Scaife ATLAS

CTS Library / Domitianus

Domitianus (1-5)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2:1-5
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Chapter 1'}, 'end': {'reference': '5', 'human_reference': 'Chapter 5'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre consule designato inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum gentis Flauiae conuertit. pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet. satisque constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerua successore mox suo.

2
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
3
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.

1

expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.

Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. quin et e sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre.

2
simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice. nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptauit.
3

Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque cessauit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum graui ualitudine, prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis.

1

Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem. deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno , consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit.

2

Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.

1

Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro nauale quoque. nam uenationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec uirorum modo pugnas, sed et feminarum. praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico apparatu induceret.

2
ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio. auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid sciret, cur sibi uisum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Mettium Rufum. edidit naualis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectauit.
3

Fecit et ludos saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius proxime, sed quo olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo facilius centum missus peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit.

4

Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. certabant enim et prosa oratione Graece Latineque ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in stadio uero cursu etiam uirgines. certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque, adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis inerat et ipsius imago. celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina.

5

Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris largissimum epulum Septimontiali sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit; dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.

1

Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria. nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur, item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.

Tokens

Domitianus 1 w 10
natus 1 w 15
est 1 w 18
VIIII 1 w 23
Kal 1 w 27
Nouemb 1 w 34
patre 1 w 40
consule 1 w 47
designato 1 w 56
inituroque 1 w 66
mense 1 w 71
insequenti 1 w 81
honorem 1 w 88
regione 1 w 96
urbis 1 w 101
sexta 1 w 106
ad 1 w 108
Malum 1 w 113
Punicum 1 w 120
domo 1 w 125
quam 1 w 129
postea 1 w 135
in 3 w 137
templum 1 w 144
gentis 1 w 150
Flauiae 1 w 157
conuertit 1 w 166
pubertatis 1 w 177
ac 1 w 179
primae 1 w 185
adulescentiae 1 w 198
tempus 1 w 204
tanta 1 w 209
inopia 1 w 215
tantaque 1 w 223
infamia 1 w 230
gessisse 1 w 238
fertur 1 w 244
ut 1 w 247
nullum 1 w 253
argenteum 1 w 262
uas 1 w 265
in 6 w 267
usu 1 w 270
haberet 1 w 277
satisque 1 w 286
constat 1 w 293
Clodium 1 w 300
Pollionem 1 w 309
praetorium 1 w 319
uirum 1 w 324
in 7 w 327
quem 1 w 331
est 2 w 334
poema 1 w 339
Neronis 1 w 346
quod 1 w 350
inscribitur 1 w 361
Luscio 1 w 368
chirographum 1 w 382
eius 1 w 386
conseruasse 1 w 397
et 3 w 399
nonnumquam 1 w 409
protulisse 1 w 419
noctem 1 w 425
sibi 1 w 429
pollicentis 1 w 440
nec 1 w 444
defuerunt 1 w 453
qui 1 w 456
affirmarent 1 w 467
corruptum 1 w 477
Domitianum 1 w 487
et 4 w 489
a 38 w 490
Nerua 1 w 495
successore 1 w 505
mox 1 w 508
suo 1 w 511
bello 1 w 517
Vitelliano 1 w 527
confugit 1 w 535
in 9 w 537
Capitolium 1 w 547
cum 2 w 550
patruo 1 w 556
Sabino 1 w 562
ac 2 w 564
parte 1 w 569
praesentium 1 w 580
copiarum 1 w 588
sed 1 w 592
irrumpentibus 1 w 605
aduersariis 1 w 616
et 5 w 618
ardente 1 w 625
templo 1 w 631
apud 1 w 635
aedituum 1 w 643
clam 1 w 647
pernoctauit 1 w 658
ac 3 w 661
mane 1 w 665
Isiaci 1 w 671
celatus 1 w 678
habitu 1 w 684
interque 1 w 692
sacrificulos 1 w 704
uariae 1 w 710
superstitionis 1 w 724
cum 3 w 727
se 10 w 729
trans 1 w 734
Tiberim 1 w 741
ad 4 w 743
condiscipuli 1 w 755
sui 1 w 758
matrem 1 w 764
comite 1 w 770
uno 1 w 773
contulisset 1 w 784
ita 1 w 788
latuit 1 w 794
ut 2 w 797
scrutantibus 1 w 809
qui 2 w 812
uestigia 1 w 820
subsecuti 1 w 829
erant 1 w 834
deprehendi 1 w 845
non 2 w 848
potuerit 1 w 856
post 2 w 861
uictoriam 1 w 870
demum 1 w 875
progressus 1 w 885
et 7 w 887
Caesar 1 w 893
consalutatus 1 w 905
honorem 2 w 912
praeturae 1 w 921
urbanae 1 w 928
consulari 1 w 937
potestate 1 w 946
suscepit 1 w 954
titulo 1 w 960
tenus 1 w 965
nam 1 w 969
iuris 1 w 974
dictionem 1 w 983
ad 5 w 985
collegam 1 w 993
proximum 1 w 1001
transtulit 1 w 1011
ceterum 1 w 1019
omnem 1 w 1024
uim 1 w 1027
dominationis 1 w 1039
tam 1 w 1042
licenter 1 w 1050
exercuit 1 w 1058
ut 6 w 1061
iam 2 w 1064
tum 2 w 1067
qualis 1 w 1073
futurus 1 w 1080
esset 1 w 1085
ostenderet 1 w 1095
ne 7 w 1098
exequar 1 w 1105
singula 1 w 1112
contractatis 1 w 1125
multorum 1 w 1133
uxoribus 1 w 1141
Domitiam 1 w 1149
Longinam 1 w 1157
Aelio 1 w 1162
Lamiae 1 w 1168
nuptam 1 w 1174
etiam 1 w 1179
in 15 w 1181
matrimonium 1 w 1192
abduxit 1 w 1199
atque 1 w 1205
uno 2 w 1208
die 1 w 1211
super 2 w 1216
XX 1 w 1218
officia 1 w 1225
urbana 2 w 1231
aut 1 w 1234
peregrina 1 w 1243
distribuit 1 w 1253
mirari 1 w 1260
se 14 w 1262
Vespasiano 1 w 1272
dictitante 1 w 1282
quod 2 w 1287
successorem 1 w 1298
non 3 w 1301
et 13 w 1303
sibi 2 w 1307
mitteret 1 w 1315
expeditionem 1 w 1328
quoque 1 w 1334
in 17 w 1336
Galliam 1 w 1343
Germaniasque 1 w 1355
neque 1 w 1360
necessariam 1 w 1371
et 15 w 1373
dissuadentibus 1 w 1387
paternis 1 w 1395
amicis 1 w 1401
incohauit 1 w 1410
tantum 1 w 1417
ut 9 w 1419
fratri 1 w 1425
se 15 w 1427
et 16 w 1429
opibus 1 w 1435
et 17 w 1437
dignatione 1 w 1447
adaequaret 1 w 1457
Ob 1 w 1460
haec 1 w 1464
correptus 1 w 1473
quo 4 w 1477
magis 1 w 1482
et 19 w 1484
aetatis 1 w 1491
et 21 w 1493
condicionis 1 w 1504
admoneretur 1 w 1515
habitabat 1 w 1525
cum 4 w 1528
patre 2 w 1533
una 1 w 1536
sellamque 1 w 1545
eius 2 w 1549
ac 7 w 1551
fratris 1 w 1558
quotiens 1 w 1567
prodirent 1 w 1576
lectica 1 w 1584
sequebatur 1 w 1594
ac 8 w 1596
triumphum 1 w 1605
utriusque 1 w 1614
Iudaicum 1 w 1622
equo 1 w 1626
albo 1 w 1630
comitatus 1 w 1639
est 5 w 1642
quin 1 w 1647
et 23 w 1649
e 172 w 1650
sex 2 w 1653
consulatibus 1 w 1665
non 4 w 1668
nisi 1 w 1672
unum 1 w 1676
ordinarium 1 w 1686
gessit 1 w 1692
eumque 1 w 1698
cedente 1 w 1705
ac 9 w 1707
suffragante 1 w 1718
fratre 1 w 1724
simulauit 1 w 1734
et 24 w 1736
ipse 1 w 1740
mire 1 w 1744
modestiam 1 w 1753
in 21 w 1755
primisque 1 w 1764
poeticae 1 w 1772
studium 1 w 1779
tam 3 w 1783
insuetum 1 w 1791
antea 1 w 1796
sibi 3 w 1800
quam 3 w 1804
postea 2 w 1810
spretum 1 w 1817
et 28 w 1819
abiectum 1 w 1827
recitauitque 1 w 1840
etiam 2 w 1845
publice 1 w 1852
nec 3 w 1856
tamen 1 w 1861
eo 1 w 1863
setius 1 w 1869
cum 6 w 1873
Vologaesus 1 w 1883
Parthorum 1 w 1892
rex 1 w 1895
auxilia 1 w 1902
aduersus 1 w 1910
Alanos 1 w 1916
ducemque 1 w 1924
alterum 1 w 1931
ex 7 w 1933
Vespasiani 1 w 1943
liberis 1 w 1950
depoposcisset 1 w 1963
omni 1 w 1968
ope 1 w 1971
contendit 1 w 1980
ut 11 w 1982
ipse 2 w 1986
potissimum 1 w 1996
mitteretur 1 w 2006
et 33 w 2009
quia 1 w 2013
discussa 1 w 2021
res 2 w 2024
est 7 w 2027
alios 1 w 2033
Orientis 1 w 2041
reges 1 w 2046
ut 12 w 2048
idem 1 w 2052
postularent 1 w 2063
donis 1 w 2068
ac 10 w 2070
pollicitationibus 1 w 2087
sollicitare 1 w 2098
temptauit 1 w 2107
Patre 1 w 2113
defuncto 1 w 2121
diu 3 w 2124
cunctatus 1 w 2133
an 21 w 2135
duplum 1 w 2141
donatiuum 1 w 2150
militi 1 w 2156
offerret 1 w 2164
numquam 2 w 2172
iactare 1 w 2179
dubitauit 1 w 2188
relictum 1 w 2196
se 23 w 2198
participem 1 w 2208
imperii 1 w 2215
sed 2 w 2219
fraudem 1 w 2226
testamento 1 w 2236
adhibitam 1 w 2245
neque 2 w 2251
cessauit 1 w 2259
ex 8 w 2261
eo 2 w 2263
insidias 1 w 2271
struere 1 w 2278
fratri 3 w 2284
clam 2 w 2288
palamque 1 w 2296
quoad 1 w 2302
correptum 1 w 2311
graui 1 w 2316
ualitudine 1 w 2326
prius 1 w 2332
quam 5 w 2336
plane 1 w 2341
efflaret 1 w 2349
animam 1 w 2355
pro 5 w 2359
mortuo 1 w 2365
deseri 1 w 2371
iussit 1 w 2377
defunctumque 1 w 2390
nullo 1 w 2395
praeterquam 1 w 2406
consecrationis 1 w 2420
honore 3 w 2426
dignatus 1 w 2434
saepe 1 w 2440
etiam 3 w 2445
carpsit 1 w 2452
obliquis 1 w 2460
orationibus 1 w 2471
et 38 w 2473
edictis 1 w 2480
Inter 1 w 2486
initia 1 w 2492
principatus 1 w 2503
cotidie 1 w 2510
secretum 1 w 2518
sibi 4 w 2522
horarum 1 w 2529
sumere 1 w 2535
solebat 1 w 2542
nec 4 w 2545
quicquam 1 w 2553
amplius 1 w 2560
quam 8 w 2564
muscas 1 w 2570
captare 1 w 2577
ac 12 w 2579
stilo 1 w 2584
praeacuto 1 w 2593
configere 1 w 2602
ut 14 w 2605
cuidam 1 w 2611
interroganti 1 w 2623
essetne 1 w 2631
quis 2 w 2635
intus 1 w 2640
cum 7 w 2643
Caesare 1 w 2650
non 5 w 2654
absurde 1 w 2661
responsum 1 w 2670
sit 4 w 2673
a 235 w 2674
Vibio 1 w 2679
Crispo 1 w 2685
ne 19 w 2688
muscam 1 w 2694
quidem 1 w 2700
deinde 1 w 2707
uxorem 1 w 2713
Domitiam 2 w 2721
ex 9 w 2724
qua 12 w 2727
in 30 w 2729
secundo 1 w 2736
suo 2 w 2739
consulatu 1 w 2748
filium 1 w 2754
tulerat 1 w 2761
alteroque 1 w 2770
anno 1 w 2774
consalutauit 1 w 2787
Augustam 1 w 2795
eandem 1 w 2802
Paridis 1 w 2809
histrionis 1 w 2819
amore 1 w 2824
deperditam 1 w 2834
repudiauit 1 w 2844
intraque 1 w 2852
breue 1 w 2857
tempus 2 w 2863
inpatiens 1 w 2872
discidii 1 w 2880
quasi 1 w 2885
efflagitante 1 w 2897
populo 1 w 2903
reduxit 1 w 2910
Circa 1 w 2916
administrationem 1 w 2932
autem 1 w 2937
imperii 2 w 2944
aliquamdiu 1 w 2954
se 30 w 2956
uarium 1 w 2962
praestitit 1 w 2972
mixtura 1 w 2980
quoque 2 w 2986
aequabili 1 w 2995
uitiorum 1 w 3003
atque 2 w 3008
uirtutum 1 w 3016
donec 1 w 3022
uirtutes 1 w 3030
quoque 3 w 3036
in 34 w 3038
uitia 1 w 3043
deflexit 1 w 3051
quantum 1 w 3059
coniectare 1 w 3069
licet 1 w 3074
super 3 w 3080
ingenii 1 w 3087
naturam 1 w 3094
inopia 2 w 3100
rapax 1 w 3105
metu 1 w 3110
saeuus 1 w 3116
Spectacula 1 w 3127
assidue 1 w 3134
magnifica 1 w 3143
et 43 w 3145
sumptuosa 1 w 3154
edidit 1 w 3160
non 6 w 3163
in 37 w 3165
amphitheatro 1 w 3177
modo 1 w 3181
uerum 1 w 3187
et 44 w 3189
in 38 w 3191
circo 1 w 3196
ubi 2 w 3200
praeter 2 w 3207
sollemnes 1 w 3216
bigarum 1 w 3223
quadrigarumque 1 w 3237
cursus 1 w 3243
proelium 1 w 3251
etiam 4 w 3256
duplex 1 w 3262
equestre 1 w 3271
ac 15 w 3273
pedestre 1 w 3281
commisit 1 w 3290
at 45 w 3293
in 39 w 3295
amphitheatro 2 w 3307
nauale 1 w 3313
quoque 4 w 3319
nam 3 w 3323
uenationes 1 w 3333
gladiatoresque 1 w 3347
et 47 w 3349
noctibus 1 w 3357
ad 15 w 3359
lychnuchos 1 w 3369
nec 6 w 3373
uirorum 1 w 3380
modo 2 w 3384
pugnas 1 w 3390
sed 3 w 3394
et 48 w 3396
feminarum 1 w 3405
praeterea 1 w 3415
quaestoriis 1 w 3426
muneribus 1 w 3435
quae 2 w 3440
olim 1 w 3444
omissa 1 w 3450
reuocauerat 1 w 3461
ita 12 w 3465
semper 1 w 3471
interfuit 1 w 3480
ut 19 w 3483
populo 2 w 3489
potestatem 1 w 3499
faceret 1 w 3506
bina 1 w 3510
paria 1 w 3515
e 380 w 3516
suo 3 w 3519
ludo 1 w 3523
postulandi 1 w 3533
eaque 1 w 3538
nouissima 1 w 3547
aulico 1 w 3553
apparatu 1 w 3561
induceret 1 w 3570
ac 17 w 3573
per 10 w 3576
omne 2 w 3580
gladiatorum 1 w 3591
spectaculum 1 w 3602
ante 5 w 3606
pedes 2 w 3611
ei 4 w 3613
stabat 1 w 3619
puerulus 1 w 3627
coccinatus 1 w 3637
paruo 1 w 3642
portentosoque 1 w 3655
capite 1 w 3661
cum 8 w 3665
quo 11 w 3668
plurimum 1 w 3676
fabulabatur 1 w 3687
nonnumquam 2 w 3698
serio 1 w 3703
auditus 1 w 3711
est 14 w 3714
certe 1 w 3719
dum 1 w 3723
ex 12 w 3725
eo 3 w 3727
quaerit 1 w 3734
ecquid 1 w 3741
sciret 1 w 3747
cur 2 w 3751
sibi 5 w 3755
uisum 1 w 3760
esset 3 w 3765
ordinatione 1 w 3776
proxima 1 w 3783
Aegypto 1 w 3790
praeficere 1 w 3800
Mettium 1 w 3807
Rufum 1 w 3812
edidit 2 w 3819
naualis 1 w 3826
pugnas 2 w 3832
paene 1 w 3837
iustarum 1 w 3845
classium 1 w 3853
effosso 1 w 3861
et 55 w 3863
circumstructo 1 w 3876
iuxta 1 w 3881
Tiberim 2 w 3888
lacu 1 w 3892
atque 3 w 3898
inter 4 w 3903
maximos 1 w 3910
imbres 1 w 3916
perspectauit 1 w 3928
Fecit 1 w 3934
et 56 w 3936
ludos 1 w 3941
saeculares 1 w 3951
computata 1 w 3961
ratione 2 w 3968
temporum 1 w 3976
ad 17 w 3978
annum 1 w 3983
non 8 w 3986
quo 12 w 3989
Claudius 1 w 3997
proxime 1 w 4004
sed 4 w 4008
quo 13 w 4011
olim 2 w 4015
Augustus 1 w 4023
ediderat 1 w 4031
in 47 w 4034
iis 3 w 4037
circensium 1 w 4047
die 3 w 4050
quo 14 w 4054
facilius 1 w 4062
centum 1 w 4068
missus 1 w 4074
peragerentur 1 w 4086
singulos 1 w 4095
e 440 w 4096
septenis 1 w 4104
spatiis 1 w 4111
ad 18 w 4113
quina 1 w 4118
corripuit 1 w 4127
Instituit 1 w 4137
et 57 w 4139
quinquennale 1 w 4151
certamen 1 w 4159
Capitolino 1 w 4169
Ioui 1 w 4173
triplex 1 w 4180
musicum 1 w 4188
equestre 2 w 4196
gymnicum 1 w 4204
et 58 w 4207
aliquanto 1 w 4216
plurium 1 w 4223
quam 11 w 4227
nunc 1 w 4231
est 16 w 4234
coronatorum 1 w 4245
certabant 1 w 4255
enim 1 w 4259
et 59 w 4261
prosa 1 w 4266
oratione 1 w 4274
Graece 1 w 4280
Latineque 1 w 4289
ac 21 w 4291
praeter 4 w 4298
citharoedos 1 w 4309
chorocitharistae 1 w 4325
quoque 5 w 4331
et 61 w 4333
psilocitharistae 1 w 4349
in 53 w 4352
stadio 1 w 4358
uero 1 w 4362
cursu 2 w 4367
etiam 5 w 4372
uirgines 1 w 4380
certamini 1 w 4390
praesedit 1 w 4399
crepidatus 1 w 4409
purpureaque 1 w 4420
amictus 1 w 4427
toga 1 w 4431
Graecanica 1 w 4441
capite 2 w 4448
gestans 1 w 4455
coronam 1 w 4462
auream 1 w 4468
cum 12 w 4471
effigie 1 w 4478
Iouis 1 w 4483
ac 22 w 4485
Iunonis 1 w 4492
Mineruaeque 1 w 4503
adsidentibus 1 w 4516
Diali 1 w 4521
sacerdote 1 w 4530
et 63 w 4532
collegio 1 w 4540
Flauialium 1 w 4550
pari 2 w 4554
habitu 2 w 4560
nisi 2 w 4565
quod 3 w 4569
illorum 1 w 4576
coronis 1 w 4583
inerat 1 w 4589
et 64 w 4591
ipsius 1 w 4597
imago 1 w 4602
celebrabat 1 w 4613
et 65 w 4615
in 58 w 4617
Albano 1 w 4623
quotannis 1 w 4632
Quinquatria 1 w 4643
Mineruae 2 w 4651
cui 3 w 4655
collegium 1 w 4664
instituerat 1 w 4675
ex 14 w 4678
quo 18 w 4681
sorte 1 w 4686
ducti 1 w 4691
magisterio 1 w 4701
fungerentur 1 w 4712
ederentque 1 w 4722
eximias 1 w 4729
uenationes 2 w 4739
et 66 w 4741
scaenicos 1 w 4750
ludos 2 w 4755
superque 1 w 4763
oratorum 1 w 4771
ac 24 w 4773
poetarum 1 w 4781
certamina 1 w 4790
Congiarium 1 w 4801
populo 3 w 4807
nummorum 1 w 4815
trecenorum 1 w 4825
ter 18 w 4828
dedit 1 w 4833
atque 4 w 4838
inter 5 w 4843
spectacula 1 w 4853
muneris 1 w 4860
largissimum 1 w 4871
epulum 1 w 4877
Septimontiali 1 w 4890
sacrorum 1 w 4899
quidem 2 w 4905
senatui 1 w 4912
equitique 1 w 4921
panariis 1 w 4929
plebei 1 w 4936
sportellis 1 w 4946
cum 13 w 4949
obsonio 1 w 4956
distributis 1 w 4967
initium 1 w 4974
uescendi 1 w 4982
primus 1 w 4988
fecit 1 w 4993
dieque 1 w 5000
proximo 1 w 5007
omne 3 w 5011
genus 1 w 5016
rerum 1 w 5021
missilia 1 w 5029
sparsit 1 w 5036
et 68 w 5039
quia 2 w 5043
pars 2 w 5047
maior 1 w 5052
intra 2 w 5057
popularia 1 w 5066
deciderat 1 w 5075
quinquagenas 1 w 5088
tesseras 1 w 5096
in 67 w 5098
singulos 2 w 5106
cuneos 1 w 5112
equestris 1 w 5121
ac 27 w 5123
senatorii 1 w 5132
ordinis 1 w 5139
pronuntiauit 1 w 5151
Plurima 1 w 5159
et 69 w 5161
amplissima 1 w 5171
opera 1 w 5176
incendio 1 w 5184
absumpta 1 w 5192
restituit 1 w 5201
in 71 w 5204
quis 3 w 5208
et 70 w 5210
Capitolium 2 w 5220
quod 4 w 5225
rursus 1 w 5231
arserat 1 w 5238
sed 6 w 5242
omnia 1 w 5247
sub 2 w 5250
titulo 2 w 5256
tantum 2 w 5262
suo 4 w 5265
ac 28 w 5267
sine 1 w 5271
ulla 1 w 5275
pristini 1 w 5283
auctoris 1 w 5291
memoria 1 w 5298
nouam 1 w 5304
autem 2 w 5309
excitauit 1 w 5318
aedem 1 w 5323
in 74 w 5325
Capitolio 1 w 5334
Custodi 1 w 5341
Ioui 3 w 5345
et 71 w 5347
forum 1 w 5352
quod 5 w 5356
nunc 2 w 5360
Neruae 1 w 5366
uocatur 1 w 5373
item 1 w 5378
Flauiae 2 w 5385
templum 2 w 5392
gentis 2 w 5398
et 72 w 5400
stadium 1 w 5407
et 73 w 5409
odium 2 w 5414
et 74 w 5416
naumachiam 1 w 5426
e 577 w 5428
cuius 1 w 5433
postea 3 w 5439
lapide 1 w 5445
maximus 1 w 5452
circus 1 w 5458
deustis 1 w 5465
utrimque 1 w 5473
lateribus 1 w 5482
extructus 1 w 5491
est 20 w 5494