Scaife ATLAS

CTS Library / De Fide [Ad Gratianum Augustum]

De Fide [Ad Gratianum Augustum] (2.14-3.2)

urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa002.nd-dlc-lat1:2.14-3.2
Refs {'start': {'reference': '2.14', 'human_reference': 'Book 2 Section 14'}, 'end': {'reference': '3.2', 'human_reference': 'Book 3 Section 2'}}
Ancestors [{'reference': '2'}]
Children []
prev
plain textXML
next

Quid putamus Christum iudicaturum? Ego scio. Iudicaturum dico? Immo iam iudicavit. Tenemus eius sententiam: Ut omnes, inquit, honorificent filium, sicut honorificant. patrem. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum.

Si displicet sententia, adpella ad patrem, rescinde 'iudicium, quod pater detulit'! Dic quia dissimilem habet filium! Respondebit tibi: 'Ego ergo mentitus sum, qui dixi filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram?'

Dic quia creavit! Respondebit tibi: 'Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti?'

Dic quia minorem generavit filium! Respondebit:

101
'Metire, videamus!'

Dic quia ei non debuisti credere! Referet ad hoc: 'Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite? Quid est ipsum audite? Dicentem utique: Omnia, quae pater habet, mea sunt. Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. Si ceciderunt, qui confessi sunt, quid facient, qui negarunt? Sed illos Iesus tetigit et levavit, vos iacere patietur, ne videatis gloriam, quam negastis.

Videmus ergo quoniam, quem filius damnat, et pater damnat. Et ideo honorificemus filium, sicut honorificamus et patrem, ut per filium ad patrem pervenire possimus.

102

Haec ego, imperator auguste, carptim et breviter inpolita magis proposui quam enodata digessi. Quod si qua Arriani inconsummata arbitrantur, ego vix fateor incohata. Si qua adhuc superesse opinantur, ego prope omnia; infidelibus enim totum deest, sed abundat fidelibus. Denique una confessio Petri abundavit ad fidem Christo: Tu es Christus, filius dei vivi. Sat est enim generationem scire divinam, non divisam, non demutatam, non derivatoriam, non creatam.

Hoc etiam totis scripturarum exponitur libris nec adhuc ab impiis creditur. Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt et oculos suos gravaverunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant. Namque more Iudaeico aures suas Arriani claudere solent aut serere tumultus, quotienscumque verbum salutis auditur.

Et quid mirum, si humanis vocibus credere non soleant infideles qui non credunt divinis? Filius dei dicebat, sicut habes in evangelio: Pater, clarifica nomen tuum. Vox patris de caelo audita dicentis est: Et clarificavi et iterum clarificabo. Infideles haec audiebant, sed non credebant. Dicebat filius, respondebat pater, et dicebant Iudaei:

103
Tonitruum factum est illi; alii dicebant: Angelus ei locutus est.

Paulus quoque, sicut scriptum est in Actibus apostolorum, cum voce Christi vocaretur ad gratiam pluresque comites pariter incederent, solus vocem Christi audisse se dixit. Adeo, sancte imperator, qui credit, audit, et audit, ut credat; qui non credit, non audit, sed nec vult nec potest audire, ne credat.

Adque utinam, quod in me est, audire vellent, ut crederent, audire cum bona caritate et mansuetudine, ut verum quaerentes, non veritatem inpugnantes. Scribtum est enim, ut non intendamus fabulis et genealogiis interminabilibus, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem dei, quae in fide est. Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intellegentes, neque quae locuntur neque de quibus adfirmant. Alibi quoque idem apostolus dicit: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita.

Tales deserendos apostolus dicit, qui quaestiones serant: hos esse hereticos, de quibus et alibi dicit quod discedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoribus doctrinis daemoniorum.

104

Et Iohannes dicit haereticos esse antechristos, Arrianos utique designans. Haec enim haeresis post omnes haereses coepit et ex omni haeresi venena collegit. Sicut enim de antechristo scriptum est quia aperuit os suum in blasphemia ad deum blasphemare nomen eius et bellum facere cum sanctis eius, ita et isti et filio dei derogant nec martyribus pepercerunt et, quod fortasse ille non faciet, scripturas falsavere divinas. Itaque qui dicit quia Iesus non est Christus, hic est antechristus. Qui negat 'salvatorem mundi', negat Iesum; qui negat filium, negat et patrem, quia scriptum est : Omnis qui negat filium, nec patrem habet.

Neque vero te, imperator, pluribus tenere debeo bello intentum et victricia de barbaris tropaea meditantem. Progredere plane 'scuto fidei' saeptus et gladium spiritus habens, progredere ad victoriam superioribus promissam temporibus et divinis oraculis profetatam.

Namque et futuram nostri depopulationem et bella Gothorum Ezechiel illo iam tempore profetavit. Sic enim habes: Propter hoc profetiza, fili hominis, et dic Gog: Haec dicit

105
dominus: Non in die illa, cum constituetur habitare populus meus Istrahel in pace, surges? Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, et gentes tecum multae, sessores equorum omnes, congregatio multa et magna et virtus copiosa. Et ascendes ad populum meum Istrahel ut nubes operire terram in novissimis diebus, et cetera.

Gog iste Gothus est, quem iam videmus exisse, de quo promittitur nobis futura victoria dicente domino: Et praedabunt eos, qui depraedati eos fuerant, et despoliabunt eos, qui sibi spolia detraxerant, dicit dominus. Eritque in die illa, dabo Gog hoc est Gotis locum nominatum, monumentum in Istrahel, multorum virorum congestum, qui supervenerunt ad mare; et per circuitum saepit os vallis et obruit illic Gog et totam multitudinem eius, et vocabitur Ge poliandrium Gog, et obruit eos domus Istrahel, ut purgetur terra

106
in septem mensibus.

Nec ambiguum, sancte imperator, quod, qui perfidiae alienae poenam excipimus, fidei catholicae in te vigentis habituri sumus auxilium. Evidens enim antehac divinae indignationis causa praecessit, ut ibi primum fides Romano imperio frangeretur, ubi fracta est deo.

Non libet confessorum neces, tormenta, exilia recordari, impiorum sacerdotia, munera proditorum. Nonne de Thraciae partibus per ripensem Daciam et Mysiam omnemque Valeriam Pannoniorum totum illum limitem sacrilegis pariter vocibus et barbaricis motibus audivimus inhorrentem? Quid poterat nobis vicinia tam feralis invehere, aut quemadmodum res Romana tali tuta poterat esse custodia?

Sed iam satis superque, omnipotens deus, nostro exitio nostroque sanguine confessorum neces, exilia sacerdotum et nefas tantae impietatis eluimus. Satis claruit eos, qui violaverint fidem, tutos esse non posse. Convertere, domine, fideique tuae adtolle vexilla.

Non hic aquilae militares neque volatus avium exercitum ducunt, sed tuum,

107
domine Iesu, nomen et cultus, non hic infidelis aliqua regio, sed ea quae confessores mittere solet Italia, Italia aliquando temptata, mutata numquam, quam dudum ab hoste barbaro defendisti, nunc etiam vindicasti, non hic in imperatore mens lubrica, sed fides fixa.

Ostende nunc evidens tuae maiestatis indicium, ut is, qui te verum 'virtutum dominum' et 'caelestis militiae ducem', is, qui te veram dei virtutem credit esse adque sapientiam, non temporalem utique nec creatam, sed 'sempiternam', sicut scriptum est, 'Dei virtutem et divinitatem', tuae maiestatis fultus auxilio fidei suae tropaea mereatur.

108

Quoniam, clementissime imperator, instruendi tui gratia aliqua de fide mihi scribenda mandaveras et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus, ideo quasi in procinctu positus duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem.

Sed quoniam mens prava quorundam serendis intenta quaestionibus stilo lacessit uberiore confici, tuae quoque pia me cura clementiae ad cetera vocat volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti, ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit paulo latius exsequi, ne ea quasi diffidentia adsertionis deseruisse potius quam securitate fiduciae proposuisse videamur.

Et quia hydraei nominis et scyllaei litoris comparationem induximus, ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae vel famosa naufragia, si quis contra licitum putat

109
colorem disputationis eiusmodi a poeticis fabulis derivatum et, cum in fide nihil, quod vituperare possit, invenerit, aliquid in sermone repraehendit, agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum scripturis insertos esse divinis.

Unde enim illud huius et genus sumus, quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et Gigantas et vallem Titanum prophetici sermonis series non refugit. Et Eseias 'Sirenas et filias passerum' dixit, et Hieremias de Babylone memoravit quia habitabunt in ea filiae Sirenum, ut ostenderet Babylonis, hoc est 'saecularis confusionis' inlecebras vetustis lasciviae fabulis comparandas, quae velut scopuloso in istius vitae litore dulcem resonare quandam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur, quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeterisse. Ita difficile iudicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis.

Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum et subeundis obnoxiam naufragiis lasciviae saecularis inlecebram iudicavit, quid nos

110
aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiam, et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar?

Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per ieiunium salutem adtulit neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia ieiunavit neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret, sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit, ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est quoniam infirmitates nostras suscepit et aegritudines nostras portavit.

Corporis est igitur, hoc est nostrum est, quod esurivit, nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem, quae sunt nostra, referuntur? Corporis est, quod etiam factus adseritur; denique sic habes: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus. Homo, inquit, factus est, non 'deus factus est'.

Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semet ipsum redemp- tionem pro nobis? Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est. Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; 'decuit enim, ut ille nos redimeret, qui creavit'.

Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, deo patri sacramentum incarnationis adscribit. Sed hinc dubitari non potest, quod altissimus Christus sit, cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam altissimus et mota est terra. Et in evangelio habes: Et tu, puer, propheta altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Qui altissimus? Dei filius. Ergo quia altissimus, deus Christus.

Et solus utique cum dicitur deus, non separatur etiam dei filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Cognoscant quoniam dominus nomen est tibi, tu solus altissimus super omnem terram.

Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de deo scriptum est: Qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. De deo enim

111
scriptum est, quod est commune nomen patri et filio.

Nam

112
si, ubicumque deum legunt, negant etiam filium designari, et impii sunt divinitatis potentiam filio denegando et incarnatum patrem Sabelliana impietate adstruere videbuntur. Dicant enim, quomodo illud non impie de patre intellegere possint, quod apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et advertant de sequentibus, quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum, decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci, exuens se carnem.

Ergo si deus pater solus intellegendus est qui suscitavit carnem et non etiam filius, cuius templum resuscitatum est? Qui suscitavit, utique et vivificavit, qui vivificavit, et 'delicta donavit', qui delicta donavit, et 'chirographum tulit' , qui chirographum tulit, 'adfixit illud cruci', qui adfixit cruci, 'carnem se exuit'. Sed pater non se exuit carnem; non enim pater caro factus est, sed verbum, sicut legimus, caro factum

113
est. Videtis ergo quod Arriani, dum separant a patre filium, in id periculum incidant, ut patrem passum esse commemorent.

Nos autem facile docemus de fili dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut dixit: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud. Et ipse vivificavit nos cum suo corpore. Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius, quos vult, vivificat. Et ipse 'delicta donavit' dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Et ipse 'chirographum adfixit cruci', qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius 'carne se exuit' nisi dei filius, qui carne se induit. Ipse ergo significatur deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est.

Tokens

Quid 1 w 4
putamus 1 w 11
Christum 1 w 19
iudicaturum 1 w 30
Ego 1 w 34
scio 1 w 38
Iudicaturum 1 w 50
dico 1 w 54
Immo 1 w 59
iam 1 w 62
iudicavit 1 w 71
Tenemus 1 w 79
eius 1 w 83
sententiam 1 w 93
Ut 1 w 96
omnes 1 w 101
inquit 1 w 108
honorificent 1 w 121
filium 1 w 127
sicut 1 w 133
honorificant 1 w 145
patrem 1 w 152
Qui 2 w 156
non 1 w 159
honorificat 1 w 170
filium 2 w 176
non 2 w 180
honorificat 2 w 191
patrem 2 w 197
qui 2 w 201
misit 1 w 206
illum 1 w 211
Si 1 w 214
displicet 1 w 223
sententia 2 w 232
adpella 1 w 240
ad 2 w 242
patrem 3 w 248
rescinde 1 w 257
iudicium 1 w 266
quod 1 w 271
pater 1 w 276
detulit 1 w 283
Dic 1 w 288
quia 1 w 292
dissimilem 1 w 302
habet 1 w 307
filium 3 w 313
Respondebit 1 w 326
tibi 1 w 330
Ego 2 w 335
ergo 1 w 339
mentitus 1 w 347
sum 1 w 350
qui 4 w 354
dixi 1 w 358
filio 1 w 363
Faciamus 1 w 372
hominem 1 w 379
ad 3 w 381
imaginem 1 w 389
et 4 w 391
similitudinem 1 w 404
nostram 1 w 411
Dic 2 w 417
quia 2 w 421
creavit 1 w 428
Respondebit 2 w 441
tibi 2 w 445
Cur 1 w 450
ergo 2 w 454
adorasti 1 w 462
quem 1 w 467
creaturam 1 w 476
putasti 1 w 483
Dic 3 w 489
quia 3 w 493
minorem 1 w 500
generavit 1 w 509
filium 4 w 515
Respondebit 3 w 528
Metire 1 w 536
videamus 1 w 545
Dic 4 w 551
quia 4 w 555
ei 2 w 557
non 3 w 560
debuisti 1 w 568
credere 1 w 575
Referet 1 w 584
ad 5 w 586
hoc 1 w 589
Non 1 w 594
tibi 3 w 598
dixeram 1 w 605
Hic 1 w 609
est 1 w 612
filius 1 w 618
meus 1 w 622
dilectissimus 1 w 635
in 7 w 638
quo 2 w 641
complacui 1 w 650
ipsum 1 w 656
audite 1 w 662
Quid 2 w 668
est 2 w 671
ipsum 2 w 676
audite 2 w 682
Dicentem 1 w 691
utique 1 w 697
Omnia 1 w 703
quae 1 w 708
pater 2 w 713
habet 2 w 718
mea 1 w 722
sunt 1 w 726
Hoc 1 w 730
audierunt 1 w 739
apostoli 1 w 747
sicut 2 w 753
scriptum 1 w 761
est 3 w 764
Et 1 w 767
ceciderunt 1 w 777
in 8 w 779
faciem 1 w 785
suam 1 w 789
et 8 w 791
timuerunt 1 w 800
valde 1 w 805
Si 2 w 808
ceciderunt 2 w 818
qui 8 w 822
confessi 1 w 830
sunt 2 w 834
quid 1 w 839
facient 1 w 846
qui 10 w 850
negarunt 1 w 858
Sed 1 w 862
illos 1 w 867
Iesus 1 w 872
tetigit 1 w 879
et 10 w 881
levavit 1 w 888
vos 1 w 892
iacere 1 w 898
patietur 1 w 906
ne 8 w 909
videatis 1 w 917
gloriam 1 w 924
quam 1 w 929
negastis 1 w 937
Videmus 1 w 945
ergo 3 w 949
quoniam 1 w 956
quem 2 w 961
filius 2 w 967
damnat 1 w 973
et 12 w 976
pater 3 w 981
damnat 2 w 987
Et 2 w 990
ideo 1 w 994
honorificemus 1 w 1007
filium 5 w 1013
sicut 3 w 1019
honorificamus 1 w 1032
et 13 w 1034
patrem 4 w 1040
ut 7 w 1043
per 1 w 1046
filium 6 w 1052
ad 6 w 1054
patrem 5 w 1060
pervenire 1 w 1069
possimus 1 w 1077
Haec 1 w 1082
ego 1 w 1085
imperator 1 w 1095
auguste 1 w 1102
carptim 1 w 1110
et 14 w 1112
breviter 1 w 1120
inpolita 1 w 1128
magis 1 w 1133
proposui 1 w 1141
quam 2 w 1145
enodata 1 w 1152
digessi 1 w 1159
Quod 1 w 1164
si 11 w 1166
qua 4 w 1169
Arriani 1 w 1176
inconsummata 1 w 1188
arbitrantur 1 w 1199
ego 2 w 1203
vix 1 w 1206
fateor 1 w 1212
incohata 1 w 1220
Si 3 w 1223
qua 5 w 1226
adhuc 1 w 1231
superesse 1 w 1240
opinantur 1 w 1249
ego 3 w 1253
prope 1 w 1258
omnia 1 w 1263
infidelibus 1 w 1275
enim 1 w 1279
totum 1 w 1284
deest 1 w 1289
sed 1 w 1293
abundat 1 w 1300
fidelibus 2 w 1309
Denique 1 w 1317
una 1 w 1320
confessio 1 w 1329
Petri 1 w 1334
abundavit 1 w 1343
ad 8 w 1345
fidem 1 w 1350
Christo 1 w 1357
Tu 1 w 1360
es 15 w 1362
Christus 1 w 1370
filius 3 w 1377
dei 1 w 1380
vivi 1 w 1384
Sat 1 w 1388
est 5 w 1391
enim 2 w 1395
generationem 1 w 1407
scire 1 w 1412
divinam 1 w 1419
non 4 w 1423
divisam 1 w 1430
non 5 w 1434
demutatam 1 w 1443
non 6 w 1447
derivatoriam 1 w 1459
non 7 w 1463
creatam 1 w 1470
Hoc 2 w 1474
etiam 1 w 1479
totis 1 w 1484
scripturarum 1 w 1496
exponitur 1 w 1505
libris 1 w 1511
nec 1 w 1514
adhuc 2 w 1519
ab 5 w 1521
impiis 1 w 1527
creditur 1 w 1535
Incrassatum 1 w 1547
est 6 w 1550
enim 3 w 1554
ut 9 w 1557
scriptum 2 w 1565
est 7 w 1568
cor 1 w 1572
populi 1 w 1578
huius 1 w 1583
et 17 w 1586
auribus 1 w 1593
suis 1 w 1597
graviter 1 w 1605
audierunt 2 w 1614
et 18 w 1616
oculos 1 w 1622
suos 1 w 1626
gravaverunt 1 w 1637
ne 13 w 1640
quando 1 w 1646
oculis 1 w 1652
videant 1 w 1659
et 19 w 1661
auribus 2 w 1668
audiant 1 w 1675
et 20 w 1677
corde 1 w 1682
intellegant 1 w 1693
Namque 1 w 1700
more 1 w 1704
Iudaeico 1 w 1712
aures 1 w 1717
suas 1 w 1721
Arriani 2 w 1728
claudere 1 w 1736
solent 1 w 1742
aut 1 w 1745
serere 1 w 1751
tumultus 1 w 1759
quotienscumque 1 w 1774
verbum 1 w 1780
salutis 1 w 1787
auditur 1 w 1794
Et 3 w 1797
quid 2 w 1801
mirum 1 w 1806
si 13 w 1809
humanis 1 w 1816
vocibus 1 w 1823
credere 2 w 1830
non 8 w 1833
soleant 1 w 1840
infideles 1 w 1849
qui 12 w 1852
non 9 w 1855
credunt 1 w 1862
divinis 1 w 1869
Filius 1 w 1876
dei 2 w 1879
dicebat 1 w 1886
sicut 4 w 1892
habes 1 w 1897
in 18 w 1899
evangelio 1 w 1908
Pater 1 w 1914
clarifica 1 w 1924
nomen 1 w 1929
tuum 1 w 1933
Vox 1 w 1937
patris 1 w 1943
de 28 w 1945
caelo 1 w 1950
audita 1 w 1956
dicentis 1 w 1964
est 8 w 1967
Et 4 w 1970
clarificavi 1 w 1981
et 21 w 1983
iterum 1 w 1989
clarificabo 1 w 2000
Infideles 1 w 2010
haec 1 w 2014
audiebant 1 w 2023
sed 2 w 2027
non 10 w 2030
credebant 1 w 2039
Dicebat 1 w 2047
filius 4 w 2053
respondebat 1 w 2065
pater 4 w 2070
et 22 w 2073
dicebant 1 w 2081
Iudaei 2 w 2087
Tonitruum 1 w 2097
factum 1 w 2103
est 9 w 2106
illi 1 w 2110
alii 1 w 2115
dicebant 2 w 2123
Angelus 1 w 2131
ei 7 w 2133
locutus 1 w 2140
est 10 w 2143
Paulus 1 w 2150
quoque 1 w 2156
sicut 5 w 2162
scriptum 3 w 2170
est 11 w 2173
in 19 w 2175
Actibus 1 w 2182
apostolorum 1 w 2193
cum 2 w 2197
voce 1 w 2201
Christi 1 w 2208
vocaretur 1 w 2217
ad 10 w 2219
gratiam 1 w 2226
pluresque 1 w 2235
comites 1 w 2242
pariter 1 w 2249
incederent 1 w 2259
solus 1 w 2265
vocem 1 w 2270
Christi 2 w 2277
audisse 1 w 2284
se 8 w 2286
dixit 1 w 2291
Adeo 1 w 2296
sancte 1 w 2303
imperator 2 w 2312
qui 13 w 2316
credit 2 w 2322
audit 5 w 2328
et 24 w 2331
audit 6 w 2336
ut 15 w 2339
credat 1 w 2345
qui 14 w 2349
non 11 w 2352
credit 3 w 2358
non 12 w 2362
audit 7 w 2367
sed 3 w 2371
nec 2 w 2374
vult 1 w 2378
nec 3 w 2381
potest 1 w 2387
audire 1 w 2393
ne 16 w 2396
credat 2 w 2402
Adque 1 w 2408
utinam 1 w 2414
quod 2 w 2419
in 22 w 2421
me 5 w 2423
est 13 w 2426
audire 2 w 2433
vellent 1 w 2440
ut 17 w 2443
crederent 1 w 2452
audire 3 w 2459
cum 3 w 2462
bona 1 w 2466
caritate 1 w 2474
et 25 w 2476
mansuetudine 1 w 2488
ut 18 w 2491
verum 1 w 2496
quaerentes 1 w 2506
non 13 w 2510
veritatem 1 w 2519
inpugnantes 1 w 2530
Scribtum 1 w 2539
est 14 w 2542
enim 4 w 2546
ut 19 w 2549
non 14 w 2552
intendamus 1 w 2562
fabulis 1 w 2569
et 27 w 2571
genealogiis 1 w 2582
interminabilibus 1 w 2598
quae 3 w 2603
quaestiones 1 w 2614
magis 2 w 2619
praestant 1 w 2628
quam 3 w 2632
aedificationem 1 w 2646
dei 3 w 2649
quae 5 w 2654
in 28 w 2656
fide 6 w 2660
est 17 w 2663
Finis 1 w 2669
autem 1 w 2674
praecepti 1 w 2683
est 18 w 2686
caritas 1 w 2693
de 37 w 2695
corde 2 w 2700
puro 1 w 2704
et 28 w 2706
conscientia 1 w 2717
bona 2 w 2721
et 29 w 2724
fide 7 w 2728
non 15 w 2731
ficta 1 w 2736
A 7 w 2738
quibus 1 w 2744
quidam 1 w 2750
aberrantes 1 w 2760
conversi 1 w 2768
sunt 3 w 2772
in 30 w 2774
vaniloquium 1 w 2785
volentes 1 w 2794
esse 2 w 2798
legis 1 w 2803
doctores 1 w 2811
non 16 w 2815
intellegentes 1 w 2828
neque 1 w 2834
quae 6 w 2838
locuntur 1 w 2846
neque 2 w 2851
de 40 w 2853
quibus 2 w 2859
adfirmant 1 w 2868
Alibi 1 w 2874
quoque 2 w 2880
idem 3 w 2884
apostolus 1 w 2893
dicit 1 w 2898
Stultas 1 w 2906
autem 2 w 2911
et 30 w 2913
sine 1 w 2917
disciplina 1 w 2927
quaestiones 2 w 2938
devita 1 w 2944
Tales 1 w 2950
deserendos 1 w 2960
apostolus 2 w 2969
dicit 2 w 2974
qui 19 w 2978
quaestiones 3 w 2989
serant 1 w 2995
hos 1 w 2999
esse 3 w 3003
hereticos 1 w 3012
de 44 w 3015
quibus 3 w 3021
et 32 w 3023
alibi 1 w 3028
dicit 3 w 3033
quod 3 w 3037
discedent 1 w 3046
quidam 2 w 3052
a 227 w 3053
fide 8 w 3057
intendentes 1 w 3068
spiritibus 1 w 3078
seductoribus 1 w 3090
doctrinis 1 w 3099
daemoniorum 1 w 3110
Et 5 w 3113
Iohannes 1 w 3121
dicit 4 w 3126
haereticos 1 w 3136
esse 4 w 3140
antechristos 1 w 3152
Arrianos 1 w 3161
utique 2 w 3167
designans 1 w 3176
Haec 2 w 3181
enim 5 w 3185
haeresis 1 w 3193
post 5 w 3197
omnes 2 w 3202
haereses 1 w 3210
coepit 1 w 3216
et 34 w 3218
ex 2 w 3220
omni 2 w 3224
haeresi 2 w 3231
venena 1 w 3237
collegit 1 w 3245
Sicut 1 w 3251
enim 6 w 3255
de 49 w 3257
antechristo 2 w 3268
scriptum 4 w 3276
est 21 w 3279
quia 5 w 3283
aperuit 1 w 3290
os 19 w 3292
suum 1 w 3296
in 36 w 3298
blasphemia 1 w 3308
ad 12 w 3310
deum 1 w 3314
blasphemare 1 w 3325
nomen 2 w 3330
eius 2 w 3334
et 35 w 3336
bellum 1 w 3342
facere 1 w 3348
cum 4 w 3351
sanctis 1 w 3358
eius 3 w 3362
ita 7 w 3366
et 36 w 3368
isti 4 w 3372
et 37 w 3374
filio 2 w 3379
dei 4 w 3382
derogant 1 w 3390
nec 4 w 3393
martyribus 1 w 3403
pepercerunt 1 w 3414
et 38 w 3416
quod 4 w 3421
fortasse 1 w 3429
ille 1 w 3433
non 17 w 3436
faciet 1 w 3442
scripturas 1 w 3453
falsavere 1 w 3462
divinas 1 w 3469
Itaque 1 w 3476
qui 23 w 3479
dicit 5 w 3484
quia 6 w 3488
Iesus 2 w 3493
non 18 w 3496
est 22 w 3499
Christus 2 w 3507
hic 1 w 3511
est 23 w 3514
antechristus 1 w 3526
Qui 4 w 3530
negat 1 w 3535
salvatorem 1 w 3546
mundi 1 w 3551
negat 2 w 3558
Iesum 1 w 3563
qui 25 w 3567
negat 3 w 3572
filium 7 w 3578
negat 4 w 3584
et 40 w 3586
patrem 6 w 3592
quia 7 w 3597
scriptum 5 w 3605
est 24 w 3608
Omnis 1 w 3614
qui 27 w 3617
negat 5 w 3622
filium 8 w 3628
nec 5 w 3632
patrem 7 w 3638
habet 3 w 3643
Neque 1 w 3649
vero 1 w 3653
te 39 w 3655
imperator 3 w 3665
pluribus 1 w 3674
tenere 1 w 3680
debeo 1 w 3685
bello 1 w 3690
intentum 1 w 3698
et 42 w 3700
victricia 1 w 3709
de 54 w 3711
barbaris 1 w 3719
tropaea 1 w 3726
meditantem 1 w 3736
Progredere 1 w 3747
plane 1 w 3752
scuto 1 w 3758
fidei 1 w 3763
saeptus 1 w 3771
et 43 w 3773
gladium 1 w 3780
spiritus 1 w 3788
habens 1 w 3794
progredere 1 w 3805
ad 14 w 3807
victoriam 1 w 3816
superioribus 1 w 3828
promissam 1 w 3837
temporibus 1 w 3847
et 44 w 3849
divinis 2 w 3856
oraculis 1 w 3864
profetatam 1 w 3874
Namque 2 w 3881
et 46 w 3883
futuram 1 w 3890
nostri 1 w 3896
depopulationem 1 w 3910
et 47 w 3912
bella 1 w 3917
Gothorum 1 w 3925
Ezechiel 1 w 3933
illo 2 w 3937
iam 10 w 3940
tempore 1 w 3947
profetavit 1 w 3957
Sic 2 w 3961
enim 7 w 3965
habes 2 w 3970
Propter 1 w 3978
hoc 2 w 3981
profetiza 1 w 3990
fili 15 w 3995
hominis 1 w 4002
et 50 w 4005
dic 15 w 4008
Gog 1 w 4011
Haec 3 w 4016
dicit 6 w 4021
dominus 1 w 4028
Non 2 w 4032
in 42 w 4034
die 4 w 4037
illa 1 w 4041
cum 5 w 4045
constituetur 1 w 4057
habitare 1 w 4065
populus 1 w 4072
meus 2 w 4076
Istrahel 1 w 4084
in 43 w 4086
pace 1 w 4090
surges 1 w 4097
Et 6 w 4100
venies 1 w 4106
de 59 w 4108
loco 1 w 4112
tuo 1 w 4115
ab 15 w 4117
extremo 1 w 4124
aquilone 1 w 4132
et 52 w 4135
gentes 2 w 4141
tecum 1 w 4146
multae 1 w 4152
sessores 1 w 4161
equorum 1 w 4168
omnes 3 w 4173
congregatio 1 w 4185
multa 2 w 4190
et 53 w 4192
magna 1 w 4197
et 54 w 4199
virtus 1 w 4205
copiosa 1 w 4212
Et 7 w 4215
ascendes 1 w 4223
ad 15 w 4225
populum 1 w 4232
meum 1 w 4236
Istrahel 2 w 4244
ut 26 w 4246
nubes 1 w 4251
operire 1 w 4258
terram 1 w 4264
in 44 w 4266
novissimis 1 w 4276
diebus 1 w 4282
et 55 w 4285
cetera 1 w 4291
Gog 2 w 4295
iste 1 w 4299
Gothus 1 w 4305
est 25 w 4308
quem 3 w 4313
iam 11 w 4316
videmus 1 w 4323
exisse 1 w 4329
de 62 w 4332
quo 11 w 4335
promittitur 1 w 4346
nobis 1 w 4351
futura 2 w 4357
victoria 2 w 4365
dicente 1 w 4372
domino 1 w 4378
Et 8 w 4381
praedabunt 1 w 4391
eos 1 w 4394
qui 29 w 4398
depraedati 1 w 4408
eos 2 w 4411
fuerant 1 w 4418
et 57 w 4421
despoliabunt 1 w 4433
eos 3 w 4436
qui 30 w 4440
sibi 1 w 4444
spolia 2 w 4450
detraxerant 1 w 4461
dicit 7 w 4467
dominus 2 w 4474
Eritque 1 w 4482
in 47 w 4484
die 6 w 4487
illa 2 w 4491
dabo 1 w 4496
Gog 3 w 4499
hoc 3 w 4503
est 26 w 4506
Gotis 1 w 4511
locum 1 w 4517
nominatum 1 w 4526
monumentum 1 w 4537
in 49 w 4539
Istrahel 3 w 4547
multorum 1 w 4556
virorum 1 w 4563
congestum 1 w 4572
qui 31 w 4576
supervenerunt 1 w 4589
ad 16 w 4591
mare 2 w 4595
et 59 w 4598
per 12 w 4601
circuitum 1 w 4610
saepit 1 w 4616
os 25 w 4618
vallis 1 w 4624
et 60 w 4626
obruit 1 w 4632
illic 1 w 4637
Gog 4 w 4640
et 61 w 4642
totam 1 w 4647
multitudinem 1 w 4659
eius 4 w 4663
et 62 w 4666
vocabitur 1 w 4675
Ge 1 w 4677
poliandrium 1 w 4688
Gog 5 w 4691
et 63 w 4694
obruit 2 w 4700
eos 4 w 4703
domus 1 w 4708
Istrahel 4 w 4716
ut 28 w 4719
purgetur 1 w 4727
terra 2 w 4732
in 51 w 4734
septem 1 w 4740
mensibus 1 w 4748
Nec 1 w 4752
ambiguum 1 w 4760
sancte 2 w 4767
imperator 4 w 4776
quod 5 w 4781
qui 32 w 4785
perfidiae 1 w 4794
alienae 1 w 4801
poenam 1 w 4807
excipimus 1 w 4816
fidei 2 w 4822
catholicae 1 w 4832
in 52 w 4834
te 55 w 4836
vigentis 1 w 4844
habituri 1 w 4852
sumus 1 w 4857
auxilium 1 w 4865
Evidens 1 w 4873
enim 8 w 4877
antehac 1 w 4884
divinae 1 w 4891
indignationis 1 w 4904
causa 1 w 4909
praecessit 1 w 4919
ut 29 w 4922
ibi 7 w 4925
primum 1 w 4931
fides 1 w 4936
Romano 1 w 4942
imperio 1 w 4949
frangeretur 1 w 4960
ubi 1 w 4964
fracta 1 w 4970
est 28 w 4973
deo 3 w 4976
Non 3 w 4980
libet 1 w 4985
confessorum 1 w 4996
neces 1 w 5001
tormenta 1 w 5010
exilia 1 w 5017
recordari 1 w 5026
impiorum 1 w 5035
sacerdotia 1 w 5045
munera 1 w 5052
proditorum 1 w 5062
Nonne 1 w 5068
de 70 w 5070
Thraciae 1 w 5078
partibus 1 w 5086
per 16 w 5089
ripensem 1 w 5097
Daciam 1 w 5103
et 67 w 5105
Mysiam 1 w 5111
omnemque 1 w 5119
Valeriam 1 w 5127
Pannoniorum 1 w 5138
totum 2 w 5143
illum 2 w 5148
limitem 1 w 5155
sacrilegis 1 w 5165
pariter 2 w 5172
vocibus 2 w 5179
et 68 w 5181
barbaricis 1 w 5191
motibus 1 w 5198
audivimus 1 w 5207
inhorrentem 1 w 5218
Quid 3 w 5223
poterat 1 w 5230
nobis 2 w 5235
vicinia 1 w 5242
tam 6 w 5245
feralis 1 w 5252
invehere 1 w 5260
aut 4 w 5264
quemadmodum 1 w 5275
res 11 w 5278
Romana 1 w 5284
tali 1 w 5288
tuta 1 w 5292
poterat 2 w 5299
esse 5 w 5303
custodia 1 w 5311
Sed 2 w 5315
iam 15 w 5318
satis 1 w 5323
superque 1 w 5331
omnipotens 1 w 5342
deus 1 w 5346
nostro 1 w 5353
exitio 1 w 5359
nostroque 1 w 5368
sanguine 1 w 5376
confessorum 2 w 5387
neces 2 w 5392
exilia 2 w 5399
sacerdotum 1 w 5409
et 69 w 5411
nefas 1 w 5416
tantae 1 w 5422
impietatis 1 w 5432
eluimus 1 w 5439
Satis 1 w 5445
claruit 1 w 5452
eos 5 w 5455
qui 33 w 5459
violaverint 1 w 5470
fidem 2 w 5475
tutos 1 w 5481
esse 6 w 5485
non 20 w 5488
posse 1 w 5493
Convertere 1 w 5504
domine 1 w 5511
fideique 1 w 5520
tuae 1 w 5524
adtolle 1 w 5531
vexilla 1 w 5538
Non 5 w 5542
hic 2 w 5545
aquilae 1 w 5552
militares 1 w 5561
neque 3 w 5566
volatus 1 w 5573
avium 1 w 5578
exercitum 1 w 5587
ducunt 1 w 5593
sed 5 w 5597
tuum 2 w 5601
domine 2 w 5608
Iesu 4 w 5612
nomen 3 w 5618
et 71 w 5620
cultus 1 w 5626
non 21 w 5630
hic 3 w 5633
infidelis 1 w 5642
aliqua 1 w 5648
regio 1 w 5653
sed 6 w 5657
ea 11 w 5659
quae 9 w 5663
confessores 1 w 5674
mittere 1 w 5681
solet 1 w 5686
Italia 1 w 5692
Italia 2 w 5699
aliquando 1 w 5708
temptata 1 w 5716
mutata 2 w 5723
numquam 1 w 5730
quam 5 w 5735
dudum 1 w 5740
ab 21 w 5742
hoste 1 w 5747
barbaro 1 w 5754
defendisti 1 w 5764
nunc 1 w 5769
etiam 2 w 5774
vindicasti 1 w 5784
non 22 w 5788
hic 4 w 5791
in 64 w 5793
imperatore 1 w 5803
mens 2 w 5807
lubrica 1 w 5814
sed 7 w 5818
fides 2 w 5823
fixa 1 w 5827
Ostende 1 w 5835
nunc 2 w 5839
evidens 1 w 5846
tuae 2 w 5850
maiestatis 1 w 5860
indicium 1 w 5868
ut 34 w 5871
is 66 w 5873
qui 35 w 5877
te 68 w 5879
verum 2 w 5884
virtutum 1 w 5893
dominum 1 w 5900
et 74 w 5903
caelestis 1 w 5913
militiae 1 w 5921
ducem 1 w 5926
is 68 w 5930
qui 36 w 5934
te 69 w 5936
veram 1 w 5941
dei 8 w 5944
virtutem 1 w 5952
credit 4 w 5958
esse 7 w 5962
adque 1 w 5967
sapientiam 1 w 5977
non 23 w 5981
temporalem 1 w 5991
utique 3 w 5997
nec 8 w 6000
creatam 2 w 6007
sed 8 w 6011
sempiternam 1 w 6023
sicut 6 w 6030
scriptum 6 w 6038
est 31 w 6041
Dei 1 w 6046
virtutem 2 w 6054
et 75 w 6056
divinitatem 1 w 6067
tuae 3 w 6073
maiestatis 2 w 6083
fultus 1 w 6089
auxilio 1 w 6096
fidei 4 w 6101
suae 1 w 6105
tropaea 2 w 6112
mereatur 1 w 6120
Quoniam 1 w 6128
clementissime 1 w 6142
imperator 6 w 6151
instruendi 1 w 6162
tui 1 w 6165
gratia 2 w 6171
aliqua 3 w 6177
de 81 w 6179
fide 17 w 6183
mihi 1 w 6187
scribenda 1 w 6196
mandaveras 1 w 6206
et 76 w 6208
verecundantem 1 w 6221
coram 1 w 6226
etiam 3 w 6231
ipse 1 w 6235
fueras 1 w 6241
adhortatus 1 w 6251
ideo 2 w 6256
quasi 1 w 6261
in 69 w 6263
procinctu 1 w 6272
positus 1 w 6279
duos 1 w 6283
tantum 1 w 6289
conscripsi 1 w 6299
libellos 1 w 6307
quibus 4 w 6314
vias 1 w 6318
quasdam 1 w 6325
fidei 5 w 6330
et 78 w 6332
semitas 1 w 6339
demonstrarem 1 w 6351
Sed 3 w 6355
quoniam 2 w 6362
mens 3 w 6366
prava 1 w 6371
quorundam 1 w 6380
serendis 1 w 6388
intenta 1 w 6395
quaestionibus 1 w 6408
stilo 1 w 6413
lacessit 1 w 6421
uberiore 1 w 6429
confici 1 w 6436
tuae 4 w 6441
quoque 3 w 6447
pia 1 w 6450
me 19 w 6452
cura 1 w 6456
clementiae 1 w 6466
ad 21 w 6468
cetera 2 w 6474
vocat 1 w 6479
volens 1 w 6485
in 72 w 6487
pluribus 2 w 6495
experiri 1 w 6503
quem 5 w 6508
in 73 w 6510
paucis 1 w 6516
probasti 1 w 6524
ea 15 w 6527
quae 11 w 6531
perstricta 1 w 6541
paucis 2 w 6547
superius 1 w 6555
sunt 4 w 6559
placuit 1 w 6567
paulo 1 w 6572
latius 1 w 6578
exsequi 1 w 6585
ne 54 w 6588
ea 16 w 6590
quasi 2 w 6595
diffidentia 1 w 6606
adsertionis 1 w 6617
deseruisse 1 w 6627
potius 1 w 6633
quam 6 w 6637
securitate 1 w 6647
fiduciae 1 w 6655
proposuisse 1 w 6666
videamur 1 w 6674
Et 9 w 6677
quia 8 w 6681
hydraei 1 w 6688
nominis 1 w 6695
et 80 w 6697
scyllaei 1 w 6705
litoris 1 w 6712
comparationem 1 w 6725
induximus 1 w 6734
ut 40 w 6737
ostenderemus 1 w 6749
vel 2 w 6752
rediviva 1 w 6760
plantaria 1 w 6769
cavenda 1 w 6776
perfidiae 2 w 6785
vel 3 w 6788
famosa 1 w 6794
naufragia 1 w 6803
si 33 w 6806
quis 1 w 6810
contra 1 w 6816
licitum 1 w 6823
putat 1 w 6828
colorem 1 w 6835
disputationis 1 w 6848
eiusmodi 1 w 6856
a 535 w 6857
poeticis 1 w 6865
fabulis 2 w 6872
derivatum 1 w 6881
et 82 w 6883
cum 8 w 6887
in 76 w 6889
fide 20 w 6893
nihil 1 w 6898
quod 6 w 6903
vituperare 1 w 6913
possit 1 w 6919
invenerit 1 w 6929
aliquid 1 w 6937
in 78 w 6939
sermone 1 w 6946
repraehendit 1 w 6958
agnoscat 1 w 6967
non 24 w 6970
solum 1 w 6975
sententias 1 w 6985
sed 9 w 6989
etiam 4 w 6994
versiculos 1 w 7004
poetarum 1 w 7012
scripturis 1 w 7022
insertos 1 w 7030
esse 8 w 7034
divinis 3 w 7041
Unde 1 w 7046
enim 9 w 7050
illud 1 w 7055
huius 2 w 7060
et 85 w 7062
genus 1 w 7067
sumus 2 w 7072
quod 7 w 7077
Paulus 2 w 7083
usu 1 w 7086
prophetico 1 w 7096
doctus 1 w 7102
usurpat 1 w 7109
Nam 3 w 7113
et 87 w 7115
Gigantas 1 w 7123
et 88 w 7125
vallem 1 w 7131
Titanum 1 w 7138
prophetici 1 w 7148
sermonis 1 w 7156
series 1 w 7162
non 25 w 7165
refugit 1 w 7172
Et 10 w 7175
Eseias 1 w 7181
Sirenas 1 w 7189
et 90 w 7191
filias 1 w 7197
passerum 1 w 7205
dixit 2 w 7211
et 91 w 7214
Hieremias 1 w 7223
de 93 w 7225
Babylone 1 w 7233
memoravit 1 w 7242
quia 9 w 7246
habitabunt 1 w 7256
in 81 w 7258
ea 18 w 7260
filiae 1 w 7266
Sirenum 1 w 7273
ut 43 w 7276
ostenderet 1 w 7286
Babylonis 1 w 7295
hoc 4 w 7299
est 34 w 7302
saecularis 1 w 7313
confusionis 1 w 7324
inlecebras 1 w 7335
vetustis 1 w 7343
lasciviae 1 w 7352
fabulis 3 w 7359
comparandas 1 w 7370
quae 12 w 7375
velut 1 w 7380
scopuloso 1 w 7389
in 83 w 7391
istius 1 w 7397
vitae 1 w 7402
litore 1 w 7408
dulcem 1 w 7414
resonare 1 w 7422
quandam 1 w 7429
sed 10 w 7433
mortiferam 1 w 7443
cantilenam 1 w 7453
ad 23 w 7455
capiendos 1 w 7464
animos 1 w 7470
adolescentium 1 w 7483
viderentur 1 w 7493
quam 7 w 7498
sapiens 1 w 7505
etiam 5 w 7510
ab 28 w 7512
ipso 1 w 7516
poeta 2 w 7521
Graeco 1 w 7527
inducitur 1 w 7536
quasi 3 w 7541
quibusdam 1 w 7550
prudentiae 1 w 7560
suae 2 w 7564
circumdatus 1 w 7575
vinculis 1 w 7583
praeterisse 1 w 7594
Ita 4 w 7598
difficile 1 w 7607
iudicatum 1 w 7616
est 35 w 7619
ante 9 w 7623
adventum 1 w 7631
Christi 3 w 7638
etiam 6 w 7643
fortiores 1 w 7652
non 26 w 7655
posse 2 w 7660
capi 2 w 7664
speciosae 1 w 7673
deliciis 1 w 7681
voluptatis 1 w 7691
Quod 2 w 7696
si 38 w 7698
poeta 3 w 7703
ille 2 w 7707
perniciosam 1 w 7718
mentibus 1 w 7726
hominum 1 w 7733
et 99 w 7735
subeundis 1 w 7744
obnoxiam 1 w 7752
naufragiis 1 w 7762
lasciviae 2 w 7771
saecularis 2 w 7781
inlecebram 1 w 7791
iudicavit 2 w 7800
quid 6 w 7805
nos 7 w 7808
aestimare 1 w 7817
oportet 1 w 7824
quibus 6 w 7831
scriptum 7 w 7839
est 37 w 7842
Carnis 1 w 7849
curam 1 w 7854
ne 59 w 7856
feceritis 1 w 7865
in 88 w 7867
concupiscentiam 1 w 7882
et 101 w 7885
alibi 2 w 7890
Castigo 1 w 7898
corpus 1 w 7904
meum 2 w 7908
et 102 w 7910
servituti 1 w 7919
redigo 1 w 7925
ne 60 w 7928
aliis 1 w 7933
praedicans 1 w 7943
ipse 2 w 7947
reprobus 1 w 7955
efficiar 1 w 7963
Non 6 w 7967
enim 10 w 7971
per 26 w 7974
luxuriam 1 w 7982
nobis 3 w 7987
Christus 3 w 7995
sed 11 w 7999
per 27 w 8002
ieiunium 1 w 8010
salutem 1 w 8017
adtulit 1 w 8024
neque 4 w 8029
ille 3 w 8033
emerendae 1 w 8042
gratiae 1 w 8049
suae 3 w 8053
causa 2 w 8058
sed 12 w 8062
nostrae 1 w 8069
eruditionis 1 w 8080
gratia 4 w 8086
ieiunavit 1 w 8095
neque 5 w 8100
infirmitate 1 w 8111
corporis 1 w 8119
victus 1 w 8125
est 38 w 8128
ut 47 w 8131
esuriret 1 w 8139
sed 13 w 8143
esuriendo 1 w 8152
suscepti 1 w 8160
corporis 2 w 8168
fidem 3 w 8173
praestitit 1 w 8183
ut 48 w 8186
non 27 w 8189
solum 2 w 8194
corpus 2 w 8200
sed 14 w 8204
etiam 7 w 8209
infirmitates 1 w 8221
nostri 2 w 8227
corporis 3 w 8235
doceret 1 w 8242
a 646 w 8243
se 58 w 8245
esse 9 w 8249
susceptas 1 w 8258
sicut 7 w 8264
scriptum 8 w 8272
est 40 w 8275
quoniam 3 w 8282
infirmitates 2 w 8294
nostras 1 w 8301
suscepit 1 w 8309
et 106 w 8311
aegritudines 1 w 8323
nostras 2 w 8330
portavit 1 w 8338
Corporis 1 w 8347
est 41 w 8350
igitur 1 w 8356
hoc 5 w 8360
est 42 w 8363
nostrum 1 w 8370
est 43 w 8373
quod 8 w 8378
esurivit 1 w 8386
nostrum 2 w 8394
est 44 w 8397
quod 9 w 8402
flevit 1 w 8408
quod 10 w 8413
tristis 1 w 8420
fuit 1 w 8424
usque 1 w 8429
ad 27 w 8431
mortem 1 w 8437
Cur 2 w 8441
ad 28 w 8443
divinitatem 2 w 8454
quae 13 w 8459
sunt 5 w 8463
nostra 5 w 8469
referuntur 1 w 8480
Corporis 2 w 8489
est 45 w 8492
quod 11 w 8497
etiam 8 w 8502
factus 1 w 8508
adseritur 1 w 8517
denique 1 w 8525
sic 9 w 8528
habes 3 w 8533
Mater 1 w 8539
Sion 1 w 8543
dicet 1 w 8549
homo 1 w 8553
et 109 w 8556
homo 2 w 8560
factus 2 w 8566
est 46 w 8569
in 94 w 8571
ea 19 w 8573
et 110 w 8576
ipse 3 w 8580
fundavit 1 w 8588
eam 3 w 8591
altissimus 1 w 8601
Homo 1 w 8606
inquit 2 w 8613
factus 3 w 8620
est 47 w 8623
non 28 w 8627
deus 2 w 8632
factus 4 w 8638
est 48 w 8641
Qui 6 w 8646
autem 3 w 8651
idem 7 w 8655
altissimus 2 w 8665
idem 8 w 8670
homo 3 w 8674
nisi 1 w 8679
mediator 1 w 8687
dei 11 w 8690
et 111 w 8692
hominum 2 w 8699
homo 4 w 8704
Christus 4 w 8712
Iesus 3 w 8717
qui 47 w 8721
dedit 1 w 8726
semet 1 w 8731
ipsum 3 w 8736
redemp- 1 w 8743
tionem 5 w 8749
pro 16 w 8752
nobis 4 w 8757
Et 11 w 8760
hoc 6 w 8763
utique 4 w 8769
ad 30 w 8771
incarnationem 1 w 8784
pertinet 1 w 8792
redemptio 1 w 8802
enim 11 w 8806
nostra 6 w 8812
per 29 w 8815
sanguinem 1 w 8824
remissio 1 w 8833
per 30 w 8836
potestatem 1 w 8846
vita 3 w 8851
per 31 w 8854
gratiam 2 w 8861
Quasi 1 w 8867
altissimus 3 w 8877
donat 1 w 8882
quasi 4 w 8888
homo 5 w 8892
precatur 1 w 8900
aliud 1 w 8906
creatoris 1 w 8915
aliud 2 w 8921
redemptoris 1 w 8932
est 50 w 8935
Distincta 1 w 8945
licet 2 w 8950
unius 1 w 8956
tamen 1 w 8961
auctoris 1 w 8969
beneficia 1 w 8978
sunt 6 w 8982
decuit 1 w 8990
enim 12 w 8994
ut 52 w 8997
ille 4 w 9001
nos 16 w 9004
redimeret 1 w 9013
qui 48 w 9017
creavit 2 w 9024
Quis 1 w 9030
autem 4 w 9035
neget 1 w 9040
Christum 2 w 9048
esse 10 w 9052
altissimum 1 w 9062
significatum 1 w 9074
Nam 4 w 9078
qui 49 w 9081
aliter 1 w 9087
sentit 1 w 9093
deo 5 w 9097
patri 2 w 9102
sacramentum 1 w 9113
incarnationis 1 w 9126
adscribit 1 w 9135
Sed 4 w 9139
hinc 1 w 9143
dubitari 1 w 9151
non 29 w 9154
potest 3 w 9160
quod 12 w 9165
altissimus 4 w 9175
Christus 5 w 9183
sit 6 w 9186
cum 10 w 9190
etiam 9 w 9195
alibi 3 w 9200
dixerit 1 w 9207
de 110 w 9209
mysterio 1 w 9217
passionis 1 w 9226
Dedit 1 w 9232
vocem 2 w 9237
suam 2 w 9241
altissimus 5 w 9251
et 118 w 9253
mota 1 w 9257
est 52 w 9260
terra 3 w 9265
Et 12 w 9268
in 103 w 9270
evangelio 2 w 9279
habes 4 w 9284
Et 13 w 9287
tu 110 w 9289
puer 1 w 9294
propheta 1 w 9303
altissimi 1 w 9312
vocaberis 1 w 9321
praeibis 1 w 9330
enim 13 w 9334
ante 10 w 9338
faciem 2 w 9344
domini 1 w 9350
parare 1 w 9356
vias 2 w 9360
eius 6 w 9364
Qui 8 w 9368
altissimus 6 w 9378
Dei 2 w 9382
filius 5 w 9388
Ergo 1 w 9393
quia 10 w 9397
altissimus 7 w 9407
deus 3 w 9412
Christus 6 w 9420
Et 14 w 9423
solus 2 w 9428
utique 5 w 9434
cum 11 w 9437
dicitur 1 w 9444
deus 4 w 9448
non 30 w 9452
separatur 1 w 9461
etiam 10 w 9466
dei 12 w 9469
filius 6 w 9475
Qui 9 w 9479
enim 14 w 9483
altissimus 8 w 9493
solus 3 w 9499
sicut 8 w 9505
scriptum 9 w 9513
est 53 w 9516
Cognoscant 1 w 9527
quoniam 4 w 9534
dominus 3 w 9541
nomen 4 w 9546
est 54 w 9549
tibi 4 w 9553
tu 115 w 9556
solus 4 w 9561
altissimus 9 w 9571
super 6 w 9576
omnem 2 w 9581
terram 2 w 9587
Unde 2 w 9592
etiam 11 w 9597
illud 2 w 9602
explosum 1 w 9610
est 55 w 9613
quod 13 w 9618
solent 2 w 9624
ad 32 w 9626
calumniam 1 w 9635
derivare 1 w 9643
quia 11 w 9648
de 116 w 9650
deo 6 w 9653
scriptum 10 w 9661
est 56 w 9664
Qui 10 w 9668
solus 5 w 9673
habet 4 w 9678
inmortalitatem 1 w 9692
et 123 w 9694
lucem 1 w 9699
habitat 1 w 9706
inaccessibilem 1 w 9720
De 5 w 9723
deo 7 w 9726
enim 15 w 9730
scriptum 11 w 9738
est 57 w 9741
quod 14 w 9746
est 58 w 9749
commune 1 w 9756
nomen 5 w 9761
patri 3 w 9766
et 124 w 9768
filio 3 w 9773
Nam 5 w 9777
si 61 w 9779
ubicumque 1 w 9789
deum 2 w 9793
legunt 1 w 9799
negant 1 w 9806
etiam 12 w 9811
filium 9 w 9817
designari 1 w 9826
et 126 w 9829
impii 2 w 9834
sunt 7 w 9838
divinitatis 1 w 9849
potentiam 1 w 9858
filio 4 w 9863
denegando 1 w 9872
et 127 w 9874
incarnatum 1 w 9884
patrem 8 w 9890
Sabelliana 1 w 9900
impietate 1 w 9909
adstruere 1 w 9918
videbuntur 1 w 9928
Dicant 1 w 9935
enim 16 w 9939
quomodo 1 w 9947
illud 3 w 9952
non 31 w 9955
impie 3 w 9960
de 123 w 9962
patre 9 w 9967
intellegere 1 w 9978
possint 1 w 9985
quod 15 w 9990
apostolus 3 w 9999
ait 1 w 10002
In 3 w 10005
quo 29 w 10008
et 129 w 10010
consurrexistis 1 w 10024
per 33 w 10027
fidem 4 w 10032
operationis 1 w 10043
dei 13 w 10046
qui 52 w 10050
suscitavit 1 w 10060
illum 3 w 10065
a 772 w 10066
mortuis 1 w 10073
Et 15 w 10076
advertant 1 w 10085
de 126 w 10087
sequentibus 1 w 10098
quid 7 w 10103
incurrant 1 w 10112
sequitur 1 w 10121
enim 17 w 10125
Et 16 w 10128
cum 13 w 10131
mortui 2 w 10137
essetis 1 w 10144
delictis 1 w 10152
et 131 w 10154
praeputio 1 w 10163
carnis 1 w 10169
vestrae 1 w 10176
vivificavit 1 w 10188
nos 18 w 10191
cum 14 w 10194
illo 3 w 10198
donans 1 w 10204
nobis 5 w 10209
omnia 2 w 10214
delicta 1 w 10221
delens 1 w 10228
quod 16 w 10232
adversum 1 w 10240
nos 19 w 10243
erat 11 w 10247
chirographum 1 w 10259
decreti 1 w 10267
quod 17 w 10272
erat 12 w 10276
contrarium 1 w 10286
nobis 6 w 10291
et 133 w 10294
ipsum 4 w 10299
tulit 3 w 10304
de 131 w 10306
medio 1 w 10311
adfigens 1 w 10319
illud 4 w 10324
cruci 1 w 10329
exuens 1 w 10336
se 69 w 10338
carnem 1 w 10344
Ergo 2 w 10349
si 64 w 10351
deus 5 w 10355
pater 5 w 10360
solus 6 w 10365
intellegendus 1 w 10378
est 60 w 10381
qui 55 w 10384
suscitavit 2 w 10394
carnem 2 w 10400
et 134 w 10402
non 32 w 10405
etiam 13 w 10410
filius 7 w 10416
cuius 1 w 10422
templum 1 w 10429
resuscitatum 1 w 10441
est 61 w 10444
Qui 11 w 10448
suscitavit 3 w 10458
utique 6 w 10465
et 136 w 10467
vivificavit 2 w 10478
qui 56 w 10482
vivificavit 3 w 10493
et 137 w 10496
delicta 2 w 10504
donavit 1 w 10511
qui 57 w 10516
delicta 3 w 10523
donavit 2 w 10530
et 138 w 10533
chirographum 2 w 10546
tulit 4 w 10551
qui 58 w 10556
chirographum 3 w 10568
tulit 5 w 10573
adfixit 1 w 10582
illud 5 w 10587
cruci 2 w 10592
qui 59 w 10597
adfixit 2 w 10604
cruci 3 w 10609
carnem 3 w 10617
se 70 w 10619
exuit 1 w 10624
Sed 5 w 10629
pater 6 w 10634
non 33 w 10637
se 71 w 10639
exuit 2 w 10644
carnem 4 w 10650
non 34 w 10654
enim 18 w 10658
pater 7 w 10663
caro 1 w 10667
factus 5 w 10673
est 62 w 10676
sed 15 w 10680
verbum 2 w 10686
sicut 9 w 10692
legimus 1 w 10699
caro 2 w 10704
factum 2 w 10710
est 63 w 10713
Videtis 1 w 10721
ergo 4 w 10725
quod 18 w 10729
Arriani 3 w 10736
dum 3 w 10740
separant 1 w 10748
a 817 w 10749
patre 10 w 10754
filium 10 w 10760
in 114 w 10763
id 54 w 10765
periculum 1 w 10774
incidant 1 w 10782
ut 59 w 10785
patrem 9 w 10791
passum 1 w 10797
esse 12 w 10801
commemorent 1 w 10812
Nos 1 w 10816
autem 5 w 10821
facile 1 w 10827
docemus 1 w 10834
de 136 w 10836
fili 25 w 10840
dictum 1 w 10846
operatione 1 w 10856
nam 6 w 10860
et 140 w 10862
ipse 4 w 10866
corpus 3 w 10872
suum 2 w 10876
resuscitavit 1 w 10888
sicut 10 w 10894
dixit 3 w 10899
Solvite 1 w 10907
hoc 7 w 10910
templum 2 w 10917
et 141 w 10920
in 116 w 10922
triduo 1 w 10928
resuscitabo 1 w 10939
illud 6 w 10944
Et 17 w 10947
ipse 5 w 10951
vivificavit 4 w 10962
nos 20 w 10965
cum 15 w 10968
suo 2 w 10971
corpore 1 w 10978
Sicut 2 w 10984
enim 19 w 10988
pater 8 w 10993
suscitat 2 w 11001
mortuos 1 w 11008
et 142 w 11010
vivificat 1 w 11019
sic 13 w 11023
et 143 w 11025
filius 8 w 11031
quos 1 w 11036
vult 2 w 11040
vivificat 2 w 11050
Et 18 w 11053
ipse 6 w 11057
delicta 4 w 11065
donavit 3 w 11072
dicens 1 w 11079
Dimissa 1 w 11087
sunt 8 w 11091
tibi 5 w 11095
peccata 1 w 11102
tua 5 w 11105
Et 19 w 11108
ipse 7 w 11112
chirographum 4 w 11125
adfixit 3 w 11132
cruci 4 w 11137
qui 60 w 11142
crucifixus 1 w 11152
est 64 w 11155
per 37 w 11158
corporis 4 w 11166
passionem 1 w 11175
Nec 2 w 11179
alius 1 w 11184
carne 5 w 11190
se 79 w 11192
exuit 3 w 11197
nisi 2 w 11202
dei 14 w 11205
filius 9 w 11211
qui 61 w 11215
carne 6 w 11220
se 80 w 11222
induit 1 w 11228
Ipse 1 w 11233
ergo 5 w 11237
significatur 1 w 11249
deus 6 w 11253
qui 62 w 11257
opus 1 w 11261
nostrae 2 w 11268
resurrectionis 1 w 11282
operatus 1 w 11290
est 65 w 11293