w 1396
credit 1 w 1402
malitiae 1 w 1410
ut 16 w 1413
eligat 1 w 1419
quod 2 w 1423
bonum 3 w 1428
est 5 w 1431
et 16 w 1433
infra 1 w 1438
priusquam 3 w 1448
sciat 3 w 1453
puer 2 w 1457
uocare 1 w 1463
patrem 1 w 1469
aut 6 w 1472
matrem 1 w 1478
accipiet 2 w 1487
uirtutem 1 w 1495
Damasci 1 w 1502
et 18 w 1504
spolia 1 w 1510
Samariae 1 w 1518
contra 1 w 1524
regem 1 w 1529
Assyriorum 1 w 1539
solus 1 w 1545
enim 3 w 1549
fuit 1 w 1553
qui 9 w 1556
non 7 w 1559
est 6 w 1562
captus 1 w 1568
saeculi 1 w 1575
huius 1 w 1580
uanitate 1 w 1588
et 19 w 1590
carnali 1 w 1597
tumore 1 w 1603
utpote 1 w 1610
qui 10 w 1613
se 22 w 1615
humiliauit 1 w 1625
factus 1 w 1631
oboediens 1 w 1640
usque 1 w 1645
ad 3 w 1647
mortem 1 w 1653
longe 1 w 1659
uniuscuiusque 1 w 1672
nostrum 1 w 1679
dissimilis 1 w 1689
qui 11 w 1693
nos 3 w 1696
frustra 1 w 1703
extollimus 1 w 1713
mente 1 w 1718
carnis 1 w 1724
inflati 1 w 1731
unde 2 w 1736
et 20 w 1738
nemo 3 w 1742
sine 1 w 1746
peccato 1 w 1753
nec 1 w 1756
unius 2 w 1761
diei 1 w 1765
infans 1 w 1771
ille 2 w 1776
autem 4 w 1781
peccatum 1 w 1789
non 8 w 1792
fecit 1 w 1797
et 21 w 1800
ideo 3 w 1804
in 19 w 1806
nobis 3 w 1811
ante 3 w 1815
Cain 1 w 1819
nascitur 1 w 1827
se 23 w 1829
ipsum 2 w 1834
praeferens 1 w 1844
postea 2 w 1851
Abel 2 w 1855
generatur 1 w 1864
in 21 w 1867
quo 4 w 1870
sit 2 w 1873
reuerentia 1 w 1883
diuinitatis 1 w 1894
prius 4 w 1900
ergo 2 w 1904
inrepit 1 w 1911
quod 3 w 1915
malum 3 w 1920
est 7 w 1923
postea 3 w 1930
agnoscitur 1 w 1940
quod 4 w 1944
bonum 4 w 1949
ubi 1 w 1953
autem 5 w 1958
bonum 5 w 1963
ibi 2 w 1966
iustum 1 w 1972
ubi 2 w 1976
iustitia 1 w 1984
ibi 3 w 1987
sanctitas 1 w 1996
hoc 3 w 2000
est 8 w 2003
Abel 3 w 2007
qui 12 w 2011
adhaeret 1 w 2019
deo 4 w 2022
et 23 w 2025
factus 2 w 2031
est 9 w 2034
inquit 2 w 2040
Abel 4 w 2044
pastor 1 w 2050
ouium 1 w 2055
Cain 2 w 2060
autem 6 w 2065
operabatur 1 w 2075
terram 1 w 2081
non 9 w 2085
est 10 w 2088
otiosum 1 w 2095
quod 5 w 2099
cum 1 w 2102
ante 4 w 2106
generatus 1 w 2115
sit 3 w 2118
Cain 3 w 2122
ut 23 w 2125
lectio 1 w 2131
docet 1 w 2136
praelatus 1 w 2146
sit 4 w 2149
hoc 4 w 2152
loco 1 w 2156
Abel 5 w 2160
nec 2 w 2164
idem 1 w 2168
sit 5 w 2171
ordo 1 w 2175
nominum 1 w 2182
qui 14 w 2185
est 11 w 2188
ordo 2 w 2192
naturae 2 w 2199
quid 1 w 2204
sibi 1 w 2208
uult 1 w 2212
mutatio 1 w 2219
ordinis 1 w 2226
ut 25 w 2229
prius 5 w 2234
iunioris 1 w 2242
meminerit 1 w 2251
ubi 3 w 2255
describitur 2 w 2266
uitae 1 w 2271
status 1 w 2277
operisque 1 w 2286
usus 1 w 2290
interrogemus 1 w 2303
officiorum 1 w 2313
distantiam 1 w 2323
ut 26 w 2326
colligamus 1 w 2336
causam 1 w 2342
praelationis 1 w 2354
operari 1 w 2362
terram 2 w 2368
usu 2 w 2371
prius 6 w 2376
est 12 w 2379
gratia 2 w 2386
inferius 1 w 2394
quam 5 w 2398
oues 1 w 2402
pascere 1 w 2409
hoc 5 w 2413
enim 4 w 2417
instar 1 w 2423
cuiusdam 1 w 2431
est 13 w 2434
doctoris 1 w 2442
et 25 w 2444
principis 1 w 2453
meritoque 1 w 2462
senior 1 w 2468
a 191 w 2469
uetustioribus 1 w 2482
inchoauit 1 w 2491
iunior 2 w 2498
recentiora 1 w 2508
praetulit 1 w 2517
quae 3 w 2522
nullas 1 w 2528
spinas 1 w 2534
nullos 1 w 2541
tribulos 1 w 2549
germinarent 1 w 2560
nulli 1 w 2566
sententiae 2 w 2576
essent 1 w 2582
obnoxia 1 w 2589
denique 1 w 2597
peccati 1 w 2604
reus 1 w 2608
Adam 1 w 2612
de 18 w 2614
paradiso 1 w 2622
dimissus 1 w 2630
est 14 w 2633
uoluptatis 1 w 2643
ut 27 w 2646
operaretur 1 w 2656
terram 3 w 2662
recte 1 w 2668
ergo 3 w 2672
ubi 4 w 2675
nascuntur 1 w 2684
hi 2 w 2686
fratres 1 w 2693
seruatur 2 w 2702
etiam 1 w 2707
in 37 w 2709
praedicando 1 w 2720
ordo 3 w 2724
naturae 3 w 2731
ubi 5 w 2735
uero 1 w 2739
exprimitur 1 w 2749
disciplina 1 w 2759
uiuendi 1 w 2766
seniori 1 w 2774
iunior 3 w 2780
antefertur 1 w 2790
quia 8 w 2795
etsi 1 w 2799
tempore 1 w 2806
iunior 4 w 2812
uirtute 2 w 2819
praestantior 1 w 2831
est 16 w 2834
innocentia 1 w 2845
enim 5 w 2849
tempore 2 w 2856
posterior 1 w 2865
est 17 w 2868
quam 6 w 2872
malitia 2 w 2879
et 31 w 2881
quadam 1 w 2887
suppar 1 w 2893
aetate 1 w 2899
sed 4 w 2903
meritorum 1 w 2912
nobilitate 1 w 2922
antiquior 1 w 2931
senectus 1 w 2940
enim 6 w 2944
uenerabilis 1 w 2955
est 18 w 2958
non 10 w 2962
annis 1 w 2967
incana 1 w 2973
sed 5 w 2977
moribus 1 w 2984
et 33 w 2987
aetas 1 w 2992
inquit 3 w 2998
senectutis 1 w 3008
uita 4 w 3012
inmaculata 1 w 3022
ubi 6 w 3026
ergo 4 w 3030
generatio 1 w 3039
exprimitur 2 w 3049
praeueniat 1 w 3060
Cain 4 w 3064
ubi 7 w 3068
disciplinarum 1 w 3081
fit 1 w 3084
praedicatio 1 w 3095
praecurrat 1 w 3106
Abel 6 w 3110
adulescentiam 1 w 3124
igitur 1 w 3130
et 35 w 3132
ipsam 1 w 3137
in 45 w 3139
exordiis 1 w 3147
iuuentutem 1 w 3157
uariarum 1 w 3165
inlecebris 1 w 3175
passionum 1 w 3184
feruere 1 w 3191
quis 1 w 3195
abnuat 1 w 3201
sed 6 w 3205
ubi 8 w 3208
maturior 1 w 3216
aetas 2 w 3221
successerit 1 w 3232
tamquam 1 w 3240
pubescentis 1 w 3251
lasciuiae 1 w 3260
tempestate 1 w 3270
discussa 1 w 3278
tranquillitatem 1 w 3293
refundi 1 w 3300
et 37 w 3302
in 47 w 3304
quosdam 1 w 3311
portus 1 w 3317
quietos 1 w 3324
lassae 1 w 3330
nauigium 1 w 3338
animae 1 w 3344
subducere 1 w 3353
itaque 1 w 3360
graues 1 w 3366
motus 1 w 3371
nostrae 1 w 3378
adulescentiae 1 w 3391
fida 1 w 3395
senectutis 2 w 3405
statione 1 w 3413
placidantur 1 w 3424
Ne 1 w 3427
ergo 5 w 3431
dubites 1 w 3438
talibus 1 w 3445
naturae 4 w 3452
admonitus 1 w 3461
exemplis 1 w 3469
quod 6 w 3473
malitia 3 w 3480
praecedat 1 w 3489
tempore 3 w 3496
sed 7 w 3500
iuuenculescat 1 w 3513
infirmitate 1 w 3524
habet 1 w 3530
illa 1 w 3534
aetatis 1 w 3541
stipendium 1 w 3551
uirtus 1 w 3558
autem 7 w 3563
praerogatiuam 1 w 3576
gloriae 1 w 3583
quam 8 w 3588
plerumque 1 w 3597
iusto 1 w 3602
iniquus 1 w 3609
iudici 1 w 3615
cedit 1 w 3620
cuius 3 w 3626
rei 1 w 3629
testis 1 w 3635
est 21 w 3638
fidelis 1 w 3645
diuina 1 w 3651
scriptura 1 w 3660
quae 4 w 3665
docet 2 w 3670
Esau 1 w 3674
cognomine 1 w 3683
stultitiae 1 w 3693
uirum 1 w 3698
cessisse 1 w 3706
patienter 1 w 3715
primatus 1 w 3723
suos 1 w 3727
fratri 1 w 3733
suo 2 w 3736
Iacob 1 w 3741
ita 13 w 3745
ut 33 w 3747
diceret 1 w 3754
ut 34 w 3757
quid 2 w 3761
mihi 1 w 3765
primatus 2 w 3773
sed 8 w 3777
quos 2 w 3781
iste 1 w 3785
posthabuit 1 w 3795
hos 1 w 3798
uir 7 w 3801
cognomento 1 w 3811
exercitationis 1 w 3825
praeditus 1 w 3834
quaesiuit 1 w 3843
mereri 1 w 3849
nonne 1 w 3855
tibi 1 w 3859
uidetur 1 w 3866
Esau 2 w 3870
tamquam 2 w 3877
in 52 w 3879
agone 1 w 3884
uictus 1 w 3890
et 44 w 3892
propriae 1 w 3900
mentis 1 w 3906
infirmitate 2 w 3917
inparem 1 w 3924
se 39 w 3926
existimans 1 w 3936
cessisse 2 w 3944
uictori 1 w 3951
coronam 1 w 3958
quem 1 w 3963
uidebat 1 w 3970
nulliis 1 w 3977
passionum 2 w 3986
inlecebris 2 w 3996
inflecti 1 w 4004
quarum 1 w 4011
ipse 1 w 4015
puluerem 1 w 4023
sustinere 1 w 4032
non 12 w 4035
poterat 1 w 4042
ut 35 w 4045
quid 3 w 4049
mihi 2 w 4053
inquit 4 w 4059
primatus 3 w 4067
apud 1 w 4072
ignauos 1 w 4079
enim 7 w 4083
nulla 3 w 4088
sunt 1 w 4092
insignia 1 w 4100
uirtutis 1 w 4108
apud 2 w 4113
sapientes 1 w 4122
prima 4 w 4127
habentur 1 w 4135
studia 1 w 4142
enim 8 w 4146
uirtutis 2 w 4154
quaedam 1 w 4161
instrumenta 1 w 4172
sunt 2 w 4176
itaque 2 w 4183
sicut 1 w 4188
bellator 1 w 4196
sine 2 w 4200
armis 1 w 4205
esse 3 w 4209
non 13 w 4212
potest 1 w 4218
ita 17 w 4221
nec 6 w 4224
sine 3 w 4228
exercitatione 1 w 4241
uirtus 2 w 4247
unde 3 w 4252
et 45 w 4254
dominus 1 w 4261
in 64 w 4263
euangelio 2 w 4272
ait 2 w 4275
a 353 w 4277
diebus 1 w 4283
Iohannis 1 w 4291
Baptistae 1 w 4300
regnum 1 w 4306
caelorum 1 w 4314
cogitur 1 w 4321
et 46 w 4324
cogentes 1 w 4332
diripiunt 1 w 4341
illud 1 w 4346
et 47 w 4348
alibi 1 w 4353
quaerite 1 w 4362
regnum 2 w 4368
dei 1 w 4371
et 48 w 4374
ecce 2 w 4378
omnia 1 w 4383
praesto 1 w 4390
sunt 3 w 4394
uobis 1 w 4399
non 14 w 4403
dormientibus 1 w 4415
nec 7 w 4418
otiantibus 1 w 4428
sed 9 w 4432
uigilantibus 1 w 4444
et 49 w 4446
laborantibus 1 w 4458
pollicentur 1 w 4469
praemia 1 w 4476
sed 10 w 4483
labori 1 w 4489
merces 1 w 4495
parata 1 w 4501
est 24 w 4504
qui 25 w 4508
licet 2 w 4514
non 15 w 4517
sit 6 w 4520
suauis 1 w 4526
ad 10 w 4528
gratiam 2 w 4535
tamen 2 w 4541
fructuosus 1 w 4551
ad 11 w 4553
praemium 1 w 4561
est 25 w 4564
docet 3 w 4570
hoc 6 w 4573
sermo 1 w 4578
legis 2 w 4583
sicut 2 w 4589
scriptum 1 w 4597
inuenimus 1 w 4606